Works Volume 4, Chapter 12
CAP. XII.
Haec omnia ut Preſbyteranis non faveant. Omnia completa ante excidium Hieroſolymitanum. Myſterium foreign revelatum. foreign, Johannis aevo. Epiſcopatus Gnoſticis nihil debuit, 2 Pet. 2.10. foreign arrogatio. Apoſtolos in ordinem redigere volunt Gnoſtici, foreign, Tit. 1.10. ſe Epiſcopis praeferentes. Ratio cur Ignatius tam magnificè de Epiſcopis locutus ſit. Marci ſectatores ſe Apoſtolis praeferentes. Paraeus de Thebuthi. D. Blondellus de impugnata foreign. Antichriſtus non ſic. Gnoſtici multa à Paganis, multa à Judaeis deprompsêre. Blaſphema quaeque de Simone dixêre. Iidem Antichriſti 1 Joh. 2. & Antichriſti c. 4. Ebionitae. D. Blondelli concluſio infirmiſſima.
§. 1. HAec cum ita ſint, mirari ſatis nequeo, quâ tandem ratione tria haec Scripturae commata à Preſbyteralis paritatis aſſertoribus ad rem ſuam accommodari potuerint.
§. 2. Hoc enim inprimis certiſſimum eſt, iſtam foreign Paulo, foreign Johanni ſolenniter nuncupatam (ex…idium nempe Hieroſolymitanum ſub Veſpaſiano, & Tito Imperatoribus) ante Johannem denatum, hoc eſt, aevo Apoſtolico, obtigiſſe.
§. 3. Illud dein aeque indubitatum eſt, hoc, quicquid fuerit foreign, aliquandiu myſterium ſuiſſe, clam aliquandiu deliteſcens, idque foreign, inquit Paulus, cùm ea ſcriberet, poſtea verò revelatum eſſe, utrumque autem (Chriſto praenuntiante) ante fatalis hujus diei adventum; Imò Antichriſtum, foreign, & (ne ſemel tantùm dicatur) foreign, jam nunc in mundo eſſe, cùm ea Johannes ſcriberet.
§. 4. Ex quibus oculato cuivis manifeſtum erit, 1. Epiſcopatum, ſi is in Eccleſiâ Antichriſto praeluſerit, & operante, (ut vulgò redditur) Myſterio iniquitatis in Eccleſiam irrepſerit, ſine dubio ſub Apoſtolicis temporibus extitiſſe, Quo uno extra dubium poſito, univerſa D. Blondelli machina ſtatim concidit, qui ſub Apoſtolis tam principalibus, quam adlectis, Presbyteros compares Eccleſiam quamlibet gubernaſſe, tandémque ſub fine ſecundi à Chriſto nato ſeculi, Epiſcopatum (Presbyteratu ſuperiorem) foreign fuiſſe ſtatuit, & ad id monſtrandum omnem operam ſuam impendit.
§. 5. Verùm & illu… ſecundò adjiciendum eſt, quòd, cùm haec omnia ab Apoſtolis de Myſterio foreign, & Antichriſto enuntiata, in Gnoſticorum ſectâ eventum ſuum ſortita fuiſſe demonſtratum ſit, nihil tamen inter omnia patrum ſcripta (quibus haereſis iſta ſatis graphicè depingitur) reperiri poſſit, quod Epiſcoporum ordinem Gnoſticis placuiſſe, aut ab eorum haereſi augmentum quoviſmodo, nedum originem, ſumpſiſſe arguat; Imò è contra Sanctus Petrus, & Judas, hos foreign, & foreign, audaces, ſibíque placentes haereticos, foreign blaſphemâſſe pronuntiant, nec ſolum foreign omnem foreign, & foreign, ſed & foreign inſiſtentes, perditionem ſuam maturâſſe.
§. 6. Quid ſit foreign (quatenus Gnoſticis tribuitur, 2 Pet. 2.10. & Jud. 8. ſi non ſit Apoſtolis, & Eccleſiarum foreign tunc viventibus ſe ſic ex diametro opponere, ut per foreign explicatiùs reddi poſſit, Ego me fateor conjecturâ aſſequi non poſſe: Quid vero Corae (& ipſi qu…dem Levitae) ſociíſque ſuis vitio verteretur, manifeſtum erit, fi rei geſtae hiſtoria, Num. 16. conſulatur.
