Works Volume 4, Chapter 8
CAP. VIII.
Magna Salmaſii & Blondelli concordia. Primum argumentum Salmaſii de Prim. contra has Epiſtolas. Epiſcopatus foreign, 2 Tim. 2.22. Genevenſis Ignatii editio aliquando praeferenda. foreign, ordinatio, foreign, quae ad Juniorem pertinet. Damas Juvenis Mag…eſiorum Epiſcopus. Andr. Riveti foreign.
§. 1. VIdeamus porrò quid in hâc materiâ Cl. Salmaſius in Apparatu ſuo ad Lib. De Primatu produxerit, aut quid demum D. Blondellus; Eadem ſanè uterque armaturâ munitus; Quâ verò *His argumentis, qu… praeſtantiſſimo Salmaſio nuper probata gaudeo, à priore opinione ante biennium depulſus, &c. Blond. praef. p. 46.foelicitate, aut animorum conſpiratione illud obtigerit, Ego non definio. Uno adverſus utrumque Clypeo nos tectos exiſtimabimus.
§. 2. Primò igitur, contra Epiſtolarum harum authoritatem, quatenus eae à Laurentiano Voſſii codice purgatiores edi videbantur, petito ex hoc ipſo codice argumento, ſic inſurgit Cl. Salmaſius: Epiſcopatum nempe ab hoc ſcriptore in Epiſtolâ ad Magneſios foreign appellari, hoc eſt, inquit ille, novum aut neotericum ordinem. Nec enim, inquit, vocem foreign, ad aetatem reſpicere poſſe, foreign verò foreign ſignificare, ut cum Paulo 2 Tim. 2.22. foreign, novae, aut novarum rerum cupiditates dicantur. Quid hîc reſpondendum ſit, quibus potero, pauciſſimis indicabitur.
§. 3. Primò igitur, ſi unico Florentino ſeu Laurentiano Codici Graeco, eíque per omnia pari, qui ex Angliâ prodiit, Latino, hac in parte praeferatur prior lectio (quâ foreign Vedelius Genevenſis, & ante eum Maeſtraeus, aliíque omnes utebantur) [foreign] tunc omnis hujus argumenti vis prorſus evanuit. Et certè ſic legendum ſuadet tota Epiſtolae ſeries. Magneſiorum Epiſcopus Damas tunc fuit, aetate quidem junior, quem ideò ab iis contemni poſſe (ut Timotheum Paulus) verebatur. Monet igitur non decere aut foreign, aut foreign, aut contemnere, aut familiariter (& depoſitâ reverentiâ) aetate Epiſcopi abuti. Sic & ipſe Cl. Salmaſius agnoſcit, moneri hîc Magneſios ut Epiſcopum recipiant, & quamvis aetate juniori, honorem illi exhibeant. His certè Genevenſis editio multa ex S. Scripturis opportunè ſubnectit, foreign, &c. Non ſemper utique longaevos ſapientes eſſe, aut ſenes prudentiam ſcire.
§. 4. Verùm ſecundò, ſi cum codice Florentino omnino legendum eſſe concedatur, [foreign] nihil tamen ex eo adverſus Ignatium, aut Epiſcopalis ordinis aſſertores, concluſum erit. Nam primò, ſi Ignatii aevo, novus, aut novitius ordo dicendus ſit Epiſcopatus, id ſanè proximè aberit ab Apoſtolico. Conſcriptam enim fuiſſe hanc Epiſtolam ſecundo poſt Apoſtolos ſaeculo, ulteriori illud Cl. Salmaſii probatione indigebit, exhinc neutiquam concludendum.
§. 5. At ſecundò, per foreign, novum aut novitium ordinem ſignificari, nullâ mihi ratione probabile videtur. Nec verò aut nos, foreign aetatem, aut foreign, cum Cl. Salmaſio, foreign, reddendum eſſe arbitrabimur.
§. 6. Altera nobis hujus foreign ratio reddenda eſt, ex quâ, iis quae praeceſſerant, ſatis commodus & idoneus ſenſus exurget. Nempe ut foreign ordinationem ſignificet, & foreign, quae ad foreign pertinebat, aut quae foreign concedebatur. Ea erit Damae aetate junioris ordinatio, aut Epiſcopalis dignitatis in eum adoleſcentem (ut Timotheum alterum) collatio, ex quâ ne ejus contemnendi anſam populus fidelium arriperet, ſollicitè hîc ab Ignatio cautum erat.
§. 7. Denique cur 2 Tim. 2.22. foreign, novae, aut novarum rerum cupiditates à Cl. Salmaſio dicantur, ſi non iſtis ſuppetiis inſtabilis cauſa indigeret, fateor lubens me nec ſcire, nec divinare poſſe. Cur non juveniles cupiditates (aut quae in juvenes cadere ſolent) foreign Timotheo fugiendae cenſerentur? Cur tantùm novae (quaſi veteres, & quae adeò frequentes inter juvenes erant, pro innoxiis cenſendae ſint) Aut cur demum novarum rerum cupiditates? quae nec adeò in Epiſcopo Timotheo ab ipſo Paulo in doctrinâ fidei probe inſtituto, metuendae erant, nec uſpiam ſub foreign, ſed ſub foreign titulo frequenter, apud authores deſcribuntur.
§. 8. Mirum eſt quò ſe trahi patiantur Docti viri, ut dogmati, aut foreign inſervient; Mirum, quid poſt Cl. Salmaſium, *Praef. p. 43.D. Blondello acciderit, quòd hic Epiſcopatum foreign nuncupatum eſſe, ſic ſibi prolixè gratuletur, cùm illud tantummodo hîc dicatur, Damam paulò juniorem Epiſcopum ordinatum eſſe. Sed ante omnia mirum, & prodigii inſtar cenſendum eſt, quòd Doctiſſimus Senex *Grotii diſcuſſ. foreign. p. 400.Andreas Rivetus, Epiſcopatum novellum ordinem nuncupans, ſtatim addideret, ſive foreign, ut loquitur Ignatius, foreign: Ignatio ſcilicet dictum illud imputans, Qui ſi ſic locutus fuerit, non ſolùm illuſtriſſimus Salmaſius fruſtra erit, qui cum D. Blondello eo indicio Pſeudo-Ignatium deprehendiſſe ſe putat, ſed & Epiſcopalem ordinem ſub tempore Ignatii in Eccleſiâ fuiſſe manifeſtum erit. Quo quidem aevo ſi novellus fuerit, nobis certè Apoſtolicus, i. e. ſatis antiquus exiſtimabitur.
§. 9. Quod & ab A. Riveto paginâ proximâ affirmatum videmus, cùm conſuetudinem illam, ex qua Presbyteri Epiſcopo adjungebantur, in imponendis Presbytero manibus (quae ſine dubio Epiſcopalem apicem non abjudicat, ſed ſupponit) ex veteris aevi reliquiis manſiſſe dicat, ſtatímque quid ſit illud vetus aevum, ſic explicat, [juxta illud Apoſtoli, per impoſitionem manuum Presbyterii.] Ubi tamen multò rectiùs feciſſet, ſi Apoſtoli [foreign] reddendum [cum] & non (contra omnium exemplarium fidem) in [foreign, per] mutandum cenſuiſſet. Sed iſtud extra orbitam, Quid verò de iſtis Apoſtoli verbis cenſendum ſit, poſtea dicendi locus erit.