Works Volume 4, Chapter 10 – Chapter 12
CAP. X.
Argumentum ab Actis Ignatianis negativum, ut nihil concludat. Tertium Argumentum à militum comitate ductum. Quartum à voce foreign. Ignatius ad Martyrium anhelans. Euſebius Blondello adverſus. Ignatius ſe non obtulit, ſibi manus non admovit. Cypriani Exemplum.
§. 1. VErùm ſunt & alia paucula, à D. Blondello in literis iſtis adverſus Ignatium noſtrum emiſſa jacula, ea paucis retorquenda hîc erunt, ne quippiam animadverſione noſtrâ indignum cenſuiſſe videamur, quod D. Blondello proferre viſum eſt. Acta, inquit, Ignatii vetuſtiora Epiſtolarum ejus non meminêrunt.
§. 2. Fateor quidem; At primò, Epiſtollae ad Romanos non meminêrunt tantummodo Acta illa, ſed & integram, eâ, quâ ad nos pervenit, formâ, deſcripſerunt, ex eo nobis conjecturae locum praebentia, Romae quidem ea conſcripta eſſe, & exinde rationem conſtare, cur non reliquarum aequè Epiſtolarum ac ad Romanos unicae meminerint. Secundò autem, nulla in illis Actis, univerſae Sanctiſſimi Patris vitae, nedum adultae, (& quae in Chriſtiano ſtadio decurrebatur) aetatis, multò minus ſcriptorum, aut factorum omnium, hiſtoria, ſed Tragoediae tantummodò ad exitum feſtinantis, ipſiuſque demum Beatiſſimi Martyris, ad Romam ſimul, & Martyrium profectionis, commentarii, ſeu diaria quaedam continentur. Adeò ut ab Actis illis, (dum ea prioris vitae non meminerint) aequè concludi poſſit, tunc demum vivere coepiſſe Ignatium, cùm morti jam proximus eſſet, ac Epiſtolas non ſcripſiſſe, quarum in Actis illis nulla fiat mentio, aut unicam ſcripſiſſe, eam ſcilicet ad Romanos in Actis memoratam; Monitore non eget vir Doctiſſimus, quàm nihili facienda ſint argumenta ex teſtimonio negativa, illud tantummodo ritè concluſura, Eum planè poſitivis deſtitui, quiſquis negativis uti voluit.
§. 3. Tertiò ſic argumentatur D. Blondellus, Acta illa, milites, quorum cuſtodiae addictus Ignatius, permiſiſſe aiunt, ut à piis Syris, itineris comitibus, foveretur, & ab Eccleſiis in itinere poſitis inviſeretur, ſuſtentaretur, &c. Ergo Leopardorum, qui nunquam miteſcant, & beneficiis exaſperantur, (quod, Epiſtolarum, quiſquis ille fuit, ſcriptor volebat) ſimiles non fuerunt. Reſpondeo. Illud ſanè veriſſimum eſt, quod ab iis Actis affirmatur, Polycarpum nempe, & Eccleſiarum in Aſiâ omnium fratres, Ignatio, in noviſſimâ iſtâ profectione, obviam veniſſe, nec ubivis contrarium affirmat Ignatius. At & eadem Acta (id D. Blondellus tacere maluit) de eo diſertè affirmant, quod à ferociſſimis militibus ducebatur, crudeliſſimis manibus; Quidni igitur Leopardorum ſimiles pronunciaret, qui praeſentem eorum immanitatem, & rabiem expertus eſt, quos Acta à non nemine, nihil ab illis paſſo, deſcripta, ferociſſimos & crudeliſſimos appellant?
§. 4. Reſtat, ut breviſſimè vocis [foreign] in unâ ad Romanos Epiſtolâ, poſitae, verborúmque [Quibus Romanos adju…t, ne pro ſalute ejus temporali preces fundant] virus ſic minuam, ut ejus malevolo influxu, aut halitu, tota Epiſtolarum co…pages non inficiatur; Quod me facilè facturum confido, ſi mihi cum viro probo, & à partium ſtudio, & foreign alieno, qualem D. Blondellus ubique ſe proſitetur, res futura ſit. Quid enim, ſi, ut amorem ſuum (non ſemper modulo noſtro metiendum) erga Chriſtum, dilectiſſimum ſervatorem, ſi, ut animum ad Martyrium jamdiu anhelantem, Romanis, inter quos paſſurus erat, teſtatum faceret, haec, vel talia aeſtuantis affectus monumenta, nobis reliquerit, ſe feris, Tyrannicae crudelitatis inſtrumentis, vim facturum interminatus, hâc piâ foreign mentis hyperbole ſignificans, ſe ad patiendum quidlibet pro Chriſto, (nec ad fugiendum, ſed maturandum potius tam honeſtum exitum) paratum eſſe? Nec igitur precibus contranitendum, (cùm jam ei fortaſſis Deus bonus inſtinctu quodam praeſignificaſſet imminere, tam ſtrenui athletae foreign) ſed Deo uni rem integram permittendam eſſe.
