Reader
Works Volume 4 · Henry Hammond

Works Volume 4, Chapter 9

CAP. IX.

2 Theſſ. 2.1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9. explicatur, foreign ante ejus adventum futura, foreign quid ſignificat, Act. 21.21. & 19.9. Simon adoratus, ut Deus. Simonis doctrin…. Helena, Act. 8.23. foreign, Heb. 12.15. foreign, non foreign. Juſtinus, Irenaeus de Simone. P. Ciaconii Semo Sancus. foreign, Ap. 17.5. Myſteria, foreign. Eleuſinia ſacra.

§. 1. ISta hactenus praefati, ad rem propoſitam deſcendamus, & primò ad Myſterium Iniquitatis, 2 Theſſ. 2.7. ubi res omnis dilucidior futura eſt, ſi integer locus brevi Paraphraſi illuſtretur.

§. 2.1. foreign,Nunc autem, Fratres, quod ad notabilem iſtum Chriſti adventum attinet, eum quidem tam frequenter in Scripturis praenuntiatum, quo exſcindendam Gentem Judaicam, (Mat. 24.3.) miſeriíſque & perſecutionibus veſtris (à Judaeis potiſſimùm vobis iſlatis) figendum terminum praeſtolamini (videatur Jac. 5.7, 8. ubi foreign, per [foreign] explicatur v. 9.) & quem illicò ſecutura eſt copioſior ad fidem Chriſti diſcipulorum aggregatio (quae per [foreign] intelligi poteſt) ſimúlque major cogendorum coetuum Eccleſiaſticorum libertas (quam etiam phraſi iſtâ notatam videmus, 2 Mac. 2.8. & Heb. 10.25.) quàm adhuc, ſub perſecutionum & diſperſionum jugo, frui licuit. (Id quod revera ſub Veſpaſiano & Tito Imperatoribus poſt Judaeorum cladem Chriſtianis obtigiſſe conſtat, & Apoc. 5.10. & 7.15. innui alibi monſtramus) Quod, inquam, ad hanc materiam attinet (id enim voce [foreign] eodem ſenſu quo foreign non rarò uſurpatâ, intelligi debet) obſecro vos

§. 3.2. foreign,Ne leviter à prius agnitâ (quamque à Chriſto & Apoſtolis acccepiſtis) veritate abripiamini, neque aut a ſimulatâ quâcunque inſpiratione, ſeu revelatione à quocunque obtentâ, aut à nuntio quovis, tanquam à nobis (ſeu ore tenus ſeu per tabellas in Epiſtolâ) vobis allato, turbari, aut dimoveri vos permittatis, aut exinde vobis perſuaderi, hoc eſſe temporis momentum, quo diem Chriſti ad ultionem de Judaeis ſumendam jam ſubitò inſtare putandum eſt.

§. 4.3. foreign,Ne quis hanc vobis fraudem, quae vobis, fideíque veſtrae peſſimè ceſſura eſt, quibuſvis technis faciat; Poſtquam enim hoc ſemel animis praeſumpſeritis, & ut Apoſtolicae doctrinae articulum imbiberitis, ſimúlque juxta ſpem veſtram id vobis non obtingere experti fueritis, futurum eſt ut de veritate Evangelii noſtri ancipites vobis curae, & dubitationes exoriturae ſint, ſimúlque ut malis iſtis, quae ubique Judaei vobis interminantur, victi tandem, feſsíque labaſcatis. Sed hoc certiſſimum habeatis velim, Juxta methodum, & propoſitae à Chriſto oeconomiae ordinem, priùs expectandum eſſe, ut veniat foreign quaedam notabilis.

