Works, Commentary 3
De Regno foreign Christi accipiendum illud Apostoli ad Hebraeos cap. 2. vers. 5.
foreign.
I foreign enim Terra est, non Coelum. At ubi (inquies) de hac foreign? in praecedentibus locutus est Apostolus, ut dicat foreign? Aic ab iftis verbis versûs 6. cap. I. foreign, &c. id est, Cùm verò ITERVM introduxerit primogenitum [suum] in Orbem terrae, dicit, &c. Quae enim exinde ex Libro Psalmorum ad finem usque capitis citantur, [de Adoratione Angelorum, de Sceptro rectitudinis Dei, de Innovatione mundi, de hostium *Non enim tam …ess…o ad dc…tram Dei, quàm plena & omnimodasub. jugatio & c…ncuicatio hostium iuea a…gatione attenditu…; quae demum in Secu… do adventu ad…mp…nd … est.sub pedibus conculcatione] omnia, si Apostolo credimus, ad Secundum Christi Adventum referenda sunt. Admonitio autem, quae quatuor primis versiculis Capitis secundi haec excipit, per parenthesin est legenda. Versu demum quinto ad propositum redit Apostolus, & prolixiùs exsequitur quae de Humanae Naturae supra Angelos praerogativa disseruerat.
Non Angelis (inquit) subjecit foreign, de qua loquimur; sed [ei de quo] alicubi testatus est Psalmographus dicens, Domine, quid est homo, quòd memor es ejus; aut filius hominis, quòd visitas eum? Modico minorem Angelis fecisti eum, gloriâ & honore coronâsti eum, &c. Et paulò pòst, Qui verò modico minor Angelis factus est Iesus, (id est, factus homo, qui naturâ Angelicâ modico inferior est) videmus, propter mortis perpessionem, gloriâ & honore coronatum. Confer Phil. 2. v. 7, 8, 9. Atque haec, ni fallor, mens Apostoli.
Mirabiliter autem nostri versum illum sextum capitis primi transferunt, ut Primo Christi adventui accommodent: trajiciendo nimirum particulam foreign, acsi scriptum esset, foreign, cùm scriptum sit, foreign, &c. Cujusmodi trajectionis exemplum nusquam uspiam ostendi potest: Et praeterea verbum foreign (praeterquam quòd cum foreign conjungatur) Futuri significationem habeat, cùm sit Aoristus secundus Subjunctivi.
Porrò notandum Psal. 97. (unde testimonium illud de Angelis Christum in Secundo adventu adoraturis desumptum est) tam apud LXX quàm Vulgatum Interpretem hujusmodi Epigraphe praenotatum esse; foreign, Psalmus David, quando terra ei restituta est. Quid hoc rei esse dicemus? An Psalmus quo David Messiam in Resurrectione celebrabit? An quem cecinit postquam ab Absolomo filio pulsus, Regno restitutus est? In Hebraeo hodierno Psalmus foreign est. Sed LXX aut in suis exemplaribus reperîsse, aut ex Traditione mutuatos addidisse, vix dubitandum est; ut & alios alicubi Psalmorum titulos, qui nunc in Hebraeo non exstant.
In versione igitur Anglica vers. 6. pro [And AGAIN, when he bringeth in the first-begotten into the world] corrige [And when he bringeth AGAIN the first-begotten into the world, or, shall bring,] &c.
Sic v. 8. pro [unto the Son] malim [of the Son] ut antè vers. 7. [of the Angels] nam *foreign.eadem sunt verba.
Pro foreign vers. 12, ut & apud LXX, sunt qui legendum existiment foreign, facili mutatione. Et ità habet Textus Hebraicus in Psalmo 102. 27. foreign, & Latina Vulgata Versio utrobique mutabis eos. Ità quoque in Psalmo legit Irenaeus lib. 4. cap. 6. Neque ab interprete esse, Latinam Vulgatam imitante, conferenti apparebit. Eandem lectionem sequitur Tertullianus adversus Hermogenem c. 34. sed ex Vulgata.
Iustinus Martyr Dialogo cum Tryphone pag. 340. Edit. Paris. foreign foreign, i.e. Hic etenim est (Iesum intelligit) à quo & coelum & terram factam scimus, & per quem & coelum & terram Pater innovabit. Hic est qui in Ierusalem, ut lux resplendeat sempiterna, faciet. Respicit Esai. 60. 19. cap. 65. 17. Apoc. 21. v. 1, 23. Ex hoc dicto lucem facias Apostolo capite hoc primo ad Hebraeos vers. 2, & 12.
Origines contra Celsum lib. 3. p. 179. Gr. foreign. Interpres hic non bonâ fide egit.
R. David Kimchi in 56. cap. Esaiae, vers. 6. Observatio Sabbati foreign magnum est fundamentum in side Dei; quoniam Sabbatum non observabit, nisi qui consiteatur foreign Mundum renovatum iri, quód que eum renovaturus sit qui creaverit ipsum ex nihilo & non est alius praeter eum: Quasi diceret, eum qui Sabbatum dierum observârit, co ipso testari se credere Sabbatum Magnum, quo Deus Mundum renovaturus sit.
