Works Volume 4, Chapter 5
CAP. V.
Author Eccleſiaſticae Hierarchiae breviter examinatur. Triplex apud eum unctio. Prima Catechumeni ante baptiſmum, ſecunda aquae baptiſmalis, tertia poſt Baptiſmum in Confirmatione, cui Euchariſtia ſtatim accedit. foreign non fuit in baptiſmo, licet alia fuerit.
§. 1. REſtat ut de Eccleſiaſticae Hierarchiae Authore, de quo fusè Dallaeus, (omnia ad hypotheſim ſuam trahi poſſe confiſus) nos breviter diſpiciamus.
§. 2. Nec certè illud jam in dubium vocari optamus, quod *Cap. 2. Sec. 2. §. 10.prius diſertè ſtabilivimus, an ſcil. Scriptor ille Baptiſmale oleum agnoverit. Fatemur lubenter ad eam rem clariſſimè pertinere, quae poſt trinam catechumeni profeſſionem, & ſacerdotis benedictionem, & manus impoſitionem, immediatè ſequuntur, lavacro autem praecurrunt.
§. 3. Nudato quippe Catechumeno, Sacerdotes Ʋnctionis ſacrum oleum afferunt, Hierarcha ungere incipit, De Eccl. Hier. c. 2. p. 117.ter eum ſignans, dein eum toto corpore inungendum Sacerdotibus tradit; Nec id tantum, ſed & aquam baptiſmati dicatam unguento imbuit, foreign, Aquam ſanctis invocationibus conſecrat, & trinâ ſacerrimi unguenti profuſione eam perficit, &, poſt alia quaedam, baptizat.
§. 4. Verùm peracto baptiſmate, alius adhuc chriſ…natis ritus, à Baptiſmali omni ceremonia, ut videtur, aeque, ac ipſum Euchariſtiae Sacramentum, diſtinctus: Ad illum in fine capitis ſic ſum matim procedit, foreign. Sacerdotes verò eum accipientes ſuſceptori tradunt, qui junctis manibus eum veſtimento *foreign, Maxim. Sch. l. p. 7.albo induunt. Quo peracto ad Hierarcham, aut Epiſcopum iterum deducunt. Ille verò unguento conſecrato virum ſignans ſacroſanctae Euchariſtiae participem eum eſſe pronuntiat.
§. 5. Quae ſic ſatis dilucidè poſita ſunt, ut à baptiſmali officio prius peracto chriſma ſubſequens ſecernatur (ad cujus miniſterium foreign, inquit ſcriptor, denuò ad Epiſcopum, à quo deceſſerat, jam Albis indutus, deducebatur) mox in foreign adhuc clarius efferuntur. *P. 129.foreign, Perfectiva autem unguenti Ʋnctio initiatum grato odore perfundit, aut ut ſuavem odorem emittat facit. Sacra enim Regenerationis conſummatio initiatos divino ſpiritui unit. foreign. In fine verò omnium, Hierarcha ad ſacroſanctam Euchariſtiam initiatum vocat, & Myſteriorum communionis eum participem facit.
§. 6. Quaecunque ad caliginem aliquam tantae luci offundendam excogitari poterant, perſpicaciſſimus Dallaeus ſtatim vidit, & prolixè appoſuit; ſingula tamen, ni fallor, aequè adverſus Euchariſtiam ac Chriſmalem conſignationem dimicantia, quorum aut neutrum inter Baptiſmi ceremonias, ex hujus Authoris ſuffragio collocandum concluſeris, aut utrumque.
§. 7. Non ineptè igitur Maximus Scholiaſtos hanc huic ſecundo Capiti Coronidem, & anacephalaeoſin ex Apoſtolicis, quae dicuntur, conſtitutionibus petitam *P. 82.aptavit, foreign. Eſt igitur baptiſmus in mortem Chriſti datus; aqua ſepulchr… locum tenet, oleum (baptiſmale) Spiritum ſanctum (in baptiſmo datum) ſignificat, …igillum crucem denotat. Ʋng… cutum aut chriſma Confirmatio eſt profeſſionis. Suum ſcilicet baptiſmo oleum ut & ſigillum erat, at Chriſma non baptiſmi (certè non baptiſmi ſolùm) ſed confirmationis (adultorum Baptiſmum inſecutae) ritus erat, & ut talis ab utroque tùm Conſtitutionem cùm Hierarchiae Eccl. authore agnoſcebatur.
