Works Volume 4, Chapter 3
CAP. III.
Examinatio eorum quae Dallaeus adduxit ut Impoſitionem Manuum meram Baptiſmi ceremonian eſſe perſuaderet.
SECT. I.
Principalis Quaeſtio proponitur. Quod de ea Scripturae, ex interpretatione Chryſoſtomi & Cypriani. Ʋnctionis mentio in Scriptura. Nihil concludendum ex eo, quod Baptiſmo adjungebatur eodem tempore.
§. 1. HIS extra omnem dubitationis aleam ſic poſitis, ad reliqua progrediamur, & cum Dallaeo, ſi placet, penſiculatius trutinemus, an (quod ille gnaviter contendit) impoſitio manuum, quâ neophyti, ſeu cum, ſeu ſine Chriſmatis additione, benedicebantur, mera baptiſmi Ceremonia, ab initiationis lavacro nullatenus diſtincta, inter Univerſos ab ipſius Eccleſiae primordiis Chriſtianos, ſemper habita fuerit.
§. 2. A Scripturis ordiamur, quae non ſolum Act. 8. poſt acceptum à Philippo Baptiſmum, Apoſtolos Petrum & Johannem ad Samaritanos in hoc delegatos referunt, ut recens baptizati, faecuudiores Spiritus Sancti Latices, Uberiora foreign, hac manuum apoſtolicarum impoſitione imbiberent, (quod idem & à Paulo factum legimus Act. 19. qui baptizatos in nomine Jeſu v. 5. ſtatim manibus impoſitis perficiendos curavit) ſed & à baptiſmis (i. e. unico Chriſtianae Eccleſiae Baptiſmo) Impoſitionem hanc manuum diſertè diſtingui teſtantur, ut videre eſt, Heb. 6.2.
§. 3. In hanc ſententiam interpretanda eſſe haec ſacri codicis commata, inter alios Chryſoſtomus teſtabitur. Is enim Commentariis ad Act. 8. baptiſmum Samaritanis à Philippo Diacono indultum, ſic ab impoſitione manuum (non qua *foreign, to. 4. pag. 714. l. 9.Miniſtri ordinabantur, ſed qua Spiritus Dona conferebantur) diviſit, ut illam Diacono communem, hanc foreign, Apoſtolis peculiarem poteſtatem fuiſſe pronuntiet. †Ibid. l. 10.foreign (inquit) foreign. Philippus baptizans ſpiritum baptizatis non dabat, poteſtatem enim non habuit, Hoc enim Donum ſolorum Apoſtolorum erat.]
§. 4. Vides Impoſitionem manuum ſpiritum imputatum, qui in baptiſmo non dabatur, vides baptiſmi jus Diacono datum, imponendi manus foreign ſolis Apoſtolis (quibus Epiſcopi ſuccedebant) reſervatum, nec igitur hanc illius Ceremoniam meram eſſe, quae non ſolum miniſtris, ſed & effectibus tam latè ſe jungebatur.
§. 5. In prioribus id clarius propoſuerat, foreign. Spiritum remiſſionis acceperant, (in baptiſmo ſc.) ſpiritum ſignorum nondum acceperant; ille verò impoſitioni manuum debendus erat.
§. 6. Ad hanc itidem Spiritus largitionem non tantùm Act. 19.5. ſed & Heb. 6.2. accommodanda cenſuit idem Author [foreign, inquit, foreign, impoſitionis manuum, Sic enim ſpiritum accipiebant] (quam interpretationem ab eo mutuatus eſt Theophylactus, foreign. Impoſitionis manuum, per quas Spiritum Sanctum accipiebant, ut & prophetarent, & miracula facerent) ideoque à baptiſmis, i. e. Unico Chriſtianorum lavacro *L. 28.(foreign, non quod plures baptiſmi eſſent, ſed ab uno baptiſmo) diſtinxit.
§. 7. Ab hoc Apoſtolorum Archetypo, ſequentium temporum praxim non deviaſſe,Ep. 73. teſtantur fusè Patres: Conſulatur prae aliis Cyprianus, Ep. ad Jubaianum, ubi ex ipſius ad unum adverſariorum ejus argumentum reſponſione, (eadem poſteà ab *De Bapt. Con. Don. l. 3. c. 19.Auguſtino approbata) luce clarius redditur, hunc in Eccleſia ritum ad hoc Apoſtolorum exemplar, ſi quid illi viderint, amuſſitatum praeſumi. Locum integrum opportunius poſthac reponendum curabimus. Nec igitur in Florentinae Synodi Decretis illud culpari poteſt, quod ſtatuerit, iſtius manus impoſitionis loco, per quam Apoſtoli Spiritum Sanctum dabant, in Eccleſia Confirmationem adhiberi.
