Reader
Works Volume 4 · Henry Hammond

Works Volume 4, Chapter 4

CAP. IV.

Duo Palmaria Dallaei Argumenta excutiuntur.

SECT. I.

Verba Cornelii de Novatiano, ex Euſebio & Nicephoro explicata. Dallaei objectio examinatur.

§. 1. DUO adhuc palmaria ſunt, quibus praecipuè hypotheſin ſuam contra omnem ictum ſtabiliri putat Dallaeus. Unum à Romanis petitum (cui praeſertim innititur Spalatenſis de Rep. Eccl. l. 5. c. 5.) alterum à Graecis; Unum ex Cornelii Papae de Novatiano apud Euſebium verbis, alterum verò ex officio baptiſmatis Graecorum in Euchologio deſumptum.

§. 2. Ex Cornelii verbis concludit obſignationem iſtam, quaecunque tandem illa fuerit (non tantum verum & propriè dictum Sacramentum non fuiſſe, quod libenter agnoſcimus, ſed &) Ceremoniam merè baptiſmalem fuiſſe, ejuſdem cum illis caeteris cenſus, quae non expreſſit Cornelius.]

§. 3. Ut cognoſcatur an hoc ritè concluſerit vir Doctiſſimus, locus integer conſulendus eſt, quem incolumem nobis ſervavit Euſaebius, foreign, inquit, foreign;foreign. In morbum quidem Novatianus periculoſum incidens, vitaeque ſpe nullâ relictâ, in Lecto quo decubuit, aſperſus vel circumfuſus, baptiſmum accepit, ſi ſanè in confiniis mortis poſitus accepiſſe putandus ſit. At nec poſtquam morbo liberaretur, reliquorum particeps factus eſt, quae ſecundum Canones Eccleſiae, obtinere debuerat, nec ab Epiſcopo obſignatus eſt, Quo non impetrato, quomodo Spiritum Sanctum obtinuiſſe putandus eſt?

§. 4. Hic, ſiquid video, duo ſunt ſigillatim poſita, ex quibus Novatianum Spiritus Sancti participem non fuiſſe Cornelius confirmat: Primum, quòd, cùm foreign baptizatus eſſet ſub extremo mortis diſcrimine, morbo tamen devicto, illa non expeteret, quae expeti & participari à talibus (in Lecto ſcil. tinctis) Canon Eccleſiae jubet. Hoc à *L. 6. c. 3.Nicephoro aliquantò clariùs explicatur, foreign. Sed enim ille poſtea reliquis Eccleſiae Symbolis, quibus ad eum modum tincti, juxta Eccleſiae ſanctiones uti debent, minime dignus eſt habitus, aut aſſecutus eſt. Quaenam verò illa fuerint (à Clinicis expetenda) nos hic ſupra commemoravimus, cum de baptiſmi perfectivis, ex Synodo Eliberitanâ, verba fecerimus, eaque ad Confirmationem nihil quicquam pertinuiſſe contendimus.

§. 5. At praeter hoc primum foreign, reſtat etiam ſecundum, quod nempe cum ei benedictio baptiſmi Clinici perfectiva planè de…ſſet, Gratiae illius defectum à Conſignatione Epiſcopali, quâ Spiritus ſanctus in Confirmatione Neophytis, i. e. fidelibus priùs baptizatis communicari in Eccleſiâ ſolebat, reſarciendum ſibi non curaſſet. Haec certè duo confundenda non erant, ſatis in ſe diſtincta, ſatis perſpicuè à Cornelio diſpuncta, foreign, inquit, foreign, &c. foreign, &c.

§. 6. Hìc ſi facili & proclivi mendâ, librariis familiari legamus, foreign, &c. (ſic certe legendum eſſe Nicephorus monſtrat, foreign, neque, inquit, cùm convaluiſſet ſignaculum ab Epiſcopo deinde recepit) Omnia luce ipſâ clariora erunt; Quâ non admiſsâ, verba cordato & diligenti Lectori nimis aſpera videbuntur, nec enim bellè cohaerent, foreign, &c.

