Works Volume 4, Chapter 2
CAP. II.
foreign quid. foreign, Iſ. 9.6. Phylarcharum dignitas, Judae & Joſephi foreign, Mat. 20.21, 25. Apoſtoli munus ut ab foreign differat. foreign. Jus Regium, 1 Sam. 8.11. foreign omnis non prohibita, Authoritas Charitativa, non deſpotica. Singularis cujuſque Apoſtoli foreign, Dicto Chriſti ambitio tantùm & faſtus interdicti, non poteſtas aut foreign in Eccleſiâ.
§. 1. DE hâc igitur Apoſtolorum ad Eccleſiae clavum & gubernaculum miſſione, paucula dicturi, exordiemur, ut Presbyteranis rem gratam faciamus, à notiſſimo iſto Chriſti dicto, Mat. 20. quo foreign ſeu ſaltem foreign diſcipulis ſuis interdixiſſe putatur.
§. 2. Et ut omnia clara reddantur, ſententia Chriſti altiùs repetenda eſt, ſumpto initio à Mat. 19.28. Ubi qui omnia Chriſti causâ reliquerant, Diſcipuli, Dominum ſciſcitantur, foreign; quam demum illi tanti obſequii mercedem reportaturi eſſent, v. 27. Reſpondet Chriſtus, foreign hanc illis expectandam eſſe. Quae ſit haec eò loci foreign, ſatis inter viros doctos diſceptatum eſt. Ego quid iſtis Chriſti verbis accommodatiſſimum videatur, paucis dicturus ſum.
§. 3. Vox ea novum aut ſecundum ſtatum, foreign apud Grammaticos propriè ſignificat. Inter Pythagoraeos, animae ad foreign reditum, ſeu foreign denotat; Inter ſacros, reſurrectionem, eámque aut corporis cum animâ futuram conjunctionem, aut praecurſoriam animae in hâc vitâ renovationem (ſpiritualem illum proſelytiſmum, quo omnibus prioris vitae gaudiis, & quaſi cognationibus remiſſo nuntio, ex Spiritu Chriſti regenerati prodimus) tandémque (ut hujus teſſeram, & ſacramentum) baptiſmum ſignificat; Et certè ſi cum [foreign,] verba iſta, nullâ interpoſitâ foreign, conjungerentur [foreign] ad illum de Diſcipulorum regeneratione, & per baptiſmum proſelytiſmo, ſenſum reſtringenda eſſent. Si itidem cum ſequenti [foreign] immediatè compoſita & connexa eſſent, ad noviſſimae reſurrectionis, aut vitae coeleſtis, aut judicii demum ultimi ſtatum ea pertinere poſſe non diffiterer. At cum à prioribus disjuncta, cum poſterioribus itidem non componantur, ſed duplici commate, tanquam parentheſi incluſa, verbis iſtis interjacentibus, quae ad Chriſtum non ad diſcipulos pertinent, [foreign] immediatè praeponantur, nulla mihi potior aut commodior iſtius foreign interpretatio occurrit, quàm ut foreign cum Syro, novum ſaeculum, tempus ſcilicet, aut ſpatium illud ſignificet, foreign, &c. quo Chriſtus ad dextram Patris aſcendens, in throno gloriae ſuae conſederit, & hanc ſuam in terris Eccleſiam, his quaſi Vicariis ejus, foreign, adminiſtrandam commiſerit.
§. 4. Hoc ſenſu foreign ab Interpretibus Graecis uſurpatum videmus, Iſ. 9.6. Chriſtúmque iſtius foreign appellatum, Patrem futuri ſaeculi, ſpiritualis ſcilicet hujus regni Chriſti, ab ejus reſurrectione & aſcenſione initium ſumentis, (ideóque vel à termino à quo, hâc Chriſti à mortuis foreign, vel ab effectu, quòd nempe omnia in Eccleſiâ Chriſtianâ renovata prodeant, & quaſi foreign, 2 Cor. 5.17. (receptis in Eccleſiam Gentilibus, Judaico Sacerdotio, ritibúſque abolitis) denominationem ſortiti) Parentem, ſupremúmque foreign.
