Reader
Works · Joseph Mede

Works, Exposition 12

Quaestio nobilissima, & ad intelligentiam superiorum Prophetarum atque ipsius Apocalypseôs apprimè necessaria, De Temporibus ac momentis Secundi Adventûs.

IN secundo Christi Adventu videtur considerandus esse longissimus quidem temporis tractus, quemadmodum in Adventu ejus primo: ut probari posse videtur ex sequentibus Sacrae Scripturae testimoniis.

Primò, ex Esaiae 34. 8. & 63. 4. …bi tempus secundi adventûs appellatur dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. Et certum est in eo respectum haberi ad veteris Testamenti Iubilaeum. Tempus itaque erit ad minimum unius anni: alioqui Synecdoche partis esset de nihilo. Idem Propheta, Esa. 65. 17. meminit novi coeli & novae terrae, quae in secundum Domini adventum rejiciuntur, 2 Pet. 3. 13. & in illis necessariò considerandus est longissimus quidem temporis tractus, propter illud quod apud Prophetam sequitur. Non erit ibi puer infans aut senex qui non impleat dies suos: nam puer infans centum annorum morietur, & peccator centum annorum maledictus erit.

Secundò, ex Luc. 17. 22. Venient dies quando desideretis videre unum dierum, sive unum ex diebus, Filii homini, & non videbitis. Quod intelligendum esse de ditbus secundi adventùs rectè statuit glossa ordinaria ex Beda. Id enim apparet ex duobus. Primò, quia dies illi intelliguntur quos conabuntur ostendere Pseudoprophetae dicendo, Ecce hîc, Ecce illie. vers. 23. Secundò, quia dies illi intelliguntur quì gloriosi futuri sunt & illustres, sicut fulgur coruscans de sub coelo, v. 24. qui dies sunt; non praeteriti adventûs primi, sedfuturi adventûs secundi. Profectò frustrà discipuli dèsiderarent dies praeteritos, qui certi erant de futuris, quos prae foribus semper adesse putabant, & cervicibus suis imminere.

Tertiò, ex Act. 3. 20, 21. …bi tempus secundi, adventûs appellatur in plurali tempora refrigerii, & tempora restitutionis omnium, de quibus locuti sunt omnes prophetae. Velle autem id accipere de temporibus aeternis, est cum ratione velle insanire; cùm de talibus temporibus Prophetae non sint locuti, ut constat liquidè ex vers. 22, 23. Ipsum audietis juxta omnia quae cunque locutus fuerit vobis: Et omnis anima quae non audiverit illum, exterminabitur de plebe: quae prophetia est de finali Iudaeorum conversione.

Quartò, ex Act. 15. 16, 17. ubi docetur, Tabernaculum David, sive regnum Israelis, restituendum esse in Domini reditu, & omnes Gentes esse ad illud aggregandas; quod certè brevi temporis spatio non perficietur: esse enim ibi sermonem de secundo Domini reditu apparet potissimum ex duobus argumentis. Primò, quia raditus ille futurus dicitur post primam vocationem Gentium: Visitavit primùm sumere populum ex Gentibus;—sicut scriptum est, Postea revertar. Item, Ut requirant eum caeterae Gentes, super quas invocatum est nomen meum; nempe jam antea in prima Gentium vocatione, quam secutura est vocatio universalis, Secundò, quia ipse Dominus promissam regni Israelis restitutionem passim rejicit in tempora secundi adventûs, ut videre est, Matt. 10. 23. & 23, 37, 38. Lucae 21. 28, 31. Act. 1. 6, 7.

Quintò, ex Rom. 11. 26, 27. Omnis Israel salvus siet, sicut scriptum est, Veniet Redemptor ex Sion: quibus verbis docetur novissimam Iudaeorum salutem, sive redemptionem, incidere in secundum Domini adventum. Atqui eadem illa Scriptura in eodem illo Domini adventu; versu statim sequenti, mentionem facit pangendi novi foederis cum illis quod ad minimum duraturum est per tres generationes. Esa. 59. 21. Hoc soedus meum cum eis; Verbum & Spiritus non recedent de ore tuo, & de ore seminis tui, & de ore seminis seminis tui, à modò usque in sempiternum.

Sextò, ex Matt. 12. 32. ubi docetur Messiae seculum esse duplex, unum praesens, alterum futurum; & in utrumque incidere remissionem peccatorum propriè dictam. Non remittetur ei neque in hoc seculo, neque in futuro. Neque enim, ut rectè Augustinus, lib. 21. De civ. Dei, cap. 24. de quibusdam veraciter diceretur, quòd non iis remittatur neque in hoc seculo, neque in futuro, nisi essent quibus, etsi non in isto, tamen remittetur in futuro: ubi vim faciunt verba ista, etsi non in isto, nè quis id de sola remissionis patefactione interpretetur.

Septimò, ex 2 Pet. 3. 8. ubi de die Iudicii loquens & perditione impiorum hominum, ait, quòd unus Dies apud Dominum sicut mille anni: nè quis putaret tempus secundi adventûs nimis breve esse ad judicandum & perdendum impios, eò quòd in Scripturis vocetur unus dies. Et sic verba interpretatus est Augustinus, vel quisquis ille author est Sermonum de Sanctis, qui Augustino attribuuntur. Nec immeritò. Stultum enim est cogitare velle unum diem naturalem, vel artificialem, esse apud Deum sicut mille annos. Ad tempus verò quod antecessurum est Iudicium pertinent verba sequentia, Et mille anni sicut dies unus: nè quis putaret tempus Iudicii nimis diu tardari, si per mille annos & plures differatur: Deus enim tempus mille annorum unum diem vocat in Scripturis. His postremis verbis Propheta quoque usus est, Psal. 90. 4. de toto vitae nostrae tempore: quae licèt per mille annos duraret, attamen apud Deum esset brevissima, qui tempus mille annorum vocat unum diem.

Octavò, ex Heb. 3. 7, 8, 9. ubi docet, Diem terminatum esse apud Davidem in voce Hodie, qui futurus sit populo Dei novus Sabbatismus; non quidem aeternus, sed temporalis; utpote in quem solùm quadret illa commonefactio Davidis, Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

Nonò, ex fine Apoc. 19. collato cum principio Apoc. 20. Nam in fine Apoc. 19. describitur secundus Domini adventus, ut manifestum est ex tribus. Primò, ex illis, Reget eas in virga ferrea: quod Ioannes futurum praedixit in secundo adventu, Apoc. 2. 27. Secundò, ex istis, Reges terrae & exercitus eorum congregatos ad faciendum praelium: quod praelium est faciendum in secundo Domini adventu; utpote futurum in die illo magno omnipotentis Dei, ad quem venturus est Dominus sicut fur, Apoc. 16. 14, 15. Denique ex ultimis illis verbis, Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis: quibus indicatur Bestiae Romanae, id est, ipsius Antichristi, interitus; quem ipse Paulus rejicit in secundum Domini adventum, 2 Thess. 2. 8. ubi illud quoque notandum, Et spiritu oris sui interficiet impium: quod prorsus idem est cum isto, & caeteri occisi sunt in gladio oris sui, Apoc. 19. 21. Atqui certissimum est in illo adventu numerandos esse mille istos annos pacis & regni sanctorum qui sequuntur, Apoc. 20. 4.

Denique, ex Apoc. 20. 8, 9. collato cum Ezech. 39. 9, 13. ubi rejicit Ioannes in secundum Domini adventum Gogi & Magogi interitum; post quem tamen Ezechiel docet numerandos esse ad minimum septem annos, & totidem menses certissimè finiendos. Ergò secundus Domini adventus complectitur longissimum aliquem temporis tractum. Tale quid*No…at. in Luc. 17. Beza suspicatus est de secundo Domini adventu, qui eundem put at inchoatum fuisse à promulgato inter Gentes Evangelio: at nos eum rectiùs putamus inchoandum ab interitu Antichristi, sive excidio Bestiae.

IOSEPHI MEDI Responsio ad DANIELIS LAWENI STRICTURAS IN CLAVEM APOCALYPTICAM.

NON videtur, Clarissime Domine, A. Lawenus vester aut meum in Clave Apocalyptica propositum, aut quibus eam subnixam esse volui fundamentis, satìs attendisse: alioquin non putâsset argumentis ex interpretationum pharetra depromptis me cessurum. Quorsum enim, obsecro, me istiusmodi telis oppugnare satageret, qui ipse interpretationem nullam praesuppono? imò nec istiusmodi sive praejudiciis sive hypothesibus ullis in hoc negotio locum esse debere contendo. Sed hâc ejus foreign nimiâ in praesenti omissâ, (qua de aliàs passim erit monendi occasio) accedo ad Censuram ipsam, & primò, Generalem.

Ad Censuram Generalem.

QUatuor enim ait in toto meo Discursu praesupponi quae censuram merentur.

