Reader
Works Volume 4 · Henry Hammond

Works Volume 4, Chapter 17 – Chapter 20

CAP. XVII.

Septima. Diaboli quorundam neſcientia. Ignatius falli potuit. Hieronymi teſtimonium de Ignatio. Baſilii item & Origenis, Andreae Cretenſis, &c. de Mariae virginitate Diabolum latente.

§. 1. PAri ratione falſi poſtulatur (ſic enim D. Blondelli phraſis iſta [an verè ad Epheſios ſcriptum] foreign repetenda eſt) de Diabolo dictum iſtud, foreign. Quid verbis illis falſi inſit, nobis divinandum reliquit D. Blondellus, obelo tantùm ſuo ea transfixiſſe contentus;

§. 2. Verùm reſpondeo, primò, Si haec de Diaboli neſcientiâ ab Ignatio pronuntiata, ex omni parte vera non eſſent, ſi quae Ignatio foreign, & foreign (& fortaſſis ipſi Paulo Eph. 3.9. & 1 Tim. 3.16. pro Myſteriis habita) adeóque principem hujus ſaeculi latentia videbantur, non ſic obſcurè & latenter geſta fuerint, eo tamen argumento nequaquam concludi, Epiſtolas illas Ignatium non ſcripſiſſe. Quid enim ſi hâc ex parte Scriptori antiquiſſimo, pientiſſimo foreign, ſed non foreign, aut extra erroris aleam poſito, aliquid humanitùs contigiſſe diceretur? An qui mortalem ſe arguit, pro ſtatuâ ſtatim, aut fictitio homine habebitur? aut qui ſe fallibilem teſtatur, ſtatim Epiſtolas nullas ſcripſit?

§. 3. At ſecundò, Non eſt quod hîc D. Blondellus ſibi gratulandum cenſeat, cùm hoc ipſum ſcriptoris hujus Tmema, addito ipſius Ignatii nomine, ab antiquis Patribus, imò ab ipſo Hieronymo, Principali Blondellianae cauſae advacato, diſerte, nec ſine approbatione recitetur? Martyr Ignatius etiam quartam cauſam addidit, cur à deſponſatâ conceptus ſit Chriſtus, ut partus, inquit, ejus celaretur diabolo, dum eum putat non de virgine, ſed de uxore generatum. Hieronym. Comm. in Mat. 1.

§. 4. Quaero jam à te, D. Blondelle, Annon Ignatius hoc ipſum ſcripſiſſe (ex quo tu concludis ſcriptorem hunc Pſeudo-Ignatium eſſe) Sancto Hieronymo tuo videbatur? Si ſic, quid tuae cauſae ſperandum erit, quae Hieronymo uno ſuffulta, eo etiam tibicinae deſtituenda erit, ſi has verè Epiſtolas ſcripſit Ignatius, quas ſcripſiſſe Ignatium Hieronymus ipſe fatetur?

§. 5. At nec hîc ſolus conſiſtit Hieronymus. Videatur Sanctus Baſilius, T. 1. p. 587. Affertur, inquit, alia ratio foreign, ab antiquo aliquo (licet non appoſito nomine) Martyre, nempe ut Mariae hujus virginitas, ſaeculi iſtius Principem Diabolum lateret. Ipſa itidem, quae nunc criminatur D. Blondellus, Ignatii verba.

§. 6. Sic ante illos Origenes, Hom. 6. in Levit. Eleganter in cujuſdam Martyris Epiſtolâ ſcriptum reperi (Ignatium dico, Epiſcopum Antiochiae poſt Petrum ſecundum, qui in perſecutione Romae pugnavit ad beſtias) Principem ſaeculi hujus latuit virginitas Mariae, &c.

§. 7. Haec eadem doctrina (à te falſi poſtulata) Ambroſio etiam in Luc. 1. Theophylacto, aliiſque (licet Authoris nomine celato) ſatis placuit; Locum autem integrum, ab Andreâ Hieroſolymitano Cretenſium Archiepiſcopo, ex Archivis Savilianis Reverendiſſimus Archiepiſcopus Armachanus produxit. foreign, Ʋt dicit alicubi vir ſanctus, Ignatius nomen ejus, Et latebat principem ſaeculi hujus virginitas Mariae, & partus ejus, ſimiliter & mors Chriſti.

