Reader
Works Volume 4 · Henry Hammond

Works Volume 4, Chapter 29

CAP. XXIX.

Quindecem alia Hieronymi pro ſuperioritate Epiſcoporum temporibus Apoſtolorum Teſtimonia. Walonis ipſius confeſſio. Commoda Hieronymi interpretatio. Eccleſiae conſtitutio. Dominica diſpoſitio, 1 Cor. 2.12. Pauli foreign. Apoſtolorum primus regendae Eccleſiae modus. Commune Presbyterorum concilium. Salmaſii foreign. Identitos tantùm nominalis ab Hieronymo adſerta. S. Marci aevo Epiſcopi nomine & re ab Hieronymo agniti. Summa comparationis inter Ignatium & Hieronymum.

§. 1. TErtiò igitur (ut nos (licet Apologiam pro Hieronymo novam non inſtituimus, tamen) ad eum cum ſeipſo aliiſ que poſt Ignatium noſtrum Patribus conciliandum, quàm commitendum paratiores nos praebeamus, nec tanti Patris inconſtantiam vellicare, ſed ſententiam vindicare & defendere aggrediamur) Alia etiam apud Divum Hieronymum non pauca notanda erunt, quae cum hoc ejus teſtimonio compoſita pulcherrimè conſentiant, & ad ſententiam ejus genuinam inveſtigandam, & enodandam conducere inprimis putanda ſunt.

§. 2. Ad Nepotianum Ep. 2. ſic ait. Eſto ſubjectus Pontifici tuo, & quaſi animae parentem ſuſcipe; Quod Aaron & filios ejus, hoc Epiſcopum & Presbyteros eſſe noverimus.

§. 3. Secundò. In Ep. 54. hoc inter Catholicos & Montaniſtas diſcrimen ponit; Apud nos, Apoſtolorum locum Epiſcopi tenent (Epiſcopi ſine dubio Quales ipſius aevo in Eccleſiâ ubi que fuerunt, quorum & Presbyterorum nulla tunc fuit (vel Cl. Salmaſio, & D. Blondello fatentibus) aut foreign, aut foreign.) apud eos Epiſcopus tertius eſt.

§. 4. Tertiò. De Script. Eccl. Jacobus ab Apoſtolis ſtatim poſt aſcenſionem Domini (i. e. longo ante Corinthiacum ſchiſma intervallo.) Hieroſolymorum Epiſcopus ordinatus, ſuſcepit Eccleſiam Hieroſolymae. (Quid verò eſt ſuſcipere Eccleſiam? Idem planè quod regere, ut apud *Pſ. 75.Pſalmiſtam, ſuſcipere congregationem, Et id ab Hieronymo de Jacobo ſingulariter dictum) Timotheus à Paulo Epheſiorum Epiſcopus ordinatus, Titus Cretae, Polycarpus à Joanne Smyrnae Epiſcopus ordinatus. (A ſingulari Apoſtolo ſingularis ubique Epiſcopus ordinatus.)

§. 5. Quartò. In Tit. 1. Apoſtolus, inquit, Eccleſiae Principem formans (Epiſcopus iterum ſingularis, Eccleſiae Princeps) & ſic iterum in Pſal. 45.

§. 6. Quintò, ad Gal. 2. Jacobus primus ei Eccleſiae praefuit, quae prima in Chriſtum credens ex Judais fuerat congregata, — Epiſcopus Hieroſolymorum primus fuit.

§. 7. Sextò. In Pſal. 45. Nunc quia Apoſtoli à mundo receſſerunt, habes pro his Epiſcopos filios— ſunt & hi patres tui, quia ab ipſis regeris. Ubi aevi Hieronymiani Epiſcopi (i. e. ſingulares) Apoſtolorum filii & ſucceſſores ſtatuuntur, & id à tempore recedentium à mundo Apoſtolorum.)

§. 8. Septimò. In eodem loco. Conſtituit Chriſtus—in omnibus finibus mundi Principes Eccleſiae, ſcil. Epiſcopos (Quod ipſiſſimum eſt quod modò ex Ignatio ad Epheſios laudavimus, foreign.)

§. 9. Octavò. In Dial. adverſus Lucifer. Eccleſiae ſalus in ſummi ſacerdotis dignitate pendet, cui ſi non exors quaedam & ab omnibus eminens detur poteſtas, tot in Eccleſiis efficientur ſchiſmata, quot Sacerdotes. Et in eodem Dialogo, Si quaeris, quare in Eccleſiâ baptizatus niſi per manus Epiſcopi non accipiat Spiritum ſanctum — diſce hanc obſervationem ex eá authoritate deſcendere, quòd Spiritus Sanctus ad Apoſtolos deſcendit.

