Works, Letter 3
IOSEPHI MEDI Epistola ad Amicum De Resurrectione Prima & Millenio Apocalyptico.
C. Consocie,
QUaeso te ut Amico tuo hisce verbis rescribas: Me, quamvìs, Epistolâ ejus perlectâ, sententiam meam deponere non possim, multas tamen & graves causas habere cum nolim de ea cum quoquam scripto agere; in privato colloquio non recusaturum, sit modo Vir eruditus & candidi moderatí que ingenii quocum mihi congrediendum sit. In rebus enim dubiae & ambiguae interpretationis me in universum à collationibus quae scripto fiant abhorrere, propter multa eáque gravia incommoda; quantò magìs in re nova & paradoxa, ubi necesse suerit plurima, ad sententiae meae quà explicationem, quà defensionem, proferri quae chartae committere nollem?
In Commentationibus meis Apocalypticis nihil de statu Regni Millenarii particulatim, vel (ut ità loquar) modatim, sive quod Mundum ipsum, sive Sanctos tum resurrecturos attinet, disseruisse; haec omnia in medio reliquisse, generali explicatione contentum fuisse, ídque consultò & de industria. Priùs enim me virorum doctorum judicia auditurum, firmitérne demonstratum putent Regnum illud (qualecunque tandem sit) adhuc exspectandum esse, & quidem in secundo Christi adventu, & post excidium Antichristi, quàm de modo & qualitate Regni & resurgentium conditione conjecturas meas expromam. Frustrà enim de modo rei inquirere, aut edoceri eum, cui nondum rem ipsam, cui cuimodo sit, unquam fore persuasum est. Hanc habeat detrectatae Collationis causam, quippe neque fructuosae, neque periculo suo cariturae.
Nè tamen postulatis ejus me difficilem nimis & inexorabilem praebere videar, st eum nullo prorsus responso, pro meliori sententiae meae intellectione, impertirem; haec eum scire velle.
1. Nunquam mihi in mentem venisse, ut sententiam meam de Resurrectione prima, aut loco isti Cap. 11. v. 18. aut Cap. 14. v. 13. superstruerem, aut indè probari posse existimarem. Fundamentum sententiae meae de duabus Resurrectionibus in unico &c solo capite 20. repositum habere: cui duo illa loca cap. 11. & 14. interpretando conformia reddidisse, aut quomodo saltem conformari possint, uno & altero verbo indicâsse; neque quid amplius ibi propositum mihi habuisse.
2. Insuper in eodem illo capite 20. fundamentum opinionis meae, de Regno apparitionis Christi Millenario, quod quidem Millennii durationem attinet, solo & unico collocare: quod verò rem ipsam attinet, [Regnum nempe Sanctorum in terris post excidium Antichristi & Christi adventum in nubibus futurum] id ex reliquis Scripturis istis, quas cum Millennii vaticinio comparaverim, satìs evidenter & firmiter demonstratum esse existimare: Neque justè eum exigere, ut ex omnibus istis locis ipsius Millennii durationem evincerem: hoc enim perinde esse ac si ab eo qui Hominem peccati apud Paulum eundem cum Bestia Apocalyptica affirmaret, exigeret aliquis ut ex loco Pauli ostenderet eum mensibus 42. dominaturum; alioquin fidem non facturum.
3. Porrò aliorsum & praeter mentem meam acceptum esse, quod p.*[Hujus edit. pag. 519.] 245. de interpretatione verborum Pauli [Mortui in Christo resurgent primi] ex Tertulliano notaverim; quasi nempe illud pro mea ipsius sententia laudâssem, quod duntaxat similis similium verborum interpretationis meae illustrandae causâ fecerim: interim causas habuisse cur ibi judicium meum interponere noluerim.
