Works Volume 4, Chapter 9
CAP. IX.
Secundum argumentum, foreign. Valentinus Haereſium antiquarum compilator. Contentio inter Blondellum & Archiepiſcopum Armachanum de Irenaei loco. Blondelli ad A. Armachanum Literae. Argumentum à foreign combinatione, Valentini proprio charactere, ductum. Reſponſiones quatuor▪ foreign nomen Gnoſtici à Comicis ſumpſere, Valentinus à Gnoſticis. foreign combinatio ab Irenaeo Gnoſticis diſertè imputata.
§. 1. TRanſeo ad ſecundum Argumentum ex eâdem Epiſtolâ, & eodem Laurentiano codice ductum; quòd nempe Chriſti foreign mentione factâ, adjiciat foreign. Ex quâ foreign mentione concludi putat, Epiſtolam hanc, poſt Valentini haeretici, cujus illud idioma fuiſſe dicitur, tempora ſcriptam eſſe. Sic & *Praef. p. 43.D. Blondel. Neotericum, inquit, ſe, Ignatióque longè recentiorem indicio, ſuo, ſine ullâ evadendi ſpe proditus ſorex manifeſtum facit, dum Valentinianorum poſt Ignatii Martyrium primum exortorum monſtrum bis ex profeſſo ferit. Quibus verò verbis id facit? Primò, quòd Magnefios ſuos, poſt veram de Chriſto foreign, ſic muniendos duxerit. [foreign.] Secundò, quòd foreign mentionem fecerit.
§. 2. His omnibus facilis Reſponſio. Primò, in aliis omnibus exemplaribus haec verba non reperiri. In priori quidem loco, alia, ſed ea leviter immutata. foreign, &c. quae ferè à Paulo ipſo deſumpta, 1 Tim. 1.4. & 4.7. Tit. 1.14. In poſteriori verò haec tantùm, [foreign.]
§. 3. Verùm nec iſtis opus eſt, nec enim aliquid in ſe novi habet (aut quod authorem, ut ait, Neotericum arguat) aut phraſis iſta [foreign,] aut ipſius foreign mentio.
§. 4. Nec certè opus fuit, ut univerſam hîc foreign & aeonum doctrinam paginâ unâ & altera venditaret, aut Ignatiani Martyrii diem, & Haereſiarchae Valentini ortum, adeò punctìm & accuratè comparandos duceret, cùm ab ipſo Ignatiani iſtius codicis editore, Iſaaco Voſſio, luculenta objectioni huic reſponſio parata fuerit; Nullâ quippe neceſſitate adigi nos, ut iſtam foreign mentionem, ex Valentinianá haereſi depromptam credamus. Neminem quippe antiquorum repertum eſſe, qui Valentinum notae Sectae conditorem affirmaret, ſed è contrà, Theodoretum, poſt antiquas haereſes, & quae Valentinum praeceſsêre, enumeratas, ſtatim addere, foreign.
§. 5. Sic & ex Tertulliano illud laudatum. Cujuſdam veteris opinionis ſemina nactus, &c. At praecipu… illud Irenaei, foreign, &c. Valentinum ſcilicet, ex Gnoſticorum haereſi, doctrines veteres ad foreign concinnáſſe, aliud nihil praeſtitiſſe. Addit etiam, ſubductis temporum rationibus, Optimus Voſſius, fieri potuiſſe, ut Valentinus ipſe, vivo etiamnum Ignatio, multos clam, ſi non palam, ſeduxerit.
§. 6. Putárim hoc Antidoto abundè Epiſtolarum harum ſaluti cautum fuiſſe, quo minùs unicâ iſta foreign mentione, tanquam venenato hauſto poculo perculſae, ſtatim omnes efferrentur. At hanc Iſaaci Voſſii annotationem non viderat Cl. Salmaſius, fortè nec D. Blondellus, cùm hac ſcriberet, cùm contra tam apertam lucem, nihil ſit quod obtendi poſſit. Diſpellendam igitur iis hanc caliginem putavit Reverendiſſimus Hiberniae Primas, Epiſtolâ Appendici Ignatianae praefixâ, Anno poſt publicatam D. Blondelli Apologiam, Locúmque Irenaei, & Epiphanii, integrum exſcripſit, aliáque nonnulla ex Clemente Alex. addenda cenſuit; At nec ſic voluit D. Blondellus cum Epiſtolarum harum authore in amicitiam redire, reciprocandam igitur hanc ſerram ratus, literis ad Reverendiſſimum Archiepiſcopum non ita pridem datis, quibus hanc denuò ſuam fulcire ſententiam conabatur.
