Reader
Works Volume 4 · Henry Hammond

Works Volume 4, Chapter 6

CAP. VI.

foreign ▪ Altare ligneum, Ezech. 41.22. Mal. 1.7. menſa paniſque propoſitionis. foreign, menſa ſacra apud Cyprianum, Athanaſium, Nyſſenum, Can. Apoſt. Mat. 5.23. foreign Chriſtianae, Phil. 4.18. foreign, 1 Cor. 16.1. Heb. 13.16. Act. 24.17. foreign apud Clementem Romanum. foreign in Liturgiâ Alexandrinâ, & Clementis. foreign apud Juſtinum, Irenaeum, Originem, Cyprianum, & Auguſtinum. Canon Miſſae. Abelis Sacrificium. Melchizedeci foreign, Oblatio, Abrahamo, non Deo facta. Dei dona. foreign, Sacrarium, Secretarium, Gazophylacium. foreign, Heb. 13.10, 11. foreign variae acceptiones. Ʋnitatis origo à Sanctuario. Clerus. Laici nomen apud Clementem Romanum. Odium Judaeorum cum amore conjunctum, nec tamen Judaeorum, ſed Gnoſticorum.

§. 1. SEquitur Altarium mentio pro Menſis, quàm rectè harum Epiſtolarum Scriptori objicienda, quivis judicet. Primò enim Altare inter Judaeos, à Deo ipſo diſertè menſa vocatu…, Ezech. 41.22. Altare ligneum trium cubitorum, &c. & dixit mihi, Haec eſt menſa quae eſt coram Domino; In eo quippe omne inter Altare, & menſam diſcrimen conſiſtit, quòd menſa frequenter pro qualibet communi mensâ ſumatur, altaris nomen ad uſus ſacros foreign accommodetur, ideóque non hîc menſae foreign ſumptae, ſed menſae quae eſt coram Domino, foreign, aut foreign, ſanctae, ſeu ad ſacros uſus paratae menſae a quipolleat, Sic & Mal. 1.7. Obtuliſtis profanum panem ſuper Altari meo, & dicitis, In quo profanavimus te? In eo quod dicatis, Menſa, Domini vilis eſt, aut foreign. Hîc utrobique quod in initio versûs eſt foreign altare, in fine eſt foreign, menſa, ſed menſa Domini, aut coram Domino, Menſa ſcilicet, ſuper quam panis propoſitionis ponebatur, Exod. 25.30. ubique foreign dicta, & foreign, quae, ante omnia, Menſam, quam hodiè Domini dicimus, in quâ Sacramentalis, aut Myſticus panis, foreign, aut foreign, Deo offertur, adumbrâſſe dicenda eſt.

§. 2. Sic certè Cyprianus menſam, cujus in Prov. mentio eſt, per Altare Chriſti, tanquam per notius, & ſaeculo ſuo accommodatius, explicandam cenſuit, Ep. 63. ad Caecilium, Sed & per Solomonem Spiritus ſanctus typum Dominici ſacrificii ante praemonſtrat, immolatae hoſtiae, & panis, & vini, ſed & Altaris, & Apoſtolorum faciens mentionem, Sapientia, inquit, aedificavit ſibi domum, &c. & paravit menſam ſuam, &c. Prov. 9.1. Sic & adverſ. Jud. l. 2. c. 2. Quod Sapientia Dei Chriſtus, & de ſacramento incarnationis ejus, & paſſionis, & Calicis, & Altaris, & Apoſtolorum, &c. apud Solomonem in Paroemiis, Sapientia aedificavit ſibi domum, &c. paravit ſuam menſam, &c. Nec ab eo longè abit *Diſput. cont. Ar…. in Conc. Nic. p. 30.Magnus Athanaſius foreign, &c. ut & †Serm. de Bapt.Nyſſeno idem eſt foreign & foreign.

§. 3. Imò quid iſtis moremur? cùm non tantùm in Canone Apoſtolico IIdo (ſemper inter genuinos habito) Menſa Domini foreign clarè dicatur, ſed & ab ipſo Chriſto in concione, non coram promiſcuâ Judaeorum multitudine, ſed ſolis diſcipulis ſuis eum cingentibus, habitâ, Mat. 5.24. talis foreign mentio fiat, ut ab eâ vocem hanc Eccleſia Chriſti accepiſſe meritò putetur, aequè ac duos inſignes ritus, Diaconi [foreign] clamantis formulam, & donorum, i. e. panis & vini ad menſam Domini oblationem (quam ideò ipſiſſimis Chriſti verbis foreign antiqui Patres nuncupârunt) deſumpſiſſe manifeſtum eſt.

