Works, Exposition 13
DE GOGO & MAGOGO in Apocalypsi Conjectura.
APocalypsis Codex est Fatorum Ecclesiae Gentium, non Iudaeorum. Habent enim Iudaei de suo Prophetiarum satìs in Veteri Testamento, neque nostrâ ullatenus opus habent; suis ad omnem Gentis suae sortem, bonam malámve, depingendam abundè suffecturis.
Rem verò de Apocalypsi ità se habere, testatur Primò, Theatri Apocalyptici hypotyposis, quae quatuor Animalibus, versùs totidem coeli plagas, circa thronum Dei dispositis, exhibet Ecclesiam Christi, ambitu suo Gentes in quatuor mundi cardinibus complectentem; tanquam scilicet Visionum omnium ibidem spectandarum subjectum.
Secundò, Eódem (ni fallor) faciunt Angeli verba ad Ioannem, cap. 10. 11: Oportet te iterum prophetare foreign.
Tertiò, Sed omnium maximè il…ud confirmat Parabolarum Symbolorúmque Propheticorum in hoc Libro indoles atque ingenium; in quibus nempe passim observare licet, Iudaeos sive Synagogam Israeliticam personam verae Christi Ecclesiae ex Gentibus surrogatae sustinere, Gentes contrà typum Idololatrarum, ejusdémque Ecclesiae hostium; totâ nimirum parabolâ ex statu rerum sub Veteri Testamento mutuatâ, in quo veri Dei cultus apud unum Israelem viguit, Gentes verò reliquae Idolis & Deastris in universum inservierint. Atqui in ea Prophetia ubi Gens Israelitica alienam personam sustinet, ibi suam ipsius gestare nullo modo verisimile est; quandoquidem illud fieri nequit, quin totius Parabolae ratio conturbaretur. Hinc adeò fit ut tantillum in hac Prophetia reperire sit quod rem Iudaicam privatim spectet; nempe illa solummodo quae cum fatis Ecclesiae Gentium colligata atque implicita eatenus praeteriri non potuerint. Id quod tum praecipuè usu venit, cùm, Sacri hujus Dramatis Catastrophe appetente, eò rem fatorum series deduxerit, ut uterque populus in unum ovile coalescat. Neque tamen ubi vel sic de Iudaeis aliquid intervenire contigerit, eos aut habitu aut nomine suo Gentilitio produci cernes, verùm aliunde adscito charactere (Regum utpote Orientis, aut Sponsae Agni) designari; quoniam nempe Gentis Iudaicae persona in alterius (ut dictum est) populi parabolam concesserat.
Verùm si populus populi, hostes quoque hostium imaginem portare consentaneum est, ut ità parabola undiquaque sibi constet. Hinc igitur AEgyptus & Babylon Apocalypticae non sunt Israelitarum Babylon & AEgyptus, sed hostes Ecclesiae Gentium (quae figuratur Israele) instar illius Babylonis & AEgypti.
Pari ratione Gog & Magog Apocalypseos non sunt Ezechielis Gog de terra Magog, caput Meshec & Tubal, privatus Israelitarum hostis, (Hic enim ex partibus Septentrionis prodit, noster ex quatuor angulis terrae; Hic sub inìtium instaurationis Israeliticae, noster post mille annos Regni Sanctorum instaurationem Hierusalem subsecuturi;) sed Gogus alius, hostis Ecclesiae Gentium in unum jamdiu cum Iudaeis ovile coactae, qui que Secundam Resurrectionem proximè antecessurus sit, ut ille Ezechielis Primam: quippe utrâ que Resurrectione (undetypi & antitypi convenientia) Gogum suum & Magogum prodromum habiturâ; illâ Scythicum illum & Aquilonarem, hâc verò mysticum seu (utì Spiritus Sanctus loquitur, cùm similiter Urbi magnae*Cap. 11. 8. Sodomae & AEgypti cognomentum detulit) foreign. Huic interpretationi firmandae est quòd foreign in verbis Apostoli, non subjecti, sed appositi locum faciunt, per quod Gentes istae quatuor cardinum per modum foreign declarentur; tum quòd foreign hìc terram seu locum denotare, sicuti apud Ezekielem, non sinat articulus; Exibit, inquit, (cùm consummati suerint mille anni) Satanas ut seducat foreign. Hic foreign per modum appositi & foreign; adhibentur, quasi dicere voluisset foreign, &c. foreign, prout interpretati sumus.
