Works, Letter 1
LUDOVICI DE DIEU Epistola Ad D. GUIL. BOSWELL, Complectens Animadversiones nonnullas in Clavem & Comment. Apocalypt.
Amplissime atque Ornatissime Vir,
TAndem ad te redit tuus Medus, ob cujus concessum hactenus usum ingentes beneficae tuae humanitati gratias ago: quòd tamdiu apud me haeserit, meae fuit negligentiae; quam ut benignè condones etiam atque etiam rogo. Prodit scriptum Authorem non tantùm diligentissimum sed & doctissimum, rerum divinarum cognitione largiter perfusum, & omnis politioris literaturae ornamentis instructissimum. Reperio autem in Schedis meis paucula jamdudum cùm primùm legendum dedisses à me observata, de quibus, humanitate tuâ provocatus, agere te…um audebo; eâ tamen lege, ut si majoribus distractum gravent, negligere per me liceat.
Dicit in Clavi pag.*Hujes edit. pag. 421. 6. sub finem, Ubi cum Bestia imaginem Bestiae componi videas, (ut cap. 14. v. 9, 11. cap. 15. 2. cap. 16. 2. cap. 19. 20. & 20. 4.) isthîc per Bestiam Pseudoprophetam intelligendum esse, per Imaginem verò ejus Bestiam Decemcornupetam seu Septemcipitem restituram. At repugnare videtur versus 14. cap. 13. ubi Bestia bicornis sive Pseudopropheta dicitur foreign. Si enim imago esset Bestiae bicornis Imago, dicendum fuerat foreign, ut facerent imaginem sibi. At jam jubet Bestia bicornis fieri imaginem Bestiae, alieri nimirum à se. Cui veró? Sequitur, quae habet plagam gladii, & revixit, id est Bestiae Decemcornupetae restitutae. Agnosco quidem eum pag.*[Hujus edit. pag. 506.] 205. illud [foreign] aliter construere, quasi non sint verba Pseudoprophetae, sed Angeli, referentis Bestiam istam caesam per novam hanc imaginis structuram revixisse. Sed repono; Antequam ulla imaginis fieret mentio, jam antè dictam fuisse sanatam è plaga, v. 3. & 12. Nec dubium videri quin Bestia haec Decemcornupeta, quae ab initio capitis hucusque fuit descripta, fuerit Imperium Romanum restitutum. Cùm ergò huic Bestiae imaginem fieri jubet, restitutae jubet fieri: & si haec imago Bestiae est ipsa Decemcornupeta, non satis commodè videtur jam injungi incolis terrae ut eam faciant, quandoquidem jam antè eam è mari ascendisse viderat. Satis haec sunt intricata, explicatiora tamen fortassis futura, si mentem doctissimi viri pleniùs perspectam haberemus.
Parte 1. De Sigillis *[Hujus edit. pag. 439. lin. 1. 2.]pag. 6. suspicari se ait, Apoc. 4. ubi de Mari vitreo agitur, alludi ad labrum non Solomonis, quod aeneum, sed Mosaicum, quod ex speculari quadam materia, videlicet ex speculis mulierum, constatum fuisse perhibetur, Exod. 38. 8. Fateor ex materia speculari, at nullo modo vitreâ; sed aeneâ. Moses enim allato loco expressè dicit, foreign, Et fecit labrum aeneum. At, quid ergò est quod additur de speculis mulierum? Respondeo, fuisse specula merè aenea, sed ex aere adeò polito, ut species incidentes aptè recipere & reddere posset: planè ut Ezech. 1. 7. facies animalium dicuntur foreign, micantes aut scintillantes instar superficiei aeris politi.
