Works Volume 4, Chapter 3
CAP. III.
Poteſtatis Clavium donatio, Mat. 16.19. Poteſtas in domo regiâ, Iſ. 22.20. Clavis domus Davidis, Apoc. 3.7. Poteſtas in terris, Mat. 9.6. Apoſtolis, dein Epiſcopis Ʋniverſae Eccleſiae competens, Apoc. 22.3. Thronus Dei & Agni. Apoſtolorum 12. throni, Mat. 19. Poteſtas Clavium Pe…ro ut perſonae ſingulari data. Sic & Apoſtolis ſingulis, Mat. 18.18. Jo. 20.23. foreign, Act. 2.3. (foreign Iſ. 5.24.) ſuper ſingulos. foreign lapis. Apoſtoli ſinguli foreign, Apoc. 21.14, 17. Nihil hîc Petro peculiare. Poſt Apoſtolos Epiſcopi. Cypriani teſtimonium, ut & Irenaei, Tertulliani, Athanaſii, (foreign) Baſilii, Ambroſii, Auguſtini, Paciani, Theophylacti, Oecumenii, Epiſcopos Apoſtolorum ſucceſſores eſſe.
§. 1. IStis ſic diſpoſitis, ut Presbyteranorum quoviſmodo cauſae prodeſſe nequeant, proximo loco ad ea dirigendi ſunt oculi, quibus poteſtas Clavium, à Chriſto in Apoſtolos collata, deſcribitur.
§. 2. Ea inprimis per modum foreign, Mat. 16.19. Petro promiſſa eſt, Ego, inquit Chriſtus, dabo tibi claves regni coelorum, & quicquid ligaveris in terrâ, ligabitur in coelo, & quicquid ſolveris in terrâ, ſolvetur in coelis. Ad quae verba S. Chryſoſtomus, Chriſtus, inquit, hâc poteſtate induendos cenſuit, foreign, ſicut Rex Principes aut Procuratores ad provincias mittens, iis in carcerem conjiciendi, & abſolvendi poteſtatem dat.
§. 3. De hâc poteſtate Clavium, quaenam ſit, aut quibus terminis claudatur, quae ſit coelorum & terrae, triumphantis & militantis Eccleſiae foreign, & concentus, aliíſque multis, quae ad hanc de Clavibus materiam pertinet, (& quae nos ſuſ…ùs, tractatu jamdudum integro, ſed patrio ſermone, Novatoribus noſtris oppoſuimus) non erit hîc diſquirendi locus. Paucula tantùm, foreign, notanda ſunt.
§. 4. Primò, Hâc Clavium poteſtate, ex ritu Judaeorum, authoritatem in domo regiâ ſingularem denotari; ſic enim Iſ. 22. de Eliakimo Hilkiae filio praedicit Deus, vocaturum ſe ſervum ſuum, &c. v. 20. ſtolâ, cingulóque regiis induturum eum, regiménque, i. e. ſupremam univerſae domus Regiae foreign, aut adminiſtrationem in manus ejus traditurum, ſic ut Pater domus Judae, &c. futurus ſit, v. 21. tandémque in ſignum tantae dignitatis & potentiae, Clavem, inquit, Domus Davidis ſuper humerum ejus ponam, Ex quibus ſtatim ſequitur, Quae aperturus ſit ille, clauſurum neminem, quae clauſurus, neminem aperturum, i. e. ſingularem eam domus regiae procurationem, quae in admittendo, & rejiciendo, familiâmque integram adminiſtrando conſiſtit, ita ad eum pertinere, ut quemlibet ad libitum & arbitrium ſuum admiſſurus, & excluſurus ſit.
§. 5. Haec certè poteſtas primariò, & independenter Chriſto ipſi rectiſſimè attribuitur, Apoc. 3.7. foreign, Sanctus & verus, habens clavem Davidis, &c. utpote cui omnis in coelo & in terra foreign, at ſignanter peccata ſolvendi aut remittendi poteſtas, eáque foreign in terris, Mat. 9.6. à Patre tradita eſt.