Ex quo autem hominum genere Hostis hic novissimus proditurus sit; utrùm ex Gentilium reliquiis quos Diluvium ignis sub Resurrectionem primam non inundaverit; an verò ex Gentibus professione Christianis, quae iniquè ferentes se Sanctâ Civitate exclusas, neque pari cum beatis illius Civibus sorte frui, (invidentiae fomitem exstimulante Satanâ) vi eam occupare conabuntur; non perinde facile suerit statuere. Posterius si sequamur, haud parvis urgebimur incommodis. Prius igitur probo; nempe Exercitum hunc venturum ex Gentibus in opposito nobis Hemisphaerio degentibus, quas Deus Opt. Max. occulto suo judicio, maximam partem nunquam sit Evangelii sui lumine perfusurus.*foreign Arist. de Mundo cap. 3. Nostri verò Hemisphaerii orbem, quem Oceanus ambitu suo circumscribit, quíque solus Antiquis creditus est humani generis domicilium, in quo primus homo conditus, & initio plantatus Paradisus, in quo quatuor illa summa Imperia (Prophetiarum basis) constituta, in cujus umbilico Christus incarnatus, passus & à mortuis excitatus, in quo solo Apostoli & eorum discipuli praedicârunt, in quo Ecclesia tanto temporis spatio hospitata est, cujus finibus Iudaeorum illa per omnes Gentes dispersio concluditur, caeteráque Prophetarum oracula adimpleta; hoc inquam terrae Hemisphaerium universum & solum promissae instaurationis particeps, Sanctorum foreign, & beati illius Regni sedem futurum: quicquid verò extra hoc Gentium est (locis nimirum ubi Inferorum sedem col…ocavit*Consule R. Epis… corum A…mach. Respons. ad Iesei…am, p. 337, 338, 339, &c. Antiquitas) ad postremum Christi triumphum, igne coelitùs perdendas, justo, licèt ignoto nobis, judicio reservatum iri.
Dum enim contextûs verba scrupulosiùs examino, quatuor in illis animadverto distinctè mentionem fieri. 1. Civitatis dilectae, 2. Sanctorum foreign, 3. foreign, &4. Gentium quae, ex quatuor mundi angulis venientes, in circuitu ejus ascensionem facerent Sanctorum foreign circumdaturae.
foreign (inquit) foreign,Cap. 20. Ver. 8, 9. &c.
Civitas dilecta est nova Ierusalem, beati illius Regni Metropolis sutura: Sanctorum foreign, Gentes Salvatorum in luce ejus ambulaturae. Digito enim haec vox ad castrametationem Israeliticam in eremo intendit. Nempe ut illic, Tabernaculo Dei cum Sacerdotibus & Levitis in medio posito, circùm castrametabantur Tribus Israelis; ità hic novae Ierusalem, Templo Dei oecumenico, cum Regiis suis Sacerdotibus, in orbis nostri meditullio sitae, undique circumfusae habitabunt Gentes quas in populum sibi Deus adoptatum ibit.
Tertium, foreign, est terrarum illa amplitudo quam nobis Oceanus (foreign) ambitu suo circumscribit; verbo, Hemisphaerii nostratis orbis: ad cujus minimùm fines Regnum Christi protensum iri, testantur Prophetarum oracula.Psalm. 72. …. Dominabitur à mari usque ad mare, & à slumine ad terminos Orbis. Isai. 49. 6.Item, Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae, & alia his similia. Adeò ut non possit de beau hujus Regni amplitudine quid tam minutum cogitari, quod non orbis nostri fines ambitu suo complexum eat.
In hoc terrae foreign, finito Millenario, ascensurae dicuntur Gentes quae sunt in quatuor angulis terrae, eaedemque coronâ cincturae foreign inibi constitutam. Ex ascensione disco forìs aliunde venisse, adeóque non intra, sed extra foreign sedes habuisse: Ex foreign verò, seu circumcessione, sedes illas ità comparatas, ut non ab hac aut illa solummodo plaga, verùm ab omni, foreign invadere possint. Quorum utrumque in Orbis Americani, Arctici & Antarctici incolas competere, nemini rei Geographicae perito ignotum est. Nam cùm oppositi nobis Hemisphaerii habitatores sint, situm ità comparatum habent, ut commodè orbem nostrum, trajecto è regione cujusque Oceano, coronâ cingere possint.
Conspirationem, inquies, audio planè stupendam, tot Gentium, tot populorum tanto à se invicem locorum intervallo dissitorum, quibúsque tam vasto mari ad nostrum Orbem transituris emenso opus erit. Expeditionem similem nullam ab omni aevo viderit mundus; non igitur absque ingentis alicujus, & quod naturam humanam potenter commovere natum est, boni proposita spe unquam proculdubio suscipiendam-Atqui illud quid tandem futurum esse dicemus tantarum illecebrarum bonum? Quid verò aliud quàm ut tam beati soli coelíque, tám que invidendae felicitatis orbem, suae (si Diis placet, & Satanam ipsis pollicitaturum credibíle est) potestatis facerent, in eodem beatè victuri, & (quod uni illi Orbi datum fortasse rebuntur) à morte revicturi, Sanè antiquum obtinebit Satanas; simili enim artificio primos humani generis parentes olim in exitium praecipitavit, ab eodem in hoc novissimo solertiae & nequitiae suae specimine nequaquam recessurus.
Atque haec sententiae meae summa est; cujus penès viros doctos & hujusmodi mysteriorum callentes judicium esto.
Unum adhuc adjiciam. Si verum sit quod Fullerus noster argumentis nonnullis probare contendit, Nationes Americanas Magogiticae gentis colonias esse, ob brevem Oceani in Scythicis istis oris trajectum, (alibi vastum nimis & immensum) non esse quòd quis de Gogi & Magogi nominibus ampliùs litem moveat, aut hac de causa cum Ezechielis Gogo Apocalypticum confundat. Vid. eum Miscell. Sacr. lib. 2. cap. 4. in fine.
Soli Deo Gloria.