§. 4. Quibus ſic poſitis, quidni etiam Ignatio haec ipſa menſa foreign dici poſſet, quo foreign ab interpretibus, quibus Ignatius uſus eſt, conſtanter reddebatur, imò quo Chriſtus ipſe (aut verborum Chriſti enarrator Evangeliſta) uti non recuſabat, cùm quid in ſuâ ad omne aevum Eccleſiâ obſervari voluit, (nec enim ad Judaicam foreign dictum illud pertinuiſſe, multis indiciis conſtat) praeciperet.

§. 5. At, inquies, Inter Chriſtianos jam ſcribente Ignatio, foreign, ſacrificia offerri deſiêrunt; Secundò igitur dicendum, non omnes, ſed ſolùm foreign cum odore & ſanguine offerri conſuetas, Chriſtianis abolitas eſſe. Alia autem ſine ſanguine ſacrificia, Gentibus, i. e. Chriſtianis offerenda adhuc eſſe. Omnia loco, inquit Malachias 1.11. offeretur in Gentibus incenſum nomini meo, & munus purum. De Chriſtianis ſine dubio praedictum. Imò ipſe Apoſtolus Paulus non ſemel ſacrificii mentionem fecit, foreign, Phil. 4.18. Eleemoſynarum nempe, ſeu collectae ad hanc menſam, aut Altare Domini oblatae, foreign, Qualem ipſe fieri omni Dominico die Corinthiis, & Galatis (quidni & Philippenſibus?) praeceperat, 1 Cor. 16.1. qualem item Hebraeis nequaquam negligendam putavit, Heb. 13.16. foreign, inquit, foreign. Hîc Chriſtiana liberalitas, & communicatio, pro ſacrificiis reputantur Deo gratiſſimis, Quae ideò Euchariſtiae, ſeu foreign, v. 15. (foreign, 1 Pet. 2.5.) perpetuò adjungenda curavit.

§. 6. Eadem denique ab ipſo memorari ſub appellatione Eleemoſynarum & foreign videas, Act. 24.17. Sic apud Clementem Romanum, virum verè Apoſtolicum, jubentur Chriſtiani foreign, praeſtitutis temporibus oblationes, &c. obire, & ſtatim, Qui praefinitis temporibus oblationes ſuas faciunt, accepti & beati ſunt. Sic Apoſtolicus Canon tertius. Siquis praeter ordinationem Domini alia quaedam in ſacrificio offerat ſuper altare, &c. Et ad Malachiae mentem accommodatiùs, Liturgia Alexandrina ſub Marci nomine, foreign, &c. Gratias agentes, rationalem & incruentam hanc oblationem offerimus, quam offerunt tibi Domine omnes Gentes, &c. Et in Clementis Liturgiâ foreign. Sic & Juſtinus Martyr, Dial. cum Tryph. foreign, Sacrificia in omni loco à nobis Gentibus illi oblata, i. e. Panis & Calix Euchariſtiae. Ea Praefecto offerri à fratribus praedixerat, Apol. 2. Finitis, inquit, precibus foreign.

§. 7. Sic Irenaeus de Judaicis & Chriſtianis ſacrificiis verba ſaciens, Non, inquit, genus oblationum reprobatum eſt. Oblationes enim & illîc, oblationes & hîc, ſacrificia in populo (ſc. Judaico) ſacrificia & in Eccleſiâ, ſed ſpecies immutata eſt tantùm. Sic & alibi, Eccleſiae oblatio purum ſacrificium reputatum eſt apud Deum; Et iterum, cum Eccleſia juſtè offert munus ejus, purum ſacrificium apud Deum deputatur, Laudato Paul… ad Philippenſes loco, ubi receptae per Epaphroditum Eleemoſynae, foreign (ſacrificium vel hoſtia) nuncupanter. Quale verò fuerit illud ſacrificium Eccleſiae, ſtatim definit, Primitias, inquit, earum, quae ſunt ejus creaturarum offerentes, l. 4. c. 23. & primitias ſuorum munerum, c. 32. & h…nc oblationem Eccleſia ſola puram offert, &c. &c. 34. Haereticorum Synagogae non offerunt Euchariſticam Oblationem, quam Dominus offerri docuit. Quibus accedit, quod Julianus foreign Chriſtianos ſui temporis incuſaverit, foreign, quod non animalibus caeſis numen honorarent, (videatur Photius Epiſt. foreign) unde non temerè concludi poteſt incruentorum ſacrificiorum uſum apud Chriſtianos ſatis cognitum fuiſſe.