§. 10. Huc & illud pertinet, quod & nono loco apponendum eſt, ex iſtis quae à Blondello recitantur in Comm. ad Titum. In toto orbe decretum eſt, ut unus de Presbyteris electus ſuperponeretur caeteris, ad quem omnis Eccleſiae cura pertinere…; ut ſchiſmatum ſemina tollerentur. (Quomodo enim fieri potuit, ut toto hoc orbe decerneretur, nullo jam Concilio oecumenico ad illud decernendum congregato, ſi non ab Apoſtolis ipſis, fidem toto orbe promulgantibus, & cum fide hanc regendi Eccleſias formam conſtituentibus, factum ſit?) ut & poſtea cum addiderit, Paulatim (ut diſſenſionum ſemina evellerentur) ad unum omnem ſolicitudinem delatam. (Certè fi hoc poſterioribus ſaeculis ab Eccleſiâ decretum fuerit, ſequitur ex vi Octavi teſtimonii, Aut non vidiſſe Apoſtolos, quâ in re Eccleſiae ſalus penderet, aut cum ſatis viderint, ſaluti tamen Eccleſiae, etiam cùm apud Corinthios ſchiſmata exorirentur, non conſuluiſſe. Quorum neutrum aut Apoſtolis ab Hieronymo, aut Hieronymo à nobis affigi poteſt.)

§. 11. Decimò. Adverſus Jovin. l. 1. Epiſcopus & Presbyter & Diaconus, non ſunt meritorum nominae ſed officiorum, Nec dicitur, Siquis Epiſcopatum deſiderat (unde eum de Apoſtolorum, non ſuo aevo locutum fuiſſe apparet) bonum deſiderat gradum, ſed, bonum opus deſiderat, quod in majori ordine conſtitui poſſit, ſi velit occaſionem exercendarum habere virtutum — Non percuſſorem, Neque enim pugilem deſcribit Apoſtolicus ſermo, ſed Pontificem inſtituit, &c.

§. 12. Ʋndecimum teſtimonium ex Ep. 13. ad Paulinum peti poteſt, Epiſcopi & Presbyteri habeant in exemplum Apoſtolos & Apoſtolicos viros, quorum honorem poſſidentes, habere nitantur & meritum.

§. 13. Duodecimum ex Ep. 1. ad Heliodorum, De Epiſcopatu non ſuſcipiendo. Non eſt facile ſtare loco Pauli, tenere gradum Petri.

§. 14. Decimum tertium, ex Comm. in Iſ. l. 5. c. 17. Ubi Jacobum, fratrem Domini, vocat decimum tertium Apoſtolum. Cum enim ille Jacobum iſtum Hieroſolymae Epiſcopum ex Hegeſippi verbis, licet non ita probè redditis ([foreign] non [cum] ut reddi debet, ſed poſt Apoſtolos ſuſcepit Eccleſiam) rectè ab Apoſtolo Jacobo diſterminaſſet, & ſimul eum Apoſtolum decimum tertium vocaſſet, exinde ſententia Hieronymi ſatis manifeſtè colligi poteſt, Apoſtolum dici debuiſſe, qui Epiſcopus fuit.

§. 15. Decimum quartum, ex Ep. ad Evagrium, p. 85. Alexandriae à Marco Evangeliſtâ uſque ad Heraclam & Dionyſium Epiſcopos, Presbyteri ſemper unum ex ſe electum in excelſiori ſuper Presbyteros gradu collocatum, Epiſcopum nominabant, quomodo ſi exercitus imperatorem faciat. Hoc certè nobis largietur, Epiſcopos ex ſententiâ Hieronymi in excelſiori ſuper Presbyteros gradu collocatos eſſe, eodem modo, quo ſuper exercitum imperator, idque ab ipſius Marci Evangeliſtae tempore in Eccleſiâ Alexandrinâ factum eſſe, ut & in aliis omnibus mundi finibus teſtimonio ſeptimo dicebatur.

§. 16. Nec certè incommodum eſt, quod hîc addatur, ipſius Walonis teſtimonium, qui ut contra Petavium probaret, poſtquam Ordinum inductum eſt diſcrimen, nominum quoque diſtinctionem invectam eſſe, haec ipſa ex Hieronymo verba producit, & Alexandriae peculiarem morem fuiſſe ait, à Marco uſque ad Heraclam, ut electum ſemper unum ex ſuo grege, qui ſibi praeeſſet, in excelſiori gradu locarent Presbyteri, & Epiſcopum nominarent. Hieronymo igitur tam varia, & inter ſe diverſa hâc de re locuto, quam, quaeſo, Hieronymo ſententiam imputabimus, pro quo Apologiam adeò gnaviter moliri bonos viros decebit?