Primò, quòd Liber ille clausus & obsignatus sit ipse Liber Apocalypsews. Miror unde hoc colligat. Num ex istis precatiunculae meae verbis, Qui solus dignus eras Librum hunc accipere & aperire? At allusio esse potuit, non sententiae argumentum: Certè hypothesis non fuit. Rem ipsam quod attinet, ego Librum illum obsignatum, Sigillorum librum esse puto, Apocalypsews non puto. Sed esto me putâsse; non tamen huic fundamento quidquam Synchronismorum meorum superstruxi. Nec certè si Apocalypsis nihil aliud sit quàm compendium quoddam & comportatio veterum prophetiarum quae adhuc implendae post Christi adventum supererant, (quae ipsius Laweni sententia est) adeò multùm intererit an quis Librum obsignatum, cum eo, Librum veterum Prophetarum esse dicat, an, cum aliis, Librum Apocalypsews. Sed hanc opinionem in notationibus suis prooemialibus in Apocalypsin ut erroneam validissimis argumentis se confodisse refert: mihi verò, qui legerim, nè verisimilibus quidem id secisse videtur. Iudicet alius.

Secundò, ait à me praesupponi, nullas fieri futurorum praedictiones ante reserationem Sigilli primi. Ego verò hoc nusquam praesuppono, imò contrarium potiùs prae se ferunt verba mea in*[Hujus editionis pag. 424. praeloquio Partis secundae, lin. 8. Quid, quòd ibidem nè septem quidem Ecclesiarum Visionem negavi futurorum prophetiam esse, sed in medio reliqui, nec quid de eo me interponere velle dixi?

Sed (ut sententiam meam aperiam) ità quidem sentio; Saltem nihil esse prophetiae, in capitibus istis quarto & quinto Sigillorum reseratione antiquius, quodve altiùs ratione rei gerendae ascendat: & hoc quidem ad institutum meum satìs erat; nec id puto Dominum Lawenum negaturum. Addo ampliùs, Nec esse Visionem ibidem exhibitam rei futurae prophetiam, sed prophetiae exhibendae apparatum. Urut enim in Cantico Presbyterorum & Animalium inseratur aliquid de re futura; Visionem tamen ipsam Prophetiam es…e de futuris, id verò non magìs indè sequi, quàm eandem esse historiam de praeteritis, ex eo quòd in eodem Cantico verba illa, Occisus es & redemisti nos Deo per sanguinem tuum, de praeterito loquantur: non enim si quid in visione aliqua incidenter dicatur aut cantetur, statim illud foreign visionis est. Sed in quarto capite (inquit) futura praedicuntur, quia verba illa, Dederint, procident, & adorabunt, &c. sint futuri temporis, Graecè foreign. Respondeo, Futurum in Hebraismo (ejus autem notione passim utitur Apostolus) significare actum solitum vel debitum; ità ut hoc loco Ioannes referat non quidem quid tum factum sit, (ut à nonnullis exponitur) sed quid Animalibus & Presbyteris istis ex officio pro re nata faciendum esset, quódque ipse postmodum in sequela Visionum semel atque iterum ab iisdem factum vidit.

Tertiò, ait me praesupponere Septem Tubas esse Visum Sigilli septimi: hoc enim vult, cùm ait me praesupponere Tubas necessariam habere connexionem cum Sigillo septimo. Et hoc quidem verissimè dixit, me praesupponere. Praesuppono autem, & quidni praesupponerem? Annon Grammaticum contextûs sensum, quo vix alius est in Apocalypsi de rerum narratarum ferie clarior & luculentior, necesse fuit praesupponi? Ad praecedentium Sigillorum omnium apertionem Visum aliquod subjicitur rem sigillo significatam exhibens. Ad apertionem primi, Aspexi, inquit, & ecce equus albus, &c. Ad apertionem secundi, Prodiit Equus rufus, &c. Ad apertionem tertii, Aspexi, inquit, & ecce Equus niger, &c. & sic in quarto, quinto, & sexto. Quis igitur pari ratione non credat, quod Septimi sigilli resignationi subjicitur, esse ejus Sigilli Visum? Quomodo absurdum non est affirmare, solius Sigilli septimi aut Visum nullum esse, aut ejus descriptionem Sigilli apertioni praemitti, praeter omnium Sigillorum, imò Tubarum & Phialarum, morem? Cùm aperuisset, inquit, Sigillum septimum, factum est silentium in coelo quasi per semihoram: & vidi septem Angelos stantes in conspectu Dei, & datae sunt illis septem Tubae. Aut hîc clarum est Rem Sigilli septimi describi; aut omnino fatendum nihil esse in hoc Libro de ordine certi, sed quidvis cuivis pro libitu praeponendum & postponendum, nullâ sensûs Grammatici ratione habitâ. Hoc viderunt ex veteribus Andreas & Aretas; ex Pontificiis Lyranus, Aureolus, Ribera, Alcazar, Viega, Cornelius à Lapide; ex nostris Iunius, Graserus, Brightmannus, Napierus, Reverendissimus Episcopus Aberdonensis, Clarissimus Alstedius: Qui omnes pro concesso habent, Rem seu Visum Sigilli septimi esse mysterium Tubarum. Nec crediderim quemquam interpretum id unquam negaturum fuisse, nisi in Visionum dispositione magis ad apparentem nescio quam interpretationis concinnitatem, quàm ad naturalem & simplicem Textûs sacri mentem, respexissent.

At haec dispositio, inquit, absurda est, ex ipsius Synchronistae hypothesi; utpote cui Turba Palmifera (cap. 7.) incidat in Tubam novissimam; quomodo ergò cùm ea connectuntur sex Tubae priores? quod tamen necesse est fieri, si, &c. At verò Synchronista nusquam connectit Turbam palmiseram cum prioribus sex Tubis. Fallitur Lawenus si me Coetum centum & quadraginta quatuor mille obsignatorum, & Turbam palmiferam innumerabilium gaudentium, pro iisdem habere putat. Diversa sunt & diversorum temporum. Quae quidem junctim totum Sigilli septimi, id est Tubarum, intervallum pervadunt: feorsim verò Coetus obsignatorum cum sex primis Tubis, Turba palmifera cum Tuba septima foreign. Inspice sodes Schematismum meum.

At impossibilis est. Quid ità veró? Quia Sigillum sextum Tempus est secundi adventûs. At Tubae saltem sex priores praecedunt adventum Christi. Hoc scilicet est (quod dixi) Visionum ordinationem ex privata interpretatione suspendere: Ego verò pernego Sigillum sextum esse Tempus secundi adventûs. Neque hujusmodi interpretamentum ex verbis illis*Apocal. 6. 17. foreign, aut ex prognosticis illis Matth. 24. 29. exsculpi potest: non ex appellatione Diei magnae; eam enim integram habes Zeph. 1. 14. de clade Iudaeae usurpatam, foreign & vers. 15. foreign.Drusi… ad cap. 1. Ioelis. Dies Domini: genusloquendi for…nse; ut si dicat, Iudicium Domini: quomodo Apost. Diem humanum dixit pro Iudicium humanum. 1 Cor. 4. 3. Alibi quoque similis est apud Prophetas de Iudiciis particularibus diei Domini usurpatio: ut Isa. 13. 13. Dies irae furoris Domini, de onere Babylonis; Ier. 46. 10. de clade AEgyptiorum, Dies ille Domini Dei exercituum, dies ultionis. Quod verò hic urget de geminato articulo foreign, nullius est ponderis; fit enim ex consuetudine linguae cùm adjectivum postponitur: foreign, tantundem valent. Accedit quòd apud Zephaniam quoque in Hebraeo geminetur articulus foreign, quasi foreign quod Graeci respuunt. Nec in caeterâ hujus Sigilli descriptione omnino quicquam est quod non aliis, citra magnum illum Universalis Iudicii diem, rerum conversionibus & ruinis describendis à Prophetis jamdudum adhibitum fuerit. Communes sunt hae magnarum calamitatum & horridiorum cladium imagines Orienti usitatae, ut nostris quoque Poetis sua sunt schemata, suae picturae. Videamus de singulis.