§. 8. At & Ʋnctionis mentiones non raro in Scripturis reperiuntur, praecipuè 2 Cor. 1.22. & 1 Jo. 2.27. Eae certè, non dubitarim, figuratae, quibus non viſibile Ʋnguentum, ſed inviſibilia Spiritus dona ſignificantur, ſic tamen, ut alluſionibus iſtis permoti Antiqui Patres, in invocando ſuper neophytos Spiritu S. cujus dona Ʋnctionem ab Apoſtolis vocitari intellexerant, Ʋnguentum ipſum, quod ad varios Uſus Apoſtolos uſurpaſſe videbant, adhibendum putarent, & Epiſcopalium manuum impoſitioni adjungendum: Hinc illud Cyrilli *Edit. Morel. p. 526.foreign. plurima Scripturae loca ad Chriſma ſuum accommodantis, illud praeſertim Johannis, quo Ʋnctionem nos omnia docere ſcripſit, foreign, Hoc incorruptum ſervate, de omnibus enim docebit, foreign, ſic ut paulo aute ex Johanne audiviſtis, cum multa de chriſmate hoc philoſopharetur. Hinc illae etiam in ſacris literis Ritus ipſius appellationes, Confirmatio, Conſignatio, Chriſmatio, Arrah, ſingulae enim ex 2 Cor. 1.22. adeò dilucidè deſumptae videntur, ſcil. [qui Confirmat nos Deus, & unxit nos, & ſignavit, & dedit pignus ſpiritus in cordibus noſtris] ut de hoc ipſo Confirmationis Ritu Antiquorum non pauci interpretati ſint.
SECT. II.
Laodicenus Canon 48. Quàm arguta Dallaei concluſio & diſtinctio. Voces foreign] & foreign ab argutiis ejus vindicatae. Quae eodem tempore ſunt aut tractantur, non ideo ſunt eadem. Loca Theodoreti & Gregorii Nazianzeni examinantur.
§. 1. NOn eſt animus ea ſingula minutiùs ſectari, quae Spalatenſis, Blondelli, & ſuo penu inſtructiſſimus Dallaeus, ex antiquorum monumentis conquirenda, & conſarcinanda putavit, ut rem planè ſecus, inter Graecos praeſertim, ſe habere perſuaderet. Iſtis omnibus & ſingulis illud unum reponi ſufficit, ea quidem latè diſtingui poſſe, quae eodem non nunquam die, aut horâ adminiſtrari perſpiciuntur, nec enim quicquam ad veri ſpeciem minus accedere, quàm ſi quae eodem tempore fiunt, ea ſtatim eadem fuiſſe, unumque alteri aut appendi ut umbra, aut adjici ut Ceremonia mera, cenſeatur.
§. 2. De Laodiceno Canone 48. [foreign, Illuminatos poſt baptiſma unguento Coeleſti liniendos eſſe] mira planè ſunt, quae poſt Blondellum commentatus eſt vir Doctiſſimus. Hìc, inquit, baptiſmi ceremoniam fuiſſe Chriſmationem Synodus apertiſſimè docet, quod foreign qui illuminantur, hoc eſt, baptizantur, ſive initiantur Chriſtianiſmo, eos decernit foreign, ungi ſacro chriſmate; His enim verbis ſignificat foreign ungi, partem fuiſſe foreign illuminationis, ſive initiationis, ita ut initiatio, quo rite perficeretur, Chriſmate veluti conſignanda ac conſummanda eſſet. Haec, inquit, omnino vis verborum iſtorum eſt. Si aliud voluiſſent Patres, hand dubio dixiſſent foreign, eos qui baptizati ſunt, chriſmandos eſſe, non autem, in praeſenti foreign, illos qui illuminantur.
§. 3. Porrò ne quis novam hanc interpretationem rejiceret, propter vim praepoſitionis foreign, quae ſenſum planè diverſum ſuadere videtur, (neque enim in ipſo baptiſmo ungi videtur, qui foreign) id metuens Dallaeus, ſibi ſatis ſollicite cavit, excogitatâ diſtinctione hâc ſatis certè argutâ, Sciendum, inquit, eſt baptiſmi vocabulum duobus modis ſumi, vel pro toto initiationis ritu, vel pro ſolo merſionis aut tinctionis actu; ſecundò hoc ſenſu, non priori, inquit, baptiſmatis nomen hic Ʋſurpabant Laodiceni▪ dum aiunt, foreign, eos qui illuminantur, ungi poſt baptiſma, i. e. poſt tinctionem ſeu merſionem, non autem poſt initiationem. Nam ſi hoc intelligerent, foreign eſſent, qui unguntur, non foreign, quod aiunt Patres.]