§. 17. Quartò itaque, his poſitis, progrediendum eſt, nec, me quidem arbitro, adeò atrociter, & ſine omni temperamento, aut foreign, de Hieronymo ſtatuendum, ut qui conceptis verbis ſuperioritatem Epiſcoporum ex Apoſtolorum traditione toties aſſeruerit, ex nimiâ animi inconſtantiâ, id ipſum alibi pernegaſſe exiſtimandus ſit; Quod ſi fecerit, indigniſſimus eo ipſo cenſebitur, qui in re tantâ teſtimonium, multo minus judicium ferat.

§. 18. Conſultius certè, &, ſi mihi mens tota non caligat, aequius putabitur, quod ad Evagrium de hâc Epiſcoporum ſuper Presbyteros majoritate dicitur [noſcendum eſſe, eam magis conſuetudine Eccleſiae quàm diſpoſitionis dominicae veritate conſiſtere.] Illud ſic ex aliis iſtius Patris dictis interpretandum eſſe, ut conſuetudo Eccleſiae non ad ſequioris aevi, ab Apoſtlico deflectentis, morem, ſed ad ipſam Apoſtolorum praxin, & traditionem, ad Eccleſiae verè Apoſtolicae univerſalis, plantatae & rigatae ab Apoſtolis, inſtitutionem, & conſuetudinem extendatur. Eam verò Dominicae diſpoſitioni, i. e. inſtitutioni per ipſum Chriſtum perſonaliter factae (cujus itidem abjudicatio ferenda non eſt, ſi ordinem reſpexerit, ſed tantùm ſi juriſdictionem) ita ab Hieronymo opponi, ut quaedam à Paulo dicebantur, quae, ipſo teſte, 1 Cor. 7.12. à Domino dicta non fuerant, Ea nempe quae Apoſtolus ex ſuâ, non ex peculiari Chriſti revelatione protuliſſe ſe aſſerit, quae tamen foreign, ipſe in Eccleſiis omnibus ordinat, v. 17.

§. 19. Sic & eundem Apoſtolum foreign ſententiam ſuam dediſſe ſcimus, v. 25. cùm foreign, diſpoſitionem, aut ordinationem, ut Hieronymus ait, non haberet. Et id forſan de hâc inaequalitate Epiſcopi, & Presbyterorum, Hieronymo viſum fuit, eam non diſerto cuivis ipſius Chriſti praecepto, ſed, poſt eum coelo redditum, Apoſtolorum Chriſti (qui ſine dubio, ut de ſe Paulus, eam à Chriſto miſericordiam acceperant, ut foreign fideles in universâ oeconomiâ fierent) inſtitutioni imputandam eſſe; Ad quam ſententiam illud etiam in Comm. in Tit. commodiſſimè pertinere, quod de occaſione iſtius in toto orbe facti decreti, ab Hieronymo dictum eſt, non abs re erit ſi fuſiùs monſtremus.

§. 20. Apoſtolos, ex inſtituto Chriſti, pari omnes potentiâ & authoritate ad Eccleſiam fundandam & moderandam praeditos fuiſſe, D. Blondellus, ſat ſcio, nobiſcum confitebitur, nec Hieronymum hâc in re nobis diſſentire ſuſpicabitur. Horum ſinguli, aut Apoſtoli ipſorum, ad id emiſſi, cùm in regione quâvis Evangelium praedicarent, populum ad fidem converterent, Eccleſiámque demum plantarent, ejus dein moderandae habenas penes ſe plerunque per aliquod ſpatium manere voluerunt, ſic tamen, ut cùm ipſi abeſſent, fidelium praecipui & ſeniores, ab Apoſtolis ad id munus conſtituti, vel ordinati, reliquis invigilarent, adeóque communi presbyterorum conſilio gubernatae Eccleſiae iſtae ab Hieronymo credi poſſent.