Ecce, (inquit c. 6. v. 12.) Terrae motus magnus factus est, Graecè foreign, id est, Coeli terraeque motus. Terrae motus autem hujusmodi (teste Apostolo Heb. 12. de loco Haggaei, c. 2. v. 6, 7. Adhuc semel, & ego commovebo coelum & terram) denotat foreign, mutationem eorum quae commoventur. Idem nos de hoc Coeli terrae que motu in Apocalypsi putemus. Sequitur, Et Sol factus est niger ut saccus cilicinus, & Luna facta est ut sanguis, id est, per ellipsin adjectivi, rubicunda ut sanguis. Periphrasis autem est deliquii Luminarium, ubi Sol ater apparere soleat, Luna verò rubicunda: cui planè geminum est illud Isa. c. 13. v. 10. de vindicta Babylonis, Obscurabitur Sol in exortu suo, & Luna non splendere faciet Lumen suum; LXX. foreign, ut Matth. 24. 29. Adde Ezech. 32. 7. de clade Pharaonis, Et operiam coelos, & nigrescere faciam stellas ejus; Solem nube tegam, & Luna non dabit lumen suum, &c. Item Ioel. 2. 10. de horrenda Iudaeae vastatione ab exercitu locustarum Aquilonarium, Afacie ejus, inquit, contremuitterra, moti sunt coeli: Sol & Luna obtenebrati sunt, & stellae retraxerunt splendorem suum. Sed ohe! jam satìs est. Vide tamen Ier. 4. 23, 24, &c. de excidio Iudaeae; ubi omnia in antiquum Chaos rediisse putares.

Vers. 13, 14. Et stellae coeli ceciderunt in terram, sicut ficus abjicit grossos suos cùm vento magno concutitur. Et coelum abscessit sicut liber convolutus; vel Coelum evanuit, &c. id est, Stellae coeli disparuêre, quemadmodum literae evanescunt libro (veterum more) convoluto. Ellipsis enim est utrobique prioris substantivi Hebraismo familiaris, ut Deut. 20. 19. 2 Reg. 18. 31. & alibi passim: ità ut hoc de coeli disparitione, & illud de stellarum casu. mutuò sese explicent. Integer autem locus desumptus est ex Is. 34. 4. ubi eâdem planè imagine, sed inverso ordine, depingit Spiritus sanctus cladem Idumaeae: Convolventur, inquit, sicut liber, coeli, & totus exercitus eorum (id est, stellae) decidet u… folium è vite, & ut deciduus grossulus è ficu. Cujus sententiam aliquantò clariorem reddere voluit Spiritus Apocalypticus duplici verborum additamento; illi…c foreign, hinc foreign. Porrò de eadem clade Edomitica haud mitioribus quàm Isaias circumstantiis agunt Obadias; Ier. c. 49. à vers. 7. ad 22; Ezech. c. 35. per tot. & 25. vers. 12. Quod idcirco moneo, nè quis hunc quoque locum, cum mysticorum sensuum admiratoribus, ad magnum illum Universalis Iudicii diem detorqueat.

Omnes montes & insulae è suis locis emotae sunt; scilicet, ut in terrae motibus fieri nonnunquam contigit. De montibus autem similem imaginem vide Ier. 4. 24. Ezek. 38. 20.

Restant vers. 15, & 16. Reges terrae & magnates, &c. absconderunt se in speluncis & petris montium; dixerúnt que montibus & petris, Gadite super nos, & abscondite nos à facie sedentis super thronum, & ab ira Agni. Foeda imago est quâ fugientium & latitantium, quà prae rerum suarum desperatione vitae taedentium: cui similem habes de clade Hierosolym…rum Luc. 23. 30. item Hos. 10. 8. de clade. Samariae ejúsque idolorum; sed integram Isa. 2. 18, 19. Haec autem paulò fusiùs o…tendere visum fuit, nè Dominus Lawenus me abs que ratione negâsse putaret Sigillum sextum esse Tempus secundi adventûs: cujus verò temporis, & cujusmodi rerum conversionibus & ruinis applicandum sit, non est hìc dicendi locus. Pergo ad caetera.

Quartò, Hypothesibus meis annumerat, quòd Quadraginta duo illi menses sint tota duratio sex Tubarum. At haec Hypothesis non est, sed conclusio ex praemissis Synchronismis necessariò sequens. At (inquit) menses isti rejiciuntur in finem sextae Tubae, Apoc. 11. 2. Nego: non est caput undecimum pars visionis Tubae sextae, sed nova prophetia, ut postea videbitur. Sed certum est (inquit) Menses illos propriè & secundùm literam accipiendos esse de mensibus dierum, non annorum; proindéque istis temporum angustiis sex Tubarum intervallum includi non posse. Magnum verò postulatum: miror illud doctissimo viro certum esse, quod à plerisque nostrorum non modò negari, sed & magno studio impugnari noverit. Hoccine autem pro concesso sumendum fuit? Mihi contrà inter alia illud argumento est, Menses istos secundùm literam accipi non posse, quòd Bestia, cujus duratio sint, Coetui centum quadraginta quatuor mille obsignatorum, Coetus autem obsignatorum sex primis Tubis contemporet; Tubarum verò res tantillo tempore decurri non posse. Adhaec, si tres isti dies & dimidium mortis Testium, quae pars sunt dicrum 1260, seu mensium 42, literaliter accipi nequeant; tum ne que dies 1260, seu menses 42, sic accipi debent. At tres istos dies & dimidium diei literaliter accipi non posse, patet ex iis quae tunc gerenda praedicuntur. Quis enim credat tridui & dimidii diei spatiolum, aut famae necis Testium per orbem disseminandae, aut legatis cum muneribus ultro citróque inter gentes mittendis, sufficere? imò nè parandis quidem muneribus sufficeret. Adde quòd dimidium diei, seu horae duodecim, si literaliter accipias, actionibus hujusmodi determinandis prorsus ineptum sit: non enim ad horas istiusmodi res observari solent, quinimo ad menses, saltem ad dies integros.

Responsio ad Censuram specialem, & primò, Ad Censuram Synchronismi I.

AD primum Synchronismum, Mulieris in Eremo agentis, Bestiae Septicipitis instauratae, Atrii calcati, & Testium Prophetantium in sacco, primùm illud notat, Bestiam diu fuisse Septicipitem antequam fuit instaurata, ac proinde non bene hîc conjungi tanquam Synchrona. Putat scilicet me nomine Bestiae Septicipitis Bestiam sub novissimo tantùm seu septimo capite agentem intellexisse. In quo fallitur. Ego enim Bestiam Septicipitem vocavi foreign Bestiam illam primò descriptam, quocunque statu; quia cum tot capitibus eam Spiritus ubique, etiam sub sexto capite, videndam exhibuerit. Quamvìs enim non simul, sed ordine & deinceps, Capita vices suas egissent, tamen Bestia ipsa una eadémque censetur omni statu. Addidi autem [instauratam,] ut novissimum ejus statum designem; nè quis me cum Bestia simpliciter, & omni statu, Synchronismum hîc astruere velle existimet, sed tantùm novissimo. Sed nè sic quidem in tuto res est. Nam inquit Bestiam etiam aliquandiu sub septimo illo & novissimo capite grassatam esse antequam plagam gladii accepit, ex eâque denuo revixit, Ad haec, Menses quadraginta duos nec esse totam durationem regni Bestiae instauratae, sed saevissimae & novissimae persecutionis. Et hîc quidem sibi nudè affirmanti credi postulat; argumentum enim nullum assert.

Ego verò contrà assero nullum alium Bestiae Septicipitis statum cap. 13. describi quàm instaurationis; esséque eum statum integrum Bestiae capitis novissimi. Quicquid enim mali Bestia fecisse dicitur, quicquid cultûs & adorationis eidem ab incolis terrae delatum est, id omne post instaurationem ipsius seu plagae curationem factum legitur: Et vidi, inquit, unum ex capilibus ejus foreign, quasi lethaliter occisum fuisset; (nempe non nunc vidente Ioanne, sed ante hunc exortum suum) sed plaga ejus sanata fuit: (nimirum statim ab exortu suo, aut in ipso) & admirans universa terra secuta est Bestiam, (nempe jam sanatam) & adorârunt Draconem, &c. Túncque datum est ei os loquens grandia, & blasphemias, &c. & aperuit os suum adversus Deum, &c. Omnia haec post sanationem facta sunt; sed ante sanationem nihil est quod fecisse legitur, nec ei quicquam honoris à Gentibus delatum. Fuit igitur instauratio ista Bestiae novissimi capitis (quo eam statu Ioannes è mari emergentem vidit) non fatum aliquod posterius, sed ipsa nativitas. A reliquorum enim capitum singulis ad caput sequens sine plaga transitum est. Atqui in transitu à sexto ad novissimum, lethali vulnere decubuit Bestia; quo eam vulnere sauciam (id est, sexto capite vulneratam) Ioannes è mari emergentem vidit: non vidit eam cùm vulneraretur; siquidem foreign sensu plusquam perfecti accipiendum est, quemadmodum suprà c. 5. v. 6. Vidit in medio Presbyterorum & Animalium Agnum stantem foreign, quasi mactatus fuisset, non eo tunc vidente mactatum. Hic sensus simplicissimus est, quem litera & ordo contextûs ultro suppeditat; à quo temerè recedendum non est, ubi nec ratio nec necessitas ulla ad id compellit. Frustrà igitur est Dominus Lawenus, dum Bestiae instaurationem uná que menses illos quadraginta duos ad supremam & novissimam Bestiae persecutionem rejiciat; nisi eódem quo que rejicere velit Bestiae adorationem, grandiloquentiam, blasphemiam, & (ut verbo dicam) omnia in universum Bestiae facinora; sícque Bestiam nobis cudet Antichristianam, cujus per tot secula nulla praedicantur facta, nulla persecutio. Sed nihil agens nè cogitari quidem potest quòd fit. Sed, quod ferè praetermiseram, De Mensibus Bestiae in novissimam ejus persecutionem rejiciendis, lectionem Complutensem sibi savere putat; quia scilicet, pro potestatem faciendi menses quadraginta duos, legit potestatem bellum faciendi. Hoc verò ut neutiquam ei patrocinatur, (cùm totum Bestiae dominium non aliud sit quàm quoddam contra Sanctos bellum;) ità cùm neque interpres Latinus neque Syrus eam vocem agnoscant; ad haec, cùm ex quindecim Stephani exemplaribus duo tantùm eam habuerint, omnino in eam sententiam devenio, à Sciolo aliquo additam esse, qui vim verbi foreign vivendi & durandi significatione cum nominibus temporis ignoraverit. De qua vide Act. 15. 33. 2 Cor. 11. 25. Iac. 4. 13.