§. 5. Quid per foreign hic ſignificetur, non libet fidentiùs affirmare; Eâ notari fidelium Judaeorum à Moſaicis obſervationibus abſceſſum, circumciſione & caeteris Judaicis ritibus inſuper habitis, vir doctiſſimus putavit; Sic certè Act. 21.21. de Paulo dicitur, famam eſſe, foreign. Apoſtaſiam nempe aut abſceſſum à Moſe feciſſe. Erat & alia, ſenſu non diſſimili, ipſorum Apoſtolorum foreign, huic affinis. Illorum ſcilicet à Judaeis ipſis ad Gentiles abſceſſus, cùm poſt praedicatum per urbes ſingulas Evangelium, pertinaces & incredulos Judaeos res ſuas ſibi habere juberent, pulverem de pedibus ſuis contra eos excuterent, ſtatímque ad Gentes, iis ex profeſſo Evangelium annuntiaturi, tranſirent. Sic Lucas vocabulo [foreign] uſus eſt, Act. 19.9. foreign. De Paulo dictum, cùm Judaeorum quidam (non pauci) obdurarentur, & Evangelio ab eo annuntiato reſiſterent, coram populo viam (Domini) convitiis excipientes. Ab iis, inquit, abſcedens vel foreign, diſcipulos ſeparavit, i. e. ad Gentiles Aſiaticos ſe recepit, obſtinatis Judaeis remiſſo nuntio, & ab eorum coetu ſe planè, ſuóſque ſeparavit, & abſtinuit. Quod ut antea à Paulo & Barnabâ, Act. 13.46. ſic & pleniùs poſtea factum legimus, cùm Judaeis ſolenniter vale longum dicens, ad Gentes ſe converteret, Act. 28.28.

§. 6. Si hoc modo intelligi foreign, nimis alienum, aut abſonum non videatur, reliqua omnia ſatis liberè & feliciter fluent. Ex hoc nempe Apoſtolorum facto (cum non tantùm legis Moſaicae abrogationem docuerint Apoſtoli, ſed & ipſi à Judaeis receſſerint, & alios ab eorum conſortio ſeparandos curaverint, Heb. 13.13.) conſentaneum fuiſſe, ut Gnoſtici hâc opportunitate arreptâ, Judaeorum contra Chriſtianos rabiem, zelúmque palam excitarent, qualibet inimicitiarum ſcintillâ in flammam accensâ.

§. 7. At ſi ſic de foreign acceptione, non adeò tritâ, contra frequentiorem nominis uſum pronunciare, duriuſculum cuivis videatur, Reſtat ut vox ea (interpretatione ex trivio deſumptâ) inſignem & notabilem aliquam Chriſtianorum ad Gnoſticorum caſtra facta… defectionem *foreign, &c. 1 Tim. 4.1.quam Spiritus (Chriſti ſcil. Mat. 24.) foreign eventuram, deſignare dicatur, quae quidem illud ipſum eſt, quod praedixerat Chriſtus [multos ſcandalizatum iri] multos perſecutiones, crucémque, ſimul ac fidem Chriſti refugituros, & foreign, augeſcentibus periculis, & anguſtiis, quae Chriſtiano nomini jamdiu impenderant, fore ut dilectio multorum refrigeſceret, & (quod divinus ad Hebraeos author cavendum monuit) ut non pauci reperirentur, in quibus foreign ſeſe proderet, foreign, c. 3.12. quos foreign (i. e. foreign facere) ídque foreign alibi dixit, c. 10.39. Quò & illud ſpectare videtur, 2 Tim. 1.15. de Aſiaticis univerſis edicente Paulo, foreign, omnes, uti noſti, averſabantur me, praecipuè Phygellus & Hermogenes.

§. 8. Ut verò hoc adhuc clariùs eluceſcat, conſulatur, ſi placet, primarium iſtud Sancti Petri de Simone Mago effatum, Act. 8.23. foreign. Quid haec foreign ſignificat, ex Deut. 29.18. petendum erit; Ibi Apoſtaſia à Deo Iſraëlis facienda ſic deſcribitur, ut ſit radix ferens fel & amaritudinem, foreign, reddunt Septuaginta; ubi Heb. foreign, quod foreign reddi ſolet, herbam venenatam ſignificat, quae cum ſit eadem foreign, acerba, Apoſtatae cujuſvis ſtatum diſertè enuntiat, aliis pernicioſum, quos exemplo & illecebris ad ruinam ſecum trahit, ſibi verò tandem acerbum futurum, Deóque in praeſenti ingratiſſimum. Hoc utique illud ipſum eſt, quod de Simone pronuntiat Petrus, talem illum Apoſtatam eſſe, qualis à Moſe deſcribebatur, qui alios ſecum in perniciem tracturus erat, (ideóque forſan foreign, iniquiſſimae conjurationis, aut confoederationis mentio hîc ſequitur) & ut foreign ſeu herba venenata, cum ſummâ amaritudine conjuncta, multis virus ſuum infuſurus; Quod ſtatim eveniſſe nemo ignorat, Samariâ universâ à fide Chriſti, quam à Philipp… receperant, ſtatim deficiente.

