Reader
Works · Joseph Mede

Works, Letter 2

IOS. MEDI Responsio ad Animadversiones. LUDOVICI De DIEU.

Reverende & Clarissime Vir;

QUas mecum communicavit Nobilissimus & amplissimus Eques, mihi que amicissimus, Ds. G. B. Animadversiones tuas in Clavem meam Commentationésque Apocalypticas, adeò mihi gratae acceptaeque fuerunt, ut diutiùs ferendum non putaverim nullum te earum exemplar mancupio possidere. Mitto igitur hoc quod vides honoris & amicitiae pignus: quod tametsi tardiusculum sit, (tantam enim fore apud vos exemplarium penuriam nunquam suspicatus sum) spero tamen te nihilominus pro humanitate tua non de dignaturum.

Ego sanè ex eruditissimis Animadversionibus tuis profecisse me non diffitebor; imprimis ex eo quod mones de verbis istis, cap. 4. [foreign] non per foreign, ut ego volebam, verùm rectiùs foreign intelligendis. Lectis enim quae ex Ezechiele ibi doctè annotâsti, inopinato lumine mentem meam perfundi sensi, statímque in eam sententiam concessisse, Sellam cui Deus insidebat absque dubio quatuor Animalibus gestatam fuisse, quorum singula, posterioribus intrò latentibus, in foreign sibi in circuitu Throni Animalia ora sua obverterent; quemadmodum apud Ezechielem, divinum Numen legimus Cherubinis quadruplici eorundem Animalium vultu conspicuis subvectum fuisse. Atque hoc illud esse quod Ioannes de Theatro Apocalyptico refert, non solùm in Throni circuitu, sed etiam in medio Throni, quatuor ista Animalia conspecta sibi fuisse. Gavisus igitur sum admodum, à duriori ista expositione mea me tam insperatò liberatum, de quo (ut verum fatear) scrupulus aliquis mihi semper inhaeserat: Eo enim ingenio sum, (delicatulo, an moroso?) ut nisi ubi interpretatio commodè & abs que salebris eat, nunquam mihi satisfacere soleam. Porrò quod hîc addis de foreign Ezech. 10. 14. significante Bovem à Chaldaico Syriacó que foreign aravit; de hoc quo que monito gratias tibi debeo maximas, & magnopere confirmatum vellem.

At verò quod Clav. p.*[Hujus edit, pag. 421.] 6. de Bestia & Imagine ejus affirmo; ubicunque eae jugales eant sive invicem componantur, ibi Bestiae nomine Pseudoprophetam indigitari, Imaginis autem Bestiam Decemcornupetam; id tibi ex cap. 13. dubium videri ais, & omnino intricatum; explicatius tamen fortassis …uturum si mentem meam pleniùs perspectam haberes. Ego igitur sic ampliùs declaro mentem meam; Me dictum illud meum non ultrà extendi voluisse quàm ad loca ubi copulatio ista occurrat, foreign. Ibi enim Genitivum foreign activè, non passivè capiendum; ut sit sensus, Imago quam fieri curavit Bestia, quaeque in dominio ejus sit, foreign, non autem quae repraesentet Bestiam. Quemadmodum nimirum si Michae Idolum diceretur foreign, i. foreign, ut sanè dicitur, Iudic. 18. 31. aut Nebuchadnezzaris Colossus (qud forsan hîc allusum est) foreign ûtque foreign seu foreign, Spir. Sanctus exponit (Amos. 5. 26. Act. 7. 43.) foreign. Quod nisi admittatur, extra caput 13, ubi primò in scenam prodit, nunquam iterum Pseudopropheta in tota Apocalypsi Bestia vocabitur: quod mihi non sit verisimile, Sp. Sanctum nomen quo primò eum produceret atque describeret nunquam postea adhibiturum.

Attamen alibi, ubi Copulatio ista, quam dixi, foreign minimè reperitur, ut cap. 13, libens agnosco (nequè unquam aliter vel per somnium mihi sentire contigit) eandem Imaginem Bestiae quoque primae seu Decemcornupetae Imaginem dici; atque hîc quidem sensu passivo, & similitudinis intuitu; id est, Imaginem quâ Bestia repraesentetur, imò quâ ipsa seipsam, sed alio atque alio statu, repraesentet. Quod ut rectè intelligatur, duplex Bestiae Decemcornupetae status discernendus est: unus in quo plagam accepit, (hic Imperii Romani Ethnici, seu à Dracone insessi, status fuit:) alter post plagae curationem, quo Pseudoprophetae imperio, religioso nomine, subdita est. Posterior hic status est qui prioris Imago audit; cujus nempe effigiem adeò ad vivum exprimat, ut in eo prior iste status, vel Bestia priore isto statu, omnimodo revixisse videatur.