§. 8. Si haec cuiquam minus ſufficiant, addat ſi placet, quae capite 4. foreign prolixè adjecit author ille; nec dubitandi cauſam reperiet, quin poſterior illa (foreign) de Confirmatorio Chriſmate; non in baptiſmo adhibito, ſed initiati aut baptizati perfectivo intelligenda ſit.
§. 9. Unum certe Scriptor ille *P. 176.praemonendum duxit, foreign, Ʋnguento ad omnia ſacra adminiſtranda uſos eſſe, unde & in baptiſmo ei locum eſſe nullus dubita… (at non in ſolo baptiſmo) foreign, inquit, foreign, ſacrae regenerationis donum & gratia (foreign, baptiſmi gratia, ut dilucidè Pachymeres) in diviniſſimis unguenti conſecrationibus peragitur, foreign, &c. Ʋnde, ut putat, eſt, quòd baptiſterio unguentum infundat Epiſcopus: Ut enim aqua baptiſmalis unguento affuſo ſanctificatur, ſic & ipſum baptizandum non aquâ ſolùm, ſed & chriſmate initiari, & conſecrari (Quem locum de baptiſmali chriſmate intelligendum eſſe, Dallaeo lubenter concedimus, ut & iſtum c. 5. a *P. 208.Dallaeo allatum, foreign, baptiſmum ſinc unguento non peraget ſacerdos.)
§. 10. Quod verò mox ſequitur, in baptiſmi cenſu reponi nulla ratio paſſura eſt; *P. 177.foreign, inquit, foreign — foreign. Sed & ei qui ſanctiſſima divinae generationis initiatione initiatus eſt, (qui ſc. jamjam baptizatus eſt, foreign, inquit Pachymeres Paraphraſta) divini ſpiritus adventum chriſmatis unctio perfectiva largitur. Haec ſymbolorum imagine diviniſſimum ſpiritum qui à Chriſto per immutabilem realis divinitasis habitum nobis ſuppeditatur, adumbrante.
§. 11. Nullum hic Baptiſmi veſtigium, nullus Lavacri defectus, aut foreign, quod reſarciatur, aut ſanetur, & ſic demum, ut Eliberitanis canonibus cautum eſt, perficiatur; nec enim Baptiſmi perfectivum hic chriſma dicetur (quod Dallaeus voluit, *P. 207.baptiſmum noſtrum unguenti illius conſecrationibus perfici hinc colligens) ſed Ʋnctio chriſmalis, ſimpliciter, foreign, perfectivum, ſeu conſecratorium chriſma vocatur, quo ſcilicet fidelis, prius bapti…atus, conſecratur, aut perficitur, vel, quod idem ſonat, confirmatur, Chriſto Spiritum ſuum unguento adumbratum, ex theſauro ſuo, ad invocationem Epiſcopi, liberè largiente.
§. 12. In re ſatis per ſe clarâ, pluribus opus non eſt, nec igitur à Pachymere Paraphraſtâ ſubſidium, quod in promptu eſt, efflagitamus. Ille certè de hoc Chriſmate ſermonem inſtituens, quatenus deſcriptio illius, Euchariſtiae immediatè ſubjungitur, foreign, *P. 151.inquit, foreign, hic alter chriſmatis ritus Euchariſtiae coordinatus eſt, &, ut *P. 151.foreign, ſic & foreign, myſterium, aut Sacramentum chriſmalis ritus, ex ſaeculi ſui more, appellat, (quo minus meram baptiſmi ceremoniam, & appendicem ſuſpicemur) & *P. 160.foreign, haec, inquit, chriſmatis unctio ei qui baptizatus eſt adventum ſpiritus largitur, foreign, quia per hanc chriſmatis unctionem Spiritus ſanctus advolat, &c. Quae omnia ad confirmatorium chriſma pertinere quis non videt?
§. 13. Nec verò Orationis ſeries (ut Dallaeus monet) aliud aut demonſtrat, aut ſuadet, imò cum ſibi, ut dictum eſt, Pſeudo-Dionyſius monſtrandum propoſuerit in omnibus ſacris adminiſtrandis chriſmatis uſum fuiſſe, neceſſariò concludendum eſt, ea ſingula quae produxit exempla, ex Baptiſmali penu peti…a non eſſe, aut ſi fuiſſe credantur, ipſum foreign, altare Dominicum, in Baptiſmali etiam cenſu reponendum erit, cujus *P. 177.foreign conſecrationem, foreign, ſacerrimi chriſmatis affuſione peragi affirmat.