Reader
Works Volume 4 · Henry Hammond

Works Volume 4, Chapter 1

CAP. I.

Regimen Eccleſiae in perſonâ Chriſti fundatum. Iſ. 9.6. & 61.1. Ʋnctio Spiritus. Ʋnctio quae. foreign 1 Jo. 2.27. Miſſio à Patre, Jo. 20.21. Poteſtas in terris. Chriſtus, foreign. Officii ejus adminiſtratio in terris. Septuaginta diſcipuli. Apoſtoli per gradus provecti ad Eccleſiae Regimen. foreign in Scripturâ nuntii ordinarii, inter Talmudicos nuntii Synagogarum, foreign, apud Profanos foreign. Miſſi cum diplomate, Jo. 20.21. ad foreign. Mat. 19.28. explicatur. Apoc. 19.10.

§. 1. AD illud nunc accedo, quod inſtituti ratio poſcit, ut ſingulae Evangeliorum periochae, quae ad hanc de Regiminis Eccleſiaſtici formâ quaeſtionem pertinent, ad examen noſtrum revocentur. In quibus proponendis eum ordinem & methodum obſervandum curavimus, quo commodiùs ad ipſius inſtitutionis fontem, ſeu originem (hoc quaſi filo) perveniatur, adeóque quid Chriſto, quid Apoſtolis hâc in re imputandum ſit, magis perſpicuum reddatur.

§. 2. Et primum quidem illud fundamenti loco jaciendum eſt, quod infinitis Scripturae teſtimoniis comprobari poſſet, Hoc qualecunque demum ſit, Eccleſiae Dei in terris regimen, in perſonâ Jeſu Chriſti fundatum eſſe, praedicente Iſaiâ, Prophetâ regimen ſuper humeros ejus futurum eſſe, Iſ. 9.6. Dominum Deum uncturum illum eſſe, & ad id Spiritum ſuum in eum miſſurum, ut Evangelium praedicet, annumque Domini acceptabilem, &c. Iſ. 61.1. Quod & juxta Prophetias iſtas factum experimur (edicente ipſo Chriſto, Luc. 4.18, 21.) Spiritum quippe Dei, ſtatim poſt ipſum à Johanne baptizatum, apertis coelis, nube rutilante indutum, vidente Baptiſtâ, ſuper Chriſtum deſcendiſſe, eúmque ad munus ipſius in Eccleſiâ exequendum ſolenniter conſecraſſe.

§. 3. Hunc Spiritus deſcenſum, illuſtrem certè, & magnificam ceremoniam, (at quae ſuper Apoſtolis à Chriſto miſſis pari modo adhibebatur,) Ʋnctionis materialis locum ſupplere Deus voluit, Ʋnctionis, inquam, ritus inter Judaeos ſatis noti, cùm quiſpiam ad munus aut officium aliquod ſolenne promoveretur (unde eſt quod Chaldaeus Paraphraſtes Ʋnctionem per foreign ſeu exaltationem explicandam putavit) ſed qui ſub ſecundo Templo exoleverat; ideóque teſtimonio Dei de coelo ſupplendus erat: Hinc Act. 10.38. Ʋnctionis Dei per Spiritum ſanctum, ut & ſimpliciter unctionis Dei, Act. 4.27. mentionem fieri videmus.

§. 4. Ex quibus itidem, quid ſit foreign ſeu unctio illa foreign, 1 Joh. 2.27. cujus ope omnia ſciebant Chriſtiani, nec opus habebant, ut ab aliis doctoribus inſtruerentur, facilè, ſi id hujus loci aut foreign eſſet, explicari poſſet.

§. 5. At (quod praeſentem materiam propiùs attingit) hinc eſt, quòd Chriſtus noſter à Patre mitti, Jo. 20.21. poteſtatem peccata remittendi in Terris habere, Mat. 9.6. foreign, authoritatem omnem in coelo & in terrâ ſibi traditam accepiſſe, Mat. 28.18. dicatur: Hinc, quod Eccleſiae ex Diſcipulis collectae foreign, Doctor & Dominus, Jo. 13.1. foreign, Pontifex & Apoſtolus noſter, Heb. 3.1. foreign, Heb. 13.20. adeóque unicus & ſingularis animarum noſtrarum Paſtor & *Propri… Epiſcopus Dominus Jeſas eſt. Origen. in Mat. 24.Epiſcopus, 1 Pet. 2.25. nuncupetur.

