Works Volume 4, Chapter 13
CAP. XIII.
Diotrephis foreign. Quid de eâ Walo. Diotrephes Johanni Apoſtolo ſe praeponens. At Epiſcopi non ſic. foreign licita, licet culpanda foreign. Phariſaei foreign, Mat. 23.6. foreign quid ſignificent. foreign in ſacris, & in civilibus. foreign. Conſiſtorium, Concilii Chriſtiani icon, Apoc. 4. foreign, apud authorem Conſtitutionum. foreign apud Ignatium. foreign quid. Altare cingere. Epiſcopus in medio ſedens. Non Omne Epiſcopatûs defiderium malum. Zebedaei uxor.
§. 1. ULtimò igitur ad Diotrephis foreign deveniamus; & primò meminiſſe liceat, quid in hâc re *Wal. Me…. p. 24.Walo aliquando cenſuerit; Apponam verba; Quia, inquit, ille (i. e. Diotrephes) nollet agnoſcere ſuperiorem aliquem in Presbyteros habentem poteſtatem, Apoſtoli autem quaſi primi Presbyterorum, qui & eos inſtituebant, jure ipſo praeeminere ipſis debebant, ideò non admittebat Johannem, qui in Eccleſiâ major jure ſuo futurus erat omnibus ejus Epiſcopis ſive Presbyteris.] Haec ille inter alia dicenda cenſuit, A quo me non diſceſſurum confiderem, ſi ex his concluderem Diotrephem Presbyteranae foreign aſſertorem fuiſſe, adeóque rem gnaviter geſſiſſe, ut Johanni ipſi omnem ſuperioritatem abrogandam voluerit; Nec igitur nos, ſed adverſarios noſtros hoc peſſimo Diotrephis exemplo ulterius premi poſſe.
§. 2. At reſpondetur 2do, Locus ipſe ſi conſulatur, 3 Joh. 9. ſtatim manifeſtum fore, Diotrephen non ſolum comparibus ſuis, ſed & ipſi Johanni Apoſtolo praeponi voluiſſe, Dignitatémque ambiiſſe, non quae Presbyterorum collegio, ſed quae ſanctiſſimo Apoſtolo debebatur. Scripſi, inquit Johannes, Eccleſiae, ſed foreign. Primatus inter eos cupidus Diotrephes nos non recipit, Epiſtolámque noſtram ad Eccleſiam miſſam reſpuit. Quid ergo hoc ad Primatum Epiſcoporum, Apoſtolis libenter ipſorum foreign ſarta tecta, authoritatem, & dignitatem incolumes relinquentium, nec ipſos Patres è familiâ ſuâ pellentium, ſed tantùm ex praerogativâ foreign (ipſis ut primogenitis, ab Apoſtolis, i. e. Patribus conceſſae) junioribus quibuſque fratribus in familiâ praeſidentium, claviùmque à Chriſto datarum poteſtatem, non quò ſibi, aut commodo ſuo quicquam accedat, ſed quò alios ſub ſe omnes in unitate fidei conſervent, exercentium?
§. 3. In Eccleſiâ nimirum Aſiaticâ, Johannis curae immediatè ſubjectâ, nullo medo ad Diotrephen primatus pertinebat, nulla ab Apoſtolis miſſio, aut foreign obtendebatur, ſuo ſolius calculo & ſuffragio, non tantùm non jubente, ſed, ut apparet, palam renitente Apoſtolo, ad foreign aſcendere voluit, foreign & foreign, (quales Gnoſticorum ſchola innumeros produxit) At quid hoc ad Epiſcopos, jubentibus, & per impoſitionem manuum benedicentibus Apoſtolis, non ex ambitiore, aut foreign ſuâ, ſed ex miſſione, & providentiâ Dei, ad illud culmen (aliquando etiam peſtquam recuſaverint) provectos?