De Bestia & Muliere.

HUic Synchronismo speciatim opponit, Instaurationem Bestiae initium quidem sumere cum initio peregrinationis Mulieris in deserto, ipsam tamen longiùs perdurare. Sed si eadem sint & aequalia tempora Mulieris & tempora Bestiae, ut ipse quidem fatetur; quî fieri possit ut quae eodem tempore incipiant, non etiam simul desinant, fateor me non capere. Sanè apud Mathematicos magnitudines aequales sunt etiam congruae, id est, prima primis, media mediis, extrema extremis respondent.

De Atrio Exteriori à Gentibus calcato.

ATrium à Gentibus calcatum esse se nescire, ait, unde hauserit Synchronista, cùm Apoc. 11. tantùm dicatur illud Gentibus datum esse. Dicam unde hauserim. Putabam Atrium exterius & Civitatem sanctam sese mutuò in hac Visione explicare: quia nimirum Atrium exterius locus fuit ubi Civitas …ancta conveniret, proindéque dictum Atrium Israelis. Imò in deserto, unicum tantùm Atrium habente Tabernaculo, (quò non nisi Sacerdotibus & Levitis ordinariè ingredi fas erat) Atrium exterius nullum erat praeter castra Israelis ceu Civitatem sanctam. Accepi igitur acsi scriptum fuisset, Atrium quod extra Templum est nè metiaris; nam datum est Gentibus, & calcabunt illud mensibus quadraginta duobus. Nam Enallage Substantivi pro Relativo non infrequens est, tum in hoc libro, tum alibi; nempe aut Substantivum quod praecessit repetendo, aut ejus Synonymum loco Relativi substituendo: cujus exemplum vide Act. 25. 21. Et sanè quid aliud esle dicemus Gentibus dari, hoc est, occupandi potestatem fieri, quàm calcari? & quid tandem calcarent Gentes nisi id quod datum fuerat? Adeò ut hae quoque voces non minùs quàm Atrii & Civitatis sanctae mutuò sese explicare videantur.

Sed ut adhuc magìs vapulem, addit praeterea, Atrium hoc exterius apud Ioannem non esse, quod ego sentio, Atrium Israelis, sed Atrium Gentium; Atrium verò Israelis sub illis verbis intelligi, ET ADORANTES IN EO. Sed hîc mirum est quàm fallitur. Nusquam enim in tota Scriptura Atrium illud Gentium (quod prophanum erat, non sacrum) Atrii exterioris nomine intelligitur; sed Atrium Israelis, id est, populi Israelitici. Neque populus in eo Atrio adoratum veniebat ubi altare situm erat, sed Sacerdotes & Levitae: quod eum Drusius docere potuit ad hunc locum. Res sic se habet.

foreign (quo nomine universum Templi aedificlum complector) gemino discriminabatur Atrio. &c.

[Vide reliqua in Comment. Apocal. ad cap. 11. 1, 2. pag. 479, 480.

De Bestia & duobus Testibus.

PRophetia Testium, inquit, licèt initium sumat cum instauratione Bestiae, non tamen cum eadem terminatur. Hoc ego tantundem intelligo, quantum illud de Bestia & Muliere. Nam si dies 1260 initium sumant cum mensibus 42, quî fieri potest ut non simul terminentur? si simul, ergò cum exitu Tubae sextae aut ineunte septima; nec enim ulteriùs prorogari potest Testium prophetia.

Ad Censuram Synchronismi II.

BEstia Bicornis, inquit, ortu posterior est Bestiâ Septicipite. Fateor, quà Septiceps est; non quà Decemcornupeta. Neque ego hîc Bestiam Bicornem cum Septicipite compono alio quàm instaurationis seu capitis novissimi statu. In transitu à sexto capite ad novissimum lethali vulnere decubuit Bestia, ut jam antea dixi; quo vulnere omnino periisset, nisi medicam ei manum commodè adhibuisset Pseudopropheta.

Hoc autem statu (Instaurationis nimirum) fatetur Lawenus Bestiam Bicornem Septicipiti coaevam esse. Ait enim, Nata demum videtur circa instaurationem Bestiae prioris, utpote quae fecerit adorari Bestiam primam, cujus curata est plaga. Hoc cùm ipse dixerit, non video cur me reprehendat quòd Bestiam Bicornem Septicipitis (instauratae nimirum) conditorem seu instauratorem vocaverim. Annon qui de novo adorari fecit, post potestatem ex lethali plaga intercísam aut collapsam, instaurare censendus est? At, inquit, Bestia illa prior dicitur. Scilicet, non temporis, sed narrationis ordine. Nullum enim hîc Bestiae Septicipitis statum agnosco à Ioanne visum, praeterquam instaurationis. At opus illud instaurationis, inquit, Draconi tribuitur, non Pseudoprophetae. Respondeo; Cessit quidem Draco potestatem suam Bestiae; sed eandem Bestiae conciliavit Pseudopropheta, tum cùm orbis incolis persuaserit ut facerent Imaginem Bestiae vulneratae, Imaginem (ut videtur) ejus statûs quo plagam acceperat; quâ imagine factâ, Bestia illa pridem sauciata revixit. Sic enim referri & exponi possunt verba [foreign] v. 14. quamvìs etiam non incommodè referri possunt ad descriptionem Bestiae priùs factam, eo sensu acsi diceretur Ioannis personâ, ut facerent imaginem Bestiae, Bestiae nimirum illi quam ego sau…iatam denuóque sanatam me vidisse dixi.

Ità enim sentio, Ioannem utramque Bestiam simul emergentem vidisse; hanc ex mari, illam ex terra: priùs autem ejus quae ex mari capite sauciato ascenderat historiam describere, deinde ejus quae ex terra. Nam quae simul gesta sunt, simul tamen narrari non potuerint, sed seorsim & deinceps. Primò igitur Septicipitis sanatae tyrannidem & blasphemias recensere; postea ut ei vulneratae Bicornis medicam manum adhibuerit… populos in obsequium ejus flexit, eíque potestatem conciliavit cujus ipsa praefecturam gereret, caeteráque quae fecit in conspectu ejus.

Ad Censuram Appendicis de alternatione nominum Bestiae, Imaginis Bestiae, & Pseudoprophetae.

IAM Appendix illa de alternatione nominum non somnium fuit, sed conjectura probabilibus argumentis subnixa. Ejus duae quasi partes. Una, Imaginem quae dicitur Bestia, esse ipsam Bestiam septicipitem sub instaurationis statu. Altera, Vbicunque Bestia cum Imagine Bestiae conjunctim legitur, ibi Bestiae nomine non Decemcornupetam, sed Bicornem intelligi. De primo, Quòd dixi, Imaginem Bestiae esse ipsam Bestiam septicipitem sub instaurationis statu; eo sensu dixi quo di…i solet Anima cujusque est quisque. Ità enim etiamnum vigilans sentio, Imaginem illam esse (non, quod Lawenus vult, Idolum magicum, sed) Bestiae instauratae formam, juxta quam instaurari dicitur.Bestia septiml capi… est imago Bestiae sexto ca…ite mactat v…l imaginem gerit, &c. Bestia scilicet novissimi capitis, Pseudoprophetâ auspice, facta est Imago Bestiae sexto capite mactatae, id est, Draconis septicipitis, qui idcirco quasi revixisse dicitur. Esse enim Draconem septicipitem (septicipitem dico, non simplicem) sexti capitis Bestiam, ex eo liquere potest, quòd eidem novissimi seu septimi capitis Bestia in eodem throno proximè successerit. Sic enim colligo; Draco thronum suum cessit Bestiae capitis novissimi; ergò decessor ejus fuit, seu penultimi capitis Bestia. Hujus imaginem (Draconismum, si libet, voca; aut quid si Daemonolatriam?) novissimi quoque capitis Bestiae, Bicornis iste Draconiloquus adeò insculpi curavit, ut qui eam adoraverit, Draconem pridem debellatum quasi de novo adorâsse dicatur.