§. 6. Quod verò à Patre ſibi concreditum accepit, illud ipſe, quamdiu in terris ageret, in perſonâ ſuâ adminiſtravit, Evangelium praedicavit, ritus in Eccleſiâ perpetuò duraturos inſtituit, Diſcipulos vocavit, vocatos pro arbitrio rexit, iis mandata dedit, eorum miniſterio uſus eſt, Aliquos eorum ad certa officia foreign, deſignavit, Septuaginta ſcilicet, Luc. 10.1. quos ante faciem ejus, ut ſ…ciales, & prodromos, emiſit, illíſque curandi morbos, v. 9. poteſtatem dedit, munúſque non perpetuum, at foreign, & quamprimùm ad ipſum reverterentur, v. 1…. ſponte ſuâ deſiturum, commiſit: Alios verò cumulatiore, & duraturâ authoritate induendos putavit, & ad idem munus, ad quod ipſe … Patre miſſus fuerat, deſtinatos, paulatim, & per gradus quoſdam ad faſtigium illud provexit. Quibus verò gradibus, & intervallis illud factum fuerit, non abs re erit, ſi pauculis monſtremus.

§. 7. Et inprimis illud notandum eſt, Miſſionem illam primam Mat. 10.5. quae ad foreign pertinebat (foreign) licèt illam cum foreign non vulgaribus, v. 1. & 7. cum praedicandi itidem authoritate conjunctam, non tamen fuiſſe hanc foreign, in quâ Chriſto magiſtro ſuo mox ſucceſſuri erant.

§. 8. foreign vel foreign inter Judaeos dicebantur Nuntii quilibet; Sic Ahijab 1 Reg. 14.6. foreign, i. e. foreign, peſſimarum rerum nuntius dicitur (ſic & duodecem Exploratores, Numb. 13. à Moſe ad terram Canaanis explorandam emiſſi, foreign dicuntur. Ad quorum exemplur… duodecem primò Apoſtoli, dein Septuaginta diſcipuli à Chriſto emittebantur.) Nec in veteri Teſtamento vox ea alio quovis ſenſu uſurpatur. Inter Talmudicos quidem foreign i. e. foreign vocantur Archyſynagogorum nuntii ad pecunias & decimas Synagogis debitas exigendas emiſſi, *Leg. ad Cajum.Philoni foreign, †In Edict. ad Aſiae Civit.Auguſto foreign dicti (& e…dem ratione Eccleſiae nuntii dona ad aliam Eccleſiam perferentes, ab Ignatio foreign & foreign dicuntur,) ſic in Theodoſiano codice, tit. de Judaeis, Apoſtoli ſunt, qui ad exigendum aurum, atque argentum à Patriarchâ certo tempore diriguntur.

§. 9. De his verò illud unicum notandum, Apoſtolos iſtos, ad haec ipſa non adeò honorifica munera, & tantùm ad tempus, mittendos, literis tamen ſcriptis munitos fuiſſe, quarum vi, quicquid faciunt, id ut Vicarii aut procuratores, non in ſuâ, ſed eorum qui eos conſtituerunt, perſonâ & nomine facturi ſunt, Unde illud Judaeorum celebre dictum, Apoſtolus cujuſque eſt ut quiſque, quò reſpexiſſe Chriſtus cenſendus eſt, Mat. 10.40. foreign. Sic …ùm Saulus à Synedrio Hieroſolymitano ad Damaſcum mittebatur, Act. 9. eum foreign inſtructum videmus, v. 2. Nihil interim in hoc foreign munere magnificum, aut quod diſcipulis Chriſti foreign quamlibet conciliaret.

§. 10. Apud ſcriptores verò foreign, Nuptiarum contrahendarum interceſſores, internuntii, aut ſponſores, (foreign, *foreign, Phavor.foreign, qui ſponſam ex aedibus patriis ductam ſponſo ſiſtunt, foreign) foreign Apiſtoli dicebantur. Nec adhuc quicquam honoroficum in foreign titulo.

§. 11. Certè ſiqua foreign, aut foreign, ſiqua regitiva poteſtas, aut foreign, iſtâ voce apud Authores idoneos deſignetur, ea Heſychii gloſſario, quo foreign, dux cum claſſe miſſus, definitur, petenda erit, quem ad modum & à Cicerone ad Atticum maritimae orae foreign, ſpeculator & cuſtos memoratur. At & illud ſatis alienum eſt, nec ad Diſcipulorum Chriſti nomenclaturam pertinet.