§. 4. Libet igitur adverſariorum hoc ſe contra Hieraticos ſcuto obtegentium armaturam, viréſque uno dilemmate experiri. Aut Epiſcopatu ſingulari (ſuper Presbyterorum paritatem aſcendente) fungebatur Diotrephes, aut non; Si fungebatur, cur non affectatae illius ſuper pares dignitatis ab Apoſtolo incuſabatur? Cur ideò tantùm ei, quia foreign, i. e. Johannem ipſum, ſeu literas Johannis Apoſtolicas, non reciperet, dies dicebatur? Aut cur demum, quod Diotrephi impune ceſſit, ab Apoſtolo vivente & vidente neutiquam notatum, id in Epiſcopis noſtris adeo immaniter plectendum, aut à nobis jam ſeris nepotibus iis vitio vertendum erat? At ſi (ex alterâ dilemmatis parte) Epiſcopus non erat, tunc ſtatim illud in confeſſo eſt, nihil planê ad Hieraticos noſtros, nihil ad Epiſcoporum ordinem Diotrephis exemplum ſpectare, ideóque quae hic ad augendam invidiam à Diotrephe trahuntur omnia foreign.
§. 5. Tertio igitur reſpondetur, foreign Diotrephis illi vitio verti potuiſſe, ſalvo tamen ſuo Epiſcopis primatu; nec enim foreign, aut ſuperioritatem omnem Eccleſiaſticam in Diotrephe improbâſſe Apoſtolum, ut nec in Simone Act. 8. communicandi (per foreign) Spiritus Sancti foreign; Sed in hoc, indignum acquirendi modum (quòd, ut ait Cyrillus Hieroſol. foreign argento ſibi coemendam expectaret, v. 20.) In illo, foreign, ambitionem, aut immoderatam eminentiae illius affectationem cenſurâ ſuâ mulctâſſe.
§. 6. Exemplo res clarior fiet: De Phariſaeis dictum eſt, Mat. 23. eos foreign, primam in Synagogis cathedram amare, v. 6. Quid hîc [foreign] ſignificet, non eſt adeò manifeſtum, ut quicquam fidenter aſſeram. Poteſt ad Eccleſiaſticos Judaeorum coetus reſtringi; At & poteſt ad Conſiſtoria applicari, ut ejuſdem capitis v. 34. &c. 10.17. & Ja. 2.2. & alibi non ſemel. Si ad coetus ſacros reſpexerit Chriſtus, tunc ſine dubio, cùm in Cathedris docerent Doctores, & inter ipſos ordo aliquis obſervaretur, neceſſe erat, ut primam Cathedram aliquis occuparet, Ideóque hunc ſedendi ordinem neutiquam reprehenſurus erat Chriſtus, ſed tantummodo foreign, ambitioſorum, & faſtuoſorum hypocritarum foreign notâſſe credendus eſt. Sic etiam, ſi ad Conſiſtoria reſpexerit, (quod tamen iſto in loco feciſſe non putarim) Erat enim inter Judaeos foreign Caput Conſiſtorii, foreign, cujus manuum impoſitione aliir omnes Presbyteri, quibus in Conſiſtorio locus erat, in Senatum recipiebantur; Et huic ſedem prae aliis eminentem conveniſſe nemo dubitat. Ad ejus certè imaginem (ſub ipſo Apoſtolorum aevo) Concilia Epiſcoporum componebantur, ſub fuo quaeque Patriarchâ, aut Metropolitano. Horum Iconem videmus à Johanne in viſione depictam, Apoc. 4. Thronum quippe, aut Cathedram Principalem, in medio poſitum, v. 2. & (foreign) ex utrâque throni parte, ad modum Coronae, vel Semicirculi, thronos 24. quibus totidem foreign, (Judaea, ut *Diſ. 4. c. 20.mox dicetur, Epiſcopi) inſidebant, ad ſiniſtram, & ad dextram throni ſic depoſitos, ut omnes verſus populum facies verterent.
