Reader
Works Volume 4 · Henry Hammond

Works Volume 4, Chapter 25 – Chapter 26

CAP. XXV.

Teſtimonia Ignatii de Epiſcopis, Presbyteris & Diaconis. Ex Epiſtolâ ad Smyrnenſes, ad Polycarpum, ad Epheſios, ad Magneſios, (Epheſii de Smyrnâ) ad Philadelphicos, ad Tralleſios.

§. 1. POſt has praeclaro foreign nomini depulſas invidiae tenebras, & Epiſtolarum, ſaltem ſeptem à Polycarpo collectarum, authoritatem, hác noſtrá qualicunque foreign & foreign vindicatam, ſic ut Ignatius foreign, idoneus cenſeri poſſit, qui de doctriná ſui ſaeculi & Eccleſiae praxi conſulatur, nemini, uti ſpero, importunum aut inconſul…um videbitur, ſi ipſa tandem Martyris hujus teſtimonia, quibus cauſae noſtrae contra Presbyteranam paritatem ſatis prolixe ſuffragatus ſit, proferenda cenſ…amus.

§. 2. Primò igitur in Epiſtolâ ad *Edit. Voſſ. p. 6.Smyrnenſes ſic praecipit, foreign foreign. — foreign, Omnes Epiſcopum ſequimini, ut Patrem Jeſus Chriſtus, Presbyterium verò ut Apoſtolos. Diaconos revereamini ut mandatum Dei. Nemo ſine Epiſcopo aliquid eorum quae ad Eccleſiam pertinent, faciat. Ea demum firma Euchariſtia exiſtimetur, quae aut fit ab Epiſcopo, aut ſub …o, cui ille permiſerit. Ʋbi apparet Epiſcopus, ibi multitudo ſit, ſicut ubicunque Chriſtus, ibi Eccleſia Catholica eſt. Sine Epiſcopo non licet baptizare aut agapen facere, ſed quod ille approbaverit, id demum Deo acceptum eſt, ita ut tutum & firmum ſit, quicquid agitur. Rectum eſt ut Deus & Epiſcopus cognoſcatur. Qui Epiſcopum honorat à Deo honoratus eſt. Qui inconſulto Epiſcopo quicquam facit, Diabolo ſervit.

§. 3. Secundò. foreign, inquit, P. 9.foreign, Saluto Deodignum Epiſcopum, Deo-decentiſſimum Presbyterium, & conſervos meos Diaconos.

§. 4. Epiſtola …d Polycarpum primò ſic inſcribitur, P. 10.foreign, &c. Ignatius, qui & Theophorus, Polycarpo Smyrnenſis Eccleſiae Epiſcopo.

§. 5. Secundo.P. 12. Polycarpum ſic alloquitur foreign, Poſt Dominum, tu viduarum curator eſto. Nihil ſine ſententiâ tuâ fiat.

§. 6. Tertiò.P. 13. foreign, Siquis ſe plus Epiſcopo ſcire putet, corruptus eſt. Decet autem, & ducentes uxores, & quae ducuntur, ex ſententiâ (aut non ſine ſententiâ) Epiſcopi unionem facere.

§. 7. Quartò.P. 14. foreign, Epiſcopo attendite, ut & vobis Deus attendat. Ego animam meam libenter eorum loco ſubſtitui cuperem, (quod Anglicè optimè dicimus, My ſoul for theirs,) qui Epiſcopo, Presbyteris, Diaconis obſequuntur.

§. 8. Quintò. Epiſcopos, Presbyteros, Diaconos ſimul alloquens, foreign, inquit, foreign, &c. foreign, Collaborate adinvicem, ut Dei oeconomi, aut diſpenſatores, (ſic Epiſcopos) ut aſſeſſores, (ſic Presbyteros) & miniſtri, (ſic Diaconos nuncupat.)

§. 9. In Epiſtolâ ad Epheſios, primò Oneſimi eorum Epiſcopi mentione factâ, iis gratulatur, P. 17.quòd Deus ipſis foreign, talem Epiſcopum poſſidere conceſſerit.

§. 10. Secundò. De Burrho foreign, Diacono ipſorum ſecundum Deum, verba faciens, P. 18.foreign, inquit, foreign, praecor ut permaneat ille▪ ad honorem veſtrum, & Epiſcopi.

§. 11. Tertiò. Omnes monet, foreign,P. 18. Ʋt Epiſcopo, & Presbyterio obſequentes, in omnibus ſanctificentur.