§. 9. Hinc & illud (Heb. 12.15.) Apoſtoli, contra Simonis & Gnoſticorum venena Hebraeos ſuos munientis antidotum, foreign, ut in Deuteronomio legebatur, (non ut codices legunt foreign, per unius literae Metatheſin) ne qua ſit inter vos (ſubintellecto verbo [ſit,] ut in priore verſus parte [foreign] neceſſariò fieri debet) amaritudinis radix, ſurſum germinans in herbam iſtam venenatam, per quam futurum, inquit, eſt, ut foreign, multi polluantur, aut, quod veneni eſt, inficiantur potius. Quibus immediatè additur, foreign, v. 16. nequis fornicator, aut profanus, ſicut Eſau, qui foreign, ut vitae ſuae conſuleret, ut eam quoquo modo prorogaret, primogeniturae, & inter ea ſacerdotii praerogativas abdicavit. Quibus verbis duo notiſſima Gnoſticorum foreign proponuntur, primum, quo impuritates omnimodae; Secundum, quo, cùm perſecutio ingruat, fidei abnegatio notatur.

§. 10. Poſt hanc demum defectionem (ſeu foreign, & foreign, Heb. 3.12. ſeu foreign, Heb. 10.39.) id etiam conſequens erit, ut Simon Magus, execrandus ille impoſtor, hac Sectatorum ſuorum catervâ ſtipatus, depoſito jam velamento ſe palam prodat, & poſtquam aliquantiſper ſe pro Chriſti diſcipulo venditaverit, & inimicitias contra fidem conceptas prudenter diſſimulaverit, Tunc demum

§. 11.4. foreign.Se apertâ facie purioribus fidei profeſſoribus opponat, imò divinos honores ipſe uſurpet, & (ſe aVide Cyril. Hieroſol. foreign.ut Deum Patrem in monte Sinai apparentem, ut Chriſtum Jeſum inter Judaeos foreign verſantem, ipſúmque promiſſum Spiritum Sanctum adfirmans) ſe omni, qui inter Judaeos aut Chriſtianos agnoſcitur, aut colitur, Deo opponat, & attollat, (illud eſt foreign & foreign, non foreign, &c. eo ſenſu quo foreign cum quarto caſu foreign bforeign adverſus ſeips… foreign, Luc. 11.17.adverſus ſignificat) adeò ut vero & aeterno Patre ſede ſuâ dimoto, Simon ipſe inter ſectatores ipſius locum ejus occupet, imò, ex pleniſſima & uberrima verborum ſignificatione, foreign, in omnem ſuper-attollens ſe, i. e. non adaequans tantùm ſed & de foreign contendens, aequalem aut comparem non ferens, à Samaritanis ad unum omnibus (foreign) aliíſque pluribus, non tantùm ut foreign, potentia Dei magna, (quod in tyrocinio deceptoris hujus illi accidiſſe dicitur, Act. 8.10.) agnoſcatur, ſed & tandem, poſt acceptam, & conculcatam fidem Chriſti, v. 23. ut Summus Deus, foreign, (ſimul cum putidiſſimâ Helena, foreign hujus primi & Supremi Dei, ut loqui amabat, foreign) colatur & adoretur. De Simone Mago illud primò occurrit, ante Philippi adventum, Samariâ nondum praedicatione ejus illuſtratâ, de eo palàm dictum eſſe, foreign, vel, ut Codex MS. Regius celeberrimus, ſimúlque Bezae venerandus Graeco-Latinus legendum ſuadent, foreign, Act. 7.10. Divina ſcilicet Potentia vel Majeſtas iſta quae ſub variis aut Jehovae, aut foreign, aut Jovis nominibus à diverſis Nationibus agnoſcebatur, ab omnibus verò ut Magnum, aut Maximum, Summum, aut Supremum Numen colebatur. Sic ob claudum ſanatum S. Barnabas Jovis ſtatim titulo ſalutatur, Act. 14.12. Nec igitur mirum videri debere, ſi poſt annos aliquot, ab iis ſaltem, quos foreign, veneſiciis ſuis faſcinaſſet, Act. 8.11. pro ſupremo Deo agnoſceretur.

