Works Volume 4, Chapter 10 – Chapter 11
CAP. X.
Antichriſti, 1 Joh. 2.18, 19, 20, 21, 22. Ignatii teſtimonium de Gnoſticis Antichriſtis, ut & Polycarpi▪ Nominis notatio.
§. 1. HIS poſitis, paucioribus nunc explicanda reſtant Johannis de Antichriſtis commata, 1 Joh. 2. & 4. ad eandem ſine dubio materiam pertinentia. Et primùm de 1 Joh. 2. ubi poſt obſcuras non paucas Gnoſticorum mentiones, phraſéſque quibus eos circumloquitur, v. 3. & 4. (ut foreign, v. 4. foreign, v. 6. foreign, & tamen foreign, v. 9.) tandémque poſt notiſſimam triada, quae apud carnales iſtos congerrones utramque paginam implebat, cupiditatem carnis, cupiditatem ocuìorum, & ſuperbiam vitae, v. 16. ſtatim addit,
18. foreign.Ex hâc deceptorum & foreign frequentiâ, Eccleſias ubique infeſtante, ſatis, fratres mei, manifeſtum eſt, iſtum Chriſti, ad ultionem de Judaeis capiendam, venturi diem jam planè inſtare. Cùm enim ipſe praedixiſſet Chriſtus, Mat. 24. fore, ut ante obſidionem Hieroſolymae, v. 15. multi Pſeudoprophetae exurgerent, v. 11. ſe Chriſtos ſimulantes, ſimúlque verae & genuinae, quam Chriſtus edocuerat, puritati ▪ & conſtantiae pro virili ſuâ adverſantes, tandémque Chriſtianis ipſis peſſima quaeque intentantes, adeò ut Antichriſti foreign, i. e. mendaciſſimi deceptoris, ſimul & infeſtiſſimi Chriſto hoſtis titulus, iſti hominum generi apprimè competat, Illud nunc abundè impletum videmus; Multos quippe ubique Pſeudoprophetas eſſe, Chriſtum in carne foreign negantes, & ſic univocè & propriè Antichriſtos appellandos, Simonis nempe Sectatores, eum, ut Chriſtum, inter Judaeos apparuiſſe, foreign affirmantes (videatur Cyrillus Hieroſ. foreign.) ex quibus diem iſtum funeſtum propediem adfuturum dignoſcimus.
§. 2.19. foreign,Hi Pſeudoprophetae ita de Simone, & de Chriſto pronuntiantes (quales ex ejus famulitio, Cerinthus, Menander, & Gnoſtici) inter nos aliquando verſati ſunt, Chriſto nomina dedêrunt, ſed nunc ſeparatione à nobis factâ, plus ſatis monſtrant, ſe ſinceros Chriſtianae fidei profeſſores non fuiſſe, ſed quamdiu inter nos ſuêrunt, hypocritas, & Pſeudochriſtianos; Si enim ad familiam Chriſti genuinam pertinuiſſent, nos, ſine dubio, qui in fide Chriſti inconcuſſi perſiſtimus, neutiquam deſeruiſſent, ut verò haec eorum hypocriſis omnibus innoteſcat, & amoto pii nominis velamento, ipſorum impietas palam fiat, Hoc illis ritè accidiſſe videtur, ut Simonem Chriſto noſtro opponant, & ſe nobis infeſtiſſimos proſiteantur. foreign. Si genuini Patris rami, aut propagines fuiſſent, inimici crucis Chriſti non fuiſſent, ait de his ipſis Simonis aſſeclis Ignatius, ad Trallenſes.
§. 3. Haec omnia de Simonis Sectatoribus interpretanda eſſe ſiquis dubitet, adeat Clementem Alex. Strom. l. 3. *foreign, &c.qui Gnoſticis hunc ipſum verſum applicandum affirmat, foreign, &c. Adeat & Cyrillum Hieroſol. Cat. 6. p. 134. ubi de Simone verba faciens, De…eo, inquit, ſcriptum eſt, foreign, quibus addit Barocianus Codex Manuſcriptus, foreign, Sic ut verſus hic, adeóque locus integer ad Simonem, & Gnoſticos, hujus itidem ſatis antiqui, & non contemnendi Authoris judicio, referendus ſit.
§. 4.20. foreign.Iſti ſe Gnoſticos vocant, & prae aliis perfectiſſimos Dei cognitores gloriantur. At teſtimonium illud illuſtre, quod per Spiritum è coelo loquentem Chriſto ejuſque Evangelio datum eſt, Mat. 3. Act. 2. & per nos, qui vidimus & audivimus, vobis communicatum eſt, eam certè veritatis cognitionem & certitudinem animis veſtris ingeneravit, ut ipſi veriùs Gnoſtici dici poſſitis, qui fidem veſtram, ipſorum foreign ſatis contrariam, ipſo Dei teſtimonio confirmatam habetis.
§. 5.21. foreign.Ad vos igitur ego haec jam ſcripſi, non quòd ſcientiâ ex eorum officinis petendâ vobis opus ſit, ſed quòd diviniori planè foreign muniti, me tantùm Monitore indigeatis, ut mendaciis eorum unicam Evangelii doctrinam objiciatis.
§. 6.22. foreign.Ille autem ante omnes Pſeudopropheta, foreign, aut foreign habendus eſt, ipſiúſque foreign nomine (qui 2 Joh. 7. per foreign effertur) inſigniendus, qui Meſſiam tandiu omnibus expectatiſſimum, Jeſum eſſe negat, vel qui non confitetur Jeſum Chriſtum foreign veniſſe, 2 Joh. 7. Quod de Simone veriſſimè hîc dicitur, cùm ille, ut ſe Chriſtum ſimularet, foreign (vel ut Cyrilli codex MS. Barocianus legit foreign) ſed ſolùm foreign Chriſtum hîc in terris fuiſſe pronuntiaverit.