§. 12. Altiùs igitur officii & tituli hujus origo deducenda eſt, quatenus (non Mat. 10. foreign ſed) Joh. 20. foreign eos Chriſtus dicatur. Cùm ſcilicet poſt reſurrectionem à mortuis, ad Patrem & Deum ſuum noſtrúmque feſtinans Chriſtus, coeleſtíque throno ſtatim reddendus, diſcipulo…um ſuorum praecipuos, ſeu electos, ſolenniter dato mandato, & quaſi diplomate (quòd Angli Commiſſion dicimus) foreign miſit v. 21. eâ nempe vocis foreign acceptione, quâ mitti ad Provinciam adminiſtrandam Proconſul, ad Iſraelitas ex Aegypto redimendos Moſes dicitur, [Mitte, inquit, per quem miſſurus es] quâ Reges, Judices, Servatores mitti ubique à Deo dicuntur, quotieſcunque ad foreign, Deo jubente, admoventur. Iſto proculdubio ſenſu, ſe Chriſtus à Patre foreign affirmavit, in priore Sermonis iſtius particulâ, foreign, (ut & Mat. 10.40.15.24. Joh. 3.34. V. 38.6.57. & 17.3. & alibi non femel) & quidni eodem ſenſu Apoſtoli à Chriſto foreign in poſteriore ſtatuend… ſint, & ut c. 17.18. foreign, nullo ad Judaeorum foreign, ſive Patriarcharum Apoſtolos habito reſpectu? Sunt igitur Apoſtoli Chriſti, foreign in regno Chriſti ſpirituali, Joh. 20.21. pari modo quo foreign Regibus proximi, foreign dicuntur in regno mundano, 1 Pet. 2.14. aut quo majores noſtri Miſſos Dominicos olim nuncuparunt, quos hodiè Juſtitiarios ad Aſſiſas appellamus. Ut & Baillivus (à foreign quod pro foreign promiſcuè uſurpatur) Gallis Praepoſitum ſonat, qui in Provincia, Satrapia, Comitatu judicia exercet, de arduis cognoſcit, pacem curat. Videatur Optimus Spelmannus, Gloſſ. p. 68. Miſſi priùs foreign, Maet. 10.1. (ut & Septuaginta, Luc. 10.1.) ſed ut diſcipuli, miniſtri, nuntii, foreign, ante faciem ejus; At miſſi jam ſoli (& foreign) foreign, à facie ejus, ipſius quaſi haeredes in terris, & ſucceſſores; Miſſi antea non femel, at jam tandem ſolenniter, & cum diplomate miſſi, ſicut eum miſerat Pater.

§. 13. Mirum eſt quàm haec à Chriſto ſignanter, quàm ad omnem clariſſimae veritatis ignorationem pertinaci ſaeculo extundendam, accuratè, & ſollicitè enuntiata, quàm ferè omnibus, quae excogitari poterant, dictionum figuris & ſchematiſmis variata nobis tradantur, Pater judicium dedit Filio. Joh. 5.22. Filius judicium Apoſtolis dedit, Mat. 19.28. Luc. 22.30. 1 Cor. 6.3. 2 Cor. 10.6. Pater Filio poteſtatem dedit remittendi in terris peccata, Mat. 10.6. Filius Apoſtolis poteſtatem dedit remittendi itidem in terris peccata, Joh. 20.23. Pater claves Filio dedit, Iſa. 22.22. Apoc. 3.7. Filius Apoſtolis claves dedit, Mat. 16.19. Pater Filio dedit ſedere in throno ejus, itidemque Filius Apoſtolis dedit ſedere cum eo in throno ejus, Mat. 19.28. Luc. 22.30. Pater filium dedit fundamentum, aut lapidem Angularem Eccleſiae, Mat. 21.42. Filius Apoſtolos dedit fundamenta ſuper fundamento, Eph. 2….20. foreign— foreign. Pater denique Filium foreign, Joh. 5.24. & 17.18. Filius dein Apoſtolos foreign, Joh. 20.21.

§. 14. Hinc illud Angeli caelitùs miſſi, ſe Johannis, & fratrum ipſius, foreign, i. e. Apoſtolorum, & Apoſtolicorum virorum conſervum vocantis, Apoc. 19.10. cùm, ut ille affirmat, foreign foreign, teſtificatio reſurrectionis Chriſti, & Fidei Chriſtianae, ad quam Apoſtoli ſinguli à Chriſto miſſi ſunt, ſit ipſe prophetiae ſpiritus, honoratiſſimum ſcilicet munus, ad quod quiſpiam mortalium à Deo, aut Chriſto deſignari potuit, huic ipſi Angelico nuncio, de Imperatoribus nomina Chriſto daturis, non immeritô comparandum.