4. Quod autem ad rem ipsam attinet, me in eam sententiam maximè propendere (idque praecipuè Pauli authoritate, 1 Thess. cap. 4. motum)*Sic Ire…d. …5 c. 32. l. 5. omnes justos intra Millennium Regni resurrecturos; sed ordine quodam, &, ut Apostolus loquitur, 1 Cor. 15. 23. foreign primos quidem, ídque in ipso Millennii initio, Martyres, deinde & reliquos justos qui Bestiae morem non gesserint, alios citiùs, alios tardiùs, prout Deo foreign visum: háncque dici Resurrectionem primam, & Luc. 14. 14. Resurrectionem Iustorum. Postea verò, decurso Millennio, etiam impios resurrecturos, unáque extremum & universale Iudicium peractum iri; impiis in lacum ignis & sulphuris unà cum Diabolo detrudendis, Sanctis verò in coelestes mansiones subvectis, cum Christo aeternùm victuris. Utut sit, ex veteribus fuisse qui haud dissimiliter de ordine Resurrectionis fentirent, ex locis aliquot Tertulliani colligo; ut ex Lib. 3. adversus Marcionem, cap. 24. Post cujus (scil. Regni) Mille annos, intra quam aetatem concluditur Sanctorum Resurrectio, pro meritis maturiùs vel tardiùs resurgentium, &c. Item de Anima, cap. 35.—Et Iudex te tradat Angelo executionis, & ille te in carcerem mandet Infernum, unde non dimittaris, nisi modico quoque delicto morâ*H…c respicere videtur & il. lud Cypriani Epist. 52. Aliud est pendere in die Iudicii ad sententiam Domini, aliud statim à Domino coronari. Agit verò, nisi adm…dum …allor, d… p…aerogativa Martyrum, &c. Et illud Irenaei, lib. 1. c. 2. Christum in suo de coelis adventu, foreign enim hic pro poena posita videtur, non virtu…e: Qunni poenam in Mora Resurrectionis constituit Te…u…. Resurrectionis expenso. Et cap. 58. In summa, cùm carcerem illum, quem Evangelium demonstrat, Inferos intelligimus, & novissimum quadrantem modicum quodque delictum morâ Resurrectionis illic luendum interpretemur; nemo dubitabit animam aliquid pensare penès inferos, salvâ Resurrectionis plenitudine per carnem quoque. Frustrà igitur sunt Pontificii, qui hîc se Purgatorium suum reperisse gloriantur.
5. Nusquam dicere Apostolum, Resurrectionem Mortuorum, (ut vir doctus objicit) sed Mutationem Vivorum in ictu oculi, & momento peragendam esse.
6. foreign illam Mortis secundae & Resurrectionis primae (quam tantopere urget) fallacem esse, neque ullo firmo fundamento subnixam; praesertim cùm nomenclatura illa Mortis secundae non à Spiritu S. aut Ioanne primùm usurpata, sed ex Magistrorum Iudaicorum usu desumpta sit, (ut in*Deut. 33. 6. Psal. 49. 11. Esai. 65. 6, & 15. Targum videre est;) sic nimirum ab illis nuncupatae, quòd eâ Impii qui à mortuis resurrexerint, quasi secundò morituri sint. Accedit & illud, quòd Mors secunda corporum non minùs quàm animarum sit: ideóque, etiam hypothesi illâ concessâ, non satis tamen commodè probari indè posse Resurrectionem primam non esse corporalem. Sed quorsum de foreign, eâque dubiâ & incertâ, satagitur, cùm foreign, eáque manifesta, ad manum sit? Annon enim Resurrectio prima & Resurrectio secunda foreign sunt? Cur igitur hinc non majori verisimilitudine argumentari mihi liceret, Cùm Resurrectio secunda corporalis sit, ideo similiter primam quoque corporalem esse? Adde vim locutionis adversativae: Animae, inquit, eorum qui securi percussi sunt propter testimonium Iesu & verbum Dei, &c. revixerunt, & regnârunt cum Christo mille istis annis: reliqui VERO mortuorum non revixerunt donec consummarentur mille anni. Quis hinc non statim colligit, revictionem seu Resurrectionem utramque uníusmodi esse? Annon id postulate videtur locutionis istiusmodi adversativae usus.