§. 7. Eas hîc deſcribere placuit, ut & illis breviter occurratur & ſatisfiat. D. Blondelli verba ſic ſe habent.
Irenaei noſtri, quo praecipuè niteris, locus, quod nunquam negavi, docet Valentinum aliorum exemplo foreign ſuas effinxiſſe, Alios ipſo priores Profundi, & Silentii combinationes induxiſſe, non modò tecum non affirmat, ſed mecum, (ſiquid capio) ex profeſſo negat, c…m proprium Valentini characterem combinationem illam protuliſſe refert. Si enim ex proprio Valentini charactere fuit, ex charactere priorum (quod volebas) nec fuit, nec eſſe potuit, niſi ſort… proprium commune, i. e. non proprium factum foreign dicamus. His poſitis, argumentum meum adverſus Epiſtolam ad Magneſianos immotum manet. Quiſquis adverſus proprium Valentini Ignatio poſterioris characterem diſputat, Valentino vel coaetaneus fuit, vel eo poſterior, adeóque Ignatio recentior, non Ignatius ipſe. Atqui author Epiſtolae ad Magneſianos adverſus proprium Valentini Ignatio poſterioris characterem diſputat. Ergo-Major eſt evidens, Minor eſt Irenaei, ergo & concluſio. 2do. Acta Ignatii vetuſtiora, ejus Epiſtolarum non meminerunt, id autem rurſus conjecturae meae favet. 3tio. Acta illa, milites, quorum Cuſtodiae addictus Ignatius, permiſiſſe aitnt, ut à piis Syris, Itineris comitibus foveretur, & ab Eccleſiis in itinere poſitis inviſeretur, ſuſtentaretur, &c. ergo Leopardorum, qui nunquam miteſcunt, & beneficiis exaſperantur (quod Epiſtolarum Scriptor, quiſquis ille fuit, volebat) ſimiles non fuerunt. 4to. Quàm parum Ignatio conveniat, Epiſtola ad Romanos, foreign, &c. quódque Romanos adjurare ſingitur, ne pro ſalute ſuâ temporali preces fundant, Eccleſiae Smyrnenſis de Quinto judicium docet; Si enim ex Smyrnenſium ſententiâ, Martyres dici non debent qui ſe offerunt, quantò minus debuit, qui de ſibimet admovendis necis inſtrumentis cogitaſſe dicitur, nec fratrum preces pro incolumitate ſuâ ferre potuit? H…c me ſententiam mutare cùm vetent, haerere me etiamnum pro ſingulari tuâ charitate ferre non dedignaberis.
§. 7. His jam breviter reſpondendum erit, 1. Argumentationem D. Blondelli in hanc argutiolam foreign, Valentinum aliorum exemplo foreign ſuas effinxiſſe, Iſtam verò foreign & foreign combinationem, Valentinum primum induxiſſe, & hanc igitur ab Irenaeo proprium ejus characterem dictum eſſe, ideóque authorem Epiſtolae ad Magneſios adverſus hanc combinationem diſputantem, Valentino poſteriorem eſſe, & exinde Pſeudo-Ignatium.
§. 8. Mirum eſt quot vitiis hic D. Blondelli proceſſus laboret, ſeu Irenaeum, ſeu Ignatium, reſpicias, 1mo. Irenaeus non affirmat Valentinum combinationem illam primùm induxiſſe, nec combinationem illam fuiſſe proprium Valentini characterem. Id tantùm dicit, quod modò Graecè dice…tem audivimus, Valentinus primus ab haereſi Gnoſticâ antiquas doctrinas, foreign, ad ſuum Characterem accommodans, foreign, (non ut vulgatus codex, foreign aut foreign) deliria ſic protulit, foreign, &c. definiens binarium quendam eſſe innominabi…em, cujus unam partem foreign inenarrabile, aliam foreign, ſilentium vocari.