Locum Esaiae 66. à versit quinto ad Regnum Christi in Secundo Adventu pertinere, testatur
Iustinus Martyr Dial. cum Tryph. p. 312. In quibus verbis (dictum Esaiae locum laudat) est foreign, (id est, resurrectionis nostrae) foreign id est, & omnino omnium qui Christum in Ierusalem appariturum exspectent, & operibus bonis ei placere studeant.
Ejusdem Vaticinium cap. 45. à versu 14 & deinceps, in eodem Adventu implendum testatur Apostolus,
Ad Romanos cap. 14. v. II, 12. Omnes enim (inquit) stabimus ante Tribunal Christi. Scriptum est enim (nempe in hoc Esaiae vaticinio) Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur amne genu, & omnis lingua confitebitur Deo. Ità enim unusquisque nostrùm pro se rationem reddet Deo. Sic ille. Quòd si haec Prophetiae pars in Secundo Christi adventu, in die nimirum Iudicii, adimplenda restet, etiam reliqua eódem pe…tinere necesse est. Est autem Prophetiae initium hujusmodi, Sic dicit Dominus, Labor AEgypti, & negotiatio Chus & Sabaeorum, VIRORVM MENSVRAE, (i. MERCATORVM, foreign, sic Targum, quòd mensuris utantur; non, MEN OF STATVRE) ad Te (O tu Captiva, vel O Civitas mea) transibunt, & Tui erunt, post Te ambulabunt, in compedibus transibunt, ad Te incurvabunt se, Te deprecabuntur dicentes, Tantùm in te Deus est, & non est alius praeter ipsum Deus.
In Hebraeo enim omnia haec pronomina sunt generis soeminini; quare ad Cyrum referri nequeunt, sed ad Ierusalem Captivam, de qua in versu praecedenti mentionem habuit; quémque ad majorem rei evidentiam sic verterem; Ego suscitavi cum (Cyrum) in justitia, & omnes vias ejus dirigam. Ipse aedificabit Civitatem meam, & Captivam meam [foreign] dimittet, ídque sine pretio & munere, dicit Dominus exercituum. Tunc sequuntur verba quae paulò antè recitavi, Sic dicit Dominus, Labor AEgypti, &c. quasi diceret, Parùm quòd reaedificaberis & remitteris; imò verò Magna te, ó Captiva mea, ô Civilas mea, manet olim felicitas, &c. Observandum est enim Dominum indè à fine versûs undecimi respondere quasi interrogationi de Fatis filiorum suorum; juxta quod praemisit, Ventura interrogate me de filiis meis, & de operibus manuum mearum praecipite mihi, nempe ut narrem vobis quae futura sint.
Ejusdem Vaticinium de Resurrectione prima, cap. 26. vers. 19.
Vivent mortui tui, cadavera mea [foreign] resurgent, (distributivè enim sumendum foreign arguit adjunctum verbum pluralis numeri foreign) Cadavera autem mea, i. quae pro nomine meo occubuerunt.
R. Solomon, Vivent illi qui propter te mortui sunt, (vult enim Prophetam hîc alloqui Dominum) foreign Exivit decretum Regium à facie tua, dicendo, GADAVERA MEA RESVRGENT, cadavera populi mei, quorum ceciderunt ossa pro me, illis erit resurrectio. Hoc per antithesin respondet ei quod suprà scriptum est, *Vers. 14.REPHAIM NON RESVRGENT, hi verò resurgent. Sic ille. Rephaim autem de improbis interpretatur, foreign qui remittant manus suas de Lege: eos in Seculo futuro resurrecturos negat.
LXX locum sic reddiderunt, foreign, Surgent mortui, & excitabuntur qui in monumentis. Hieron. Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent.
Veteres Iudaeos oraculum hoc de Resurrectione mortuorum interpretatos esse, liquet ex eo quod refertur in Gemara Sanhedrin cap. 11. Interrogârunt Sadducaei R. Gamalielem, undenam probaret Deum morluos vivificaturum. Dixit illis foreign Ex Lege, foreign Ex Prophetis, foreign Ex Hagiographis. Ex Lege, Deuter. 31. 16. Ex Prophetis, Esai. 26. 19. Ex Hagiographis, Cant. 7. 9.
De Resurrectione quoque mortuorum exponunt Irenaeus lib. 5. cap. 15, & cap. 34. (& hic quidem disertè de Resurrectione justorum) Tertullianus lib. de Resurrectione cap. 31. Hieronymus & Cyrillus, Augustinus lib. 20. de Civitate Dei; imò, qui cum Apostolis vixit, Clemens Romanus, in Epistola genuina ad Corinthios diu desiderata, & superiore anno in lucem edita, pag. 65.
Descriptio Novae Ierusalem Apoc. 21, à vers. 23. ad finem, tota desumpta est ex cap. 60. Esaiae, versibus 19. |3. 11. |11. 5. 6. 9. |21. collat. cum vers. 1. cap. 52.