§. 8. Sic O…igenes l. 8. Contra Celſum, foreign, Symbolum habemus gratitudinis erga Deum, Panem qui dicitur Euchariſtia, Sic Cyprianus de Oper. & Eleemoſ. Dominicum celebrare te credis, qui in Dominicum ſine ſacrificio venis? &c. Et Auguſtinus, Oblationes quae in Altario conſecrentur, offerte.

§. 9. Haec & talia, ubique & fusè apud Patres ſparſa, omnibus nota ſunt. Nec ſanè dubitandum eſt, quin quae Pontificii, de externâ Chriſti, in Miſsâ per Sacerdotem faciendâ, oblatione, ex antiquis Liturgiis deprompſerint, aut ex patribus produxerint, omnia ad has Chriſtianorum oblationes, offertorium populi, foreign ſeu foreign pertineant, Perpendatur Miſſae Canon, ubi eam planè Orationem Sacerdos in offerendo Chriſto uſurpat, quam palam eſt, in relatione ad dona, & oblationes populi, inſtitutam fuiſſe.

§. 10. Illud Abelis ſacrificii, & Melchizedecianae oblationis mentiones ſatis monſtrant, cùm ille Deo fruges terrae, hic panem & vinum (non Deo ſed *Vid. Gen. 14.18. Melchizedecus eduxit panem & vinum, nempe ut Abrahamum ejuſ que exercitum comiter exciperet, foreign, Joſep. Aut. l. 1. c. 18. Sic & Cyrillus Alex. foreign, Eduxit Abrahamo panem & vinum, l. 1. Galph. & Philo. foreign &c. Amalechus quidem Iſraëli obviam non venit cum pane & aquâ, Melchizedecus verò Abrahamo cum pane & vino obviam venit, l. 2. de Sac. Leg. alleg. Videatur Aug quaeſ. ex utroquo Teſt. Tom. 4. p. 109. & p. 807, 817. Et cùm Quaeſt. 83. Tom. 4. p. 565. ſic vulgariter legatur, ut illud quod Melchizedecus obtulit Deo, jam per totum orbem terrarum in Chriſti Eccleſiâ videamus offerri, ſic legendum prudenter monuit P. Picherellus ut vox [Deo] poſteriori, non priori periodi membro connectatur, ut illud quod Melchizedecus obtulit, Deo jam, &c. videamus offerri.Abrahamo) obtuliſſe dicantur; Et ad eorum exemplar Chriſtiani, Deo per Chriſtum eadem offerant. His directè reſpondent foreign & foreign in Conciliis Laodiceno, & Gangrenſi; Illae ad inſtruendam fidelibus menſam, hae ad uſum pauperum reſervatae: Iſtis paratum, ubi reponerentur, Sacrarium, Concil. Carthag. 4. Canon 39. (ſecretarium, inquit †In vitâ Auguſtini.Poſſidonius) unde Altari neceſſaria inferebantur, his Gazophylacium, ſeu Theſaurus, ſeu Corban apud Cyprianum.

§. 11. Illud & orationis forma extra dubium ponit. [Offerimus praelarae Majeſtari tuae de tuis donis ac datis hoſtiam puram, &c] Quaenam haec Dei dona ſunt? Certè creaturae ejus, fructus terrae, panis & vinum, &c. Haec dona viſibilia, inquit Ivo Carnotenſis; foreign, tua ex tuis, dixit Liturgia S. Baſilii. Sic itidem cùm addatur, [Per quem (i. e. Chriſtum) haec omnia ſemper bona creas] quae fine dubio ad fruges terrae, non ad Chriſti corpus pertinent, Illud enim in Altari Chriſtiano quotidiè à Sacerdote creari, confici, aut ſacrificari non putamus, Oblationis interim, aut foreign ſ…mel in cruce praeſtitae foreign hîc celebrari, cum Chryſoſtomo non ambigimus, Nec igitur à Walone rationem reddi poſſe, cur non menſa illa, in quâ panis, vinúmque, & Eleemoſynae, (Sancto Paulo foreign & foreign dicta) & in quâ ſacerrimae, & non iterandae Corporis Chriſti oblationis, aut ſacrifici… foreign (ipſa Divino Scriptori foreign nuncupata) verè & realiter Deo offeruntur, foreign ab Ignatio, aut alio quovis Apoſtolico viro ſatis commodè dici poſſet.