§. 6. Hanc itidem Apoſtolis competiiſſe nemo, quod ſciam, dubitat; Ʋniverſae verò poſt Apoſtolos in omne aevum Eccleſiae, ſi quis eam eripiendam aut derogandam cenſuerit, poſt alia multa (cáque notiora, quàm ut hîc ad nauſeam recoquenda ſint) conſulat, ſi placet, illud Oraculi divini veriſſimum, licèt (ut caeterae prophetiae iſtius particulae) aliquanto obſcuriùs reſponſum, Apoc. 22.3. Ubi de Eccleſiâ (ut alibi ſuſiùs nos monſtraſſe putamus) universâ, poſt Imperatorum nomina Chriſto data, praedictum illud [foreign] tunc quidem futurum, ut omnibus Chriſtiani nominis opprobriis & propudiis, ſingulis de diſciplina Chriſtianâ recedentibus, prolapſis ſcilicet in facinora ea, quorum conſcii in Eccleſiam per baptiſmum admittendi non erant, c. 21.27. in Eccleſiâ locus non ſit, ſub Cenſuris verò Eccleſiae cadant, cùm tamen de morigeris Chriſti ſervis illud ſtatim pronuntietur, v. 4. foreign videbunt faciem ejus, ex Eccleſiâ rejiciendi non erunt, ſed [nomen Chriſti in frontibus ipſorum] inter profeſſos Chriſti ſervos, quibus herile nomen in fronte inſcriptum, reputabuntur. Quam ad rem foreign, thronus non Dei tantùm, ſed & Agni, i. e. Chriſti, v. 3. Poteſtas, & tribunalia, Imperatoria ſimul, ac Eccleſiaſtica, (iſta à Deo Patre, haec à Chriſto filio originem ſuam habentia) foreign, in Eccleſiâ erunt, ſeu permanſura ſunt. At iſthaec foreign nec affirmanter dicta ſunt.
§. 7. Haec igitur poteſtas illis etiam non immeritò tribuitur, quos ſucceſſores & Vicarios in terris ſuos, familiae ſuae Patres, aut Oeconomos (ſic Epiſcopi appellantur Ignatio Ep. ad Epheſ.) hâc ipſa clavium donatione Chriſtus conſtituturus erat. Unde eſt illud Chryſoſtomi foreign. l. 3. Epiſcopos eſſe fidos illos, in Parabolâ, Chriſti ſervos, quos familiae ſuae Deus praeponit. Et haec ſanè omnia cum promiſſo Chriſti de ſeſſione Apoſtolorum ſuper duodecim thronis mox ſequente, c. 19. aptiſſimè concordant, quatenus judicandi, & gubernandi in Eccleſiâ poteſtas Phylarchica, regiae (ei ſcilicet quae ſoli Chriſto noſtro in coelis regnanti competit) proxima, denotatur, adeóque ab iis, quae ibi dicta ſunt, pleniorem lucem accipiunt, quam & mox illis redditura ſunt.
§. 8. Secundò, & quod praeſentem materiam magis attingit, Hanc Clavium poteſtatem (ut ex mandati aut diplomatis Chriſti verbis patet) Petro, i. e. perſonae ſingulari hîc promiſſam eſſe, Dabo, inquit, Tibi, & quicquid ligaveris (Tu) quicquid ſolveris (Tu) ligabitur & ſolvetur. Quod ligat Petrus, Apoſtolus Chriſti ſingularis, id, nullo mortalium obſtante aut intercedente, ligatum affirmat Chriſtus; Quod ſolvit Petrus, Apoſtolus itidem ſingularis, id ſine alterius cujuſvis Apoſtoli intercedente ſuff…gio, ſolutum affirmat Chriſtus. Nec ſecus quidem feciſſe Petrum, hiſtoria Actuum monſtrat; Ananiam quippe, Sapphiram, & Simonem Magum ſolus Petrus ligavit, Act. 5. & 8.
§. 9. Tertio, Quae ex vi verborum Chriſti, Mat. 16.18. ad Petrum ſingulatim pertinere videtur, eam aliis, Apoſtolis ſingulis (ſi non ex eo, quòd Petrus non ſuo folùm, ſed omnium ſodalium nomine reſponderet ad quaeſtionem à Chriſto omnibus ex aequo propoſitam, v. 13. & 15. ſaltem) ex vi verborum c. 18.18. antequam Claves dabantur, foreign, in plurali, & Jo. 20.23. ex ipſa, quâ dabantur, formulâ, ex aequo competiiſſe. Cùm enim poteſtatis hujus c. 18.18. ex aliâ causâ mentio iteretur, ut & Jo. 20.23. (ubi addito ſolenni foreign ritu, tradebantur, quae hîc promiſſa ſunt) palam eſt eam in plurali, non uni Petro, ſed Apoſtolis indefinitè omnibus promiſſam eſſe, [foreign] Amen dico vobis quaecunque ligaveritis, &, foreign, dicit illis, foreign, Quorumcunque ſolveritis, &c.