§. 12. Conſulatur Juſtinus Apol. 2. pro Chriſt. Poſt Chriſti, inquit, ad coelum aſcenſionem, foreign, Daemones mortales aliquos in medium produxerunt, qui ſe Deos affirmarunt, & hi, inquit, à vobis Gentilibus foreign, non ſolùm nullam perſecutionem paſſi ſunt, ſed & pluribus honoribus digni aeſtimati. Quod de Simone & Helenâ, & ſectatoribus ejus late proſequitur. Sic & poſt Juſtinum Irenaeus l. 1. c. 20. Simon Magus, inquit ille, à Claudio Caeſare honoratus eſſe dicitur, A multis quaſi Deus glorificatus eſt, Docuit ſemet ipſum eſſe, qui inter Judaeos *Sic Origenes in Matt. tr. 27. inter eos qui Apoſtolorum tempore ſe Chriſtos eſſe dixerunt, Simonem numerat de quo r… ſerunt Actus Apoſtolorum.quaſi Filius apparuerit, in Samariâ autem, quaſi Pater deſcenderit, & in reliquis Gentibus quaſi Spiritus Sanctus adventaverit. Eſſe autem ſe ſublimiſſimam virtutem, hoc eſt, eum qui ſit ſuper omnia Pater, (foreign) & ſuſtinere vo…ari ſe, quodcunque eum (Patrem aeternum) vocant homines; Dein Helenam, primam ejus foreign generare Angelos, & Poteſtatis, à quibus & mundum hunc factum dixit; Secundum gratiam ejus ſalvari homines, Judaeorum Deum unum ex Angelis eſſe (à Simone creatis) c. 22. Ipſum verò Simonem unum Patrem eſſe, qui fecit Angelos, Archangelos, Virtutes, Poteſtates; Imaginem ejus factam ad figuram Jovis, & Selenae (Helenae ſine dubio) in figuram Minervae, háſque adorari, c. 21. Sic & Tertullianus de Animâ, Simonem Patrem ſummum à ſectatoribus ſuis vocari.

§. 13. Taceo notiſſimam de aediculâ, aut ſtatuâ, Romae in Tiberi inter duos pontes conſtructâ, & Simoni Deo Sancto conſecratâ, & inſcriptâ, hiſtoriam, aApol. 2. ad Ant. Imperat. Rom.Juſtini quidem, ut & aliorum ferè omnium (Tertulliani imprimis & Irenaei) antiquiſſimorum Patrum teſtimoniis abundè firmatam. Quam tamen bIn Opuſc. ante explic. columnae Roſtratae: vid. Cerdam in Tertull. Apol.Petrus Ciaconius, fretus marmoreâ cujuſdam ſtatuae baſi, Anno 1574. in Inſula Tiberinâ Romae refoſsâ, & Semoni Sanco Deo Fidio ſacratâ, convellendam putavit; Quaſi Juſtinus, homo externus, & Latinae, inquit, linguae non admodum peritus, ſic ſibi imponi paſſus fuerit, & caligantibus oculis Simonem pro Semone, Deum Sanctum, pro Sanco Deo Fidio, Imperatori etiam Romano obtruſerit, qui ſine dubio compertiſſimi mendacii eum ilico arguiſſet, nec eundem denuò errorem, Tertulliano, homini quidem nec externo, nec aut civitatis, aut linguae Latinae imperito, ut & aliis Romanae Eccleſiae Scriptoribus errandum porrexiſſet. Multa ad Ciaconii conjecturam vellicandam dici poſſent, ſi iſtis vacaremus.

§. 14. Ut ut illud ſit, de affectatis, & aſſumptis divinis honoribus, nullus dubitandi locus eſt, nec igitur ab Hiſtoriâ, reíque geſtae veritate procul abeſſe putabitur, quòd hîc de Simonis Apoſtaſiâ dicatur, eum ſe ſupra attollere contra omnem qui Deus dicitur.

§. 15.5. foreign;Et hoc quidem, ſi bene meminiſtis, vobis non jam primùm à me dicitur; Sed, cùm apud vos Evangelium praedicarem, jamdudum praenuntiatum eſt.