§. 8. Sic & Jovius apud Photium. foreign, inquit, foreign, Affirmat Theophorus Ignatius tria principem hujus ſaeculi latuiſſe, virginitatem Mariae, conceptionem Domini, & crucifixionem. Quae omnia hoc temperamento emollita, ut non de Satanâ in univerſum, quòd Chriſtus fuerit Dei filius, ignorante, ſed per tempus aliquod haec tria non perſpiciente (1. Mariam, poſt partum ſcilicet Virginem fuiſſe, 2. Chriſtum modo ſupernaturali, inſcio Joſepho, conceptum, & 3. à Deo decretum eſſe, ut morte ſuâ Chriſtus mortem ipſam, ipſúmque Satanam ſuperaret) locutus ſit Ignatius, nihil aut aſperum, aut Chriſtianis auribus minus gratum, aut quod à vero quoviſmodo abhorreat, continere putanda ſunt, quae tamen D. Blondello nullatenus ferenda videntur.

CAP. XVIII.

Octava. Stellae quae Magos duxit ſplendor. Chalcidii teſtimonium. foreign. Aſtra quò nobis propiora, eò lucidiora. Hoc aſtrum terrae propinquum. Hyperbolae in Scripturis.

§. 1. INter haec ſuſpectae veritatis commata, & quae hanc D. Blondelli invidiam ſuſtinere digna viſa ſunt, proximum eſt de Stellâ, cujus ductum Magi ſecuti ſunt *Ep. ad Epheſ., dictum illud, foreign.

§. 2. Quid in his culpari praecipuè voluerit, aut quid falſi accuſare, fateor ego me non ſatis augurari poſſe. Splendorem Aſtri hujus quod ſpectat, ſuper minores coeli ignes omnes, praefulgentis, dein novitatem ejus prius inviſam, ideóque quae foreign, & admiratione exciperetur, digniſſimam, non eſt, uti ſpero, argumentis opus, ut ea cuivis credibilia exiſtimentur.

§. 3. Fuiſſe verò Sydus illud eo tempore totius coeleſtis chori foreign, cui quaſi praecinenti foreign reliqua aſtra reſpondebant: Simúlque lumen ſuum ſuper omnia [foreign] nihil aliud ſignificat, quàm hanc inſolitam (ut *In Tim. Plat. Edit. Meurſ. p. 219.Chalcidius Philoſophus pronunciavit) ſtellam, à Chaldaeis obſervatam, quâ deſcenſus Dei venerabilis ad humanae ſervationis, rerúmque mortalium gratiam praenunciabatur, oculos omnium ad ſe unam pertraxiſſe; quod veriſſimum eſt.

§. 4. An ſydus illud luce ſuâ Solis ipſius lucem ſuperaverit, ego nemini litem moveo, nec enim illud certum eſt hîc affirmaſſe Ignatium, ſed fortaſſis illud tantum, foreign, ſuper omnes, nempe mundi plagas, ſuper inferiora haec omnia, ſic ut aſpici à coelorum obſervatoribus ubique poſſet, ſuperjaculatum eſſe; aut ſi ſic reddendum ſit [foreign] ut praecellere ſignificet, & [foreign] ut ad aſtra referatur, Ex eo tamen illud tantummodo concludetur, aſtra omnia, quae eo (noctis) ſpatio lucere ſolent, hujus fulgori facilè ceſſiſſe; Imò nec foreign ulteriùs extendi rectè poterit, quàm ad foreign, quae praeceſſerant, aſtra ſcilicet reliqua, quae ut Soli & Lunae, ſic & Aſtro huic diviniori chorus fiebant.

§. 5. Imò ne nimis providi, & cauti D. Blondello videamur, Quid ſi ipſius Lunae ſolíſque lucem luce hac ſuâ ſuperaſſe dicatur? Quid ſi putemus hoc divinitus aſtrum, longè infra ſolis Sphaeram poſitum, (ita ut aedes Bethleemiticas, ubi Chriſtus natus eſt, diſtinctè, & quaſi digito monſtraret) & foreign, Mat. 2.9. Supra locum ubi puerulus erat, conſiſtens, iſtâ propinquitate ad terram, compenſato magnitudinis defectu, lucem (licet non corpus) ſolarem, fulgore, aut ſaltem ſclatio, viciſſe?