§. 4. Videtis ad quas incitas redactae, quo demum pharmaco ſanitati reſtituendae, aut ſublevandae, quibus argutiis & foreign ſtatuminandae ſunt Univerſae viri optimi Fortunae. Certè ſi Laodiceni Patres aut baptizatos intellexerint, cùm foreign edixerint, aut initiatos crediderint, de quorum poſt baptiſmum Ʋnctione Legem exertè tulerint, De Dallaei causâ integrâ conclamatum eſt. Quàm verò hebes, & ſupinus Canonis hujus Scholiaſtes Zonaras, qui pro foreign] foreign ſimpliciter repoſuit, nec curioſiùs inveſtigandum cenſuit, an poſt peractam integram initiationem, an tantummodo poſt tinctionem ungendos praeceperint Patres? Quàm parum hanc argutandi artem calluit Cyprianus, qui *Ep. 70.ungi neceſſe eſſe eum dixit (non qui illuminatur aut initiatur, ſed) qui baptizatus eſt, in praeterito, & *Ep. 72.ſuper eos qui in Eccleſia baptizati erant, & legitimum & Eccleſiaſticum baptiſmum (is certè eſt pluſquam ſimplex tinctio, integra nimirum initiatio & foreign) conſecuti fu…rant, oratione pro iis habitâ, & manu impoſitâ, Invocatum & inſuſum Spiritum Sanctum affirmat.
§. 5. Nobis certè tam fortuitis rationum ponderibus diſciplinam, & Sanctiones Eccleſiaſticas motari, & circumgyrari, nondum perſuaſum eſt, aut ex his & talibus aruſpicinis, vel auguriis Theologicam veritatem ſtatuminari.
§. 6. Ceſſit interim ſatis feliciter, quòd ab ipſis Laodicenis Patribus edocti ſimus, quid de voce foreign] cenſendum ſit. Audiatur Canon 46. foreign. Oportet eos qui illuminantur, fidem diſcere, & quintâ hebdomadis feriá Epiſcopo renuntiare vel Presbyteris] Sic ut Can. 47. foreign, qui in morbo baptiſmum accipiunt, & dein convaleſcunt, fidem ediſcere debent, & ſcire quod divini muneris participes facti ſunt] quod iis omnino incumbit non in ipſo baptiſmo, ſed poſt baptiſmum, cum à morbo incolumes facti ſint. Nullus igitur dubitandi hic locus eſt, quin quod Canone immediatè ſequente de iiſdem foreign additur, eodem plane ſenſu intelligendum ſit, eos nempe foreign, poſt baptiſmum ungi debere, non autem illud poſt tinctionem, aut merſionem ſolam, ſed diſertè poſt foreign, poſt initiationis participationem, poſt integrum ſcilicet baptiſmum, in quo foreign, Can. 46. divini muneris participes facti ſunt.
§. 7. Quid verò, ſi, qui illuminantur, illi eodem tempore poſt baptiſmum ungi juberentur, praeſertim cum aut adultis, & catechumenis, aut in mortis periculo poſitis Lavacrum poſceretur? In tali enim rerum cardine omnia benignè ab Eccleſiâ fidelium votis, & ardentibus deſideriis indulgeri, quae ipſis quoviſmodo ſubſidio futura crederet, nulla invidia erat.
§ 8. Non tamen confundi ſtatim, aut eadem planè eſſe, aut alteram alterius Ceremoniam meram, aut partem, ut contendit Dallaeus, accidentalem, ri…ualem, aut adjectitiam, quae eodem aut die aut horulâ, cum occaſio poſtulet, aut permittat, adminiſtrari jubentur, hoc uno (ſi alia non ſuppetant) argumento concluſum putamus.
§. 9. Nemini certè inauditum eſt, aliquandiu Coenam Domini recens baptizatis, ipſo Baptiſmi die & horâ, communicatam fuiſſe, nec tamen, ſpero, inter Baptiſmi Ceremonias numerabitur Euchariſtia. Eandem certè nos, ut ab antiqua Eccleſia didicimus, Sponſalium ſolennitati, cum in Eccleſia celebrantur, adjungi diſtrictè mandamus, Nec tamen quenquam adhuc inter petulantiſſimos Liturgiae noſtrae ſugillatores, adeo moroſum aut tetricum experti ſumus, qui Eccleſiaſtico ritui (nec enim Matrimonium inter Sacramenta novi foederis numeramus) venerandum Euchariſtiae Sacramentum nos ſubjeciſſe ſuſpicetur, aut qui queratur eam à nobis tanquam nudam Ceremoniam, Matrimonio ancillari juſſam eſſe.