Sanè citra Imaginem istam (juxta quam Bestiam adorabant ii quorum nomina non sunt scripta in libro vitae Agni) Bestiam adorare (quo sensu hì… dicitur) non magìs impium fuisset, quàm cuivis alii potestati mundanae morem gerere. Hoc autem ostendo; quia Bestiam adorare ex Hebraismi & Orientis usu nihil aliud est quàm eidem subjici: id quod ex eo apparet, quòd verbo Adorandi foreign subjungitur vers. 4. Et adorârunt Bestiam, dicentes, Quis similis Bestiae? & quis potis est belligerare cum ea? Bestiam igitur adorare est Bestiae se dedere tanquam potentiori, & cui nemo sit resistendo & belligerando. Quo eodem sensu terra ipsa, non modò incolae ejus, Bestiam adorare dicitur vers. 12. id est, ei subjici: foreign (inquit) foreign, &c. De hac notione verbi foreign, vide Gen. 27. 29. & cap. 37. 7. & cap. 49. 8. item Isa. 45. 14. At Bestiae juxta imaginem suam subjici, quà Draconem septicipitem referat, id verò in Deum blasphemum est & impium. Unde qui sic Bestiam adorant, in Bestiam adorando Draconem adorare dicuntur, vers. 3, 4.

Ad alteram Appendicis partem venio. Dixi, Vbicunque Bestia & Imago ejus tanquam jugales audiuntur, ibi Bestiae nomine Bicomem intelligi. De hoc fatebor ingenuè meipsum jamdudum dubitare coepisse, ex quo observaverim copulationem istam, Bestiam & Imaginem ejus, per figuram foreign exponi posse, quasi Bestiam in imagine, vel juxta imaginem ejus, vel quid simile: quod tamen alium forsan non movisset.

Utut sit, in neutro videtur Lawenus argumentis meis satisfecisse. Ad id quod de Imagine Bestiae adduxi, Dici eam facere ut quicunque non adorârint Imaginem Bestiae (id est, seipsam,) occidantur, id verò alterutrius Bestiae opus videri; respondit, Imagini Bestiae adscribi quod Pseudopropheta fecit Imaginis illius author, Metonymiâ effectûs. Mira verò Metonymia! quâ actio agentis circa objectum tribuatur objecto in seipsum; cujusmodi credo Metonymiae exemplum nullum dari posse. Scio quidem effecto nonnunquam tribui actionem causae principalis in objectum ab utroque diversum; sed non cùm effectum ipsum actionis objectum fuerit. Porrò huic responso prae…idium quaerit in Editione Complutensi, quae unà cum Andrea (diceret Areta) legit foreign, & facit, nempe Bestia Bicornis. Sed dixer…m lectionem hanc corruptam videri, & fortasse Aretae aevo natales suos debere. R. Stephanus non annotavit, quia, ut conjicere est, in nullo suorum codicum reperit, aut conjunctionem foreign ante verbum foreign pro depravatae lectionis argumento habuit, ut quae in sequenti membro postulare videatur foreign.

Quod dixi, Vbi Bestia, cum Pseudopropheta simul adsit, ibi Imaginem Bestiae, non comparere; opponit Apoc. 19. 20. ubi simul comparent Bestia Imago Bestiae, atque Pseudopropheta; ut ibi Bestiae nomine Pseudopropheta intelligi nequeat. Respondeo, In eodem quidem versu comparere, sed combinatione & sententiis diversis. Prima combinatio est Bestiae & Pseudoprophetae illis verbis, Et comprehensa est Bestia & cum ea Pseudopropheta. Secunda est Bestiae & Imaginis ejus, ubi dicitur, Seduxit eos qui acceperant characterem Bestiae, & adoraverant Imaginem ejus. Possum igitur affirmare primâ combinatione Bestiam dici Septicipitem Bestiam, secundâ verò Bicornem. Quòd verò paulò pòst obtendat, Adorationem soli Bestiae Septicipiti, non Bicorni competere, utpote de qua illud solummodo dicatur, quòd fecit adorari Bestiam Septicipitem; respondeo, De Bicorni Bestia & illud quoque dici, quòd exerceat omnem foreign Bestiae Septicipitis in conspectu ejus; hujus autem foreign partem, vel praecipuam, esse adorationem accipere, ut apparet v. 7, 8. Praeterea, cùm Bestiam adorare nihil aliud sit quàm homines sese imperio ejus subjicere; constat Bestiam absque adoratione Bestiam esse non posse.

Quod porrò ait ad tertium meum argumentum, Nomen numerúmque Bestiae, Bestiae Septicipitis esse, non Bicornis; novit doctissimus Vir, illis contrarium videri qui solam Bestiam Bicornem pro Antichristo habent, Bestiam autem primam pro Imperio Romano Ethnico: quibuscum tamen ego de interpretatione non sentio.

Denique falsum esse ait (quod mihi etiam in hac dissertatione excidit) Bestiam Septicipitem restitutam totam se arbitrio Pseudoprophetae tanquam supremi Domini regendam permittere. Ego verò id ipsum verbis illis innui puto quibus dicitur, eam omnem potestatem Bestiae prioris exercere in conspectu ejus. Sed haec omnia interpretatione multò magìs clarescerent, nisi quòd ab ea, juxta instituti mei legem, hîc prorsus abstinendum sit.

Ad Censuram Synchronismi III.

TErtius Synchronismus, inquit, MERETRICIS ET BESTIAE SEPTICIPITIS DECEMCORNVPETAE, castigatione indiget; quia Mulier meretrix, id est, Vrbs Roma, jam tempore Ioannis extabat, quando Bestia Septiceps capitis novissimi adhuc futura erat.

Respondeo; Mulier quidem Ioannis aevo fuit, & ante Ioannis aevum, eadémque toto illo tempore Bestiae regina; sed Meretrix non fuit Mulier nisi Bestiâ demum novissimi capitis agente vicem. Siquidem Meretricis nomine Scriptura Moecham intelligit; jam Moecha non est nisi quae fidem conjugalem violaverit. At Civitas illa magna nondum Ioannis aevo Christo in manum convenerat, ut Moecha dici potucrit. Dixi ergò Meretricem, non Mulierem, Bestiae non Septicipiti simpliciter, sed ei jam Decemcornupetae contemporare.

Sed suspecta est mihi, inquit, laci…ia ista, DECEMCORNVPETA; quasi Bestia demum facta esset Decemcornupeta sub septimo, id est, novissimo, ejus capite. Ità est omnino, Pictores quidem hîc pro libitu decem cornua in septem capita distribuunt, aliis singula, aliis pro liberalitate sua bina largientes. At hoc non tantùm inconcin…um est, sed etiam falsum. Ioanni enim solum caput septimum, in illa capitum sese invicem scandentium scala situ summum, vice novissimum, cornuum gestamine superbit: id quod sic probatum dabo. Florente capite florescunt cornua; quo occidente, etiam cornua indè enascentia occidere necesse est. In primis igitur quinque capitibus haec cornua inesse non poterant; quia quinque illa capita jam abierant, & unà cum capitum vicibus cornuum quoque vices abiissent; neque in sexto; quoniam eo Ioannis aevo regnante, cornuum tamen tempus nondum advenerat. Relinquuntur igitur capiti novissimo.

At, inquit Lawenus, Verba Apocalypseôs clarè & disertè docent, decem illa cornua ipsis temporibus Ioannis extitisse. Imò contrarium docent clarissimè & disertissimé. Decem cornua, inquit Angelus, sunt decem reges qui regnum nondum acceperunt. [SVNT] autem in hujusmodi sententiis copulativè sumitur, non foreign, quod Logici nôrunt. Alioquin concludendum quoque esset, Omnes septem reges Ioannis temporibus extitisse, quia de septem quoque capitibus dicitur, Septem capita sunt septem reges, foreign.

Sed & ab eventu sententiae adversanti praesidium quaerit: Certum enim est, inquit, ex historiis imperium Romanum, dum haec scriberet Ioannes, ex decem regnis sive regalibus provinciis tanquam partibus constitisse. Imò certum est, si Straboni fides, (qui solus hîc laudari solet, quémque Lawenus hujus rei authorem laudat) Imperium Romanum eo seculo non in decem tantùm, sed in viginti provincias divisum fuisse; quarum nempe decem Imperator sumebat sibi, alteras decem populo Rom… tribuebat. Inspiciat Strabonem ipsum, & de numero provinciarum, & quae fuerint; ut videat quàm non nimis tutum sit alienis oculis fidere.