§. 5. At quid in hâc foreign his fidis Chriſti ſectatoribus ſperandum erat? Ut ſeſſuri ſint omnes ſuper duodecim thronis, judicantes duodecim tribus Iſraëlis. Hâc propheticâ & ſymbolicâ foreign ad Phylarcharum inter Judaeos, i. e. tribuum Principum dignitatem reſpexiſſe Chriſtum, non eſt quod dubitemus, Cùm ex hoc ipſo Chriſti promiſſo arreptâ occaſione, Zebedaei uxor ſtatim pro filiis ſuis interceſſerit, ut unus à dextrâ, alter à ſiniſtrâ ejus in regno ſederent. Illud enim ad Philarchas foreign pertinere dignoſcet, quiſquis eos Regi proximos fuiſſe, (ſic verò inter ſe aequales, ut interim Judae & Joſepho, i. e. duarum iſtarum tribuum Principibus foreign obtingerent) non ignorat.
§. 6. Haec ſi cum Auguſtino ad illam Regni Chriſti partem, quae hîc in Eccleſiâ exercetur, accommodari fas ſit, Si, ut Marcus c. 10.30. & Lucas 18.30. Mercedis hujus à Chriſto promiſſae partem unam foreign in hoc ſaeculo iis ſolvendam affirmant, ſic & praeter futurum ſanctorum judicium, 1 Cor. 6.2. Apoſtolis etiam in terris degentibus Cathedrae, aut throni foreign deſignati fuerint, concludi hinc pronum erit, Dignitatem iſtam, ſingularem foreign fuiſſe, non quâ univerſi univerſum Eccleſiae coetum ab univerſis adminiſtrandum ſuſciperent, ſed quâ ſinguli quaſi foreign tribubus ſingulis, i. e. provinciis ſingularibus (quas foreign promiſcue dictas videmus, Act. 1.17, 20, 25.) praeeſſent.
§. 7. Utcunque verò illud ſic, ſatis ex conſequentibus manifeſtum eſt, Zebedaei uxorem, hanc Phylarcharum dignitatem ſic ad ingenium ſuum accommodaſſe, ut aliquam in iſtâ futurâ Apoſtolorum aequalitate foreign, aut foreign filiis ſuis, ſic à Chriſto foreign, concedi poſtulaverit, c. 20.21. Huic importunae mulieris petitioni, poſt ambages aliquot reſpondet Chriſtus, haec omnia ſic à Patre ſuo diſpoſita eſſe, ut nihil ſiliis ejus ex ſpeciali gratiâ, aut dilectione, ſupra compares, accedere poſſet, & ſic foreign, aut litem iſtam à Lucâ memoratam (quiſnam eorum eſſet foreign) hoc Chriſti reſponſo ſedari fas erat. Verùm cum haec Jacobi & Johannis ambitio ad reliquorum Diſcipulorum aures perveniret, ipſi aemuli, & indignabundi, hanc fratrum foreign ferre nequibant; Nováque jam & improviſa tempeſtas, à Chriſto ſedanda erat, cui ſic illicò remedium parabatur, v. 25.
§. 8. Vocatos ad ſe diſcipulos, eos ſcilicet, non qui pares ſed qui priores pati nequiverant, qui ambitioſam fratrum petitionem adeò indignè tulerant, ſic demum pacandos putavit Chriſtus, Scitis, inquit, quod foreign, Non ſic verò erit inter vos, ſed qui voluerit inter vos magnus eſſe, (foreign, ſit, vel ut clariùs S. Marcus 10.43 foreign) erit miniſter veſter, & qui volucrit inter vos primus eſſe, ſit, vel, erit ſervus veſter; Sicut filius hominis non veni… foreign, &c. Nullam ſcilicet tantae impatientiae & indignationis cauſam hac in re reliquis decem ſubeſſe; Cum dignitas iſta Apoſtolis acceſſura, talis non ſit, qualis inter Gentium Dominos adeò ſpectabilis exhibetur, in lucrum & ſplendorem regentium cedens, ideóque & avaris & ambitioſis deſiderabilis, ſed quae officium & miniſterium, omiſque ſatis moleſtum & ingratum, nemini certè invidendum, ſecum trahat.