§. 9. Hîc quid ſit Character, ſatis clarum eſt, peculiare nempe aliquod dicendi genus, ſic ut apud Grammaticos foreign, & Character Scriptoris, pro ſtylo dici ſolet, apud Irenaeum verò foreign, & foreign alibi non ſemel. Nec jam quicquam Irenaei verbis luculentius, ſcilicet, Valentinus antiquas doctrinas, ad ſuum dicendi, aut philoſophandi genus, concinnavit, accommodavit.
§. 10. Huc illud *Har. 31.Epiphanii ſpectat, foreign, Fabuloſam Gentium poeſin in animo ſuo concipiens, & eorum ſententiam, ſeu intellectum, mutuatus ab aliis haereticis, qui ante ipſum, & cum ipſo vixêrunt, Theologiam Heſiodeam, mutatis tantùm nominibus, ut mundum deciperet, inducere voluit. Scilicet à Gnoſticis qui & ipſo priores erant, & adhuc in Eccleſiâ, Valentini tempore, latè diſſeminabantur, Valentinum doctrinas ipſis Gnoſticis antiquiores, pöeticam nempe Theologiam leviter immutatam, aliis tantùm verbis contextam, protuliſſe, nec quicquam aliud hîc affirmatum invenies.
§. 11. Secundò, Combinatio illa ab Irenaeo memorata, non erat foreign, ſed foreign.
§. 12. Tertiò, Author Epiſtolae ad Magneſios nullam utriuſvis foreign mentionem facit, aut foreign & foreign, aut foreign & foreign, ſed tantùm foreign. Hinc ſanè illud concludendum, at aliud nihil, Haereticis illius aevi notam fuiſſe foreign vocem, ſimúlque ſermonis, aut verbi ex ſilentio procedentis. Et quidni Gnoſticorum, ante Ignatii exitum, dogma cenſeri illud poſſet. Veriſſimè obſervavit Iſaacus Voſſius, à veteri Comico Antiphane in Theogoniâ, Chaos emiſſum dici è Nocte, & Silentio, ſic ut de Chao dein, & Nocte, Cupidinem, & Lunam. Hinc igitur foreign nomen deſumpsêre Gnoſtici; A Gnoſticis, (inter foreign Irenaeo, foreign, Epiphanio, dictas,) mutuatus eſt Valentinus. Nec igitur ille primus hoc nomen in Theogoniis, aut foreign, uſurpavit. Nec quicquam adhuc proprium Valentino, nec quod Epiſtolam illam Ignatio (quo poſterior Valentinus, at prior Antiphanes, coaetanei Gnoſtici) abjudicet.
§. 13 Imò, ut illud quartò addam; Si iterum conſulatur Irenaeus, patebit ipſam illam foreign & foreign combinationem (adeò D. Blondello celebrem, & quam Valentini characterem fuiſſe, adeò nobis perſuadere voluit) antiquioribus Gnoſticis cognitam, & inter eorum foreign numerandam fuiſſe; Sic enim ille, in poſteriori parte ejuſdem capitis, cùm alias Genealogiarum, & Stemmatum rationes recitâſſet, haec ſtatim ſubjicit, foreign, Atque has virtutes etiam Bytho & Sige antiquiores eſſe volunt, quo viz. perfectis perfectiores, & Gnoſticis ſeu ſcientibus ſcientiores, ſeu magis Gnoſtici eſſe appareant. Quibus diſertè affirmatur, iſtam foreign (ex quâ iſta apud Ignatium foreign mentio, & foreign) Gnoſticorum (ſi non inventum, ſaltem) doctrinam fuiſſe. Cui qui quicquam ut antiquius addi cupiebant, ipſis Gnoſticis eruditiores, aut ſcientiores, videri velle videbantur.
§. 14. Et de iſtâ foreign mentione, leviculâ quidem, ſed cui, cùm alia deeſſent, gnaviter adhaetere D. Blondello placuit, ad praeripiendas cavillationes omnes, dictum eſt, uti ſpero, jam ſatis.