Works Volume 4, Chapter 7
CAP. VII.
Ignatii omnia inter Apocrypha. foreign Syncello praefixa. foreign non ſtatim foreign. Apocrypha oppoſita Sacrae Scripturae ſeu Canonicis libris. Clementis Epiſtola ad Corinthios, foreign. Sic. & Ignatii Epiſtolae. Hermae Paſtor Salmaſio & Blondello laudatus. Ignatius ſolus repudiatus. Epiſtola ad Antiochenos Ignatio à Salmaſio tributa, ut & ad Heronem. Qui foreign pro tempore jubentur, non tamen ordinare permiſſi. Antiochia Metropolis. Epiſcopus Syriae Ignatius. Stephanus Jacobi Diaconus.
§. 1. POſt quinque iſtas ſingulares, cum totidem in Epiſtolis hiſce ritibus, peractas velitationes, unum quidem inſigne teſtimonium, ut jaculum lethale, contra univerſarum Epiſtolarum authoritatem, auctarii loco ſe adjeciſſe putavit Walo foreign inquit, vetus praefixa eſt operi Georgii Syncelli & Theophanis, in antiquiſſimo exemplari, quo recenſentur Scripturae foreign & foreign, item ſpuriae & foreign. (Hîc venia à Walone roganda eſt, ut quae ſine dubio confudit Typographus, emendaſſe, & diſtinxiſſe liceat, punctis leviter mutatis) Inter foreign, Ignatii omnia reponit, cum Paſtore Hermae, Periodis Petri, Pauli, & Johannis, cum Evangeliis ſecundum Thomam, & Clementis operibus.
§. 2. Quid hîc praeſtiterit Walo, paucis videndum erit; Penes aequos lectores judicium eſto; Nec de authoritate foreign hujus, mihi cum Doctiſſimo viro lis erit, licet illud non injuriâ dici poſſit foreign (incertum plane ex quibus ea tenebris, ex quâ, ſub Antiquiſſimi exemplaris nomine, officinâ foreign nobis obtrudatur) ſine omni dubio non ſic foreign & foreign eſſe, ut de Ignatio noſtro toti jamdudum Orbi noto, decretoriam ſententiam ferre digna ſit; At iſtis opus non erit.
§. 3. In binos certè Apocryphorum Indiculos ſe incidiſſe affirmat Reverendiſſimus Archiepiſcopus Armachanus, ineditum utrumque, & ſubjectum Interrogationibus & Reſponſionibus illis, quae Anaſtaſii Nicaeni nomine à Gentiano Herveto ſunt publicatae, Ad calcem Chronographiae Nicephori Patriarchae Conſtantinopolitani, & Georgii Monachi, editum alterum. Ab hoc, ſi foreign à Walone laudata, non procul abſit (ut ex Georgii iſtius titulo, qui Tharaſii Patriarchae Syncellus fuerat, rectè colligitur) liquidò nobis conſtat, quid reſpondendum ſit. Nihil ſcilicet ab authoritate Epiſtolis hiſce à nobis tributâ, ex eo detractum, aut minutum eſſe, quod ſic in Apocryphorum numero repoſitae inveniantur.
§. 4. Nec enim ita vocis iſtius [foreign] ſignificatio arripienda eſt, ut ſtatim ſpurium, aut foreign, aut foreign, ſequioris aevi figmentum cenſendum ſit, quicquid ubivis inter Apocrypha repoſitum inveniatur. Apocryphum certè non foreign & foreign, genuino, & probato, veréque ub authore, cujus nomen praefert, ſcripto opponitur, ſed Divinae Scripturae Canoni, Libris, ut dicimus, Canonicis, aut Veteris, aut Novi Inſtrumenti.
§. 5. Verum eſſe quod dicimus, & ad rem noſtram accommodatiſſimum, ſatis monſtrabunt paucula ea, quae quibuſdam viris Optimis fraudi fuiſſe videntur, teſtimonia. Illud inprimis Beſſarionis de Scriptis Clementis. foreign. Ibi Apocrypha apponi videas foreign, Divinae Scripturae partibus, nec rectè Latinus Interpres legit [eis tanquam veris aſſentiamus] Multum ſanè diſcriminis inter foreign, & vera; Nec enim quicquid verum, ſtatim in Canone Scripturae reponendum eſt; Reddendum ſine dubio [Recipiamus ea in praeſenti, tanquam Divinae Scripturae partes forent.] Sic ille Quaeſtionibus Anaſtaſii Nicaeni ſubjectus, dicitur Canonicorum & Apocryphorum Indiculus, & unà Ignatii & Clementis Romani ſcripta, in Apocryphorum cenſu reponuntur.