§. 16.6. foreign.Videtis igitur ex praedictis, v. 3. quid illud ſit, quod Simonem impedit, ſeu detinet, quò minùs adhuc, depoſitâ, quam diu induerat, perſonâ, ſe Chriſtianorum acerrimum hoſtem palam oſtendat; Legis nempe Moſaicae obſervatio, à Chriſtianis nondum in univerſum abdicata, cùm adhuc cautè ambularent Chriſtiani, foreign, Epheſ. 5.15. ab omni Judaeorum irritatione temperantes. Nondum enim facta eſt, ut videtur, iſta Apoſtolorum ſolennis à Judaeis ad Gentes diſceſſio, quam foreign ille, ut opportunitatem, & horam conſiliis ſuis commodiſſimam, jam brevi futuram praeſtolatur. Exinde enim implacabilia Judaeorum in Chriſtianos odia, & internecinae ob contemptam legem Moſaicam (quae omne cum Gentilibus commercium diſertè prohibet) inimicitiae oriturae erant. Exinde diſcrimen inter Judaeos & Chriſtianos manifeſtius futurum, cùm fideles, praecipiente Apoſtolo, Heb. 13.13. ſe ex profeſſo extra Judaeorum caſtra, ad fidei purioris profeſſionem, nullis Judaicis mixturis jugulatam, nullis Moſaicorum rituum ſarcinis oppreſſam, proriperent; Exinde etiam hypocriſis Gnoſticorum (qui quamdiu Chriſtiani Judaeis ſe accommodabant, inter Judaeos abnegare fidem, inter Chriſtianos ſimulare didicerant) aliquando tandem neceſſariò deponenda erat, & aut cum Chriſtianis tolerandae afflictiones, aut cum Judaeis inferendae.

§. 17.7. foreign.Quamvis igitur hoc hominum foreign genus, non tantùm ſubterraneos & clandeſtinos cuniculos agat, ſed & palam in Sectam ab Orthodoxis diviſam concurrat, Simone, aliíſque ducibus ſuis fretum, hactenus tamen ſecretiùs, & cautiùs haec omnia moliuntur, nondum Chriſto in univerſum abrenuntiare, aut Judaeis ſe palam contra Chriſtianos adjungere, opportunum cenſentes; Nec enim adhuc ipſis ſuppetebat accuſationum materia, quibus Judaeos foreign, bilémque eorum omnem in Chriſtianos evomendam excitare poſſint.

§. 18. Quamprimùm verò illud, quod adhuc Gnoſticorum rabiem comprimit, aut coercet, è medio ſublatum fuerit (priùs neutraliter dictum, foreign, hîc verò ó foreign, ſeu ſit ó foreign, Lex ipſa, ſeu Moſaicorum rituum obſervatio, inter quos primarius cenſebatur, Judaeos foreign, Joh. 4.9. ne Judaei ad Gentium conſortium diverterent) poſtquam derelictis planè & conclamatis Judaeis, Apoſtoli ad Gentes tranſierint, & ceremoniis Legis inſuper habitis, diſcipulos ſuos à Judaeis ſeparandos curaverint, Act. 19.9. Heb. 13.10, 13. Gal. ch. 2. & 3. & 4. & 5.

8. foreign.Tunc continuò Gnoſtici, exuta Chriſtiani nominis larvâ, ſe palàm oſtentaturi ſunt, Chriſtianis graviſſimas perſecutiones (quas per foreign praedixit Chriſtus) illaturi, eóſque ut Judaeis imprimis exoſos reddant, contemptae univerſae Legis Moſaicae incuſaturi, Chriſtianos etiam quamplurimos, Primò, Magicis foreign; Secundò, variarum libidinum carni blandientium illecebris; Tertiò, liberationis à quolibet jugo ſectatoribus ſuis promiſſae privilegio; Quartò, denique, propulſandarum perſecutionum ſpe, omnibus, qui ſe circumcidi patiebantur, factâ, quaſi tot eſcarum generibus, ad inquinatiſſimae ſectae participationem allecturi. Quos, cùm ſic ſe primùm revelaverint, ſtatim futurum eſt, ut Deus, fidelium benigniſſimus Pater, improborum ultor ſaeviſſimus, ſpiritu oris, i. e. potentiâ verbi ſui, tandémque fulgore praeſentiae, aut adventùs ſui, i. e. illuſtri iſtâ in Judaeos feſtinante ultione, v. 1. oppreſſurus ſit, Petro primùm Apoſtolo de Simone Mago ſolenniter triumphante, ſtatímque Romanis Aquilis, Mat. 24.28. ad Judaeorum ſimul & Vide c. 3. §. 22.Gnoſticorum excidium convolantibus, eâdem utroſque ſtrage adaequaturis, 2 Pet. 2.9.