§. 7. Sic in Epiſtolis Ignatii ubique mentio eſt Chriſti, foreign, verè exiſtentis ſecundum carnem, &c. foreign, & foreign, Et foreign, &c. Et foreign, Et foreign, Dominum blaſphemat, cùm non confiteatur eum carnem geſtare, Qui verò hoc negat, perfectè eum abnegavit. Haec omnia ſimul poni videas in unicà ad Smyrnenſes (iſtam Aſiae notiſſimae Johannis provinciae Eccleſiam primariam) conſcriptá Epiſtolâ; Aliáque ejuſdem characteris, in pleriſque foreign Martyris ſcriptis, adverſus hujus ſectae virus, antidota ubique ſparguntur.
§. 8. Quiſquis igitur venenis iſtis imbutus, talia de Chriſto docet, ille quidem Deum ipſum, qui Chriſto de coelo teſtimonium praebuit, negáſſe cenſendus eſt. Quod & à Simone abundè factum, qui foreign (ait Cyrillus) primus auſus eſt jactare ſe eum eſſe, qui in monte Sinai ſub ſpecie Patris apparuit.
§. 9. Nihil ſanè manifeſtius dici potuit; Hunc ſcilicet Gnoſticorum gregem (mendaciſſimos ſeductores, qui à Chriſto, cui primùm nomina dediſſent, deficientes, Simonémque ductorem ſuum pro Chriſto venditantes, ſe univerſae jam fidei Chriſtianae opponebant, ídque immediatè ante Judaici excidii tempus) pro Pſeudodoctoribus, & Antichriſtis, à Chriſto praenuntiatis, habendos eſſe; Imò ipſum illum celeberrimum Antichriſtum, per aliquot annos in Eccleſiâ expectatum, in Simone, & hac Gnoſticorum colluvie reperiendum eſſe.
§. 10. Si cùm Polycarpus in Ep. ad Philip. p. 20. Antichriſtum, juxta hanc Johannis definitionem, deſcripſiſſet, [foreign, Quiſquis Chriſtum in carne veniſſe negat, quiſquis teſtimonium crucis non confitetur, is pro Antichriſto, & Diaboli filio cenſendus eſt] ſtatim addit, foreign, Et qui Eloquia Domini ad ſuas cupiditates convertit (ut gratiam Dei foreign, Judae 4.) Et dicet nec reſurrectionem, nec judicium eſſe, ille primogenitus Satanae eſt. Quo titulo Simonem Magum, & Gnoſticos, ab antiquis Patribus inſignitos eſſe, omnes nôrunt.
§. 11. Quod verò ad ipſum nomen attinet, ſatis apparet Antichriſtum dici, qui ſe Chriſtum ſimulat, foreign (qualis directè Simon, ſe foreign affirmans) ideóque Haereticis his, foreign ſimul, & foreign titulum affigi, 2 Eph. Joh. 7. Ex quo adhuc manifeſtius erit (quod jamdiu contendimus) eos, quos ſub titulo Pſeudoprophetarum, Mat. 24.11. praeſignificavit Chriſtus, hîc in prophetiae iſtius completione per Antichriſtum, aut Antichriſtos deſignari, eóſque pari modo Chriſto opponi, quo foreign apud Paulum, modò explicatum, vel foreign apud Epiphanium (clandeſtini contra Chriſtum, & pietatem, at praecipuè puritatem omnem cuniculi, & inſidiae, foediſſimis, ſed & myſticis, quae dicuntur, ſacrae Scripturae interpretationibus innixi) foreign adverſabantur.
CAP. XI.
1 Joh. 4.1, 2, 3. Explicata.
§. 1. FEſtinamus ad quartum caput.
1. foreign.Multi ſunt, Dilecti, ſibíque ſatis contrarii Spiritus, quibus freti homines, ſe pro Prophetis, aut doctoribus jactitant, non omnes quidem à Deo profecti, ideóque ſinguli à vobis, habito examine, explorandi, an à Deo ſint; Id enim à Chriſto praedictum, quod hodie accidiſſe experimur, ſub hâc tempeſtate multos Pſeudoprophetas, Chriſto palàm adverſantes, ſéque pro Chriſto venditantes, in mundum exituros eſſe.
§. 2.2. foreign.Et in hoc prophetarum aut Doctorum explorandorum negotio, illud inprimis diſquirendum eſt, an qui ſe afflatos praedicant, Chriſtum noſtrum verè in carne veniſſe, & verè crucifixum eſſe confeſſuri ſint, idque cùm confeſſio fidei noſtrae tantis undequaque perſecutionibus impetatur, Qui enim fidem Chriſtianam inter tot pericula à Judaeis ei impendentia propugnaturus eſt, & non corde tantùm crediturus, ſed & ore confeſſurus eſt, is proculdubio, ut verus Dei propheta recipiendus erit.
§. 3.3. foreign.Quiſquis autem Jeſum Chriſtum non agnoſcit in carne verè veniſſe, ſed, ut Simon, foreign ſolùm, is ſe ſtatim monſtrat à Deo miſſum non eſſe; nec igitur vel ut nuntius Dei, vel ut propheta recipiendus eſt. Tali autem Spiritu Antichriſtum illum actum ſcimus, quem Chriſtus ante cladem Hieroſolymitanam venturum praedixit, Sepedonas ſcilicet, & carcinomenta iſta notiſſima, impuriſſimam Gnoſticorum ſectam, de quibus c. 2. verba facta ſunt, & à quibus hodie Eccleſiam Chriſti tam inclementer tractatam, & infeſtatam experimur.