§. 9. Hîc qui ſint inter Gentes foreign & foreign, ſatis ex Romanorum inter Judaeos dominatione dignoſci potuit, Procuratoribus, aut Principibus provincias ſibi concreditas adminiſtrantibus., Ipſóque ſuper illos Imperatore poteſtatem exercente; Quid verò ſit foreign, & foreign, Juris Regii 1 Sam. 8.11. deſignatio monſtrabit. Ubi Gentium Regibus tributa & vectigalia (nec tantùm foreign & foreign, ſed & foreign & foreign, Rom. 13.7.) à ſubjectis debita eſſe, & eorum operâ atque pecuniis, omnibus Aulae aut Domus regiae non neceſſitatibus ſolùm, ſed & pompae, & foreign, conſultum fuiſſe, liquidò affirmatur. Illud *P…aeſ. ad foreign.Xenophonti eſt foreign, lucra & emolumenta non contemnenda à ſubditis accipere. Illud Chriſto, foreign, omnia ad eorum uſus à populo ſuppeditata habere; Videatur Neh. c. 5.15. ubi & panem, & vinum, & argenti ſiclos, Perſarum ſub Artaxerxe foreign accipere, ipſorúmque ſervi populo foreign (quod de foreign hîc ait Chriſtus) dicebantur, licet Nehemias, fratréſque ejus, poſtquam ad eos foreign pervenerit, hoc ſuo uti jure recuſaverint.
§. 10. Ex hoc perſpicuum eſt, quodnam illud ſit, quod de poteſtate Eccleſiaſticâ mox ad Apoſtolos deventurâ, hîc Chriſtus praedixerit, Unicum ſcilicet illud; Non eam fore, quae in populi bona, aut libertates exerceatur, quae corum poſſeſſionibus, aut ſervitiis ad luxum, aut ſplendorem regium abutatur, (à quibus tamen procul abeſt alimonia neceſſaria, è cenſu Eccleſiae, cujus ſibi foreign, licet eâ uti noluit, ut & Apoſtolis omnibus, conceſſam Paulus profitetur, 1 Cor. 9.4.6.12.) ſed quae ſubditis benefaciendo, animarum ſalutem procurando, miniſtrando, inſerviendo, ſe omnibus utilem, & fructuoſam, non damnoſam & gravem exhibeat. Nec igitur, aut foreign, aut foreign, aut foreign omnem hoc Chriſti monito prohiberi, at cam tantummodo ad humilitatis & charitatis Chriſtianae exemplar, & foreign, tanquam ad normam exigi, & componi.
§. 11. Ex adverſo verò, illud ſupponitur, & conceditur, ipſóque Chriſti exemplo (qui ſe foreign, & foreign eorum rectè dici affirmat, Jo. 13.13.) plan… comprobatur, fore foreign, in Eccleſiâ Chriſti foreign, Mat. 20. v. 26. foreign v. 27. foreign, & foreign, Lu. 22.26. quibus authoritas ſpiritualis & charitativa (licet non coactiva, *1 Pet. 5.2.foreign, aut deſpotica) rectiſſimè competat.
§. 12. Imò ex duodecim Phylarcharum totidem thronis, totidem Apoſtolis aſſignatis, iíſque non totum Iſraelem univerſis, ſed ſingulis ſingulas tribus judicantibus, ut & foreign & foreign mentione (quae paritatem & aequalitatem planè excludit) ſingularem cujuſque Apoſtoli foreign concludendam eſſe. Adeóque nihil ex hoc loco, quovis artificio aut machinâ, deduci poſſe, vel quod poteſtatem ſèu dignitatem iſtam, quam ſuper diſcipulos in terris exercuit Chriſtus, ab Apoſtolis poſt Chriſti exceſſum in alios exerceri vetet, vel quod ſingularem & monarchiam Chriſti in univerſam Eccleſiam foreign, cum ariſtocraticâ plurium in quavis particulari Eccleſiâ foreign, aut paritate commutandam, aut confundendam eſſe arguat.
§. 13. Quod vidiſſe, & agnoviſſe *Praeſ. p. 49.D. Blondellum non dubito, cùm productis omnibus, aut Chriſti, aut Apoſtolorum contra foreign locis, (Mat. 20.26. 1 Pet. 5.2. 1 Cor. 4.12. 2 Cor. 1.24. &c.) plura ſtatim Johannis Chryſoſtomi, & Gregorii Nazianzeni dicta adjungenda, & accommodanda putaverit, quae vel ad foreign, ad foreign, ad foreign, vel ad foreign, &c. i. e. ut brevi dicam, quae vel ad ambitionem, vel ad faſtum pertinent, quibus certè Epiſcopum, imò Chriſtianum quemlibet abſterrendum eſſe D. Blondello lubentiſſimè largiemur.