§. 7. Cùm ſtetiſſent contra Moſem & Aaronem, (non Moſem tantùm, ſed & Aaronem, ut hîc non foreign tantùm foreign, ſed & foreign) dixêrunt, ſufficiat vobis (vel, nimium eſt) quod vobis uſurpandum putatis, cùm tota congregatio ſancta ſit, unuſquiſque eorum, & in ipſis ſit Dominus, cur elevamini ſuper populum Domini? Sic nempe opinante Core, foreign Moſi in coetu, Aaroni in tabernaculo vitio vertendam eſſe. Cùm ſine dubio ſanctior fuerit Moſis ſententiae de his opinatoribus pronuntiata, v. 7. Multum erigimini, filii Levi, Num parùm eſt vobis, quòd ſeparavit vos Deus Iſraël ab omni populo, & junxit ſibi, &c. quin vobis etiam Sacerdotium vendicetis? v. 10.
§. 8 Haec foreign arrogatio (vel foreign inter omnes filios Levi vendicatio) fuit, ut Moſi, &, ex eo, Judae videtur, foreign, Et hanc quidem dicam, non ſolùm à Judâ, ſed & ab aliis Apoſtolis, Gnoſticis impingi videas; utpote ipſos ubique Apoſtolos (aliis in Eccleſiâ omnibus à Chriſto praelatos) in ordinem redigi volentibus. Hinc eſt quòd dignitatem ſuam tam ſtrenuè tueatur Paulus, 1 Cor. 9. Apoſtolatûs privilegia ſibi vendicans, v. 1. & id, poſtquam cum Gnoſticis rem habuiſſet, integro c. 8. Quod & ad Galatas facit, c. 1. unde etiam cùm de his foreign, & foreign Titum monendum cenſeret Apoſtolus, Tit. 1.10. eos in initio verſus foreign nuncupat, ſtatímque foreign, & v. 11. foreign, & foreign, tot characteriſmis Gnoſticorum illuviem indigitans.
§. 9. Quò & illud Ignatii pertinere nullus dubito, Epiſtolâ ad Polycarpum, foreign, inquit, foreign, ſi quis Epiſcopo plus cognoverit, i. e. ſiquis ſibi foreign arrogans, Epiſcopum ut minus ſcientem contempſerit, is ſine dubio corruptus eſt; Ideóque, cùm Ep. ad Tralleſios, de iſtis ſeductorum, & foreign eos indies ſollicitantium, venenis cavendis eos moneri voluerit, hoc, inquit, fiet, ſi nec inani faſtu inflemini, (cujus rei, affirmante Apoſtolo, à ſcientiâ, ſeu foreign ſummum periculum erat) & ut à Deo, ſic & ab Epiſcopo, & Apoſtolorum conſtitutionibus foreign, inſeparabiles ſitis, ſtatímque addit, quicunque ſine Epiſcopo, &c. quicquam facit, hic foreign, conſcientiam intaminatam non habet. Ex quibus, ut id ſemel dicam, ratio reddi poteſt, quare Pientiſſimus Martyr in ſingulis ferè Epiſtolis ſuis, tot, & talia de Epiſcopis audiendis, de nullâ ab iis ſeparatione faciendâ, de ſummo quidlibet ſine illis faciendi piaculo (foreign quidem, at nunquam (pace magnorum Cenſorum licebit dixiſſe) foreign) inculcanda cenſuerit, quia ſcilicet ſerpenti tunc latiùs Gnoſticorum Gangraenae, 1 Tim. 2.17. ex ſeparatione & contemptu Epiſcoporum, vires quotidiè adaugerentur, quae non alio remedio, aut Pharmaco minuendae erant, quàm ſi ſuus Epiſcopis honos, & reverentia, incolumis & integra cuſtodiretur.