§. 7. At nec iſtis auxiliis indigemus, ſi enim vulgaris Euſebii lectio retineatur, eodem planè res recidit. Illud enim neceſſarium eſt, ut foreign in prioribus vim ſuam in [foreign] exerat, ut ſcil. nec reliqua foreign aſſecutus ſit, nec foreign, i. e. nec baptiſmi perfectiva (quae Eccleſ. Hierarchiae Author foreign dixit) nec confignationem Epiſcopalem: Unde eſt quod in ſingulari addatur, foreign, hoc verò cum non ſit adeptus, &c. foreign certe ad foreign quae praeceſſerant ſine foedo ſoloeciſmo referri nequit, ſed tantum ad foreign, conſignationem ab Epiſcopo receptam, à cujus manuum impoſitione & benedictione paternâ Spiritum ſanctum expectatum fuiſſe nemini, ſpero, novum putabitur. Aliud igitur omnino foreign reliquo] aliud foreign conſignatio] nec igitur eadem, ſiqua Cornelio fides debetur.

§. 8. Unicum eſt quod huic tam illuſtri Teſtimonio objici video, ex iis quae paulo poſt Cornelius de eodem Novatiano ſubtexuit, Fabianum ſcil. Epiſcopum Romanum, cum illum ad Presbyteratus ordinem provecturus eſſet, ab Univerſo Clero, multiſque Laicis prohibitum fuiſſe; foreign, quoniam in Lecto aſperſum, aut baptizatum, qualis hic, in clerum provehi non licuit, nec tamen Fabianum, quod omiſſum erat, contuliſſe, ſed foreign poſtulaſſe ſibi huic ſoli manus in ſortem Presbyterii imponendi poteſtatem concedi. Hinc ſic arguit Dallaeus, *P. 139.Si illa quâ carebat Ʋnctio non baptiſmalis baptiſmoque cobaereus ceremonia, ſed proprium ſeorſim Sacramentum erat, qualis Latinorum eſt hodie Confirmatio, cur Fabianus hominem, cùm eum vellet in Presbyterum conſecrare, eo, quo carebat, Sacramento non donavit? Quid prohibebat, quod antea omiſſum erat, id nunc conferre? &c.

§. 9. Reſpondeo 1. duo hîc à Dallaeo contra Latinos aſſumi, quae nos Angli, qui interim Confirmationem Epiſcopalem tutamur, planè negamus. Nec enim …eſtionem neceſſariam Confirmationis ceremoniam, nec Confirmationem Sacramentum eſſe putamus. 2. Si Novatiano ſola, quam dicimus, Confirmatio defuiſſet, non infeliciter certè procederet Dallaei argumentum. At cum duo, aut potius tria à Cornelio hic Novatiano objiciantur, 1. Quod foreign in Lecto aſperſus vel baptizatus fuerit, 2. Quod morbo liberatus, caetera, quae ſecundùm Eccleſiae Canonem foreign participaſſe oportuit, non fuerit conſecutus, 3. Quod ab Epiſcopo obſignatus non fuerit (quae ſingula ſatis à ſe invicem diſſipantur) palam eſt unum tantummodo (primum illud) de baptizato Clinico, non poſteriora, de omiſsâ aut Chriſmatione, aut Conſignatione ab Univerſo Clero & plebe objectum fuiſſe, & ordinationi ejus obſtitiſſe. Illud quippe Canone poſtmodum Neocaeſareenſi expreſsè vetitum. [foreign foreign, Siquis in morbo baptizetur, ad Clerum promovendus non eſt] priùs, ex more ſaltem Eccleſiae, illicitum fuiſſe, hinc ſi non aliunde ſatis conſtat.