§. 21. Poſtquam verò ſub hâc in quibuſdam Eccleſiis (à quibus Apoſtoli earum fundatores diutius abeſſent) ſeniorum paritate, ſchiſmata naſcebantur, poſtquam, ut ait Hieronymus, unuſquiſque eos, quos baptizaverat, ſuos putabat eſſe, non Chriſti, (quibus verbis eum ad 1 Cor. 1.14. reſpexiſſe palam eſt, ubi baptizandi mentio eſt) vel (quod v. 12. dicebatur) poſtquam in populis dicebatur, Ego ſum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephae, poſtquam, inquam, Evangelio Corinthi per Paulum plantato, rigato dein per Apollo, ut & aliquibus per Cepham converſis, imò ad aliquem fortaſſis in Eccleſiâ gradum provectis, partium ſtudia in Eccleſiâ pullularent (quod, Apoſtolo liquidò affirmante, ante primam ad Corinthios exaratam Epiſtolam, i. e. Anno Chriſti 55. Corinthi, (quidni & alibi?) factum eſt) Tunc certè, i. e. ipſis Apoſtolis viventibus, & videntibus (longo 85. plus minus annorum ſpatio ante aeram Blondellianam, Anno Chriſti 140.) toto orbe decretum eſt, ut unus de Presbyteris electus ſuperponeretur caetris, ad quem (ut ſingularem planè Epiſcopum) omnis Eccleſiae cura pertineret, ut ſchiſmatum ſemina tollerentur.

§. 22. Hîc certè D. Blondelli fidem appello, an meritò veri ſtudioſus lector meminiſſe *Apol. p. 3.jubeatur [Hieronymum nequaquam ſcripſiſſe, Simulac Corinthi dictum fuit, Ego ſum Pauli, &c. Sed, poſtquam id dictum in populis, i. e. poſtquam alii paſſim Corinthiorum more in partes diſcerpti ſunt, quod ante annum 140. eveniſſe, idou…è vix quiſquam probaverit.] Primò enim, Ecquis veri ſtudioſo Lectori tantum inter [Simulac] & [Poſtquam] hoc in loco diſcrimen eſſe perſuaſerit, imò inter ea quae 1 Cor. 1. v. 12. & quae v. 14. ſcripta ſunt, ut 85. annorum intervallo (tantum enim inter Epiſtolae ſcriptionem An. 55. & Blondellianam aeram An. 140. interjacet, ea diſterminanda cenſeantur?

§. 23. Secundò, Ecquis Hieronymi jam verba à D. Blondello ad commodum ſuum clam mutata non advertit? Non, inquit, ſcripſit Hieronymus, ſimulac Corinthi dictum fuit, Ego ſum Pauli, ſed poſtquam id dictum in populis, i. e. poſtquam alii paſſim, &c. quaſi id multo jam feriùs factum eſſet. At conſulantur iterum Hieronymi verba ab ipſo D. Blondello laudata, ſi Lectori veritas curae ſit. Antequam, p. 2.inquit Hieronymus, ſtudia in religione fierent, & dicere…ur in populis, Ego ſum Pauli, &c. Communi Presbyterorum conſenſu Eccleſiae gubernabantur, Poſtquam verò unuſquiſque eos quos baptizaverat ſuos putabat eſſe, non Chriſti (Quorſum, quaeſo, hoc mutatum in [poſtquam id dictum in populis,] niſi ut quae nunquam Hieronymo in mentem venerunt, necterentur morae?) in toto orbe decretum eſt, ut unus de Presbyteris electus ſuperponeretur caeteris. Res clarior eſt, quàm ut artificioſa iſtâ caligine velari poſſit, eandem hanc aeram Hieronymo cenſeri, eundem Chriſtiani ſaeculi articulum, quo in populis dicebatur, Ego ſum Pauli, &c. & quo unuſquiſque eos quos baptizaverat ſuos putabat eſſe, non Chriſti, utrumque ſine dubio à Paulo indigitatum, 1 Cor. 1.12, 14. ideóque ante ſcriptam iſtam Epiſtolam in Eccleſia Corinthiacâ notatum. Nec certè Epiſcopali foreign Antiquitas, aut inſtitutio Apoſtolica deerit, nec nobis Blondellianae foreign argumentum, ſi Hieronymus verum ſcripſerit.

§. 24. Et adhuc quidem omnia, quamvis accuratiùs & ad rei veritatem accommodatiùs deſcribi potuiſſent, non tamen adeò improſperè ſuccedunt, nec gravis aliqua nobis incumbit neceſſitas, ut Hieronymus cum Hieronymo committatur, aut qui excelſiorem ſuper presbyteros Epiſcopi gradum ab Apoſtolorum traditionibus acceptum toties agnoverat, ſententiae ſuae ſtatim oblitus, aut ignarus, contra ſeipſum pugnas cieviſſe credatur.