§. 6. Denique ſi in Ignatio hyperbolicas locutiones, quales ipſis foreign ſcriptoribus non incognitas fuiſſe monſtrabit unicus Joannis locus, Joh. 21.25. agnoſcere velimus, non opus eſt, ut de foreign Stellae hujus ſollicitè laboremus. Ut ut ſit, Prudentium poetam Chriſtianum Ignatio foreign habemus, cum de hac Stella cecinerit, Stella quae Solis rotam vincit decore & lumine, &c.

CAP. XIX.

Nona, foreign, Modeſtiam Epiſcopi notans, non extraordinariam miſſionem. foreign S. Scripturam ſignificans, non extraordinariam miſſionem, aut particularem revelationem. Emendatus codex Laurentianus. foreign, Gnoſticorum haereſeos tria capita.

§. 1. AT nec verum ſcripſiſſe Ignatius D. Blondello videbitur, qui Philadelphenſium Epiſcopum ſe noviſſe affirmat, foreign;

§. 2. Reſpondeo. Philadelphenſium Epiſcopi modeſtiam, & gravitatem, ab Ignatio illîc laudari, quatenus ea aliorum foreign, & multorum foreign opponebatur: Ex eâ ſe non temerè concluſiſſe, ſed quidem liquidò ſcire putat, hunc non foreign, ex ipſius ſci…icet impulſu, aut ambitu, foreign, nec ſuffragiis, aut miſſione merè humanis, foreign, ad hoc miniſterium, aut officium Epiſcopale promotum eſſe, cùm fuerit illud adeò cum bono publico conjunctum, ut non foreign ex vano gloriae, aut dignitatis Epiſcopalis deſiderio illi contigiſſe putandum ſit, ſed, ut ſequitur, foreign, &c. in amore Dei Patris factum eſſe, quicquid ab illo ad hanc dignitatem acquirendam factum ſit.

§. 3. Nihil igitur hîc ſcriptum, quo extraordinariam Epiſcopo Philadelphenſi (& qualis Sancto Paulo, Gal. 1.1. contigiſſe fertur, foreign) vocationem arrogâſſe, cenſeretur Ignatius, ſed tantùm, quo modeſtiam boni viri, Eccleſiae, ſeu gregi ejus gratularetur; In quâ nihil falſum, aut vero minus ſimile deprehendi poteſt, ſiquis eâ, quae hic laudatur, foreign uti non recuſet.

§. 4. In eâdem claſſe ponitur, ut ſimul falſi arguatur, illud de ſeipſo dictum, foreign.

§. 5. Hîc, ſi D. Blondellus Epiſtolae ad Philad. ſcriptorem ſibi quicquam magnificum arrogare crediderit, aut ex particulari aliquâ revelatione, aut inſpiratione ſe edoctum affirmare, quòd nihil ſine Epiſcopo faciendum eſſet, Certè aut nos falli voluit, aut ipſe fallebatur. Res ſic ſe habet, Clamavi, inquit, magnâ voce, Epiſcopo attendendum eſſe, & Presbyterio, & Diaconis. foreign, (nam quid fit [foreign] in Laurentiano codice, ego me neſcire libenter fateor) foreign, &c. Si ſuſpicamini me, cùm haec dixerim, praevidiſſe quorundam diviſionem, Teſtis mihi in quo vinctus ſum, (i. e. Deus,) quòd à carne humanâ non cognovi, i. e. quòd nemo mortalium mihi hoc nunciaverit, ut ſic praeſcire poſſem, Spiritus verò praedicavit, haec dicens, Sine Epiſcop… nihil facite, Carnem veſtram, ut templum Domini ſervate, Ʋnitatem diligite, Diviſiones fugite, Imitatores eſtate Jeſu Chriſti. Haec nempe omnia, & ſingula, ab Apoſtolis, in Epiſtolis, & ſermonibus ſuis, contra Gnoſticorum haereſin, in Eccleſiâ praecipuè Aſiaticâ jam longè pervagantem, ubique inculcata eſſe, 1. ut foreign ſe morigeros praeberent, ſecus quam Gnoſtici faciebant, foreign omnigenam foreign, &c. 2. ut ab impuritatibus carnis ſibi ſedulò caverent, cùm Gnoſtici ipſa libidinum omnium ſentina meritò audirent; 3. ut pacem, & charitatem fraternam inprimis colerent, cùm Gnoſtici unitatem Eccleſiae diſcinderent.

§. 6. In his omnibus, nihil aut falſum, aut minus idoneè ſcriptum fuit, nec quod veniam viri Doctiſſimi poſcat, ſed quod imitationem mereatur.

