Reader
Works · Joseph Mede

Works, Exposition 14

Prophetia TOBIAE Moribundi, DE Duplici Iudaeorum Captivitate, ET Statu Novissimo:

Prout habetur in Exemplari Hebraico, non illo Munsteri, ex versionibus Graeca & Latina (ut nimis planum est) attemperato & conficto; sed Constantinopolitano illo vetusto & purissimè foreign, à Paulo Eagio in lucem edito, eóque (ut constat) ex Originali Chaldaeo (unde & nostrae editiones binae prodiere) omnium fideli…imè, nempe Iudaei alicujus, istius Dialecti peritissimi, manu, jam olim expresso.

ET factum est, cùm senuisset Tobias, Respon… cap, 14. in ne…, inde… versu 3. ad s… …ersûs 7. in Gr…o 9.ut vocaret filium suum Tobiam, unà cum sex filiis qui nati sunt ei, ac diceret ei,

Fili mi, nôsti quòd senio confectus sum: Gave itaque post obitum meumnè diutiùs mancas Ninive: certum enim & clarum est tibi, fore ut confirmetur Prophetia Ionae Prophetae.

Quare accipe filios tuos & quaecunque habes, & vade in terram Medorum; ibi enim erit Pax ad tempus constitutum.

*Hebr. foreignCaeterùm reliqui fratres nostri Israelitae, qui sunt in Ierusalem, omnes migrabunt in exsilium; & (foreign) Ierusalem in acervos erit, & Mons Domûs in excelsa sylvae, manebitque desolata ad modicum tempus.

Tunc autem ascendent filii Israel,foreign & reaedificabunt eam, simul & Templum; attamen non juxta priorem structuram: manebunt que ibi diebus multis, (foreign) donec impleatur series quaedam secularis.

(foreign) Tum iterum exibunt in captivitalem longè maximam:foreign verùm Deus Sanctus Benedictus recordabitur eorum, & congregabit eos à quatuor plagis mundi.

Tum restaurabitur Ierusalem Civitas sancta,foreign structurâ pulchrâ & praeclarâ; nec non & Templum ip sum extruetur structurâ celebri, structurâ quae non destructur, nec diruetur in seculum, & in secula seculorum, quemadmodum dixerunt Prophetae.

Tunc converteniur Gentes istae ad colendum Dominum, projiciéntque sculptilia Deorum suorum, dabúntque laudem & confessionem Nomini ejus magno.

Exaltabitur quoque cornu populi sui coram omnibus gentibus; & celebrabunt ac glorificabunt Nomen ejus magnum omne semen Israel. Tunc gaudebunt omnes servi ejus, qui serviunt ei in veritate; laetabuntur & exsultabunt omnes qui faciunt justitiam & pietatem.

Annotationes in Prophetiam Tobiae.

(foreign) ITA enim eisdémque verbis jam prophetaverat Michah, sub initium Ezechiae, quo tempore Tobias in captivitatem abducebatur. Vid. Ierem. 26. 18. Mich. 3. 12.

(foreign) In Graeco, foreign, i. donec impleantur tempestates seculi. Quae verba Nostrates mirificè verterunt. Vide obsecro.

(foreign) Verba ista [Et iterum exibunt in captivitatem longè maximam] in Graeco interprete, sive casu, sive consilio praetermissa sunt; sed hiatu nimis manifesto. Quo nimirum effectum est, ut cum proximè praecedentibus sequentia omnino non cohaereant, in quibus scilicet narretur reditus & restauratio à captivitate aliqua à priori diversa, eujus tamen nulla mentio praemissa est. Lege amabò & fatebere.

Suspicor autem consultò hanc clausulam expunctam, quia cum sententia Chiliastarum facere videbatur, statuendo illa quae à Prophetis dicuntur de gloriosa instauratione Ierusalem & Gentium conversione tunc futura, non ante novissimum Iudaeorum reditum impletum iri. Unde Hieronymus eadem de causa non solùm hanc clausulam, sed duos integros paragraphos hoc loco omisit, ut ità quod sequitur, de Gentibus ad Dominum convertendis, praesenti earum vocationi in solidum vendicaret. Quàm perfunctoriè autem Hieronymus in ista versione sua egit, quantumque fidei ei tribuendum sit, ex Prologo quem ipse versioni suae praefixit Lector facilè aestimare potest. Quia vicina est (inquit) Chaldaeorum lingua sermoni Hebraico, utriusque linguae peritissimum loquacem reperiens, unius dici laborem arripui; & quicquid ille mihi Hebraicis verbis expressit, hoc ego accito notario sermonibus Latinis exposui.