§. 12. Quartò.P. 19. foreign (ſic legendum monet & prior commatis pars, & vetus Latinus Interpres, non, foreign) foreign, Jeſus Chriſtus Patris ipſius ſententia eſt (ab ipſo quippe miſſus, & diplomate ejus munitus, ut nobis mentem Patris revelaret) ut & Epiſcopi per terrae fines (univerſum puta orbem) conſtituti, Jeſu Chriſti ſententia ſunt.

§. 13. Quintò. foreign, inquit, foreign — foreign, Decet vos concurrere ſententiae Epiſcopi, quod & facitis, Presbyterium enim veſtrum honorabile ſic Epiſcopo harmonicè concinnatum eſt, ut chordae citharae.

§. 14. Sextò. Poſtquam aſſeruiſſet foreign, privari eum pane Dei,P. 20. quiſquis foreign intra altare non fuerit: Quis ſit ille, ſtatim interpretatur, nempe qui cum Epiſcopo & Eccleſiâ preces fundit. Ex quo concludit, foreign, curemus igitur diligentiùs, ne Epiſcopo reſiſtamus, ut Deo ſubjecti ſimus.

§. 15. Septimò. foreign, Quantò magis quiſquam Epiſcopum tacentem videt, tanto magis eum revereatur. Omnem enim quem Paterfamilias in domus ſuae adminiſtrationem mittit, nos ita recipere decet, ut ipſum qui eum miſit. Unde patet Epiſcopum Chriſti oeconomum, clavibus quippe munitum, ſicut ipſum Dominum, recipiendum eſſe.

§. 16. Octavò. Eos iterum monet foreign,P. 29. Epiſcopo & Presbyterio mente indivisâ obediendum eſſe.

§. 17. In Epiſtolâ ad Magneſios, ſtatim ab initio, rem ſic aggreditur, foreign, Cum ego dignitatem iſtam adeptus eſſem, ut viderem vos per Damam Deo-dignum Epiſcopum veſtrum, & dignos Presbyteros Baſſum & Apollonium, & diaconum conſervum meum Sotionem, Quo ego fruar (optimè ſcilicet illi ominatus) quod Epiſcopo ut gratiae Dei (dono à Deo Eccleſiae indulto) obtemperet, & Presbyterio, ut legi Jeſu Chriſti.

§. 18. Secundò, eos ſtatim monendos duxit, foreign (legunt alii foreign, alii foreign) foreign (vel foreign) foreign (potius foreign) foreign, Sed & vos decet non (aut familiariter nimium uti, aut abuti, aut) contemnere aetatem Epiſcopi, ſed ſecundum poteſtatem Dei Patris (authoritatem nempe ei à Deo traditam) omnem reverentiam ei tribuere (ſicut & ſanctos Presbyteros facere novi) non praeoccupato animo reſpicientes ad juvenilem ordinationem (vel, non reſpicientes ad juventutem ejus apparentem) ſed ceden… ipſi, ut in Deo prudentes decet, nec tam ipſi, quàm Deo Patri Jeſu Chriſti omnium Epiſcopo. Ad honorem igitur illius qui ſic voluit (Dei nempe jubentis) decet vos ſine omni hypocriſi obedire, quoniam non hunc viſibilem Epiſcopum decipit quiſquam, ſed inviſibilem fallere molitur.

P. 32.§. 19. Tertiò. foreign, Decet igitur non ſolùm nuncupari, ſed & eſſe Chriſtianos, ſicut quidam Epiſcopum quidem nuncupant (ſeu verbis agnoſcunt) ſine eo tamen omnia faciunt. Hi quidem mihi bonâ conſcientiâ praediti non videntur, cùm ſtabiliter ſecundum praeceptum non congregentur, i. e. cùm conventus eorum omnes non ſint firmi & rati, cum non fiant ex arbitrio Epiſcopi, juxta illud quod à Chriſto inſtitutum eſt.

P. 33.§. 20. Quartò, ſic monens pergit, foreign, In concordia Dei ſtudete omnia facere, Epiſcopo in locum Dei praeſidente, & Presbyteris in ſocum Senatu… Apoſtolorum, & Diaconis miniſtrationem Jeſu Chriſti ſibi concreditam habentibus.

§. 21. Quintò, poſt paucula, foreign, &c. Ʋniamini Epiſcopo, foreign, &c. Sicut igitur Dominus ſine Patre nihil fecit nec per ſe, nec per Apoſtolos, cùm illis unitus eſſet, ſic nec vos ſine Epiſcopo & Presbyteris quicquam facite. Nec operam detis, ut aliquid vobis ſeorſim rationabile videatur, ſed in unum convenientibus ſit oratio una, &c.