Ad Censuram Synchronismi IV.

SYnchronismum CENTVM QVADRAGINTA QVATVOR MILLE VIRGINVM CVM MERETRICE BABYLONICA ET BESTIA …odem vitio laborare ait: Quia Coetus C XL IV M virginum in solidum non contemporat Meretrici & Bestiae, sed temporibus carum postremis. Respondeo; Coetus Virgineus in solidum contemporat Meretrici, non Mulieri. Neque, quod vult Lawenus, exsuperat Bestiae regnum, sed ut cum eo coepit, ità quoque (quod statum illum obsignationis attinet) cum eodem desinit, migrátque postmodum in statum novum Turbae Palmiferae. Quae nimirum est massa illa numerosa Agni post devictam Bestiam sequacium; cujus respectu Coetus ille C XL IV M Virginum sub Bestiae adhuc blasphemantis tyrannide Agno adhaerentium, *Apoc. 14. 4.Primitiae tantùm dicebantur. Sed video Dominum Lawenum duas istas Visiones hîc & ubique confundere; quas tamen diversas esse constat & diversorum temporum. Coetus enim Virginum numeratus est; Turba Palmifera innumerabilis: Ille sub Bestia rerum potiunte gemit; haec post Bestiam occisam ovat;*Cap. 7. 14. Hi sunt, inquit, qui venerunt de tribulatione magna, id est, de tyrannide Bestiae Sanctos tribulantis. Unde illis sigillo prospectum fuit nè laederentur; istis obsignatione istiusmodi nihil opus erat. Nec si fortè personae ipsae in utroque statu aliquatenus eaedem sint, proinde diversi rerum status confundendi sunt. Ecclesia semper una est, sed fortunâ & conditione pro temporum statu dissimilis. Quae diversae Ecclesiae, ut ità dicam, facies diversis visionibus exhibentur.

Ad Censuram Synchronismi V.

QVintus Synchronismus, inquit, DE GENERALI ANTEDICTORVM SYNCHRONIS MO, potuisset omitti. Fateor. Sed potest etiam retineri, & suum usum mihi habere visum, ut tot Synchronizantium vaticiniorum systema uno intuitu exhibeatur. Praeterea non est, quod ait, nuda praecedentium Synchronismorum repetitio. Nihil enim adhuc de Meretricis cum Muliere Eremitica & Testibus, aut de Coetu Virgineo cum iisdem, Synchronismo dictum fuit. Nec pari ratione duo sequentes Synchronismi repeti potuissent, cùm illi nequaquam contemporent; ut proinde quod scitè à se dictum putat de octavo Synchronismo, ut non urba…è admodum, ità nec verè dixerit.

Ad Censuram Synchronismi VI.

PEccat, inquit, foreign verborum, quia Apocalypsis expressè non meminer… Atrii mensurabilis. Quid si expressè non meminerit? num ideo est foreign? sed maluit retineri nomen expressum TEMPLI MENSVRABILIS. At hoc non suffecisset; namque etiam metiri jubetur foreign. Haec ego omnia uno illo Atrii interioris nomine complecti volui, cùm illud istâ verborum periphrasi designari non dubitârim. At atrium interius, inquit, est Atrium Israelis. Fallitur, ut jam antè ostendi.

Porrò, ait peccare hunc Synchronismum confusione temporum. Licèt enim ex eo quòd ambo sint antecedanea contemporaneorum, illud sequatur, Praelium Draconis incidere in tempus Templi mensurabilis; Templum tamen non priùs & citiùs mensuratum fuisse quàm Praelium illud commissum fuerit, eo argumento probari nequit. Fateor. Neque id in Clave mea celavi. Inspice sodes p.*[Hujus edit. p. 423.] 10. l. 20. At ex eo quòd sint proxima antecedentia contemporaneorum, sequitur ea communem exitûs sui terminum sortiri. Quòd verò ut in fine, sic etiam initio concurrant, alio argumento, eóque mihi sat verisimili, astruere conatus sum. Cujus quidem fundamentum de initio Prophetiae repetitae hîc insaniae deputat Censor, & paulò pòst se refutaturum pollicetur. lbi igitur responsum habebit.

Quinimo, inquit, Praelium illud Draconis commissum & absolutum fuit in ictu oculi; ideóque cum Templi dimensuratione, utpote continui temporis prophetiâ, contemporare nequit. Respondeo; Etsi in toto hoc negotio ab interpretatione Vaticiniorum abstinuerim; tamen necesse fuit sensum aliquem Grammaticum praesupponi, & pro fundamento rebus demonstrandis substerni. Ex hac autem Objectione demum perspicio me non satìs cautè locutum esse. Draconis insidias & dimicationem pro iisdem habui; Dominus Lawenus distinguit. Utut sit, ad rem ipsam parùm interest. Intelligo enim Draconis molitionem (ità posthac vocabo) durante Puerperio, quicquid tandem fuerit, sive Praelium, sive aliud. Hanc, puto, non est dicturus in ictu oculi peractam: Non enim potest, nisi etiam Puerperium momentaneum dicat. Denique, si saltem Puerperii cum Atrio mensurabili Synchronismum mihi concesserit, de Dracone non pugnabo. Neque certè eum hîc alio argumento impugnat (dum dimensurationis initium puerperii multò recentiùs asserit) quàm ex privatae interpretationis hypothesi; cui ut respondeam non est opus.

De Septimo Synchronismo mihi assentitur. Pergo igitur ad Stricturas ejus in Partem Secundam.

Responsio ad Stricturas in Partem Secundam.

HIC à Praeloquio meo incipit; quod miror admodum cur tantopere exagitet, innocuum certè & nihil mali meritum. Neque enim mihi animus fuit in eo demonstrare quicquam, imò nec fundamentum substernere Synchronismis mox demonstrandis: sed tantummodo Lectorem praemonere quid, singulis Visionibus juxta mox futuras Synchronismorum foreign ritè dispositis, tum ipse observaverim, tum ille observare poterit; nimirum Intervallum seu periodum Apocalypticam bis tantùm integrè percurri; primùm Prophetiâ Sigillorum, secundò eâ quae à Libro aperto incipit; atque eâ ratione Apocalypsin indè à capite quarto ad finem in duas Prophetias principales dispertiri. Dixi Prophetias, non Visiones. Sciebam Visiones esse plures, sed ex iis non nisi duo Prophetiarum syntagmata confieri, quibus periodus Apocalyptica integrè percurratur. Id verò est quod affirmavi, atque etiamnum affirmo. Quid peccavi? numquid affirmabit Lawenus, pluries, id est, septies, periodum Apocalypticam percurri? Haud facilè credo. An negabit Partitionem istiusmodi ex Synchronismis meis secuturam? Non potest. At ego hoc solùm in Praeloquio meo volui. Ergò cum larvis hîc pugnat, & potuit omni labori isti pepercisse. Nam si Synchronismos meos refutâsset, Partitio haec bimembris Visionum Apocalypticarum per se concidisset; utpote quae ex Synchronismis istis exstructa est, non verò iis pro fundamento substrata. Sed voluit fortè hanc Praeloquii mei flagellationem vice praeloquii esse ad Stricturas sequentes.

Videamus igitur quomo do Partitionem meam destruat. Primò, (inquit) confundit finem u…ius Prophetiae cum principio alterius. Intelligit, ni fallor, finem Prophetiae consummantis. Alioquin enim vitiosum non est, fini unius Prophetiae continuari principium alterius. Ità Visioni Draconis rufi-Septicipitis finienti continuatur Visio Bestiae marinae redintegratae: Visionem Phialarum vult Lawenus concatenari fini Tubae sextae. Sed visioni consumma…i (ità voco quae finem periodi Apocalypticae attingit) fateor non posse aliam Visionem continuari. Sed inquit, Partitione meâ continuari initium prophetiae Tubarum cum fine prophetiae Sigillorum, prophetiae consummantis, nempe cum fine Sigilli septimi. Ego verò illud nego, & aio prophetiam Tubarum esse ipsummet Sigillum septimum, ideóque à me nec confundi nec continuari cum fine Sigilli septimi, sed, ut aequum erat, conjungi cum fine sexti. At, inquit, Finis prophetiae Sigillorum est in Turba Palmifera, idque fatente meipso. Respondeo; Aliud est, esse finem prophetiae Sigillorum contemporando, aliud, (ut ità loquar) exhibendo. Fateor prophetiâ Obsignatorum & succedaneâ prophetiâ Palmiferorum (quas Lawenus m…è confundit) totum Sigilli septimi interva llum percurri contemporando: sed in illis exhiberi visionem Sigilli septimi, id verò pernego. Visio Sigilli septimi ea demum est quam exhibet apertio Sigilli septimi; Visio, inquam, Tubarum, ut suprà ostendi. Visio autem gemina illa Obsignatorum & Palmiferorum est Visio interposita in u…um characteris; quò scilicet sciremus secuturas post foreign comestionem Vifiones reliquas cum Sigillorum prophetia aptè connectere; ut monui Synchron. I. Part. II.