§. 12. Verùm & illud ulterius addi poteſt, Tropicè tantùm, non propriè, foreign ab harum Epiſtolarum ſcriptore ubique uſurpari, nec quicquam illi, quod non item Scriptori ad Hebraeos, hâc in re imputari poſſe. foreign Altare habemus, inquit ille, Heb. 13.10. Quid illud ſit, verſuum brevi paraphraſi, clarius reddetur.

§. 13.10. foreign. Siquis Moſaicae legis pertinacem obſervationem (quam Gnoſtici, ut Judaeis gratum faciant, & ut purioribus Chriſtianis invidiam creent, profitentur) ſibi nihil nocituram credat, ſiquis Chriſtum ſibi prodeſſe poſſe putet, cùm interim ipſe circumcidatur, aut alios circumcidendos curet, (ſecus quam Paulus edixerat, Gal. 5.2.) is ſe toto coelo errare ſciat; Chriſtus enim unicum illud Altare noſtrum, ad quod, & in quo Oblationes omnes noſtrae Deo offerendae ſunt, & cujus nos omnes Chriſtiani foreign ſumus, (foreign participamus, ut de Altari ſacrificantes, 1 Cor. 10.18.) i. e. plurima, & pretioſa beneficia ab eo fluentia haurimus, iſta ſine dubio beneficia, iis qui Moſaicae legi confidunt, & adhaerent, communicaturus non eſt. Ideóque jus illi, aut poteſtatem de iſto noſtro Altari participandi non habent.

§. 14.11. foreign. Hujus rei veritatem, ex notiſſimo inter Judaens ipſos ritu, dignoſcere poteſtis, In ſacrificio nempe exprationis, de quo Sacerdos nunquam guſtare debuit; Sanguinem quidem ille in Sanctuarium ſecum duxit, Corpus verò integrum extra caſtra exurendum erat. Hoc verò ſacrificii genere liquidò praeſignificatus Meſſias, aut Chriſtus; Quod ab iis Judaeis agnoſcitur, & ex…ipſius, extra caſtra ſeu portam civitatis, crucifixione patet. Exhinc Judaeorum principales viri, ipſi demum Sacerdotes (qui de ſacrificio iſto guſtare non permittebantur) colligere facilè potuerunt; ad eos qui Moſaicos ritus obſervant, qui Judaico tabernaculo pertinaciter adhaerent, omnémque cultum ſuum exhibent, v. 10. beneficia Chriſti noſtri non pertinere.

§. 15. Ex iſtis patet, quid ſit foreign, edere de Altari, in hoc Apoſtoli loco, nimirum de beneficiis Chriſti participare, quatenus ille jam Pontifex noſter populum ſanguine ſuo ſanctificans, v. 12. & (ut Judaeorum Pontifex ſanguinem Taurorum, & hircorum ſecum in ſanctuarium ferebat, v. 11.) ſtatim in coelum profectus, preces ibi pro nobis, pro quibus ſanguinem fudit, Deo patri continuò effuſurus eſt.