§. 10. Et quandoquidem, quae initialiter per Chriſtum facta ſunt, poſteà per actualem Spiritus deſcenſum complenda erant, (foreign, Spirat in eos Chriſtus, non ut perfectum ſpiritus donum jam illis tribuens, hoc enim in Pentecoſte facturus erat, ſed ad recipiendum ſpiritum idoneos eos faciens, inquit *In Joh. 20.Theophylactus) Illud itidem notandum eſt, in die tandem Pentecoſtes, cùm foreign (omnes, & ſinguli quidem Apoſtoli) ſimul eſſent, & factus ex coelo ſonitus totam, ubi reſidebant, domum impleret, Act. 2.3. foreign, linguas, quaſi ignis diviſas, i. e. flammarum, ad numerum duodecim Apoſtolorum, totidem particulas, linguarum formam referentes ſingulas (quod in flammis diviſis, adeóque in Pyramidalem formam feſtinantibus frequenter conſpicitur, ideóque ex Hebraeorum idiomate flamma foreign lingua ignis nuncupatur, Iſ. 5.24.) viſas illis eſſe. Has vero ſingulatim (foreign, inquit Lucas, non, ut foreign quae immediatè praeceſſerant, in plurali) foreign, ſuper unumquemque illorum ſediſſe, aut manſiſſe, foreign, & omnes, inquit Lucas, ſingulíque Spiritu ſancto impleti ſunt, & coeperunt loqui peregrinis linguis, &c.
§. 11. Sic cum Simon, Cephae, aut foreign, i. e. Lapidis agnomine inſigniatur (eo enim, in Maſculino, lapidem ab Homero appellari notum eſt, Iliad. foreign, quem ſtatim affirmat foreign, ut & Il. π. & υ.) Lapidis ſcilicet, in quo haec Sancta civitas, de coelo deſcendens, nova Hieroſolyma, i. e. Eccleſia Chriſti fundaretur, palam eſt Apoſtolos ſingulos eodem titulo dignoſcendos proponi, Apoc. 21.14. Murus civitatis habens duodecim foreign fundamenta, & ſuper illis 12. nomina foreign, quorum ſinguli, reſpectu hujus in Eccleſia poteſtatis, & dignitatis, alicui foreign, Lapidi, eíque pretioſo, ſingulatim comparantur. foreign, &c. v. 19. Imò cum murus civitatis, vel Eccleſiae accuratè menſuratus, 144. i. e. duodecies duodecim cubitis conſtaret, patet aequalem foreign ſingulis Apoſtolis aſſignari. Sed his, & talibus non immoramur.
§. 12. Ex quibus omnibus ſic compoſitis, illud illicò exurgit, poteſtatem hanc, quâ Petrus ex verbis Chriſti donandus praedicitur, etiam ſingulis Apoſtolis & tum, & poſteà promiſſam, poſt reſurrectionem verò Chriſti initialiter traditam, tandem in adventu Spiritus ſancti, ſingulis ſingulatim & actualiter obtigiſſe. Quod diſertis verbis Theophylactus *In Mat. 18.edixit. foreign, Licet Petro ſoli dicebatur, Dabo tibi, omnibus tamen Apoſrolis dabatur. Idque Presbyterani, qui nullum Petro prae reliquis principatum aut foreign concedunt, libenter, uti ſpero, mecum agnituri ſunt, nec in re conceſſâ pluribus opus eſt.
§. 13. Haec omnia quàm directè & immediatè ad ſententiae noſtrae confirmationem pertineant, malo Cypriani, quàm meis verbis teſtatum facere.
§. 14. Dominus, *Epiſt. 27.inquit, noſter, cujus praecepta metuere & obſervare debemus, Epiſcopi honorem, & Eccleſiae ſuae rationem diſponens, in Evangelio loquitur, & dicit Petro, Ego tibi dico, Quia tu es Petrus, & tibi dabo claves regni coelorum, & quae ligaveris, &c. Inde per temporum & ſucceſſionum vices Epiſcoporum ordinatio & Eccleſiae ratio decurrit, ut Eccleſia ſuper Epiſcopos conſtituatur, & omnis actus Eccleſiae per eoſdem gubernetur. Cùm hoc itaque divinâ lege fundatum ſit, miror quoſdam audaci temeritate, &c. Sic & Ep. 68. Diligenter de traditione divinâ, & Apoſtolicâ obſervatione obſervandum eſt, & tenendum — Ʋt ad ordinationes rite celebrandas, ad eam plebem, cui praepoſitus ordinatur, Epiſcopi ejuſdem provinciae proximi quique conveniant, & Epiſcopus deligatur. Et quod ad poteſtatis Epiſcopalis ſingularitatem attinet, Ep. 52. Actum ſuum diſponit, & dirigit unuſquiſque Epiſcopus, rationem propoſiti ſui Domino redditurus. Et, quod ad ſuperioritatem, & eminentiam ſuper presbyteros, Ep. 35. Promovebitur quidem (Presbyter Numidicus) cùm Deus permiſerit, ad ampliorem locum religionis ſuae.