§. 10. Hoc de Marci ſectatoribus (notiſſimâ iſtâ Gnoſticorum propagine) affirmavit Irenaeus, l. 1. c. 9. & ex eo Epiphanius, l. 1. haer. 14, & 34. Eò inſolentiae elatos fuiſſe, ut ipſos etiam Apoſtolos prae ſe contemuerent. Et cùm, inquit, ad eam traditionem quae eſt ab Apoſtolis, quae per ſucceſſionem Presbyterorum (i. e. Epiſcoporum) in Eccleſiis cuſtoditur, provocemus eos adverſantur traditioni, dicentes, ſe non ſolùm Presbyteris, ſed etiam Apoſtolis exiſtentes ſapientiores, ſinceram inveniſſe veritatem, Iren. l. 3. c. 2.
§. 11. Adeò ab omni veritatis ſpecie alienum eſt, quod contra Epiſcopos ſingulares, à Myſterii Iniquitatis, aut Antichriſti in Scripturis mentione deduci ſolet argumentum, Adeò promptum & proclive, ut in ipſos authores retorqueatur, ſi iſtis talionibus vacaremus.
§. 12. Nec quidem illud, licet foreign, notatu indignum erit, eâdem ſeu foreign, ſeu (ne quid pejus dicam) infelicitate peccaſſe Paraeum, cùm Thebuthis apud *Euſeb. Eccl. Hiſt. l. 4. c. foreign.Hegeſippum mentionem, qui virginalem & puram Apoſtolicorum temporum Eccleſiam corrupiſſe dicitur, ad propoſitum ſuum pertinere cenſuerit; Cùm apertiſſimum ſit, integrum Hegeſippi locum ad notiſſimam iſtam Eccleſiae peſtem, Gnoſticorum haereſin à Judaeis oriundam, pertinere, ſimúlque ipſum Thebuthim foreign, ideo quòd in petitione Epiſcopatus repulſam tulerat, Eccleſiae pacem, & puritatem impiè ſollicitaſſe.
§. 13. Priuſquam verò iſtis valedixero, Duo fateor à D. Blondello hîc poni quae me ſatis excercuêrunt, & adhuc animi incertum relinquunt. Primò, Quinam ii fuerint Antichriſti, 1 Joh. 2.18. à quibus, Paganiſmi ruentis aemulis, Dei ſuper omnia regnantis Monarchiam palam oppugnatam fuiſſe aſſerit. [Oppugnare Monarchiam Dei, & Paganiſmi ruentis aemulos eſſe] eſt ſine dubio foreign Paganorum, contra unitatis aut foreign aſſertores, propugnare; Et ſic quidem ex adverſo, Cyrillus, Catecheſi 6. foreign inſcriptâ, unitatem Dei, primum iſtum fidei articulum, contra multip…icem Paganorum foreign, Feles, Canes, Lupos, Leones, Caepas, Bacchum, Cererémque foreign ado…antium, tuetur. Quod ſi de Apollonio Tyanaeo, aliíſque puris putis Paganis, & foreign aſſertoribus à D. Blondello affirmatum ſit, id quidem in ſe veriſſimum erit, ſed quod Antichriſto, de quo iſtic ſermo eſt, ritè accommodari non poterit, cùm is ex coetu Chriſtianorum exiiſſe dicatur, v. 19. i. e. Chriſto aliquando nomen dediſſe, quod Apollonio & meris Paganis non competit, & cùm illud tantùm de hoc Antichriſto hîc dicatur, negare eum, foreign Jeſum eſſe Chriſtum, v. 22. Quod non eſt foreign adverſari. Imò nec illa Paganicae foreign aſſertio iſtis temporibus res adeò nova, aut inſolens cenſeri debet, ut dari Eccleſiae foreign poſſit, quo foreign, horam ultimam (quicquid ea demum ſignificare D. Blondello videatur) adeſſe certò dignoſcant.
§. 14. Fateor quidem Gnoſticos (quos inſtantis exitii Judaici prodromos praedixit Chriſtus) à Paganis, & ſeu ab Heſiodaeâ, ſeu ab Orphiacâ Theologiâ, multa in uſus ſuos deprompſiſſe (ideóque Cyrillum praenominatum, Catecheſi ſextae tractatum foreign, de Simonis praecipuè & Gnoſticorum haereſi, adjeciſſe) At hoc non eſt ruentis Paganiſmi aemulos eſſe, & eo demum conſilio Monarchiam Dei palàm oppugnare, quum iidem eo tempore Gnoſtici, ex Judaiſmo etiam multa, aequè ac è Gentiliſmo hauſerint, &, ut monuit Hegeſippus apud Euſeb. Eccl. Hiſt. l. 4. c. foreign. ex ſeptem notiſſimis apud Judaeos haereſibus originem ſuam traxerint, ſeque coram Judaeis Moſaicae diſciplinae ſectatores profiterentur, imò & è veteris Teſtamenti Scriptis multa, à Chriſto nonnulla, in miſcellaneam hanc foreign farraginem conjicienda deprompſerint.
