Reader
Works Volume 4 · Henry Hammond

Works Volume 4, Chapter 28

CAP. XXVIII.

Ex Hieronymi teſtimoniis ſuperioritas Epiſcoporum ſatis comprobata. Inter traditiones Apoſtolicas ab eo numerata. Quid in hac re Blondellus, Walo, Capellus.

§. 1. SEcundò, de his ipſis Hieronymi teſtimoniis ſic inter ſe collatis, ut omnis in iis (quam ſedulò caveri voluit D. Blondellus) foreign, vel foreign evitetur, Illud neceſſariò affirmandum erit, Superioritatem Epiſcoporum ſuper Presbyteros inter Apoſtolicas traditiones ab Hieronymo numerari. Verba clariſſima ſunt in quinto vel ultimo teſtimonio ex Epiſtolâ ad Evagrium producto, [ Ʋt ſciamus traditiones Apoſtolicas ſumptas de veteri Teſtamento, Quod Aaron & filii ejus atque Levitae in Templo fuerunt, hoc ſibi Epiſcopi, Presbyteri, & Diaconi vendicent in Eccleſiâ] Scimus omnes Aaronem ſingularem & ſummum Pontificem fuiſſe, filiis ejus non ſummum, ſed inferioris gradus Sacerdotium competiiſſe; idemque, Hieronymo judice, inter Epiſcopum & Presbyteros in Eccleſiâ Chriſtianâ, quod ſub veteri Teſtamento inter Aaronem & filios, diſcrimen poſitum eſſe, idque ſic ipſis Apoſtolis tradentibus. Nihil manifeſtius dici potuit. Ideóque, ſi foreign Hieronymi teſtimonia cenſenda non ſunt, pro certo ſtatuendum eſt, nihil ad aſſerendam ſub Apoſtolorum aevo, aut ex Apoſtolorum inſtituto, Epiſcopi & Presbyterorum foreign ab Hieronymo in aliis teſtimoniis dictum eſſe.

§. 2. Quid ad hoc reſponderi poſſit, aut quo foreign artificio deliniri aut deludi tam diſerta affirmatio, fateor ego me divinando aſſequi non poſſe, ſed è contra ex iis, quae D. Blondellus, quae Walo, quae Ludovicus Capellus hâc in re praeſtiterunt, mihi perſuaſiſſimum eſſe, Nihil uſpiam contra tam apertam lucem obtendi poſſe.

§. 3. D. Blondellum ſatis novimus, Hieronymi verba & ſententiam, ſuis, quatenus fieri potuit, obſervationibus elucidanda, & ad Presbyteranorum cauſam ſtabiliendam accommodanda diligenter curaſſe: Quid verò ille, cum ad hanc extremam Epiſtolae Hieronymianae partem divenerit? Conſulantur ipſius verba in fine primae ſectionis: Extremam, inquit, Hieronymianae Epiſtolae partem, Apol. p. 8.in quâ de minoris ad majus provectione, Apoſtolicis traditionibus, Aaronis, filiorum, & Levitarum diſparitate agitur, ſuo, Deo dante, loco elucidabimus. Ego, nequid diſſimulem, qui D. Blondellum Apologiam pro Divo Hieronymo ſcripſiſſe meminerim, & ne quid in teſtimoniis ejus foreign imprudentibus videretur, P. 1.ſibi proſpiciendum ſuſcepiſſe, ſimúlque mecum ſtatuerim, hoc de Apoſtolicis traditionibus, & Aaronis, & filiorum (& Exinde Epiſcopi & Presbyterorum) diſparitate teſtimonium, cum reliquorum Hieronymi locorum interpretatione Blondellianâ componi aut conciliari aegrè potuiſſe, non alium opportuniorem, magíſve proprium, aut ſuum hanc periodum elucidandi locum exiſtimavi, quàm hunc ipſum, quo ſe nihil hâc de re dicturum profitetur. At quis demum erit iſte ſuus locus, quo oculos & expectationem noſtros ſatiandos polliceremur? In margine illud nos latere noluit, Infrà, inquit, Sect. 6. At, ne lectorem diutius moremur, Integra Apologia (volumen certè non exiguum) tribus Sectionibus abſolvitur, nec (in quantum aut ex propoſitâ methodo, aut ipſius libri concluſione ariolari poſſumus) ulla jam nobis ſpes ſupereſt, ad quartam, multominus ad ſextam ſectionem concinnandam D. Blondello animum ſubeſſe.

§. 4. Quid verò ante eum Walo, cùm in hunc Hieronymi locum & ille impingeret? De his, inquit, plura & meliora expectamus à Salmaſio, ut ea explicaſſe dicitur in ſuo de Eccleſiaſtico ordine tractatu. Expectamus etiam & nos novennio jam integro, nec adhuc nobis certò conſtat, ad quas demum, ſi non ad Graecas Calendas, ea nobis explicanda ſunt.

§. 7. Prudentiùs itaque & conſultiùs tandem Lud. Capellus, qui cùm ſententiam ex Blondello & Salmaſio Hieronymianam deſcriberet, ipſiúſque Hieronymi verba apponeret, hanc tamen unicam periodum omittendam putavit.