§. 15. Conſulatur itidem Cypriano antiquior Irenaeus, Succeſſiones, inquit, Epiſcoporum, quibus Apoſtolicam, quae in unoquoque loco eſt, Eccleſiam tradiderunt. Contra Haereſ. l. 4. c. 63. &, Omnes ii (Novatores haeretici) poſteriores ſunt quàm Epiſcopi, quibus Apoſtoli tradiderunt Eccleſias, l. 5. c. 20. &, Habemus annumerare eos, qui ab Apoſtolis inſtituti ſunt Epiſcopi in Eccleſiis, &c. l. 3. c. 3. & ibidem de Româ, foreign, & Polycarpus ab Apoſtolis in Aſiâ, in eâ quae eſt Smyrnis Eccleſia conſtitutus Epiſcopus, & l. 4. c. 43. Qui cum ſucceſſione Epiſcopatus, chariſma veritatis certum acceperunt.
§. 16. Et Tertullianus, ſicut Smyrnaorum Eccleſia Polycarpum ab Johanne collocatum refert, &c. utique & caeterae exhibent, quos ab Apoſtolis in Epiſcopatum conſtitutos, Apoſtolici ſeminis traduces habent. De Praeſer. c. 32. &, Percurre Eccleſias Apoſtolicas, apud quas ipſae adhuc Cathedrae Apoſtolorum ſuis locis praeſident, habes Corinthum, habes Epheſum, habes Philippos, habes Romam, c. 36.
§. 17. Nec aliter magnus Athanaſius Ep. ad Dracontium, Officium, inquit, Epiſcopi inter ea eſt foreign, quae Chriſtus per Apoſtolos efformavit, in ipſorum ſcilicet perſonis hoc primùm foreign, ſeu charactere impreſſo, dein per illos, in perſonis aliorum, ad omne aevum, Epiſcoporum, (qui ideo verè ex uſu ſaeculi iſtius, phrasíque Baſilio non incognitâ foreign dici poſſent) unde concluſio ſtatim illa, foreign, Epiſcopo juxta Chriſti legem obſequium praeſtari oportere. &, Qui functionem, inquit, Epiſcopi contemnit, foreign, Servatorem, qui eum ordinavit, contemnit.
§. 18. Sic Magnus Baſilius foreign (Epiſcopatum) foreign, & foreign nuncupavit: ipſos quippe Apoſtolos foreign iſtâ à Chriſto donatos, alios itidem ſibi in eâdem ſucceſſores inſtituiſſe.
§. 19. Sic Sanctus Ambroſius, Claves illas Regni coelorum in Beato Petro cuncti ſuſcepimus Sacerdotes, i. e. Epiſcopi; Et, Epiſcopus à Domino ordinatus eſt; Et, Deus ipſum ordinem tibi largitu…, de Dign. Sacerd. c. 6. & 5.
§. 20. Sic & Auguſtinus in Pſal. 44. Radix Chriſtianae ſocietatis per ſedes Apoſtolorum & ſucceſſiones Epiſcoporum certâ per orbem propagatione diffunditur.
§. 21. Imò & ipſe Hieronymus in Pſal. 45. Quia Apoſtoli à mundo receſſerunt, habes pro illis Epiſcopos filios.
§. 22. Sic Pacianus Ep. 1. ad Sympronianum. Ad Petrum locutus eſt Dominus, ad unum ideò, ut unitatem fundaret ex uno.
§. 23. Sic Photius, Epiſt. 54. foreign. Apoſtolica & divina dignitas, quam ſucceſſionis jure Pontificiale genus agnoſcitur poſſidere.
§. 24. Et Theophylactus in Mat. 18. foreign.
§. 25. Et Oecumenius, foreign, quatenus ſcilicet Apoſtolis Spiritus ſancti deſcenſu ordinatis ſuccederent.
§. 26. Non numerabo teſtes in re teſtatiſſimâ. Inſtar multorum unicus Cyprianus Antiquiſſimus Epiſcopus & Martyr, à quo non pauca ad rem ſuam adaptari voluit D. Blondellus, quàm commodè aut foeliciter, ex hoc indicio cuivis judicandum relinquo.