§. 15. Certum eſt hos illud quidem conatos eſſe, ut Simoni Deo ſuo foreign deferrentur, Chriſtó que authoritatem abrogaſſe, multáque de Deo in Scripturis affirmata ad Simonem traduxiſſe; imò, Simonem ipſum ſe in monte Sinai foreign, Inter Judaeos ut Jeſum Chriſtum, non in carne, foreign, denique ut Spiritum ſanctum à Chriſto promiſſum foreign venditaſſe; At non eſt illud Paganicae foreign propugnatores eſſe, ſed ſolùm ſceleſtiſſimae ſectae tutandae, & propagandae operam ſedulô impendiſſe.
§. 16. Secundò, quâ demum ratione ſibi perſuaſerit vir Doctiſſimus, quartum Epiſtolae primae Johannis caput, ſic à ſecundo dividendum eſſe, ut per Antichriſtos c. 2.18. Dei ſuper omnia regnantis oppugnatores, per Spiritum Antichriſti, c. 4.3. negatam praefracte ab Ebione, & congerronibus, aeterni Verbi foreign intelligi putet.
§. 17. Certè ſi Antichriſti characteres duobus capitibus comprehenſi, inter ſe conferantur, eos in unum recidere palam erit; Secundi quippe capitis Antichriſtos negare, foreign, v. 22. negare, ſeu non confiteri Filium, v. 23. ideóque (ut argumento à relativis concludit Apoſtolus) foreign, nec Deum Patrem, qui Filio ſuo teſtimonium praebuit, agnoſcere; Paríque modo Antichriſtos IVti capitis, foreign, Jeſum Chriſtum in carne venientem non confiteri, vel (ut ſequentia explicant) foreign, v. 15. non confiteri quòd Jeſus ſit Dei filius. Haec planè eadem ſunt, & cum Gnoſticis directè quadrant, nec ad Ebionitarum, foreign, ut antiqui dixêrunt, de Chriſto dogmatizantium ſententiam (quâ primum Chriſtum foreign, ex Joſepho & Mariâ natum, foreign affirmabant, poſtea verò ex virgine & Spiritu Sancto natum confitentes▪ eum tamen foreign, aut foreign negabant) reſtringenda ſunt.
§. 18. Verùm (iſtis omiſſis) quomodo ad Epiſcopos ſupra Presbyteros ſe extollentes, negata ſeu Dei Monarchia, ſeu Chriſti foreign, pertineat, fateor ego me divinando aſſequi non poſſe, ni haec unica Hierarchicorum doctrina adeò totum Antichriſtum ebibiſſe cenſeatur, ut in hoc unum errorum pelagus alia omnia Acherontis oſtia ſe effudiſſe, aut quicquid in iſtius ſeculi Eccleſiâ peccatum ab haereticis fuit, illud ſtatim in Epiſcopis hujus aevi puniendum videatur.
§. 19. Aliud eſt ſine dubio, ſchiſmata, & foreign Apoſtolici aevi Eccleſiam infeſtâſſe, quae ab Apoſtolis & Orthodoxis omnibus anathemate, diríſque perculſa ſunt: Aliud, à ſchiſmaticis illis Epiſcopalem inaequalitatem, nolente Eccleſiâ, in Eccleſiam invectam eſſe; Nec quicquam hoc foreign concluſiſſe D. Blondellus cuivis aequo aeſtimatori videbitur, donec Epiſcopalem dignitatem, ſeu ut haereticam, ſeu ut ſchiſmaticam, ſeu demum ut Paganicam, ab Eccleſiâ rejectam eſſe, aut ſacro, aut aliquo demum (praeter Aerium) authore, affirmaturus ſit.