§. 7. Ad hunc certè modum, & Epiſcopum, Presbyteris ſuis (poſtquam Presbyteri ſecundarii inſtituti ſunt) ſtipatum, iis omnibus praeſediſſe in Eccleſiâ ſuâ, nemini novum videbitur, qui in antiquis Eccleſiae ſcriptis verſatus eſt. Videantur Conſtitutiones Apoſt. 2.58. foreign. Videatur Epiſtola foreign Ignatii ad Magneſios, ubi poſt mentionem foreign, additur foreign, Corona (quâ iſte ſedentium foreign ſitus deſcribitur) Presbyterii veſtri, Epiſcopalem Cathedram ex utrâque parte cingentis. Sic & foreign, Conſtit. Apoſt. 2.28.
§. 8. Hinc illud antiqui Authoris De Eccl. Hierar. c. 3. foreign, ubi quid per foreign notetur, ex Graeco Nazianzeni Scholiaſte foreign. ſatis patebit. foreign, inquit, foreign, Altarium nempe, locus, aut ſpatium illud integrum, ubi ſacra menſa nobis proponitur. Ex quo ritè intelligi poterit, quid ſit illud foreign, altare cingere, in antiquorum ritualibus, ex Pſalmiſtâ depromptum; ut & illud in Greg. Nazianzeni ſomnio, de ſeipſo, ut Epiſcopo in medio ſedente, (ut olim Chriſtus in medio Doctorum, Luc. 2.46.) & Presbyterorum Cathedris ex utrâque manu thronum ejus cingentibus. At illud non eſt quod hîc contendimus; Hoc tantummodo hîc monuiſſe contenti, quàm nihil ex iſtâ foreign Phariſaicâ, & à Chriſto notatâ affectatione, ut nec à Diotrephis foreign, contra ipſam cathodrae praeeminentiam ſeu Judaicam, ſeu Chriſtianam concludi poſſit.
§. 9. Quartò denique reſpondetur, non omne quidem foreign deſiderium, (ſive per foreign, ſive per foreign ab Apoſtolo ſignificatum, 1 Tim. 3.1.) culpandum eſſe, Cùm, qui Epiſcopatum deſiderat, bonum opus deſiderare dicatur, ſed tantùm inane illud, & ſolius eminentiae, aut prioritatis praecisè & abſtractè ſumptae, (nullo ad officium aut foreign reſpectu habito) impotens dignitatis & foreign deſiderium. Loquatur pro aliis Theodoretus in 1 Tim. 3.1. foreign, Non ſimpliciter deſiderium Epiſcopatûs, ſed primatûs amorem incuſat, docétque non honorem ſed virtutem, non dignitatem ſed opus appetendum eſſe.
§. 10. Sic cùm Zebedaei uxor, Mat. 20. dignitatem iſtam à Chriſto filiis ſuis impertiendam poſtularet, ut unus illi à dextrâ, alter à ſiniſtrâ in regno ejus ſederet, tale à Chriſto reſponſum tulit, ut ſciamus eam foreign ream eſſe, Oneribus quippe & afflictionibus, que foreign iſtis adhaeſura erant, inſuper habitis, ſoli dignitati inhiâſſe.
§. 11. Quod igitur Chriſtus diſcipulis reliquis eam matris aut fratrum ambitionem indignè ferentibus, adjiciendum cenſuit, foreign, 26. foreign, 27. vel, ut Lucas 22.26. foreign, principem, aut praecipuum inter eos, foreign, aliis omnibus, quibus praeeſt, miniſtrare & ſervire debere, id etiam Diotrephi reponi potuit; non tamen exinde probari, neminem in Eccleſiâ foreign, aut foreign, aut foreign cenſendum eſſe, ſed tales (è contra) foreign, inter Chriſtianos futuros eſſe. Id poſthaec fuſiùs monſtrabitur, & ex ipsâ foreign Diotrephis non obſcurè concludi poſſet, ſi minutiis iſtis probationum nobis opus eſſet. Adeò ſine omni rationis ſpecie nobis *Apol. p. 13.alibi imponi voluit D. Blondellus, qui hoc potiſſimum argumento Johannem Epiſcopis adverſari concludit, quòd Diotrephi foreign vitio verterit.