Ibid. pag. *[Hujus edit. pag. 439.]8. ait Apocal. 4. 6. verbailla [foreign] exponenda per foreign, quasi nimirum dictum fuisset, foreign (idest, foreign) foreign . Quae sanè dura videtur expositio; mollior futura, si legeretur foreign. At cùm expressè & distinctè bis exprimatur vox foreign, consultò innui videtur, medium ejus distinguendum ab ejus ambitu. Deinde, foreign (seu foreign) foreign distributivè sumere, quasi sensus esset, In medio uniuscujusque quadranguli quod est intra ambitum throni, adeóque quatuor media pro numero quadrangulorum statuere, id magis etiam durum. Velim itaque verba Ioannis foreign accipere, nempe vidisse eum quatuor animalia duobus in locis, primùm in medio throni, deinde in ambitu ejusdem. Quod ad ea quae viderit in ambitu throni, rectè docet Vir doctissimus, alludi ad quatuor Animalia vexillis Israeliticis olim impressa, secundùm quae castrametabantur circumcirca Levitas, & mediantibus Levitis circumcirca Tabernaculum. Sed quò referemus eadem 4 Animalia in medio throni seu Tabernaculi? ad locum Ezech. 1. 10. ubi Prophetam 4 ista Animalia vidisse intra, non extra, Templum, patet ex Ezech. 10. v. 3, 4, 5. collatis cum v. 14, ubi 4 rotae depinguntur 4 vultibus 4 ista Animalia repraesentantibus: nisi quòd pro foreign vultu Bovis, qui memoratur Ezech. 1. 10. hîc sit foreign vultus Cherub. Quae collatio (ut obiter hoc injiciamus) suspicionem injicit, foreign Cherub significare Bovem, à Chaldaico Syriacóque foreign Cherab, aravit; Boves enim arationi adhibebantur. Nisi fortè Hebraei firma sententiae suae fulcra habeant, cùm Cherubim imagines fuisse stat…unt formâ humanâ, & quidem puerorum. Quod enim compositum esse volunt ex foreign similitudinis, & Chaldaico foreign puer, puerile est & frivolum. Imò si forma Cherub fuit humana, duae rotae habuerint formam eandem Ezech. 10. 14. cùm tamen quaternae dicuntur habuisse quaternos vultus, & vultus Cherub expressè distinguatur à vultu hominis. Quicquid sit, pulchrum mihi & magni solatii esse videtur, quatuor Animalia, quae universum Ecclesiae corpus designant, non circa thronum tantùm, sed & in ipso ejus medio conspecta fuisse. Etsi enim ratione externi ministerii à 24 senioribus erga corpus fidelium administrati sint tantùm in ambitu throni, imò in ambitu ipsorum seniorum; ratione tamen communionis cum Christo, qui throno ipse insidet, recte & ipst intra thronum consti…uuntur, & per 4 Cherubinorum facies intra tabernaculum coram Deo consistentium repraesentantur.
Pag. *[Hujus edit. p. 455.]56. Pro eo quod nunc Amos. 9. 12. in Textu Hebraeo habetur, foreign olim scriptum lectum videri ait aliter, additque ex Hebraica lectione quae nunc obtinet. Alitérne igitur Scriptura Hebraica nunc habet quàm olim? Absit. Si enim ubieun que LXX interpretes à verbis Textûs Hebraici abeunt, aliter olim scriptum lectum fuisse dicendum est, hui quàm incertum & infinitis in locis immutatum habemus Verbum Dei! Nec legerunt LXX foreign: Nomen enim Dei non exprimunt, quod Iacobus ad supplendum sensum addidit. Quomodo autem locus Prophetae cum verbis Iacobi conciliari possit, in Notis nostris in Acta Apostolorum, quae lucem nondum viderunt, sententiam nostram sic dicimus; Verba Prophetae verti solere, Ut possideant reliquias Edom, & omnes Gentes, &c. Hanc versionem difficillimam mihi videri quae cum loco Actorum concilietur; facilem autem, si foreign non accusandi, sed, ut alibi saepe faciendum, nominandi casu accipiatur, ac vertamus, Ut possideant (nempe restauratum tabernaculum Davidis, de quo versupraecedenti) reliquiae Edom, & omnes Gentes super quas invocatum fuerit nomen meum. Nec dubium mihi est quin sic acceperint LXX Interpretes: transferunt enim foreign, &c. Ut requirent caeteri hominum, & omnes Gentes, &c. quae verba nullum habent sensum, nisi subintelligas quidnam sint