§. 25. Illud verò unum hîc mirari ſubit, quid Waloni in mentem venerit, ut de D. Petavio eadem planè cum Hieronymo proferente, [Cùm charitas, inquit, & humilitatis amor, &c. refrixit, Wal. Meſſ. p. 165.tum ad tollendas ſimultates, & in ſchiſmatis remedium, unum aliquem è turbâ Presbyterorum eligi placuiſſe, qui praeeſſet reliquis] tam prolixè & effusè triumphandum putarit, ut de eo qui hac unicâ periodo ad peſſundandam Epiſcopalis ordinis majeſtatem plus feciſſet, quàm integro ad id inſtituto volumine Walo; Ex eo nempe, quòd eam ab ambitione, honorum cupiditate, caeteriſque malis artibus originem traxiſſe dixerit.

§. 26. At advertiſſe debuit vir doctiſſimus, ex aliorum ambitione & contentione, non ex Epiſcoporum, illud contigiſſe (ut Hieronymo, ſic &) Petavio videri, adeóque ut malis moribus accommodatas bonas leges, ſic ad remedium ſchiſmatum inſtitutos ſingulares Epiſcopos, non inter morbos ponendos eſſe, ſed medicinas, quas qui à morbis originem ſuam traxiſſe dixerit, illud in laudem dixiſſe, non ad contumeliam effutiiſſe putandus eſt; ſed illud ex abundanti.

§. 27. Quintò autem quod ulteriùs ab Hieronymo affirmatur, eundem eſſe Presbyterum qui & Epiſcopus (Sancto Paulo inſuper, Act. 19. Phil. 1. Tit. 1. 1 Tim. 4. ut & Sancto Petro 1 Pet. 5. & Joanne 2. Jo. 1. & 3. Jo. 1. ad ſuas partes vocatis) illud ipſe de vocabulorum ſeu appellationum identitate, in eâdem perſonâ dixiſſe intelligendus eſt, quibus promiſcuè aliquandiu S. Scripturas uſas eſſe ſibi perſuaſerat; Sic verò ut ipſius Marci aevo (qui Claudii nono fidem Alexandriae ſeminavit, ante Epiſtolarum Sancti Pauli ſcriptionem) Presbyterorum aliquis in excelſiori gradu collocatus, ipſo fatente, Epiſcopus nominaretur.

§. 28. Sic certè ad Diaconorum ſe Presbyteris aequantium faſtum retundendum, non incommodè ab illo argui potuit, Presbyteros ſcilicet, quamvis in ſecundo Ordine locatos, non ita procul tamen ab Epiſcopis abeſſe, quibuſcum & idem nomen ſortiebantur, & excepta ordinatione, omnia, quae Epiſcopi, faciebant; cum Diaconi interim tam longè, vel ipſorum etiam confeſſione, infra Epiſcopos ſubſiderent, ut non alii quàm foreign, i. e. foreign Epiſcoporum cenſendi ſint.

§. 29. Plura dici poſſent ad conciliandum ſibi Hieronymum, niſi illud opportunè hîc notandum eſſet, non ad me, qui aliis columnis utor, ſed ad D. Blondellum, qui teſtimoniis Hieronymianis totam aedificii ſui compagem ſuperinniti voluit, operam iſtam pertinere.

§. 30. Nobis certè, qui inter Ignatium, Apoſtolorum foreign, & recentiorem tot ſaeculis Hieronymum, qui inter Epiſcopum foreign de aevo ſuo teſtantem, & Presbyterum Diaconorum faſtum calcantem, & contra eos, quod ad manum fuerat, jaculantem, comparationem inſtituimus, abundè erit, ſi Ignatius ubique ſibi conſtans, cauſae ubique noſtrae (foreign, adverſariis ipſis fatentibus) ſuffragatus ſit, Hieronymus autem, ſi pugnet nobiſcum quandoque, quandoque etiam ſuffragetur, nec uſpiam à noſtris partibus deſciviſſe putandus ſit, quin pariter & à ſeipſo abiiſſe concludatur, adeóque vel integrum nobis teſtimonium perhibuiſſe, vel inconſtantiâ (quod nolim) ſuâ, quicquid contra nos dixerit, irritum feciſſe.

§. 31. Et de Ignatio & Hieronymo haec quidem hactenus; Tempus eſt ut ad alia, ex inſtituti noſtri ratione, tandem progrediamur.

DISSERTATIO TERTIA, De omnibus Evangeliorum PERIOCHIS, Quae ad Regiminis Eccleſiae formam pertinent.