§. 10. Nec certè firmius ex eo argumentum nectitur, quòd in tractandis, vel deſcribendis Eccleſiae ritibus, Baptiſmo ſtatim ſubjungatur chriſmatio; aequè enim manifeſtum, chriſmationi coenam, imo nonnunquam (omiſſa & intacta chriſmatione) baptiſmo coenam ſuccedere, ac Baptiſmo chriſmationem.
§. 11. Quod de Laodiceno jam Canone diximus, de geminis etiam Theodoreti locis dicendum eſt, quae poſt *De Repub. Eccleſ. l. 5. c. 5. n. 21.Spalatenſem †De Conf. p. 102.Dallaeus ad firmandam hypotheſin ſuam trahi poſſe confidit. Primum ex Comm. ad Cantica c. 1.2. foreign aT. 1. p. 1002.foreign. Memor eſto myſtagogiae ſacrae, in quâ qui initiantur, poſt Tyranni abnegationem, & veri Regis profeſſionem, Spiritualis unguenti chriſma, tanquam regale aliquod ſigillum recipiunt, in unguento, tanquam in imagine inviſibilem Spiritus Sanctiſſimi gratiam percipientes. Secundum de Novatianis dictum, foreign, iis qui ab ipſis baptizantur ſacro ſanctum chriſma non offerunt.]
§. 12. Hic certè utrobique iis qui baptizantur, aut initiantur, chriſma offerendum, & ſuſcipiendum ſupponitur. At quis inde concluſerit, meram baptiſmi Ceremoniam aut partem eſſe, aut inter baptizandum, ut Dallaeus contendit, adhibitam, aut aliud quicquam à Theodoreto innui, quàm quòd praeter baptiſmum à Chriſto inſtitutum, ſuus etiam chriſmati locus ſit, Eccleſiaſtico ritui, ad invocandam Spiritus Sancti Gratiam parato, qua ad votum baptiſmi, aut officium viri Chriſtiani fideliter praeſtandum, prae omnibus indigemus Chriſtiani.
§. 13. Certè nihil in Evangelio, & Patrum ſcriptis celebrius & notius eſt, quàm fidelibus, i. e. Chriſtianis militibus, qui fidem ſuam Chriſto obſtrinxerunt in baptiſmo, adeoque illis qui jamjam baptizati ſunt, Spiritum Sanctum, aut inviſibilem Spiritus Gratiam à Chriſto promiſſam eſſe, eam verò chriſmate viſibili adumbrari, nec igitur incommodè hoc externum ſignum, in invocandis per Epiſcopalis manus impoſitionem & benedictionem, Spiritu… ſancti donis, conſtantiâ praeſertim, & perſeverantiâ, ut ſigillunt aliquod regale uſurpari. Hoc verò non baptiſmi ad remiſſionem peccatorum, ſed Confirmationis ad impetranda Spiritus dona, & profeſſionem in Baptiſmo factam obſignandam ſolenniter adhibitae proprium eſſe quis diffitebitur?
§. 14. At ſperat *P. 203.Dallaeus aliquid ſibi exinde lucri exoriturum eſſe, quod Theodoretus dixerit, Tyranni abnegationem & Regis confeſſionem chriſmate velut obſignatam eſſe, & hinc ſtatim concludit, &c.
Ergo & ipſa eodem quo Regis confeſſio pertinuit nimirum ad Baptiſmum.] Fateor lubens ipſam abnegationem eodem pertinere ac confeſſionem, utriuſque enim in baptiſmo locum fuiſſe; videatur Author Conſtitutionum L. 7. c. 42. cujus titulus foreign, Renuntiatio ad diabolum, & aſcriptio ad Chriſtum; At qua tandem machinâ hinc extorſerit chriſma ad Baptiſmum pertinuiſſe? Illud certè probandum erat, At Concluſio Dallaeana de ipſa] i. e. Abnegatione procedit, non de ipſo, i. e. chriſmate.
§. 15. Nec verò ſi [ipſum] legerimus, Dallaeus quicquam proficiet. Nihil enim manifeſtius eſt, quàm quod ea omnia quae in baptiſmo ſpondentur, in coena Domini, imò in poenitentiâ, obſignentur; quae tamen Baptiſmi ceremoniae, aut partes proculdubio non ſunt: Cur non igitur in Confirmatione, idem praeſtetur, quam ideo foreign, profeſſionis confirmationem aut obſignationem dictam ſcimus quod in illa ea omnia quae in Baptiſmo per ſponſores ſuſcepimus, Chirographo planè noſtro, aut idiographo obſignentur, & muniantur? Haec verò poſt baptiſmum, non inter baptizandum commodiſſimè fieri, quae, quaeſumus, invidia eſt?