§. 10. Conſulantur ipſa Cornelii Papae exerta verba, ſicut ſunt modò à nobis, nec non ab ipſo Dallaeo allata, foreign, ab omni clero prohibebatur—foreign, quoniam in lecto ob morbum aſperſum, vel baptizatum (qualis hic) ad Clerum promoveri non licet. Nulla hic aut foreign, aut foreign, …nguenti, aut ſigilii omiſſi criminatio, ſed tantùm baptiſmi foreign in lecto accepti mentio.

§. 11. Nec jam quod ſemel factum eſt, infectum eſſe potuit, nec ulla quidem Fabiani diligentia praeſtitura erat, ut foreign lotus, Clinicus non audiret. Ideoque cùm illa ſive lex ſive recepta in Eccleſiâ conſuetudo, de non promovendis ad ſacros ordines Clinicis, non ita arctè conſtringeret, quin ei ex cauſis gravioribus laxatio aliqua fieri poſſet (ſubeſſe enim interdum hujuſmodi cauſas, & tempora, teſtatur *Ibid.Canon Neocaeſarienſis [foreign, propter diligentiam actionibus ſubſequentibus approbatam, propter fidem eximiam, & infrequentiam & caritatem hominum] foreign, ſcil. foreign, eorum qui ad Sacerdotium idonei ſunt, ut rectè Zonoras) de Fabiano dicitur, quod foreign, veniam poſtulavit, & impetravit, ut huic ſoli manus imponere permitteretur, nullum poſthac Clinicum ad Presbyteratum evecturus. Omnia dilucida, nec jam in hoc celebri facto quicquam reſtat, quod hic comſignationem Epiſcopalem cum baptiſmo confundat, aut hypotheſi Dallaeanae ullatenus faviſſe videatur.

SECT. II.

Teſtimonium ex Euchologio prolatum ad examen vocatur. Officia Baptiſmi, & Chriſmatis diviſa. Ordo Romanus à Graeco parum differt. Baptiſmo non ſemper Chriſma adjungebatur.

§. 1. REſtat, ut quid commodi aut ſubſidii ex Euchologio Graecorum lucrari poſſit Dallaeus, pauculis diſpiciamus. Cùm hùc devenerit vir Doctiſſimus, ſine morâ concludit, *P. 214.hunc communem eſſe totius Graecorum Eccleſiae ſenſum, publico Gentis Euchologio ſeu rituali, & ex eo Ʋniverſali apud eos praxi clamente (id certe Collega ipſius D. *Apol. Hier. p. 147.Blondellus jamdudum edixerat, Accedit, inquit, Graecorum antiquiorum ſolennis, recentiorum omnium praxi confirmata teſtificatio) nec enim apud eos, ut apud recentiores Latinos, duo diverſa eſſe baptiſmi & Chriſmatis officia, ſed unum idemque, quod non diverſis capitibus ſed uno eodemque totum continetur, cujus titulus eſt foreign, conſequentia ſeu potius ordo, vel, ut recens interpres maluit, officium baptiſmatis.]

§. 2. At ſi Euchologium Goari, quo Dallaeum uti palam eſt, introſpiciamus, Illud 1. occurrit, Titulum hunc foreign, &c. ut & Rubricam ſequentem deeſſe in M. S. Cryptoſer. Falaſiae (ut Jo. Goar monuit) qui ſic incipit, foreign. Et poſt hoc, &c. 2. Quod ad Chriſmationem attinet, modus ejus in eodem M. S. aliquantò fuſiùs & exactius, quàm in altero, quo Dallaeus utitur, proponitur, utru que conferat Lector, & quod rem ex extra omnem aleam collocet, inveniet.