§. 5. Quicquid eſt, illud compertiſſimum habemus, haec ipſa verba [foreign] ex ipſiſſimâ hâc Epiſtol… ab *Hiſt. l. 3. foreign.Euſebio laudata, nec igitur temerè ſine omni probatione illi abjudicanda eſſe, multò minus Epiſtolam ipſam, aut univerſum Epiſtolarum Codicem propter ea verba repudiandum. Quae verò de judicio Smyrnenſis Eccleſiae ſuper Quinto adjicit [ex eorum ſententiâ, Martyres dici non debere▪ qui ſeſe offerrent,] nihil abſque omni dubio Ignatio noſtro obfutura ſunt, cùm nullibi affirmetur, Ignatium ſe obtuliſſe, nullibi de admovendis ſibi necis Inſtrumentis (quod ait) cogitaſſe, (apage nefanda iſta interpretamenta, & à quibus, licèt feſtinans, abhorret calamus) ſed tot militibus ſtipatum, ad tribunal tandem Caeſaris protractum eſſe. Nec enim qui Rhetoricè loquitur, quâdam que verborum pompâ exprimit, quantò ſibi optabilius ſit emori, & eſſe cum Chriſto, is ſibi ſtatim manus illaturus eſſe cenſendus eſt.
§. 6. Cyprianus martyrio aſſinis, fugâ ſibi conſuluiſſe dicitur, cùm priùs ſe martyrii candidatum profeſſus eſſet,… vit. Cypr. cùm enim ſibi oblatam occaſionem perſpiceret, quâ Chriſto Domino officium aliquod vivus praeſtare poſſet, maluit, inquit Pontius Diaconus, praeceptis Chriſti obedire, quàm vel ſic coronari; Quibus verbis cùm excuſandum Cyprianum putaret ille, ſeu potius rationem reddendam, cur coronam tamdiu quaeſitam recuſaverit, non eſt quòd ego in hoc languentis, & frigeſcentis charitatis ſaeculo, Ignatii dicto unico [foreign] clypeum meum obtendam, aut Apologiâ indigere verear Sanctiſſimum Martyrem, quòd Chriſtum nimis dilexerit, mortémque pro illo, fortiori & conſtantiori animo ſubiverit.
§. 7. Videt, uti ſpero, D. Blondellus, quàm non omnibus perſuaſura ſint ejus argumenta, quantáque nobis ſpes ſuperſit, non illi diu arriſuram ſententiam iſtam, ex quâ, rationibus tam infirmis ſubnixâ, maluit, contra univerſae antiquitatis ſuffragium, Ignatio Epiſtolarum codicem integrum abjudicare, quàm permittere, ut Epiſcoporum Ordo, qui tamdiu in Eccleſiâ Chriſti floruerit, jam cùm ipſe eum ulteriùs ferre noluerit, tam firmo tibicine, aut fulcro ſtabiliatur.
CAP. XI.
Aliae Blondelli objectiones contra Ignatii codicem. Prima ab incommodè dictis. Vocum foreign frequentior uſus. foreign. Ignatius contra foreign ſcripſit. foreign homo integer.
§. 1. VErùm & alia adhuc ſuperſunt, quae praeter ea, quae illi cum Cl. Salmaſio communia erant, Apologiae ſuae Hieronymianae praefigi curavit D. Blondellus. Ad ea itidem feſtinandum eſt.
De Dictionis genere dictum eſt, ut & de vocabulis barbaris, è Latio decerptis, Graecâque donatis civitate.
§. 2. Praeter ea, Nonnulla, inquit, in Epiſtolis iſtis incommodè dicta videri poſſent, & quae benigniore interpretamento vix excuſentur. Certè ſi ea non malè, ſed tantùm incommode dicta ſ…nt, ſi non ſint, ſed videantur tantùm, nec videantur quidem, ſed videri poſſent, ſi dici à D. Blond. non potuerit, ea non poſſe excuſari, ſed ſolummodò, vix poſſe, ſibi vim feciſſe putandus erit D. Blondelius, ut haec tam minuta tam dirè plectenda exiſtimaret.
§. 3. Hujus, inquit, cenſùs ſunt, vocum illarum frequentior uſus [foreign & foreign] (At quaeſo, cui unquam negata eſt haec licentia?) Quid, inquit, haec in Ep. ad Smyrn. volunt? foreign;
§. 4. Certè ſi D. Blondello rem gratam facturus ſim, dicam quid volunt. Chriſtum nempe verum hominem, non foreign, ſed foreign, ex partibus itidem hominis eſſentialibus, corpore & animá, ſeu carne & ſpiritu conſtantem, utramque in cruce, utramque, cùm reſurgeret à mortuis, ret nuiſſe, ideóque Ignatium contra foreign ſcribentem, (Chriſtum non foreign vel foreign, ſed foreign tantùm paſſum eſſe, & reſurrexiſſe affirmantes) utriuſque mentioni [foreign] geminas voculas foreign adjungendas cenſuiſſe.