§. 16. Nec certè multò feliciùs proceſſit, quod de loco *To. 1. p. 646. Orat. 40.Greg. Nazianzeni Dallaeus molitus eſt. Verba Gregorii primo proponenda, dein rationes Dallaei recolendae ſunt.
§. 17. De Baptiſmo non differendo multa Gregorius, ex periculorum quibus vita humana cingitur multitudine, foreign, inquit, foreign, &c. Si verò ſigillo te praemunieris, & pulcherrimo, & firmiſſimo auxilio tibi in futurum caveris, & animum & corpus chriſmate & ſpiritu ſignans, ut Iſrael olim nocturno, & primogenitos cuſtodiente ſanguine, & chriſmate, quid tibi accidet?
§. 18. Hic certè ut alibi non rarò, foreign ſigillum, ſimpliciter poſitum, de Baptiſmo intelligendum eſt, quidni verò Chriſma ſpiritui ſociatum, quo & corpus & anima ſignantur, & firmantur, de Confirmatione explicanda erunt? Illi certè commodiſſimè conveniunt, quae de ſanguine, quo Iſraelitarum poſtes liniebantur, de pimogenitorum cuſtodiâ, de conſignatione, de praeſidio firmiſſimo, adjecit Nazianzenus, quorum ſingula optimè conſpirant, ut de Confirmatorio Chriſmate (Baptiſmali ſigillo, ex more, ſtatim accedente) dictum ſtatuamus.
§. 19. At è contra Dallaeus baptiſmum agnoſcens, Confirmationem negat, & ut figmentum rejicit, his tribus argumentis fretus, 1. Authoritate Billianorum Marginum, in quibus ad hunc locum annotatum eſt, Ʋnctio baptiſmatis, & quod Gregorius dixerat [praemuniri ſignaculo, Billius optimè vertit Baptiſmo] Verum 1. Billiani margines, qui facilè & falli & incautos fallere poſſunt, nos neutiquam conſtringunt, qui Dallaeo ſine Billii ſuffragio aequè credimus, ac Billio ex ſuo cerebro ſic monenti. Imò ex hinc diſcimus, quo lenocinio adductus Dallaeus, haec omnia ad baptiſmum trahenda putaverit, eodem certè, quo Bellarminus, ſigillum Domini apud Euſebium, Chriſtoforſoni inſertione allectus, ad Confirmationem deflexit, quod, ut *P. 109.Dallaeus rectè monuit, ad Baptiſmum attinebat. Nec enim Billiano margini contra Confirmationem magis fidendum eſt, quàm Chriſtoforſonianae Paraphraſi pro Confirmatione contra Baptiſmum.
§. 20. 2. Quod de baptiſmo per ſignaculum intelligendo notavit, nos lubentes concedimus, nec enim foreign de Confirmatione, ſed de baptiſmo, interpretamur, ut conſignationem, firmiſſimum praeſidium, Chriſma, & Spiritum, non de Baptiſmo, ſed Conſirmatione.
§. 21. At 2. addit Dallaeus, idem clamare Orationis titulum [Oratio in ſanctum Baptiſma] ipſumque Gregorium, qui initio ſtatim monet de baptiſmo ſe beneficio hinc ad nos manente, breviter diſſerturum, unde concludit Ʋnctionem, quam hic memorat, Baptiſmi eſſe, auxilium beneficii partem, quod ex baptiſmo manat, nec aliter rem habere poſſe, niſi Gregorium mentitum eſſe dixeris, & quae dixit, alia ab iis eſſe contenderis, quae ſe dicturum profeſſus erat.] At manifeſtum eſt, titulum, ut denominationem quamcunque, à potiori rectè ſumi, nec tamen vetare, quo minùs de Baptiſmo diſſertationem inſtituens, verba quaedam de Coenae aut Poenitentiâ, quidni etiam de Confirmatione faceret? certè Dallaeus ipſe librum ſuum de Confirmatione inſcripſit, ſtatimque initio de Confirmatorio Latinorum chriſmate ſe dicturum praemonuit, nec tamen pauca de Baptiſmo adjecit; nec enim ullis ſcribendi legibus cautum putamus, ut qui foreign ſuum bellè proſequitu… …llum unquam foreign, nullam parentheſin admiſceat.