§. 16. His poſitis, ſingula Ignatii loca, in quibus foreign mentio eſt, breviter perpendantur. In Ep. ad Eph…ſ. foreign; Palam eſt ex praecedentibus, & ex integro contextu, de unitarum Eccleſiae precum beneficio, quod ad ſingulos in unitate Eccleſiae exiſtentes (foreign) perventurum eſt, ſermonem inſtitui. Hanc, inquit, unitatem in eo conſiſtere, ut omnes Epiſcopo iis praepoſito morem gerant, foreign, cum ſententiâ Epiſcopi concurrant, ſimúlque ſinguli inter ſe concordes vivant, foreign; quod ſi ſaciant, exhinc fore foreign, ut Dei ſemper participes fiant, i. e. at eos Deus tanquam foreign membra filii ſui exiſtentes, foreign, in omnibus precibus exa…diat. Ʋniendos igitur eos, & quaſi *foreign.immiſcendos Epiſcopo monet, ut Chriſto Eccleſia, & Patri Chriſtus, foreign, ut omnia in unitate concordiam foveant. His ſic praelibatis, ſuperſtruitur comma iſtud [foreign] nequis ſeducatur (ſeductores nempe Gnoſticos in Eccleſiâ Epheſinâ, ut unitatem fidei, ſic & coetuum frequentiam turbaſſe, ex Pauli, & ipſius Chriſti in Apocalypſi ad eos Epiſ…olis praediximus) foreign, &c. Siquis non ſit intra Altare, i. e. ſiquis cum Epiſcopo unitatem non alat, privatur pane Dei, ſi enim unius aut alterius oratio tantum virtutem habet, quantò magis iſta Epiſcopi & totius Eccleſiae? Hîc igitur [foreign] ſignificat unitatis illius potiſſimam partem, foreign, Epiſcopo, & conſeſſui Eccleſiaſtico morigeros eſſe, foreign, ſic illi ut capiti concorporari, ut precum Eccleſiaſticarum particeps ſiat; cui hîc opponitur foreign, ab iſto ſingulorum Chriſtianorum officio, quod in eo ponitur, ut omnes unus panis, unum co…pus fiamus, deſicere.

§. 17. foreign nempe, ut ex Nazianzeni ſcholiaſte *Diſſert. 63.8.notavimus, eſt foreign, in quo ſacra menſa proponitur (non ipſa menſa, nec enim congruum eſſet foreign, ſed) ſacrarium, altarium, ſeu, ut Philoxenus, foreign; Cùm enim in Judaeorum Templo duplex altare eſſet, foreign, & holocauſti, in ſanctuario illud, hoc in atrio ſubdiali poſitum, vox foreign non tantùm de holocauſtis, ſeu foreign, ſed & de thymiamate uſurpata, Luc. 1.11. Apoc. 8.3. & alibi non ſemel, frequenter etiam locis integris, in quibus utrumvis altare ponitur, accommodatur. Sic foreign, atri…m Judaeorum denotat, in q…o altare holocauſti ponebatur, Apoc. 14.18. ut enim v. 17. foreign ex ſanctuario exi…rat unus Angelus, ſic foreign alius, (ſic & 16.7. foreign, tanquam è loco procedit Angelus) quod de ip…o altari dici nequit. Et c. 11.1. ut à ſanctuario diſterminatur foreign, ideóque ad foreign non pertinet, ſic & in hoc foreign dicuntur, ideóque ad atrium integrum referri debet, non ad ipſum altare, ſic ut foreign, exteriori templi atrio, i. e. atrio Gentilium contra-diſtinguatur. Alibi verò exempla non deſunt, quibus ſanctuarium etiam integrum, in quo altare foreign erat, ita vocatur, ſi jam iſtis vacaremus. Adeóque in hoc ſenſu vox iſta ad Chriſtianorum etiam ſanctuarium devenit. Ut igitur inter Judaeos ſanctuarium ſolis ſacerdotibus acceſſum praebuit, ſic in Sanctuario ſeu foreign Chriſtiano, Epiſcopus, & Presbyteri, Diaconis aſtantibus, cathedras ſuas habebant, officia Eccleſiaſtica peragebant, adeoque qui cum illis unitatem colebant, rectè foreign dicebantur.

§. 18. Sic in Ep. ad Trallenſes, [foreign] ei, qui ſine Epiſcopo, & Presbyterio, & Diaconis, quicquam facit, diſertè opponitur. Quod quàm congruum ſit iſti foreign notioni ad Heb. ſatis ex ſe patet. Ibi [foreign] eſt Chriſti, & beneficiorum mortis ejus participem eſſe; hîc [foreign] eſt in unitate Epiſcopi (Chriſti in terris vicem gerentis) conſiſtere, foreign, ut alibi effertur, & ita precum Eccleſiaſticarum beneficio frui. Sequitur enim, foreign, &c. & foreign, &c.