§. 3. foreign, Poſt baptiſmum peractum (& prius uncti totius corporis, dein Loti in nomine Patris, &c. mentionem) Patriarcha foreign, lavatur, & (quae prius induerat ad baptiſmall ſolennitatem) linteum & manicas deponit: Officii planè finiti indicia non obſcura: Et Archi-Diacono dicente Attendamus, incipiunt Pſaltae, foreign, Be…ti ſunt quorum remiſſae ſunt iniquitates, &c. ex Pſ. 32. iis qui in Baptiſmo jam remiſſionem peccatorum adepti ſunt, accommodatiſſimo: dein dicitur, foreign Benedictus, &c. Oratio Euchariſtica, beneficia Dei erga foreign, jam per aquam & Spiritum regeneratum, Commemorans, ſimulque poſtulans à benigno omnium Rege, ut foreign, Sigillum doni Omnipotentis & adorandi ſpiritus, & participationem ſancti corporis & ſanguinis Chriſti ei largiatur; Ecce conſignationem, & Euchariſtiam, quarum uſum ut Deus recens baptizato indulgeat, qui formulâ illâ utuntur, comprecantur.

§. 4. Quibus ſic diſpoſitis & baptiſmi officio planè finito, ſequitur, foreign: deponit Patriarcha Baptiſmatis ſtolam, & aſſumit eam quae miſſis inſervit, & ut ſtolam ſic locum mutat, & Cantore dicente Quotquot in Chriſtum baptizati eſtis, &c. foreign. Ʋngit Chriſmate baptizatos, ſignum crucis in fronte, oculis, naribus, ore, & utriſque auribus facit, dicens, ſigillum doni Spiritus ſancti.

§. 5. Haec quidem omnia dilucida, nec quicquam quod Conſignationem Baptiſmi ritum fuiſſe magis ſuadeat, quàm conſignationis Euchariſtiam; de ea enim, ſine novi officii titulo, nullo intervallo interpoſito, immediatè ſequitur, foreign, poſt hoc ſimul pſallens in introitum ingreditur cum recens baptizatis, foreign, & divinam miſſam conſequenter celebrat.

§. 6. Adeò illud jam res ipſa loquitur, quod prius monui, Baptiſmum, Conſignationem, Coenam Domini, licet adultis ſimul communicentur, tria tamen eſſe, nec ſine prodigio, ne dicam ſacrilegio, confundi poſſe.

§. 7. Idem ex ſequentibus liquet, ubi paucis narratur, quid in reliquis feſtis ſiat (priora enim ad Sanctum Sabbatum pertinebant) In parvo, inquit, baptiſterio fiunt foreign, baptiſmi, ſed foreign in veſtiario foreign, Patriarcha recens baptizatos divino unguento ſignat, &c. Pluribus in re manifeſtâ opus non eſt.

§. 8. A quibus (ut id obiter dicam) parum abeſt, quod in *Cap. de die Sabb. S. Paſch.Ordine Romano, ubi de baptiſmo agitur, legitur. Peracto enim baptiſmo, Ponti … egreditur à fonte in ſacrarium, habens ibi compoſitam ſedem, vel in Eccleſia, ubi voluerit, & ſedet in eâ, ut, cùm veſtiti fuerint Infantes, confirmet eos (Quibus concinit Alcuinus l. de div. Offic. c. 19. Poſtquam, inquit, veſtiti fuerint, deportantur ante Pontificem ad confirmandum. Ad haec Ordinis Romani verba Georgius Caſſander, in Liturgicis exercitatiſſimus, ſic pronuntiat, *Schol. ad Hymn. Eccleſ. p. 218.Confirmatio Chriſmatis quae per Epiſcopum fit, quamvis auctarium quoddam ſacri baptiſmatis ſit habita, non tamen ſtatim, neque immediatè, ſed aliquot Ceremoniis interjectis adhibebatur; imò Honorius (inquit) Auguſtodunenſis octavo demum die baptizatos mitras depoſuiſſe, & ab Epiſcopo in fronte chriſmate conſignari conſueviſſe auctor eſt. Id quod Gulielmus quoque Mimatenſis Epiſcopus teſtatur. Neque enim ſemper baptiſmo haec Confirmatio chriſmatis adjungebatur, ut cùm Epiſcopi conſequendi facultas non erat, praeſertim cum extra ordinem infantes in pagis & villis baptizabantur.