P. 37.§. 22. Sextò▪ (poſt mentionem foreign, Epiſcopi veſtri digniſſimi, & dignè complexae ſpiritualis corona Presbyterii veſtri, & Diaconorum qui ſunt ſecundum Deum) iterum praecipit, foreign, &c. Subjicimini Epiſcopo & vobis invicem (i. e. Diaconi Presbyteris, & alii inferiores ſuperioribus omnibus) ut Jeſus Chriſtus Patri ſecundum carnem, & Apoſtoli Chriſto, & Patri, & Spiritui, ut ſit unio, &c.

P. 38.§. 23. Septimò, Denique, foreign, Salutant vos Epheſii de Smyrnâ, ii ſunt quos Smyrnenſium ſimul ac Epheſiorum Eccleſia cum eo miſerant; talis Burrhus p. 9. quem, inquit, Smyrnenſes cum eo miſerant foreign, Burrhus verò iſte Diaconus Epheſiorum, p. 18.) unâ cum Polycarpo Epiſcopo Smyrnenſium.

§. 24. In Epiſtilâ ad Philadelphenſes, haec primò ipſi inſcriptioni inſerta ſunt, foreign, Se illos ſalutare in ſanguine Jeſu Chriſti, praeſertim ſi in uno ſint cum Epiſcopo & Presbyteris, qui cum eo ſunt, & Diaconis per ſententiam Jeſu Chriſti deſignatis.

P. 41.§. 25. Secundò, in Epiſtolae initio, Epiſcopi ipſorum mentione factâ, pergit ſic pronuntiare, foreign, Quotquot Dei & Chriſti ſunt, ii ſunt cum Epiſcopo.

P. 41.§. 26. Tertiô, foreign,—foreign, Ʋnum Altarium ſicut unus Epiſcopus, ſimul cum Presbyterio & Diaconis, ut quicquid ſ… citis, ſecundum Deum faciatis.

P. 43.§. 27. Quartò, foreign, Epiſcopo attendite, & Presbyterio, & Diaconis.

§. 28. Et ſtatim quintò, foreign (vel foreign) foreign, Spiritus verò praedicavit, dicens haec, Sine Epiſcopo nihil facite.

§. 29. Sextò, de Haereticorum & ſeductorum poenitentiâ loquens, foreign, inquit, foreign, Omnibus poenitentibus ignoſcit Dominus, ſi per poenitentiam revertantur ad unitatem Dei, & ſenatum Epiſcopi.

P. 45.§. 30. Septimò, de Legatis Eccleſiarum, ad pacem Antiochenae Eccleſiae redditam congratulandam miſſis, inſtitutâ oratione, foreign, inquit, foreign, Propinquae Eccleſiae aliae Epiſcopos, aliae Presbyteros & Diaconos miſerunt.

§. 31. In Epiſtolâ ad Tralleſios reperitur primò, Epiſcopi ipſorum nomen, foreign, Polybius Epiſcopus veſter, *P. 48.(foreign, inquit, foreign, cujus ipſa compoſitio, reddit vetus interpres, potius ipſe habitus, aut foreign, 1 Tim. 11.9. foreign, magna diſciplinatio eſt.)

§. 32. Secundò, inter ea, quibus ſe Dei imitatores monſtrant, illud memorat, foreign, cùm Epiſcopo ſubjecti eſtis, ut Jeſu Chriſto.

P. 48.§. 33. Tertiò, foreign, Neceſſarium eſt, ſine Epiſcopo nihil vos facere, ſed ei ſubjici, & Presbyterio, ut Apoſtolis Jeſu Chriſti.

§. 34. Quartò de Diaconis ait, foreign, Oportet verò Diaconos omnimodo omnibus placere, non enim ciborum aut potuum adminiſtratores ſunt, ſed miniſtri Eccleſiae Chriſti.

§. 35. Quintò, foreign (non, foreign, ſed) foreign in…erenda ſunt ex veteri Latino Interprete, foreign, Omnes revereantur Diaconos ut Jeſu Chriſti (miniſtros,) ut & Epiſcopum ut Jeſum Chriſtum Patris filium (ni, cum aliis, foreign imaginem, legere malueris) exiſtentem, Presbyteros ut Synedrium Dei, & ut conjunctionem Apoſtolorum, ſine his Eccleſiâ non vocatur.