requisituri, nempe id quod jamjam dix…rat, dirutum instauratúm que tabernaculum Davidis; pro quo Iacobus non malè substituit foreign: sive enim eos instauratum tabernaculum, sive istius tabernaculi instauratorem Dominum requirere dicas, idem dicis. Adde, quòd tabernaculum istud non propter ipsum, sed propter Dominum, essent requisiturae Gentes. Indagandum hìc quoque cur pro foreign possideant, dixerint LXX foreign, requirant. An quòd sive ex incuria, sive ob exemplar minùs accuratè exaeratum, legerint foreign Sic existimatur vulgò, nec repugnamus; licet tamen aliud conjectare. Tenendum, apud omnes ferme Orientales verba quae significant esse, saepe etiam significare fieri, id est, moveri ad esse: ut foreign aperire & solvere, quia Solutio motus est ad Apertionem; foreign possidere & emere, quia Emptio est motus ad Possessionem; aliá que sexcenta: sic foreign non tantùm est possidere, sed etiam movere se ad possidendum. Exemplum sit illud Deut. 2. 24. foreign, Incipe, posside, (id est, possessionem adi) & conflige cum eo bello: non poterant incipere actu possidere, antequam conflixissent & superâssent hostem. Sensus ergò est, Incipe adire possessionem. Et clariùs etiam v, 31. foreign, quae si vertas cum Pagnino, Incipe possidere, ut possideas terram ejus, Tautologiamera est: nequaquam verò si vertas, Incipe adire possessionem. Ità & hoc loco, foreign. Ut possideant, non tam ipsam possessionem, quàm possidendi studium, denotare existimârunt LXX, quòd requirendi verbo satis feliciter expresserunt. Neque mirum, quòd foreign verterint foreign Fortassis enim legerunt foreign; aut potiùs, ut alibi saepe, hîc quoque Edom latiùs quàm de propriè sic dicto populo accipiendum sunt arbitrati. Sicut enim duorum Rebeccae filiorum minimus Iaacob Ecclesiam, maximus natu Esau sive Edom omnes reliquos homines ab Ecclesia alienos adumbrabat: quamobrem in scriptis Rabbinorum Imperium Romanum, praesertim cùm longè latéque per universum ferè Orbem pateret, foreign, regnum Edom fuit nuncupatum, atque etiamnum per foreign, filios Edom, Christiani omnes ipsis intelliguntur. Cùm ergò hîc à Propheta Tabernaculo Davidis, id est, Reipublicae Israelis, opponantur reliquiae Edom; satis commodè per eos reliquos homines intellexerunt. Quod autem diximus, foreign interdum nominativo inservire, si quis fortassis id post verba Passiva fateatur, alibi verò neget, videat loca 2 Reg. 9. 25. Nehem. 9. 32. Sam. 17. 34. 2 Reg. 6. 5. Ezech. 43. 7. Ier. 33. 5. ubi cum verbis Neutris construitur: est & ubi cum Transitivis, ut Nehem. 9. 34. Ier. 38. 16. Ezech. 39. 14. Ità tam Hebraea quàm Graeca satis apertè indicant anticipatam Gentium conversionem, quae Iudaeorum restaurationem antecedere debeat; quod voluit Vir doctissimus.
Pag. *[Hujus edit. pag. 482.]132. Certum ait esse, Candelabra non Prophetas, sed Ecclesias denotare: Secùs mihi isthoc loco videtur. Eâdem enim Metonymiâ quâ duo Prophetae duae Ol…ae vocantur, quia oleum salutis subministrant; duo quoque Candelabra recte vocantur, quia lucem Evangelii gestantes eam ad alios diffundunt. Nec obstat quòd Apoc. 1. 20. Septem Candelabra exponantur per 7 Ecclesi…s; diversâ enim ratione & Ecclesiae & Ministris eadem vox tribui potest: ut & aliâ notione Apoc. 2. 5. Movebo candelabrum tuum, dicitur de ademptione purae praedicationis Evangelii.
Pag. *[Hujus edit. pag. 500.]187. versus 2 & 3 cap. 13 ex mente Syri sic conjungit, Tradidit ei Draco vires suas, & thronum suum, & potestatem magnam, & unum ex capitibus suis lethali plagâ sauciatum, &c. Vbi unum ex capitibus sauciatum in Accusat. casu accipitur: quod Syra constructio, nisi fallor, non patitur. Sic enim formâ Emphaticâ dicendum fuerat foreign at forma simplex foreign postulat subintelligi verbum substantivum, & unum ex capitibus ejus (erat) quasi mactatum ad mortem.