§. 19. Sic & in Ep. ad Magneſios, foreign (ex quâ verborum Sancti Martyris lectione (ut obiter illud moneam) omnis *Apol. p. 256.Blondellianae contra hanc Epiſtolam objectionis vis ſtatim concidit, cùm omnes ad Epiſcopum, &c. foreign potuerint, licet nulla adhuc inter Chriſtianos Templorum aedificia reperirentur. Nec enim [foreign] legendum eſſe ſuadent, quae proximè ſequuntur foreign, &c. planè in eundem ſerſum. Immediatè enim praeceſſerat, foreign, Nihil ſine. Epiſcopo & Presbyteris facite, noque conemini, ut quippiam vobis privatim rationabile appareat, ſcilicet quod non Praefectis Eccleſiae videatur, foreign, &c. Omnia ad unitatem conſervandam, cujus origo & ſons à ſanctuario, i. e. ab Epiſcopis & Preſbyteris petenda eſt.

§. 20. Eodem modo in Ep. ad Philadelphenſes, foreign, Ubi ſi ex foreign praecedente mentione (foreign) ad menſam Domini propriè pertinere videatur, Reſpondeo, reſpici poſſe, non tamen ut foreign ſit ipſa menſa, ſed locus, in quo menſa proponebatur, & ille quidem, ut in quo Epiſcopi & Presbyteri conſidebant, & eo potiſſimùm reſpectu hîc poni. Alibi verò in Laurentiano codice, ſi bene memini, foreign mentio non occurrit. In his tribus nihil novum, aut à quo Ignatii aevum abhorruiſſe cenſendum eſt.

§. 21. De Laicorum & Clericorum diſtinctione, ſatis erit monuiſſe, eâ nihil aliud innui, quàm alios in Eccleſiam per baptiſmum aſſumptos eſſe, alios inſuper per foreign aut foreign allectos, hos ut Eccleſiam procurarent, paſcendo, conſulendo, miniſtrando, illos ut ad gregis modum, Paſtoribus, & qui eorum juſſu ſaluti ipſorum inſudabant, ſe morigeros praeberent.

§. 22. De vocibus nihil nos moramur, praeſertim cum in Voſſiane ſeptem laudatiſſimarum Epiſtolarum codice▪ ipſae voces non reperiantur; Quod verò ad rem attinet, ea ſacris Inſtrumenti Novi Scriptoribus ſatis nota eſt, Imò & voces planè foreign, & ad illud ipſum, quod Ignatius adſtruit, indicandum deſtinatae, ubique obviae ſunt. Ibi enim ut foreign, &c. ita & foreign & foreign mentionem non ſemel factam videmus. Imò & foreign, Clementem Romanum, Ignatio noſtro antiquiorem, diſertis verbis meminiſſe [foreign] D. Blondellus nobiſcum obſervandum cenſuit, adverſus eos (Walonem ſcilicet, & ipſius compares) qui Clericorum & Laicorum vocabula ſerò in Eccleſiae uſum recepta putant, Apol. p. 12.

§. 23. Reſtat unicum Judaeorum odium, quos, inquit Walo, non adeò tunc averſabatur Eccleſia Chriſtiana. Verùm nec id rectè harum Epiſtolarum Authori objici poteſt, nec, ſi poſſet, eum Ignatium non fuiſſe concluſurum eſt. Locus ad quem reſpexiſſe videtur, in prioribus tantùm Epiſtolae ad Philadelph. editionibus reperitur. foreign, Eos qui Deum odio habent, oportet & vos odio excipere. At nec ea in Laurentiano codice inveniuntur, Nec quidem quicquam continent, quod Apoſtolicum virum non deceat, cùm ſtatim definiatur, quid ſit foreign, &c. Sic ab eorum conſortio ſeparari, ut illos ad mentem bonam, ad reſipiſcentiam revocare poſſimus.

§. 24. Imò, quod tertiò addi poteſt, nec illud ipſum ad Judaeos pertinet, ſed ad illius planè aevi baereticos Gnoſticos, quos, magnâ ubique cum ratione, Ignatius noſter fugiendos monet, Iſtos quidem Pſeudo-Judaeos, foreign, Ep. ad Magneſ. foreign ſectatoribus ſuis foreign, interpretantes, docentes, Ep. ad Philadelpb. (pari modo ac ad Gal. 5. cogebant alios circumcidi) ipſos verò incircumciſos, ut ex ſequentibus patet, foreign, His, iſto Ignatii ſaeculo, nihil cum Orthodoxis Chriſtianis commune fuiſſe, prolixê jamdudum monſtratum eſt, & contra hos crucis Chriſti carniſque inimicos, ubique armari ſuos cupit, licet odia iráſque non exerceat.