§. 6. Jam verò cuivis notum eſt, Clementis Epiſtolam ad Corinthios, à nemine unquam Antiquorum, illi Apoſtolico Scriptori abjudicatam eſſe, imò poſt Novi Teſtamenti libros, in Codice venerandae Antiquitatis, quem Cyrillus Patriarcha Alexandrinus ad Regem Magnae Britanniae miſit, in calce repoſitam fuiſſe, non utique ut foreign, in Canonem Scripturae receptam, ſed ut foreign, qualem à pietatis ſtudioſis (&, ut ait *foreign. 39.Athanaſius, foreign) foreign legi fas erat. Quo minùs miraberis, etiam in Secundo, &, quem Cl. Salmaſius laudavit, Indiculo, aut foreign, inter foreign cum Clemente, Ignatium noſtrum poni, praeſertim ſi memineris, quid de Epiſtolarum ejus Sylloge Polycarpus pronunciaverit, foreign, inquit in Ep. ad Philipp. foreign. Ex Epiſtolis ejus plurimum utilitatis capere poteſtis, Fidem enim, & tolerantiam, & omnem aedificationem ad Dominum noſtrum pertinentem, continent. Ex quibus divini Scriptoris verbis, ipſa quaſi definitio Apocryphorum exurgit, non quae ſpuria ſemper, & adulterina fuerint, ſed quae cum in Canonem Scripturae recepta non ſint, utilitatis tamen plurimum in ſe habere cenſenda ſunt. Et ita nondum conclamatae Epiſtolae Ignatii, nondum Sanctiſſimo Martyri abjudicatae, imò potius inſignem in Eccleſiâ honoris gradum adeptae cenſebuntur, quae in ipſo Novi Teſtamenti Apocryphorum cenſu repoſitae reperiuntur.
§. 7. Unicum addo ex hac ipſâ foreign, Paſtorem Hermae in eâdem Claſſe cum Ignatio poſitum eſſe, quem tamen ante duas paginas ab *Wal Meſſ. p. 250, 251.ipſo ſatis honorificè laudatum videas, & ita, ut pro ſpurio aut ſuppoſititio cenſeri neutiquam credas. Harum, inquit, contentionum meminit Hermas Pauli diſcipulus in Paſtore ſuo, ſimilitudine 8. Quod & à *Apol. p 17.D. Blondello eatenus factum videmus, ut lic…t eum impurum dogmatiſ…n Novatianorum, Pelagianorum fontem, Montaniſticarum ſuperſtitionum gurgitem nuncupaverit, tamen ut antiquiſſimum Scriptorem Polycarpo immediatè ſuccenturiatum, de Eccleſiarum ſui temporis ſtatu loquentem audire ſtatuerit, Adeò illud veriſſimum eſt, foreign, peſſimo cuique, ſi nobis adblandiatur, inter Heroas ſtatim locata cathedram figendam eſſe; vapulante interim Ignatio, & ab omni bonorum virorum conſortio prorſus exulante, quamprimum Epiſcopalis dignitatis ſautorem aut advocatum ſe praebuerit.
§. 8. Quae hâc in re addenda inſuper putavit Walo, ea omnia à quibuſdam, ad honorem & authoritatem Epiſcopo adſtruendam, ab Ignatio dictis petita ſunt, *P 254.Quae toties repetita, & ea verborum foreign, putida, inquit, ſunt, inepta, ſed & falſa, & pene impia. At utinam Doctiſſimo viro bilis mitiùs ac leniùs efferbuiſſet; Quae Ignatius de Epiſcopis pronunciat, nos ſuo loco exhibebimus, nec ea hîc, tempore adeò non ſuo examinanda, Lectori proponemus.