7. Quod porrò de Animarum vocabulo ingerit, tanquam magìs (si litera urgeatur) pro sententia Graecorum, de Animarum Martyrum praerogativa ante diem Iudicii, quàm pro mea opinatione faceret; id infirmum mihi videri; cùm notiùs sit quàm ut probatione egeat, Animas in Sacris literis non tantùm Personas denotare, sed &*Vt Ps. 16. 10 Act. 2. 31. Ezek. 14. 25. apud Lxx. Levit. 19. 28. & alibi. Adde Apoc. 6. 9. Addit quidam Eccles. 16. ul…. Cadavera: quod quàm aptè huic Apocalypseos loco conveniat, ipsum latere non posse.
8. Ad haec sciat, (ut de Iustis resurrecturis deinceps securo sit animo) eos qui Millennii dogma ritè & foreign, nec perperàm, tuentur, sic statuere; Sanctos, qui primâ Resurrectione resurrexerint, vitam beatam, coelestem, Angelicam, & omnino qualis silies Resurrectionis deceat, per mille annos in terris acturos; neque ab hostibus illis quos iterum solvendus Diabolus concitabit quicquam detrimenti passuros, quippe qui in ipso conatu foreign & obsidendi Civitatem dilectam de coelo statim perdendi sint. Reliquorum verò orbis incolarum, qui in lumine Sanctae Civitatis ambulabunt, diversam fore conditionem.
9. Praeterea foreign istam foreign, Act. 3. 21. seu Restitutionem‖Auth. Qu. & Resp. ad Orth. qu. 30. foreign indignat foreign. Mundi à servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei, Rom. 8. 21. inituram cum Resurrectione prima. Sed quò abeo? Consilii mei momor, Scripturariâ isthac cymbulâ altiùs non penetrabo in hoc mare.
10. Unum tamen & alterum adhuc restat, de quo monendus est vir doctus: Me non duos, (ut putat) sed unicum tantùm Christi adventum exspectandum credere; eum nimirum quo vivos & mortuos judicaturus sit foreign sed tum adventum istum, tum Iudicium, in mille annos extractum iri.
11. Porrò, aliud esse Regnum quo Christus in Sanctis suis regnat, aliud quo Sancti regnabunt cum Christo. Verum quidem esse, Christum Dominum nostrum jam indè à primo suo adventu Regnum inchoâsse, illúdque regnum Ecclesiam esse.*Huc pertine… illud Auth. Qu. & Resp. ad Or…h. qu. 120. foreign. Interim & illud haud minùs certum esse, Regnum aliquod in Scripturis promitti adventûs secundi proprium, quod & Regnum foreign dicitur, adhúcque implendum superest. Ut Dan. 7. 14. Luc. 19. 11, 15. & cap. 21. 31. 2 Thess. 1. 5. 2 Tim. 4. 1. ubi foreign non est, ut vult vir doctus, foreign, sed foreign neque unquam asiter ea vox in tota Scriptura quàm ad Christi adventum significandum adhibetur. Iam & illud ab Apostolo, 1 Cor. 15. testatum habemus, post Iudicium & Resurrectionem plenè peractam, Christum regnum suum traditurum Patri, ut ipse sit omnia in omnibus. Ex his duobus quid sequatur, viris piis & veritatis divinae studio seriò flagrantibus perpendendum relinquo.
12. Denique pro colophone & illud sciat, Me verba illa*2 Pet. 3. 8. Petri [Vnus dies apud Dominum sicut mille anni] pro tarditatis à Deo amovendae argumento nullatenus habere; sed pro declaratione nomenclaturae Diei Iudicii, quae proximè praecessit: Nè centum quidem annorum millia apud Deum plus esse quàm unus Dies. Atqui de mora aestimatione nostri causantur Irrisores, non Dei. Quae igitur haec calumniae depulsio esset? De tarditate verò primùm sequenti versu agere incipit Apostolus, ejúsque culpam sic à Deo depellere; Moram scilicet adventûs Domini non esse tarditati ejus in implendis promissis, sed longanimitati, deputandam.
Ex his vir doctus haud difficulter colligat solutiones meas ad plerasque objectiones suas.
I. M.