Quod porrò ait de *Cap. 3…. …Silentio illo semihorae ad initium prophetiae Tubarum, seu apertionem Sigilli septimi, esse illud novae prophetiae indicium; gratis dicit, nec ad rem quicquam facit. Neque enim ego negârim visionem Tubarum esse novam Prophetiam, & à praecedentibus Sigillis diversam; sed esse Prophetiam de novo repetitam, illud verò est quod inficias eo: ideóque novitate suâ non obstante, aio praecedentibus Sigillis ratione rei gerendae continuandam esse. Id quod Alstedius miu…mè … qui tamen de numero Visionum Apocalypticarum juxtà cum Laweno sen…it. Sed unum est quod non capio. Silentio semihorae ait nihil aliud significari quàm Ioannem à visionibus praecedentis prophetiae ad medium horae quievisse. Quid hoc est? an …gitur Ioannes videndo aut audiendo sonitum fecit? Hoc aio me non capere.

Sed quoniam tantum causae suae praesidium in hoc Silentio Lawenus ponit; videamus annon ea sit Silentii hujus mens, quae commentum illud de Tubarum prophetia à S…llis abjungenda nedum juvet, sed penitus destruet, cui Ille astruendo servire putet. Notum est in sacris ubivis ferè Gentium, Silentium de religione fuisse, Faver… lingitis dicebant. Idà populo Dei observatum tum cùm Incensum fieret. Dum enim sacrificia offerrentur, Templum canticis, tubis al… que instrumentis musicis person…bat, 2 Chron. 29. 25, &c. At tempore Incensi omnia silebant, & populus tacitè …ecum precabatur, Luc. 1. 10. Huc igitur allusum esse videtur, dum, Angelo ad Altare aureum sacra facturo, factum esse dicitur in coelo Silentium ad semiboram, id est, toto tempore Incensi. Ità quoque apud veteres mos erat, teste Servio, ut lumine incenso silentium praeberetur.

Quod denique addit Lawenus de Igne è coelo in terram misso, eundem esse de quo Salvator dixerat Luc. 12. 49. interpretamentum est, ideóque ab hac dissertatione alienum. Atque ità ab hoc ariete Partitio mea firma manet & inconcussa. Videamus an non eâdem quoque facilitate eorum qui supersunt impetum sustinere possit.

Secundò, inquit, Partitio haec discerpit membra unius ejusdémque Prophetiae arctissimè inter se cohaerentia; nempe finem Tubae sextae divellit ab ipsius principio. Respondeo, Peti principium. Tantùm enim abest ut aut Libri comestio aut Templi mensuratio sit pars Tubae sextae, ut ad eam nullo prorsus modo pertineant. Quid enim? an quicquid narrandi ordine sequitur, statim pars est ejus quod praecessit? Cur non igitur septem tonitruum voces etiam pars essent Tubae sextae? quod tamen negat. Quod propiùs illius Tubae clangorem excepit, eò non pertinebit; & pertinebit, imò pars erit, quod remotius est? Quis hìc discerpit membra unius ejusdémque Prophetiae? Egóne, an Lawenus?

Tertio, inquit, Commiscet haec Partitio duas ad minimum integras prophetias toto coelo à se invicem distinctas: Nempe prophetiam Libri aperti, & de Muliere parturiente; quoniam hanc illius partem facit. Haec enim, ni fallor, est quam intelligit commistio prophetiarum; cùm me prophetiam de Muliere parturiente eandem facere dicit cum prophetia Libri aperti. Ego verò, ut jam antè monui, prophetiam Libri aperti voco, non unicam aliquam Visionem, sed totum illud Visionum Syntagma quas Ioannes vidit, postquam ei, libro devorato, dictum fuerit, Oportet te iterum prophetare, &c. Annon autem hujus Syntagmatis seu Prophetiae iteratae pars est Visio Mulieris parturientis? Ipsum Lawenum appello in notationibus suis prooemialibus in Visionem quartam Apocalypt. Certum est, inquit, hanc Visionem (de Muliere parturiente, Bestia marina, & CXLIV Mille obsignatorum) partem quoque esse illius prophetiae de qua Ioanni dictum fuit, Oportet te iterum prophetare gentibus, populis, ac linguis, & Regibus multis. Haec sunt ipsissima Laweni verba; si modò is sit (quod audio) qui se Theocritum Iustum appellat. Quomodo tunc certum erat, quod nunc pro errore manifestario traducit? Adeóne cùm duo affirment idem, non est idem? Aut valde fallor, aut hic vir doctus prae nimio stringendi calore sui oblitus est. At, inquit, certum est, prophetiam Libri aperti terminari cum fine Tubae septimae; prophetiam verò de Muliere parturiente, quae hanc sequitur, prophetiam planè novam esse, quâ nihil antiquius habet Apocalypsis. Quomodo igitur haec pars erit Libri aperti? Hoc scil. argumento suam meámque sententiam labefactatum it. Sed respondeo pro meipso & pro Theocrito Iusto; omnino facillimé. Prophetia enim Libri aperti non est una aliqua prophetia continua, sed multarum, ut dixi, Visionum, partim continuantium, partim contemporantium, Systema; quarum una sola, id est, pri…a, totum intervallum Apocalypticum pervadit, reliquae huic tanquam partes contemporantes annectuntur. Ità Visio de Muliere parturiente pars est prophetiae Libri aperti, non continua, sed primae Visioni (quae in communem illam Tubae novissimae catastrophen desinit) contemporanea & parallela.

Quae porrò subjungit de interpretatione Visionis de Puerperio, Mulierem parturientem esse Synagogam Iudaicam, quae patrem habuit Iacobum, qui assimilatur Soli; matrem Rachaelem, quae comparatur Lunae, &c. ut nimirum demonstret Visionem istam provehi ad caput & originem periodi Apocalypticae, ac proinde in ea novam prophetiam inchoari: haec (inquam) & similia sicco pede pertranseo; cùm, ut saepe jam monui, nullus sit in hoc examine id genus interpretamentis locus concedendus.

Absolutâ interpretatione Puerperii, redit ad rem ipsam; & solito commotior, quasi stimulum alicunde sensisset, acerrimè invehitur in id quod bimembri meae Partitioni subjunxerim, nempe posteriorem Apocalypsews partem, quae est foreign, ab eodem temporis seu periodi Apocalypticae principio exordiri unde prior illa quae est Sigillorum. Hic qui Visionem Tubarum, ad septimi Sigilli apertionem exhibitam, ad primi Sigilli initium retraxit, & Sigillorum tramitem relegere fecit, mihi tamen pro immani crimine impingit, quòd post finitam sextae Tubae descriptionem, (nam uniuscujusque Tubae, ut dixi, visum tantùm unicum est) póstque septimae Tubae praeconium disertè exhibitum de consummatione mysterii Dei tum futura, postquam etiam septem tonitrua voces suas edidissent, quas ipse ad septimam Tubam pertinere affirmat; voluerim tamen ex sequentibus Novae prophetiae initium facere; cùm illud non modò ex Synchronismorum meorum syntaxi necessariò secuturum advertissem, verùm eódem etiam praeter opinionem facere viderem verba illa longè disertissima, Oportet te iterum prophetare populis & gentibus & linguis & regibus multis. Ille sibi Silentium semihorae sine ratione aut exemplo interpretanti credi postulat, quòd sit novae & repetitae prophetiae indicium; mihi Spiritui Sancto id disertis & perspicuis verbis affirmanti credere non licet. Sed plus ego, Lawene, hujusmodi verborum aucupiis (sic enim vocas) fido, quàm cujusvis hominum interpretamentis, nisi ea quoque verba perspicuè consentientia habuerint: Ut omnino frustrà sis, qui mihi hîc pro verbis clarissimis, foreign, interpretationem maximè dubiam & incertam (alius violentam dixerit) obtruseris.