§. 19.9. foreign,Quis verò ſit hic foreign, & foreign, quae ſecta iſta hypocritica, conſilia ſua tantâ caligine obtegens, ſi cui incertum adhuc ſit, Id illi ſtatim manifeſtum erit, cùm dignoverit ſectae foreign,10. foreign, &c. Satanae quidem operâ, ſtupenda prodigia (& quibus ad ſe multos ſeducat, mendadaciiſque ſuis fidem faciat) oſtentantem, ſimúlque libidinum eſcas ſubminiſtrantem, aliáque quamplurima, quae perditis quibuſque impoſitura ſunt; Ut ſic juſta Dei judicia in Pſeudochriſtianos, falſorum dogmatum ſectatores, fideíque ſimul ac conſtantiae, & foreign Chriſtianae deſertores infligantur, Deo ſic permittente, ut corum, quae in terrâ petrosâ aut ſpinosâ ſeminata fuerant (licet ſtatim foreign) alterum quidem exorto ſole, i. e. ingruentium perſecutionum tempore exureretur, & eò quòd radicem non haberet, exareſceret, alterum item à ſollicitudinibus mundi hujus, deceptione divitiarum, foreign ſuffocaretur.

§. 20. Ex hâc hujus foreign, & foreign, per prodigia ficta, & impuritates omnigenas ſectatoribus ſuis indultas, deſcriptione, abundè liquet, de quibus demum haec omnia intelligi voluerit Apoſtolus; de Simone proculdubio, & Gnoſticis, hâc potiſſimum mixturâ foreign & foreign (ubique in novo Inſtrumento, & Scriptoribus Eccleſiaſticis) dignoſcendis.

§. 21. Duo interim quae ad voculas [foreign & foreign] attinent, ſuperaddi adhuc poſſunt, 1. vocem [foreign] non in activo, ſed paſſivo ſenſu, in aliis quibuſque hujus Inſtrumenti locis, poſitam eſſe, (Quod alibi fuſiùs à nobis monſtratur) ideóque eodem paſſivo ſenſu reddendam eſſe, [agitur] inquit Caſtellio, foreign, inquit Heſychius; Haec ſcilicet adhuc foreign, ſecreto ſuo gaudens (foreign) …amjam in promptu eſt, ut ſe poſito velo detegat, poſt unicum è medio ſublatum obicem, id illicò factura.

§. 22. Secundò, vocem foreign (quicquid eâ apud Authores notetur) in hoc Inſtrumento, rem obtectam quoviſmodo, & velatam ubique ſignificare. In meliorem plerunque ſenſum, pro eo, quod à Deo ipſo velatur, & aut parabolis, aut prophetiis obſcurè & velut per tranſennam aſpiciendum proponitur, Mat. 13.11. & alibi non ſemel; verùm & in pejorem quandoque, pro eo, quod homines impii velandum curant, (praeſertim cùm ei vox [foreign] adjungatur, quâ ex Hebraeorum more foreign notari pronum eſt, quâque non levis aliqua à Lege aberratio, ſed perditiſſima quaeque, ipsâque peſtilentiae Cathedra notari in ſacris ſolet) nefando ſcilicet peſſimorum hominum ſecreto, & (ut 1 Tim. 4.2. iidem Gnoſtici deſcribuntur) foreign, deceptorum & impoſtorum hypocriſi, quae ſub Chriſtiani nominis larvâ, Rom. 16.18. ut & Cabaliſticis quibuſque, i. e. myſticis ſcripturarum interpretationibus, & involucris, foreign denique & foreign, 2 Cor. 4.2. plurimis imponens, foediſſima quaeque velanda, & abſcondenda curabat.

§. 23. Hanc certè Gnoſticorum putidiſſimam ſectam, in Eccleſia Chriſti hac ipſa foreign appellatione indigitari poſſe (ut & Euſebio foreign vel potiùs foreign) hîc pluribus monſtraſſe non vacat. Illud certè nemini incognitum eſt, foediſſima quaeque Gentilium ſacra (quae illi foreign, & epoptica ſacra, Apoſtolus veriùs foreign, nefandas, & abominandas Idololatrias, foreign omnigenis conſpurcatas, appellandas putavit) foreign Graecis Latiníſque ſolenniter nuncupata eſſe, adeóque iſtis Gnoſticorum foreign & foreign (foreign, Eph. 5.12.) eandem ſine injuriâ appellationem accommodari potuiſſe, ſic ut poſt foreign mentionem, quibus plenum poculum geſtare coccinea mulier dicitur, ſtatim ſubnectatur, foreign, &c. At de iſtis plus ſatis.