§. 2.2. Verùm 3, inquit Dall…us, Gregorius ipſe hoc muſteum Sacramentum liquidò explodit, dùm baptiſmum, praeter alia nomina, diſertè ſcribit vocatum fuiſſe foreign & foreign, chriſma & ſignaculum, rationem nominis addens, qui ſacer & regius eſt, hujuſmodi enim ea erant quae ungebantur] At (omiſſo ſignaculo, quod de baptiſmo lubentes interpretamur) reſpondemus, 1. Chriſma illud quod inter Baptiſmi titulos alibi repoſuerat *P. 638. D.Gregorius, non de Ʋnctione propriâ, ſed metaphoricâ, ex Scripturae idiomate intelligendum eſſe, qualitèr Chriſtiani omnes Reges & Sacerdotes dici ſolent, non propriè, ſed figuratè; hic verò, cum chriſmati ſpiritus ſubnectatur, illoque conſignari corpus, ut ſpiritu anima, ad modum Iſraelis, cujus poſtes ſanguine liniebantur, Chriſma propriiſſimè ſumi neceſſum eſt.
§. 23.2. Nil prohibet eundem titulum diverſis ritibus adaptari. Sic enim alia non pauca, quae baptiſmo Gregorius aequè tribuit, non incommodè Euchariſtiae, &c. applicari agnoſces. Inter appellationes Baptiſmatis apud Gregorium reperies, foreign, donum, Gratiam, incorruptionis indumentum, & omne quod honoratum aut excellens eſt, Quae quidem ut baptiſmo, ſic & aliis Eccleſiae ritibus ubique tribuuntur. Nec certè ratio nominis reddita quicquam probat, cùm, ut dictum eſt, de ſpirituali regno & ſacerdotio intelligatur chriſma illud, quod inter Baptiſmi titulos recenſebatur; hic verò ad praeſidium parari jubeatur, ad modum ſanguinis, qui primogenitos Iſraelitarum tuebatur, & ſic Confirmationem diſertè reſpiciat.
§. 24. Videt Doctiſſimus vir, quàm inſtabilibus fulcris nitatur hypotheſis novitia, quàm non cogentibus argumentis confidat ſe nobis perſuaſurum, meram baptiſmatis Ceremoniam chriſma antiquorum fuiſſe. Certè nihil tale Laodicenus Canon, nihil Theodoretus, aut Gregorius teſtantur, quibus praecipuè ſeſe ſtabiliiſſe videtur Dallaeus: Nec enim aut ſi baptiſmo Confirmatio ſtatim acceſſerit, aut ſi in ipſo ungerentur Baptiſmo, quâvis ratione ſequetur, aut nullum eſſe Confirmatorium chriſma, aut nullum ſine chriſmate Epiſcopalium manuum impoſitionem, & benedictionem, quâ unicâ contenti, Confirmationis Ritum celebrari legitimè poſſe non dubitamus.
SECT. III.
Pſeudoclementis doctrina ut Dallaeo neutiquam faveat. Oleum, quo aqua ſanctificabatur, à Chriſmate differt.
§. 1. AT nec in iis quae adduxit vir Doctiſſimus, veſtigia ſatis conſpicua nobis deſunt, ex quibus disjungi planè ea ipſa dignoſcamus, quae ille ſtudioſiſſimè in unum compingenda curavit. De Pſeudoclemente idem, quod certè ante eum Spalatenſis de Repub. Eccleſ. l. 5. c. 5. pronuntiat, Neminem ipſo clarius docere Chriſmationem aevo ejus ex Ceremonialibus baptiſmi ritibus unum fuiſſe. Conſt. l. 3. c. 16.At conſulenti locum res adeò clara non eſt; De ſacro oleo, certè agnoſcimus ejus uſum in baptiſmo fuiſſe, imò illud planè lotioni praecurriſe, ut aqua hoc ritu ſanctificaretur, Spiritu Domini ſic deſcendente ſuper aquas.
§. 2. Illud ex Libro 7. c. 43. clarius eſt, quàm ut de eo dubitari poſſit, ubi de oleo myſ…ico, quatenus illud à chriſmate myſtico, cujus deſcriptio ſequitur, c. 45. diſtinguitur, dictum reperis, foreign, ad praeparationem baptiſmi benedicitur, & iterum foreign, praeparationem Confeſſionis baptiſmi, foreign— ut unctus dignus initiatione efficiatur. Poſt hanc olei myſtici unctionem, foreign, Poſtea venit ad aquam, &c. Hoc itaque oleum myſticum non dubitamus ad baptiſmum pertinuiſſe, imò benedictioni aut gratiarum actioni, foreign, de *C. 44.aquâ myſticâ, praecurriſſe, poſt quam demum †C. 44.ſequitur …nguenti Chriſma, eique ſubjungitur c. 45. foreign, de myſtico chriſmate gratiarum actio.