§. 9. Illud hîc tantummodò omittendum non erit, haec certè verba (conſcio aut inſcio, non pronuntiaverim) p. 257. Waloni excidiſſe, [In Epiſtolâ ad Antiochenos ſolius Presbyterii meminit, quia ipſe eorum Epiſcopus abſens erat.] An igitur revera hujus Epiſtolae Author, Antiochenorum Epiſcopus Ignatius cenſendus eſt? Certè ſic affirmat Walo, & ex eo ſe aliquid lucraturum exiſtimat, Notandum, inquit, eſt, abſente Epiſcopo, Presbyteris hîc licentiam dari gregis paſcendi, & omnia quae Epiſcopus agebat, agendi, i. e. conſignandi, ordinandi, & alia exequendi quae ſoli Epiſcopo competebant, ubi unus in plures excepit Principatum.
§. 10. Scilicet, ſi Presbyteris licentiam hanc largiturus ſit, Ignatius erit Ignatius. At ſecundò nihil hîc dictum fuerat de ordinando, conſignando, & alia quaelibet agendo. Illud tantùm, foreign. Mirum unde haec omnia foreign & interſerta illi acceſſerint, aut quâ demum neceſſitate, qui per dies paucos foreign jubentur, ſe ad ordinationem proripiant. Imo tertiò, quidni & illud adverti hîc poſſet, Epiſcopum Ignatio ſucceſſurum, principatum in hos ipſos Presbyteros exerciturum fuiſſe, ſic enim ſonant [foreign]) & eandem igitur Ignatio, aliíſque tunc temporis Epiſcopi… ſuper Presbyteros foreign competiiſſe. At iſta obiter.
§. 11. Eâdem utili & profuturâ foreign factum eſt, ut Epiſtola ad Heronem, ex quâ aliquid Presbyterorum dignitati accreſcere▪ poſſe videbatur, adeò Waloni placuerit, ut Ignatium etiam ejus Authorem agnoverit; Sic enim de Ignatio diſertè pronunciat, Cùm ergo abſens eſſet, & nullus Epiſcopus eis praeeſſet, foreign eos appellat, ut ſuprà in Epiſtolâ ad ipſam Antiochenam Eccleſiam eos paſtores vocavit, &c.
§. 12. Certe ſi bis ſpondenti Waloni ſides neganda non ſit, non obſtantibus ipſius, & D. Blondelli rationum momentis, Ignatius Epiſtolas ſcripſit, ad Heronem ſaltem, & Antiochenos, Quibus tamen in Polycarpiana Sylloge locus non eſt.
§. 13. At ne magis illi haec ad Heronem, quàm ad Antiochenos altera profuiſſe cenſeatur, ſciat Walo praeceptum illud Heroni datum, [foreign] Nihil ad regimen, ut ait, ſolis Presbyteris conſtans, adſtruendum pertinere. Nec id quidem, ut ſibi pollicetur, ex ſequentibus perſpicuum eſt; Sequentia ſunt, foreign, i. e. Epiſcopi, foreign.
§. 14. Primò ſciendum eſt, Antiochiam Metropolim fuiſſe, alias ſub ſe civitates habentem, quibus ſingulis ſuus Epiſcopus praeſidebat; Patet hoc ex Ignatii Epiſtolâ ad Romanam Eccleſiam, in quâ ſeipſum foreign, totius Syriae, cujus nempe Metropolis Antiochia, Epiſcopum appellat. Illi autem omnes reliquarum in Syriâ civitatum Epiſcopi, quidni hîc foreign dicerentur? etiam cùm Ignatium ipſum abfuiſſe concedatur? Nec quicquam ſane (quod Waloni videtur) ex Jacobi exemplo objici poteſt, Quem ſi hîc nominari ut proprium Hieroſo ymorum Epiſcopum non negaverit, (quod liberaliter ſe adverſario conceſſurum ſpondet) nunquam exinde concluſurus eſt, Ignatium praedictos omnes foreign & foreign exaequaſſe, ſed è contra, in priori periodi parte, Epiſcopus plurimum civitatum plures (quibus etiam ſingulis Presbyteri adjungebantur) per vocem foreign, vel foreign ind…gitaſſe, ut in poſteriore, per Jacobum, & Presbyteros Eccleſiae Hieroſolymitanae, Epiſcopum cum Presbyteris ſuis, Reliquis Judaeae Epiſcopis, diſertè ſignificavit. Sed in iſtis diutùs forſan, quàm praeſentis inſtituti ratio poſcebat, immorati ſumus, Waloni aliquantiſper foreign dicendum eſt.