Works Volume 4, Chapter 23
CAP. XXIII.
Blondelli reſponſum ad Patrum pro Ignatio teſtimonia. Authoritas Patrum in rerum geſtarum narratione. Argumenta probabilia ex re ipsâ, quàm nihil valeant contra teſtimonia. Hujus litis concluſio.
§. 1. TAndem igitur poſt bina illa, à foreign, & foreign Valentinianae in Ep. ad Magneſ. mentione, ducta argumenta, quibus abundè jampridem reſponſum eſt; & poſt tertium illud à Docetarum obſcuris veſtigiis petitum (quod, inquit, ſuppoſitionis argumentum videri poſſet, ſed, cùm ipſius ſententiá infirmum ſit, eo ſe volentem abſtinere affirmat) denique poſt prolixam profectionum Sancti Pauli & Ignatii comparationem, ex quâ binos Chriſti Martyres non unâ ſemitâ, non iiſdem aut veſtigiis aut ſtadiis, Romam iter feciſſe concludit, (quod ſine dubio non eſt, aut Paulum, aut Ignatium, Epiſt…las ipſorum nominibus cognitas non ſcripſiſſe) Tandem, inquam, memor quid tam prolixo ipſius molimini o…jici poſſet: Nempe his ipſis Epiſtolis quas confictas putârunt (mortalium omnium primi) Cl. Salmaſius, & D. Blondellus, Patres fidem adhibuiſſe, ſic breviter reſpondendum exiſtimavit; QUID TUM? Quàm multa minimè ſuſpicaces, ac imparatos, & fefellérunt ſemper, & quotidiè fallunt?
§. 2. Ita quidem viro Doctiſſimo, &, *Suppoſititias credere coactus ſum, recténe, an ſecus, judicent foreign.ſi ipſi credatur, foreign omnibus cauſam ſuam approbare c…pienti, viſum eſt; Univerſam ſcilicet Patrum coronam (nec enim ex indefinito Patrum numero vel unicum excipiendum ſuiſſe, vir in Antiquorum ſcriptis ſatis verſatus, liquidò compertum habuit) unius immitiſſimae cenſurae gemino ictu transfodiendam eſſe; nec enim falli tantùm, aut errare, ſed etiam ut imparatos & minus ſuſpicaces (quod certè non mediocris tarditatis & foreign, ne dicam, fatuitatis, & ſtuporis argumentum eſt) his foreign technis, & ſtrophis patere.
§. 3. Nec id quid idem in doctrinis tantummodò, ſed in rerum in Eccleſiâ primaevâ geſtarum narratione; (iſtius enim censûs eſt controverſia iſta, an Epiſtolas ſcripſerit Ignatius) In his quippe, unicum D. Blondelium, aut alterum fortaſſis inter omnes mortales Walonem Meſſalinum rectiùs judicare, quàm Patres univerſos, & ſic flocci faciendos omnes, (ſic enim [QUID TUM?] interpretamur Britanni) quamprimum eos verum ſenſiſſe D. Blondelli non interſit.
§. 4. Ego quidem ſi hoc duci exemplo me paterer, Ʋniverſas D. Blondelli operas, qui, prae aliis omnibus in…oelicis aevi ſcriptoribus, Patrum teſtimonia, & authoritates congerere, & ad uſus ſuos accommodare ſatagit, codem …aſtidio rejiciendas ſtatuerem. Quantò magis, cùm in iis, ſub iſtâ foreign ſpecie, omnia Aerianae ruinae rudera, naufragii tabulae undecunque collectae, ſimúlque non pauca exuberantis ingen…i, & longi otii ſarmenta, & putamina, (talis certè ante alia, praechara iſta foreign) in unum conſarcinata, Apologia pro Hieronymo audiant; Cujus quidem dicta nonnulia duriu…cula, è conſtanti patrum reliquorum ſententiâ, imò & ex ipſius affirmationibus ſatis crebris, multò faciliùs, ſi D. Blondello allubuiſſet, emolliri poterant, quàm tota demum antiquitas, ad Hieronymi exculationem advocata, contra ipſorum planè mentem, reſpondere per cruces, & tormenta, edocebatur.
§. 5. Quàm verò haec nullo conamine, promptè, & commodè ad ipſam Presbyterorum ex Eccleſiâ ejectionem extendi poſſint, quàm ad Scripturae Canonem his ipſis Ignatii Epiſtolis exaequandum, lubentiſſimè optarem rem ipſam pro me locutam non eſſe. At qui ſolo impetu ducti, illicitum nihil, niſi quod ſimul inutile, exiſtimant, qui ſolo commodo ſuo rationem ancillari, jamdiu juſſerunt, non ſunt adeò foreign aut excordes, ut non illicò, ex praemiſſis Blondellianis, Patres omnes falli poſſe concludant, (& ſe ſatis ad Logicorum regulas accurarè, imò & ad hominem irreſragabiliter concluſiſſe ſtatuant) quotieſcunque eorum authoritate, aut dogma fidei (ipſam puta Trinitatis doctrinam) aut rem geſtam, (Hieronymum quippe ea ad Evagrium ſcripſiſſe) aut ipſum demum Scripturae Canonem fulcire, aut ſtatuminare D. Blondello viſum fuerit.
§ 6. Ego quidem illud unum [foreign] ex hoc ipſo Ignatio didiciſſe malo, quam Dialecticorum, ſeu probabilium in re qualibet argumentorum, ſummus artifex cenſeri; quorum integram Myriadem, ut id ſemel dicam, ad unam foreign aſſurgere non poſſe, nec (in rei geſtae, quae dicitur, quaeſtione) contra unius boni viri teſtimonium, multò minus contra omnium Patrum conſenſum quicquam valere, nos Hiera…ici gnaviter contendimus, & ad hanc unam palaeſtram Novatores omnes provocamus, in quâ ſi vicerimus, non erit quod in reliquum cauſae noſtrae metuamus.
§. 7. Et ſic demum hoc foreign, ſtadiúmque prolixum ſanè, & non ita gratum aut jucundum, duorum magnorum virorum veſtigiis inhaerentes, integrum percurrimus, experti quid ab induſtriis criminationum venatoribus, contra harum Epiſtolarum authoritatem, exquiri poſſet, à quorum ſingulis inſultibus ereptum eſſe Ignatium, Lectoribus non iniquis perſuaſum ſperamus.
§. 8. Proximum eſt, ut ad ea procedamus, quae ſeptem Epiſtolarum, à Polycarpo collectarum, & ad Philippenſes ſuos tranſmiſſarum, authoritatem ſtabiliant, & confirment.