§. 3. Sic & hoc l. 3. c. 16. jubetur primò Epiſcopus foreign, caput eorum qui baptizantur oleo ſancto inungere. Dein foreign, invocato Patre, Filio, & Spiritu ſancto, aquâ baptizare. Virum Diacono, mulierem Diaconiſsâ ſuſcipiente, ut decenter, & reverenter fiat ſigillum inviolabile, i. e. ut baptiſmus honeſtè, & à quibus decet, adminiſtretur. Quibus peractis, foreign, poſt hoc, inquit foreign, Epiſcopus baptizatos unguento liniat.
§. 4. E diſertâ foreign, & foreign viri & mulieris mentione, patet de adultis baptizatis Scriptorem loqui; nec mirum igitur, ſi ſtatim, ſine quovis intervallo, adjungatur Chriſmatio, & de eo intelligantur quae l. 7. c. 44. legimus, foreign, cùm baptizaverit, ungat unguento—&c. Nec tamen hoc in loco tale aliquid ex ipſius verbis facilè extorſeris, qui hoc ſolùm dixit, foreign, &c. Poſt hoc ad Chriſmationem procedit Epiſcopus, an eadem hora, vel die, vel abſente Epiſcopo, Presbyter, non definit.
§. 5. Nondum igitur adeò dilucide ex Pſeudoclemente hypotheſin ſuam ſtabilivit vir doctiſſimus, Imò ſi ſequens †Cap. 17.Caput inſpiciatur, palam eſt, baptiſma peculiariter foreign, in *Sic & l. 7. c. 44. foreign. Mortem in cruce, cujus imaginem dedit baptiſmum.mortem Jeſu datum eſſe, Aquam nempe foreign pro ſepulchro, cleum pro Spiritu S. (quo nempe Aqua, ut diximus ſanctificabatur) foreign, ſigillum pro cruce. Bellè haec quidem cohaerent; At non ſic foreign, Ʋnguentum quo Chriſmatur, illud enim foreign) unde Confirmationis nomen acceptum) Profeſſionis (baptizati ſcil.) Confirmatio. Haec itaque quomodo baptiſmi pars erit, qui ad mortem Chriſti dabatur?
SECT. IV.
Teſtimonium Cyrilli Hieroſol. à Dallaeo allatum quàm nihil pro ipſo concludat; Baptiſmi notio quàm varia Dallaeo ut hypotheſi inſerviat, Cyrillus à ſeipſo illuſtratus.
§. 1. IDem de Cyrillo Hieroſolymitano dici poteſt (quem tamen uno baptiſmi vocabulo utrumque complecti Dallaeus non ambigit.) Certè Catecheſi myſtagogicâ primâ recens baptizatos alloquitur Cyrillus: ſecundum inſcribit foreign de baptiſmo, totamque inſumit, ut in mortem Chriſti baptizatos monſtraret: Tertia foreign de chriſmate inſcripta, Ʋnctionem, quam à Deo habemus deſcribit, ſic ut & quarta ſubſequitur, foreign, de corpore & ſanguine Chriſti; Quae tota ad Euchariſtiam pertinet. Quinta inſuper anacephalaeoſin inſtituens ſic incipit, foreign, de baptiſmo, de chriſmate, de ſumptione corporis & ſanguinis Chriſti, ſatis in ſuperioribus audiſtis; ſingula quidem diſtinctiſſimè, & in ſuas claſſes diſpoſita, nec magis chriſmatio cum baptiſmo, quàm Euchariſtia cum utroque confundenda eſt.
§. 2. Aliud autem ſuadere conatur Dallaeus, hoc potiſſimùm argumento fretus, quòd Catecheſin de Chriſmate ſic ordiatur Cy…illus, foreign, In Chriſtum baptizati, &c. Quicquid, inquit, iſti hactenus ſuſceperant (ſuſcepiſſe autem tunc Chriſma foreign recens baptizatos, ad q…os Concio habita eſt, agnoſcimus) uno vocabulo amplectitur, dum eos dicit baptizatos eſſe.]