Atque hinc statim colligere licet, Imaginem istam non Decemcornupetae restitutae Imaginem dicendam esse, sed Decemcornupetae caesae; restitutae verò formam quatenus restituta est. Quod verò opponis De Bestiae curatione ab initio capitis memorata, antequam ulla Imaginis mentio facta sit; non video cur me à sententia mea depellere debeat, cùm illud non in eadem ejusdem Bestiae historia fiat, sed in diversis visionibus Bestiarum diversarum: quarum quidem una, septem capitibus & decem cornibus insignis, plagae quam acceperat curationem adepta est; altera verò emplastrum edocuit quo curatio illa facta est. Quae duo, utut simul eodémque tempore gesta sint, simul tamen narrari non potuerint, eò quòd diversarum Bestiarum essent, quarum suum cuique seorsim attribui oportebat. Quare & illud hìc notandum venit, Apostolum, cùm in secundae Bestiae descriptione mentionem inferat foreign, non ad tempus rei gestae, sed ad narrationis ordinem respexisse.

Atque haec de Bestiis. Sed de Mari quoque Vitreo (*[Hujus edit. p. 439.] p. 6. Com. de Sigill) dicendum est aliquid, quòd aliorsumibi sententiam meam accipis. Neque enim ego isthîc dico, eo non ad Labrum Solomonis, quod aeneum, sed ad Mosaicum, quod ex speculari quadam materia conflatum fuit, alludi, quasi Mosaicum non fuerit aeneum, cùm id Textus apertè dicat: imò expressè scripsi, Mare istud vitreum Labrum illud immane in Templo Solomonìs, Mare nuncupatum, repraesentâsse, quamvìs illud aeneum fuit, nostrum verò ex vitrea pellucidâque materia: unde sortasse (nempe ob formam istam pellucidam) alludi simul ad vetustius illud Mòsaici Tabernaculi labrum suspicari quis possit, quòd illud similiter ex speculari quadam materia conflatum fuisse perhibetur.

Ad reliquas Animadversiones tuas, quae ferè ad linguarum Orientalium (quarum tu verè Oraculum es) judicium spectent, nimis inscitiam meam & temeritatem proderem siquid tibi reponerem, Súsque, quod aiunt, cum Minerva in arenam descenderem. Ut enim in Hebraicis modicum fortè possim, reliquarum peritiam non habeo: praeterea is sum qui multò magìs aliorum judicia audire malim quàm mea praefractè defendere. Interim facere non possum quin unum hoc porrò adjiciam; Me nullam adhuc causam videre potuisse, cur magìs in Veteri Testamento*Conferatur Hymnus Davidis novissimus 2 Sam. 22. cum eodem Ps. 18. … excidii Hierosolylmita…i 2 Reg à v. 1… cap. 24. ad finim …. 25. cum eadem historia. Ier. 52. Legatio Merodach Balada… 2 Reg. …. 20. com. 12, 13, &c. cum eadem Esai. 39. 2 Sam. 21. 19. cum 1 Par. 20. 5. variantem lectionem admittere reformidem quàm in Novo; aut cur ubi Apostoli & Evangelistae lectionem quam secuti sunt LXX (nam aliter eos alicubi legisse quàm nos hodie non est dubitandum) calculo suo comprobâsse videantur, illos Duces sequi perinde tutum non esset ac Masorethas.

Ut siquis, exempli gratia, pro foreign Esai. 29. 13. legendum censeat foreign, ex Matth. 15. aut pro foreign Ier. 31. 32. foreign i. foreign (seu foreign) juxta allegationem Apostoli ad Hebraeos, cap. 8. 9. aut pro foreign Hos. 14. 3. sublata foreign constr. foreign, ex cap. 13. vers. 15. ejusdem Epistolae, Non video, inquam, cur in S. Scripturam sacrilegus audire mereretur, qui sie ex ipsa Scriptura S. de meliore ejus lectione pronunciaverit: cùm praesertim Spiritum Sanctum alicubi observare sit crisin manifestiùs exercentem, aliámque à recepta lectionem praeferentem, etiam ubi LXX versioni cum hodiernis exemplaribus Hebraicis ad amussim convenit. Locus est Matth. 27. commate 9, & 10. foreign. Aut enìm nimiùm fallor, aut Evangelista hoc loco apud Prophetam in Hebraeo legendum innuit foreign pro eo quod in nostris eodicibus est foreign. Quorsum enim alioquin Textum ità clauderet, foreign, & interim nullam foreign mentionem saceret? Imô verò suspicari quis possit, etiam Spiritum S. tria ista Prophetae capita, 9, 10, 11. genuino suo Authori vindicare voluisse: Pluscula enim in iis sunt quae, si quis attentè consideret, nontam Zachariae aetati convenire videantur quàm Ieremiae: sed quoniam forsan à Zacharia post captivitatem reperta, ejúsque testimonio & fide primùm Ecclesiae commendata, indè factum ut Prophetiis ejus adjungerentur.

Ego verò is non sum qui harum quidquam temerè & solus affirmare velim: quinimo conjecturas hasce meas virorum doctorum, & tuo inprimis, Vir eximie, judicio subjectas volo.

Plura non addo, nisi hoc solum; Unà cum libello meo ad te venire exemplar Epistolae ad Amicum, quâ sententiam meam de Millenario paulò pleniùs aperio: in quam me nullâ animi levitate aut studio praepostero delapsum credas velim; sed postquam alia omnia frustrà tentâssem, tandem rei ipsius claritudine perstrictum paradoxo succubuisse. Deus te, Vir clarissime, diu incolumem servet Ecclesiae & Reipublicae literariae bono. Ità vovet, &c.

Iun. 4. 1634. I. M.