§. 5. Ita de reliquis dicendum eſt, cùm integer homo carne & ſpiritu conſtet, earum enumeratione, hominem perfectum, & integrum intelligi. Ideóque in Ep. ad Polycarpum, cum legatur foreign, alii codices explicatiùs legunt, foreign. Sic foreign, integri, & indiviſi in eo manete. Et, foreign. Cura perfecta, integráque totius hominis. Itidémque foreign. Dominum amare, maritíſque (putarim, non ſufficere, ſed) contentos eſſe, utrumque autem perfectè, & integrè facere. Sic ad Magneſios, foreign, vobis integris omnia proſperè, nulla veſtrûm ex parte improſperè ſuccedant. foreign denique foreign, perfecta unitas.
CAP. XII.
Secunda, à comparationibus non exactis ad amuſſim. Baptiſmus foreign. Singulae tamen virtutes Chriſtianae, Fides, Charitas, Perſeverantia, Baptiſmali armaturae addenda. Spiritus foreign. Fides foreign, Vincula foreign. Gaudium Spirituale in Reſurrectione.
§. 1. HIs ſuccedunt comparationes non exactae ad amuſſim. Et certè Sanctiſſimo Martyri, cui affectatum loquendi genus nullatenus permittebatur, venia ſperari potuit, ſi nec ei otium ſuppeteret, quo ad amuſſim ſingula exigeret, & delinearet.
§. 2. At quae demum iſtae ſunt non ita amuſſitatae comparationes, quae huic Cenſoriae virgulae ſubjiciendae erant? Primò, quòd (cum baptiſmus foreign) Fides foreign dicatur, patientia, ſeu perſeverantia (foreign). Quid enim, inquit, Fides, Dilectio, Patientia, conferunt jam per baptiſma armato? Et ſi Chriſtiani foreign patientia eſt, quid novi ex Fide accedit jam galeato? Verùm cur non baptiſmo, foreign, telorum in plurali, titulus competat? Ita tamen, ut quaelibet virtus Chriſtiana, cujus actus Deo noſtro in futurâ vitá praeſtandos ſolenniter in baptiſmo ſpondemus, peculiari etiam titulo gaudeat, galeae fides, Clypei Charitas, Panopliae perſeverantia; Nec enim ſic nos inacceſſibiles Satanae, ſic invulnerabiles baptiſmus praeſtiturus eſt, ut non ſingulis virtutibus Chriſtianis ad repellendos tam frequentes petulantis hoſtis inſultus, nobis opus ſit; Ni fides ut galea caput, Charitas ut clypeus Pectus, & integram demum perſonam, i. e. omnes vitae actiones, perſeverantia ſibi tutandas aſſumpſerit, metuendum certè eſt, ne qui jam ſtare videtur, cadat.
§. 3. Secundò, quòd Spiritum foreign vocet, & fidem foreign, & ita Fidei potiorem, inquit, quàm Spiritus functionem aſſerat. At cur non exinde potiùs concluſurus eſſem, Spritui primas deferri, cùm ille trahere nos, (ut in Canticis de Chriſto ſponſo dicitur, Trahe me, & ego curram poſt te) iſta inſtar trocleae nos ſubducere dicatur? Certè nihil hîc novi, ſi verbum Dei, Fide apprehenſum, ſubducendis nobis ad coelum ſervire, Spiritus autem Chriſti, ut funiculus, nos ſubducere dicatur.
§. 4. Tertiò, Quòd vincula ipſius foreign vocans, addat, foreign. Quid enim, inquit D. Blondellus, Spirituale in vinculis, Chriſti Martyris corpori ab infidelibus injectis? Aut quae in vinculis illis reſurgendi ſpes eſſe potuit? At ſine dubio, paſſiones Sanctiſſimi Martyris, recte per vincula exprimi poterant, eaeque majoris gaudii & foreign, quâ ſpiritus intimè perfunderetur, materia futurae erant, quàm quae, ex quâcunque carnali foreign, mortali corpori contingere potuit; Et ita ſanè nihil impedit, quò minus in voto habeat pientiſſimus athleta (nec enim aliud quippiam voce foreign notatur) hanc illi gaudii materiam ſic prorogatum iri, ut cum ipſo reſurgens (hâc non obſtante ingratiſſimorum nepotum invidiâ, hâc cavillandi urticâ eum non tangente) in aeternum illi permanſurum ſit.