P. 50.§. 36. Sextò, A ſeductorum venenis eos ſibi cavere monens, foreign, inquit, foreign, Hoc erit, ſi non inflemini, nec à Deo, à Jeſu Chriſto, & ab Epiſcopo, & ordinationibus Apoſtolorum ſeparabiles ſitis. Qui intra altarium eſt, purus eſt, i. e. qui ſine Epiſcopo & Presbyterio & Diacono quicquam facit, hic purus non eſt conſcientiâ.

P. 53.§. 37. Septimò, cum eos ad perſeverandum in concordiâ foreign hortatus eſſet, foreign, inquit, foreign, Decet vo… ſingulos, prae…puè & Presbyteros, refocillare Epiſcopum ad honorem Patris Jeſu Chriſti, & Apoſtolorum.

§. 38. Octavò, Denique, foreign, Valete in Jeſu Chriſto, ſubjecti Epiſcopo ut Dei mandato, ſimiliter & Presbyterio.

§. 39. In Epiſtolâ ad Romanos de Epiſcopis, aut Presbyteris nihil occurrit (ni id fortaſſis ad hanc rem pertineat, quod in inſcriptione Eccleſia iſta definiatur, foreign, Eccleſia quae praeſidet in loco regionis Romanorum) nec cuivis certè auctiori teſtimoniorum cumulo opus eſt, ut de Apoſtolicâ praxi, aut primitivo Epiſcoporum ſtatu ſententia feratur.

CAP. XXVI.

Doctrinae Ignatii de Epiſcopis, Presbytetis, & Diaconis Capita ſex.

§. 1. EX his teſtimoniis ſatis patet, hanc Ignatii ſententiam fuiſſe. Primò ſcilicet, Epiſcopum ſingularem, Presbyterium (ſeu Presbyterorum ſenatum) & Diaconos, tres diſtinctos in Eccleſiâ gradus aut Ordines fuiſſe. Videatur ad Smyrnenſes primum, 2dum, ad Polycarpum primum, 2dum, 3tium, 4tum, 5tum, ad Epheſios primum, 2dum, 3tium, 5tum, 6tum, 7um, 8um, ad Magneſios primum, 2dum, 3tium, 4tum, 5tum, 6tum, 7um, ad Philadelphicos primum, 2dum, 3tium, 6tum, ad Tralleſios primum, 3tium, 5tum, 6tum, 7um, & 8um teſtimonium.

§. 2. Secundò, Epiſcopos hos ſingulares per omnes mundi plagas, ubicunque Chriſtiana fides viguit, Chriſto praecipiente, inſtitutos eſſe; Videatur ad Epheſios quartum teſtimonium.

§. 3. Tertiò, Epiſcopis ſingularibus honorem, & ſubjectionem, ſeu obedientiam, foreign, ab omnibus in Eccleſiâ conſiſtentibus, etiam à Presbyteriis debitam eſſe, pari modo, quo aut Deo Patri à Chriſto, aut Chriſto ab Apoſtolis, aut Apoſtolis à reliquis praeſtabatur; Videatur ad Smyrnenſes primum, ad Polycarpum quartum, ad Epheſios tertium, 4um, 5um, 6um, 7um, 8um, ad Magneſios primum, 2um, 4um, 6um, ad Philadelphicos quartum, ad Tralleſios ſecundum, 5um, & octavum teſtimonium.

§. 4. Quartò, Ʋnionem cum Epiſcopo adeò ab omnibus Eccleſiae membris ſervandam fuiſſe, ut quiſquis ab Epiſcopo divelleretur, ab Eccleſiâ ipſâ abſciſſus cenſendus eſſet; Videatur ad Epheſios ſextum, ad Magneſios quartum, 5um, 6um, ad Philadelphicos, primum, 2um, 3um, 6um, ad Tralleſios quintum & ſextum teſtimonium.

§. 5. Quintò, Sine licentiâ Epiſcopi nihil uſpiam in Eccleſiâ fieri oportuiſſe; Videatur ad Smyrnenſes primum, ad Polycarpum ſecundum, 3um, ad Magneſios tertium, 4um, 5um, ad Philadelphenſes quintum, ad Tralleſios tertium & ſextum teſtimonium.

§. 6. Sextò, Poſt Epiſcopum, Presbyteris etiam & Diaconis honorem & obedientiam debitam eſſe; Videatur ad Smyrnenſes primum, 2um, ad Polycarpum quartum, ad Epheſios tertium, 8um, ad Magneſios primum, 4um, 5um, ad Philadelphicos quartum, ad Tralleſios tertium, 5um, 6um, & octavum teſtimonium.