Pag. *[Hujus edit. pag. 522.]252. Armageddon cum Drusio vult esse quasi foreign excidium exercitûs eorum. Drusins scripsit, non foreign (id enim nihil significat) sed foreign ubi foreign est Affixum Chaldaicum. Verùm foreign pro turma sive exercitu Chaldaeis non usurpatur, sed pro fortuna. Itaque verisimile non est vocem hanc compositam esse ex Chaldaico foreign Hebraeo foreign & rursus Chaldaico affixo foreign. Nos resolvimus in foreign, Montem gloriae vel gloriosum Iudica: aut in foreign, Hostem gloriosum judica, Arabibus foreign in genere gloriam significat; ut & verbum foreign, gloriosus …uit, unde apud Hebraeos foreign res quaevis praestantissima & laudatissima, non tantùm in genere fructuum, sed & auri, argenti, vestium, caeterarúmque rerum quae laudari solent. Ità sensus erit, cladem inimicorum Ecclesiae futuram in tali loco, cui nomen pii precibus suis facien…, dicentes, Montem (vel Hostem) gloriosum judica, Domine, Vel si foreign pro infinitivo accipiamus, & hoc pronomine, ad verbum erit, Mons gloriae judicii, id est, mons gloriosi judicii, Sic intelligitur Mons Sion, & Synecdochicè Terra sancta; quod laudo.
Plura non addo, Vir amplissime, nè prolixior quàm par est, humanitate tuâ, quâ literarum mearum alloquinm benignè admittis, abuti videar, & in salutare illud monitum quod vulgatissimo & eleganti proverbio apud Arabes circumfertur peccare, foreign, i.e Cùm fuerit amicus tuus Mel, nè comedito eum torum. Non possum tamen quin quid de hoc scripto sentiam paucis exponam. Synchronismos Visionum acutissimè inventos miror, eósque sic enucleatos & elucidatos video, ut an quid hactenus in eo genere luculentius prodierit meritò dubitem. Neque me in Visionibus Apocalypticis usque adeò hactenus versatum agnosco, ut plerisque doctissimi Viri assertionibus refragari aut velim aut possim; attamen neque assensum facilè praebeo, cùm non satis plenè omnia perviderim, & in abstrusis istis rebus multa conjecturis potiùs quàm solidâ & perspectâ veritate niti videantur.
Ad sententiam certè Chiliastarum ut accedam induci nondum possum. Iudaeos ad fidem Christi aliquando convertendos, atque id tempus mundo felicissimum, imò foreign vitam ex mortuis, futurum, firmâ side amplector: Sed Iudaeos & Israelitas in terram Canaan esse revocandos, Indè Diem Iudicii esse inchoandum, Particularem tum fore quorundam resurrectionem, Illustrem tum fore Domini foreign, Ibi novum Christi regnum oriturum & per mille annos duraturum, cujus sedes in Terra Canaan sit futura, ac cum altâ pace & tranquillitate Ecclesians per totidem annos fruituram, aliá que ejus sententiae similia, nondum mihi persuaderi possunt. Nec tamen damno qui ista disputant modestè & disquirunt; quippe qui beatum me censebo, si in felicia ista tempora incidere detur: beatiorem tamen, si afflictionibus Christi in his terris conformi, gloriae quoque ipsius in coelis conformem fieri detur. Multa habeo quae adversus sententiam istam opponam: sed jamdudum te immanis haec Epistolae prolixitas lassat, & à melioribus negotiis importunè avocat.
Restat, Vir amplissime, ut ad Serenissimum Regem tuum profecturo ducem Deum ac reducem precer, qui te & Regiae Majestati gratum sistat, & familiae deinde tuae ac nobis sospitem restituat. Ego interim cum candidissimo atque integerrimo tuo meóque Gosso me oblectabo, cui novum erga literas Hebraeas animum sumenti meam rursus operam addixi. Dignus est piorum doctorúmque omnium, atque adeò tuo praesertim, qui utrâque parte excellis, amore, futurus aliquando vestra in patria & veritatis columen & eruditionis exemplar. Plura dicere vetat noster candor. Ego mihi amicitiam ejus magnopere gratulor vil eo potissimùm nomine, quòd per eum tuae Amplitudini non innotescere modò, sed & charus reddi potuerim. Nihil unquam magis in votis habni quàm piis ac doctis probari; qui si iidem & Magnates sint, quum tria illa rarò in una morentur sede, in te autem disjungi noluerint, ingratus forem nisi id mihi auspicatum dicerem. Vale, Vir Amplissime, Reipublicae vestrae & nostrae, tuis & nobis diu multúmque incolumis, méque semper amore tuo dignare. Datum Lugduno-Batavorum, 25. Febr. Anno 1634.
Amplitudini tuae devotissimus, Ludovicus de Dieu.