CAP. XX.

Decima, ex errore Blondelli. Coetuum frequentium commoda. Bellum coeleſtium & terreſtrium, Fide, & charitate diſſolvitur. Ʋndecim. foreign, ad mortem à Tyranno condemnatus. Duodecima. De foreign. Decima tertia ex feſtinatione D. Blondelli.

§. 1. SEquitur illud ad Epheſios breve effatum, foreign. At nihil tale apud Ignatium noſtrum reperitur: Certè aut feſtinatio nimia, aut vehementior criminandi cupido D. Blondellum fefellit. Multa eo loco Ignatius de frequentandis coetibus Eccleſiaſticis predixerat, quorum commoda dein recenſet, foreign.

foreign, &c. Cùm frequenter in unum convenitis, deſtruuntur potentiae Satanae, diſſolvitur perditio ejus in unanimitate fidei veſtrae. Pace nihil melius eſt, in quâ bellum omne coeleſtium & terreſtrium evacuatur. (Quid illud ſit, ſtatim apparet, foreign, inquit▪ foreign, nemo fidem repromittens peccatum committit, (ex quo bellum illud coeleſte Dei contra peccatorem naſcitur) nemo charitatem poſſidens, odio quemvis habet, (ex quo terreſtre bellum, mutuae hominum inimicitiae oriuntur) Quorum nullum vos latet, ſi perfectè in Jeſum Chriſtum habeatis fidem & charitatem. Nullus hîc de cognitione coeleſtium & terreſtrium ſermo eſt, quem ſcriptori huic, conjungendo quae ſeparanda erat, D. Blondellus imponi voluit. Manifeſta, & ſolis radiis ſcripta omnia, Ea ſcilicet quae de concordiâ, & Unitate praedicta fuerant, apud omnes, qui Chriſtianam fidem & charitatem perfectè colebant, in confeſſo fuiſſe.

§. 2. Poſt falſi crimina, tam cumulatè quidem, ſed & improſperè intentata, redit denuò D. Blondellus, & ut priùs comparationes non ſatis commodas, ſic jam oppoſitionem non ſatis juſtam in eâdem ad Epheſios Epiſtolâ criminatur, cùm de ſe, & Epheſiis ſcripſiſſe dicatur, foreign. Piget has offucias luculentiſſimo ſcriptori abſtergere; Locus integer à nobis priùs productus, ſic ſe habet, foreign, &c. Novi qui ſim, & quibus ſcribam, Ego condemnatus, vos miſericordiam adepti ſi dubitas, quâ ratione condemnatum dicit, certè non reſpectu Dei judicantis, ſed Tyranni, cujus tribunali jam ſiſtitur pientiſſimus Athleta, ſequitur enim) Ego ſub periculo, vos firmati, i. e. per miſericordiam boni Dei ad tranquillitatem, & foreign reſtituti Epheſii, dum Ignatius ad beſtias adjudicaretur. Quid, quaeſo, injuſti, aut inidonei in hâc oppoſitione?

§. 3. Quaerit rurſus D. Blondellus. An appoſitè Magneſianos, pióſque alios omnes (quos foreign eſſe Paulus jubet) foreign, pronuntiet? Reſpondeo fidenter, appoſitiſſimè pronunciari, ſeu potius moneri eos, ut (cùm Chriſtus novo fermento aſſimiletur, quatenus id foreign, malo, antiquato, & putido fermento opponitur; eâque quâ regnum Dei fermento aſſimiletur, Luc. 13.21. ratione) Chriſtiani omnes in illud novum fermentum tranſmutentur, i. e. in gratiâ, & cognitione Jeſu Chriſti, & in puritate omni indies augeantur. Monitis iſtis nihil magis appoſitum, aut à Gnoſticorum foreign periclitanti Eccleſiae opportunum dici potuit.

§. 4. At fidem (inquit D. Blondellus) Chriſti carnem, Charitatem ſanguinem, ad Philadelpheuſes ſcribens vocat, nec illud ſatis oppoſitè. Certè nihil tale in Epiſtolâ iſtâ (ad illud ipſum bis perlectâ) mihi occurrit, nec ſcio quid ex noſtro illo temporis diſpendio D. Blondello lucri acceſſerit. foreign, inquit, foreign. Mentio certè eſt Carnis Chriſti, & Sanguinis, ſed illud non eſt Fidem Chriſti carnem, & charitatem ſanguinem vocare.