§. 3. At doctiſſimum virum, dum hypotheſi ſuae ſollicitiùs inſerviit, fugiſſe veritas videtur. Nec enim qui baptizatos dixit, qui lavacri mentionem fecit, confirmatos negavit, aut negâſſe viſus eſt, Imo contrarium planè expreſſit, ut enim primis verbis eos baptizatos ait, ſic & proximis ſtatim adjicit foreign unctos eſſe, & adhuc ſignantiùs, tunc eos foreign factos eſſe, cùm Spiritus ſancti foreign, ſeu figuram (foreign ſc.) ſuſciperent, utrumque enim ſuſceperant, foreign hi, ad quos myſtagogicae catacheſes deſtinatae ſunt. Alia interim (quantum mihi perſpicere licet) baptizatio, alia chriſmatio, nec enim (quod praediximus) ſi eodem die, eadem hora adhibebantur, ſtatim eadem fuiſſe rectè concluſurus eſt, nec igitur baptiſmi pars, aut ceremonia mera, chriſmatio, quam acceperant.
§. 4. Sanè *P. 189.cum Synodi Laodicenae †Can. 48.Canonem modo recitatum laudaſſet Dallaeus [foreign, eos qui illuminantur, chriſmate ungi oportet.]— ne, quae poſt baptiſmum adhibebatur chriſmatio alia à baptiſmo videretur, baptiſmum non pro integro foreign, illuminatione, aut initiatione, ſuis omnibus ex uſu Eccleſiae ritibus conſtante, ſed pro ſolo merſionis, aut tinctionis actu ſtrictè ſumi voluit; hic vero poſt *P. 191.paginam unam aut alteram, urgente ſcil. & durius premente ipſum importunâ hypotheſi, vocem foreign (quae ſine dubio priori baptiſmi voce latiùs non patet) pluſquam hoc ampliſſimo ſenſu intelligendum ſtatuit, ut non tantùm integrum foreign initiationem, ſed & chriſmationem (quam baptiſmo ſtatim acceſſiſſe novimus, ſed pauci, ante Dallaeum, merum baptiſmi ritum aeſtimarunt) totam abſorbeat. Hoc quàm ſine omni rationis ſpecie attentaverit, non alio monſtratore indigemus, praeter ipſum Cyrillum, qui ut diſtinctos innueret, ut dixi, ſeorſim repoſuit, & utrúmque expreſse nominavit (nec igitur hoc pharmaco quovis modo indiguit) utrumque ſeparatim definivit, Baptiſmum per foreign, per ſimilitudinem mortis, ſepulchri, & reſurrectionis Chriſti, quâ baptizati illi conformes fiunt in iſtis omnibus: Chriſma verò, quod ut Chriſtus foreign, intelligibili exultationis oleo ungebatur, hoc eſt, Spiritu ſancto, exultationis oleo nuncupato, quòd ſit ſpiritualis exultationis cauſa; ſic & illi foreign, Ʋnguento ungebantur; ut qui Chriſti conſortes, & participes facti ſint.
§. 5. Quid quòd & foreign, Ʋnguentum hoc non jam ſimplex, aut poſt conſecrationem, commune aeſtimari patitur, ſed Chriſti chariſma, & Spiritus ejus praeſentiam, ipſiuſque quaſi divinitatis effectricem appellat, ſimulque varios, & illuſtres ejus uſus enumerat, ut dum corpus foreign, viſibili unguento liniatur, ſacro & vivifico Spiritu ſanctificetur, dum in fronte ungantur, à ſe pudorem abſtergant, quem primus homo tranſgreſſor perpetuò circumferebat, &c. dum aures ungantur, ad audienda divina myſteria idonei fiant, dum nares imbuantur, illud Apoſtoli occlament Chriſti gratus odor eſt Deo in his qui ſalvantur.
§. 6. Ipſum, quaeſo, authorem aequus Lector conſulat, & ad diſpeſcendos hos ritus, ſatis ex ſe, ſatis ex inſtitutione, ſatis ex effectibus diſtinctos, omnia apertiſſimè deſignata dignoſcet.
§. 7. Sic &, cum aliud ageret, foreign memorat, & Solomonis dicto Eccleſ. 9.7. foreign] adumbratum affirmat (ut panem Euchariſticum verbis iſtis immediatè praecedentibus, foreign) qualiter & *foreign. in fine.cum de ipſo chriſmate ſermo inſtitueretur, ab Iſaia vate praedictum monuit, c. 25. foreign. Erit in extremis diebus conſpicuus mons Domini, vinum bibent, & (inter alia) unguento ungentur. De quo, inquit, unguento tanquam myſtico dixit, Trade haec omnia Gentibus, voluntas enim Domini ſuper omnes Gentes. Omnia certè ad hunc in Eccleſia ſtatuminandum ritum ſatis magnificè compoſita; Quo minus Baptiſmi Ceremoniam meram, aut fortuitam quaſi appendicem ſomniemus.