Ad objectum de currente adhuc, nec dum absolutâ, sextae Tubae descriptione, respondeo, Finem Tubae sextae esse ad finem capitis noni, nec ultrà protendi visionem ejus: nam unicum esse cuique Tubae visum, sicut & Sigillis & Phialis; non duo vel plura. Deinde primam partem capitis decimi ad septimam Tubam pertinere; quod ipse, quod ad septem tonitrua, non diffitetur, & Angeli verba manifesta sunt. Quod reliquum est hujus capitis cum capite sequente ad novam prophetiam pertinere, monente id ipsum Spiritu Sancto. Ità prophetiam Sigillorum & Tubarum propriè & reâpse claudi magno illo Angeli tonitruum, de tempore ad clangorem Tubae septimae finiendo, & mysterio Dei consummando, praeconio. Sed quoniam Mysterium illud communis foret tum hujus tum alterius Prophetiae catastrophe, tum maximè ut sciretur quâ demum ratione sequens Prophetia cum hac Tubarum connectenda esset; ideo clangoris ipsiusmet de praesenti exhibitionem & evolutionem pleniorem ab Angelo eousque suspensam, donec & altera Prophetia, primâ suâ visione ad idem temporis Apocalyptici momentum provectâ, tanquam limes Synchronisticus & communis utriusque prophetiae exitus inter…ereretur. Dicam (si possim) planiùs, quoniam video me à Domino Laweno non intelligi. Utraque Prophetia tam Sigillorum quàm foreign uno eodémque rerum exitu clauditur, quem exhibet Tuba novissima. Cui indicando, Spiritus Sanctus, Tubae septimae mysterio suo loco in Tubarum serie, quantum tunc satìs erat, designato, clangorem ipsum distulit, donec ad novam foreign prophetiam transitione factâ, primam ipsius Visionem (stadio Apocalyptico similiter emenso) ad eundem rerum exitum provexisset. Tuncque Mysterium illud Tubae septimae, utriusque Prophetiae clausula communis, in priori Prophetia de genere tantùm promulgatum, hîc, clangore edito, pleniùs evolvitur: ídque commodissimè; cùm alioquin, absque utriusque Prophetiae praecognitione; quod ab utraque pendebat intelligi non potuisset.

Et profectò ni haec Spiritûs Sancti mens fuisset, nec juramentum de septimae Tubae clangore & mysterio eò loci inseruisset, nec verba statim Ioanni de prophetia repetenda fecisset. Quorsum enim haec, nisi ut duplici isto indicio certos nos faceret de fine prophetiae Tubarum illic indubiè statuendo; non obstante quod postmodum de clangore Tubae septimae novae isti prophetiae interserendum esset? Ego tamen (ut quod initio dixi iterum repetam) nihilominus hujusmodi discursibus bimembrem meam Partitionem non superstruxi, neque in Praeloquio meo tanquam fundamentum proposui; sed solummodo monui eam consectarium fore Synchronismorum mox demonstrandorum, eíque apprimè convenire Angeli verba, & Visionem cap. 10. exhibitam. Nisi igitur quos demonstravi Synchronismos istiusmodi Partitionem conficiant, causam non dico quin prorsus eliminetur.

Postremùm addidi & illud Lectoris animadversione non indignum fore; Ad utriusque istarum, perinde atque primae omnium Visionis de septem Ecclesiis, quasi trium integrarum Prophetiarum, initia singula voce tanquam Tubae de coelo loquentis proclamari, &c. Hîc mihi opponit Lawenus multò certiora novae prophetiae indicia, ut quòd singulae aut inchoentur novâ visione, aut terminentur mentione secundi adventûs. Sed annon quae ego attuli sunt novarum Visionum initia? aut dicat quo tandem signo internoscatur novae Visionis exordium; praesertim si illud [foreign] pro hujusmodi signo non habendum sit. Sed vult, ni fallor, eam Visionem pro nova habendam esse quam proximè praecessit mentio secundi adventûs. Neque hujus notae tribunal Partitio mea recusabit. Quid enim? annon Angeli septem tonitruum praeconium de consummatione Mysterii Dei (quod Libri comestionem praecessit) ad secundum adventum pertingit? Sed quorsum haec omnia? non enim hîc de novae Visionis aut prophetiae cujuslibet initio quaeritur; sed de initio prophetiae repetitae. Num ubicunque mentio secundi adventûs praecessit, ibi initium est prophetiae repetitae, id est, quae eundem tramitem propheticum à capite remeat? Non credo. At de ejusmodi initio inter nos agitur. Interim ut non diffiteor secundum adventum, si dextrè accipiatur, esse certissimum indicium prophetiae consummantis; eóque visionem quae sequitur ejusmodi esse, quae priori continuari non possit? ità nego hunc adventum pro unico visionis novae secuturae indicio habendum esse. Nego item cujusvis interpretamentum pro secundi adventûs argumento admittendum. Mihi quidem persuasissimum est Sigillum sextum non esse de secundo adventu; & novit Dominus Lawenus me non paucos su…sragatores habere, & in eorum numero esse Andream Caesariensem: nihil tamen ei superstruo, quia interpretamentum est; ideáque negari possit nisi aliunde firmetur. Et Messem, illam c. 14. v. 15. esse secundum Christi adventum, quo argumento negantem convinceret? Nam alia quoque est Salvatoris Messis praeter consummationem seculi: Messis, inquit, multa, operarii verò pa…ci. Imò si Messis c. 14. sit consummatio seculi; quid tandem erit Vindemia, quae Messem sequitur? Eadem quoque de Coena dici possunt c. 3. 20. nec ignorat Dominus Lawenus haec ab aliis aliter interpretata esse. Unicum illud de Vniversali Resurrectione & Iudicio c. 20. clarum & disertum est, ideóque indubium. Videt igitur Dominus Lawenus quàm hujusmodi argumenta imbellia sint. Interim ego non nego Septem esse in Apocalypsi Visiones insigniores, fortè etiam plures: neque hoc bimembrem meam divisionem quatit, ut quae aliò spectavit; neque Visiones distinxit, sed syntagmata Visionum.

Ad Censuram Synchronismi I

Sigilli septimi, quod ad priores sex Tubas, cum Bestia Septicipite, Bicorni, caeterisque contemporantibus.

IN hujus demonstratione Lawenus totus interpretationum praejudiciis occaecatus nihil omnino veri cernere potuit. Adjuvabo igitur, si possum, admoto lumine. Summa demonstrationis haec fuit, quà de initio, quà de fine.

De initio sic. Cùm Coetus obsignatorum, tanquam Bestiae regnantis foreign, Bestiae contemporet; idémque Coetus obsignatorum, contemporet initio Sigilli septimi seu Tubarum; sequitur Bestiam quoque contemporare initio Sigilli septimi seu Tubarum.

De fine autem sic. Cùm Testium in sacco lugentium dies 1260 finiantur ad exitum Tubae 6, seu ineunte septimâ; ibidem quoque Bestiae menses 42 finiri necesse est; & per consequens illam Bestiae tyrannidem intra sex primarum Tubarum ambitum contineri.

Fatetur Lawenus Coetum obsignatorum contemporare Sigillo septimo; vult enim obsignationem illam esse totum Sigilli istius mysterium: quod quidem nimium est, sed indè sumo quantum mihi satìs est, nempe Coetum illum Sigillum sextum proximè sequi, atque ità inire cum septimo. Hoc autem posito, nulla ei ampliùs elabendi copia superest, nisi aut negando septem Tubas Rem esse Sigilli Septimi, aut Coetum Virgineum cum Bestia (semper Bestiam novissimi capitis intelligo) in solidum contemporare. Illud jam ostensum est in Textu disertissimè haberi, neque in re tam manifesta ut cedam, ullis unquam fidiculis extorquebit. Alterum de Coetûs Virginei & Bestiae in solidum contemporatione, quoniam eam in Clave mea non satìs ab omni parte munitam dedi, jam potrò; firmiùs demonstrabo, quà de initio, quà de fine. Nam de contemporatione simpliciter dubium non est.

Initialem igitur contemporationem sic ostendo. Coetus iste Virgineus (prout nuda ejus descriptio cap. 14. attento Lectori fidem faciat) copiae sunt sanctorum militum in Agni fide (tum cùm caeteri orbis incolae desertores & transfugae Bestiae characterem accepissent) firmiter permanentium: unde ut olim prisco ritu milites stigmate aliquo nota…i, & Imperatoris sui nomine inscribi; ità isti Agni & Patris nominibus in fronte scribuntur; imò cap. 13. v. 8. in Agni quoque codice ceu matriculâ exstare dicuntur. Hi nimirum sunt Sancti isti quibuscum belligerat Bestia, quíque soli ex omnibus orbis incolis ipsam adorare abnuerint. Necesse est igitur eosdem Bestianis coaevos esse; quandoquidem incesta Besticolarum coitio, eodem tempore illibatum Agnisequorum coetum necessario discrimine progenuerit.

Secundò, Si Coetus Virgineus cum Bestia initio non contemporet; aut Bestia antiquior est, aut recentior. Utramcunque dixeris, illud absurdi sequitur, ut aut Coetus aut Bestia nimiùm dissimilibus rerum statibus contemporet. Si enim Coetum dixeris Bestiâ antiquiorem, illud sequitur, ut Coetus partim Bestiae decemcornupetae, partim verò Puerperio & Draconi ruso contemporet. Nam quod ultra Bestiae exortum ascendit, illud necessariò in Draconis & Puerperii tempora impingit; ut quae nempé Bestiae exortus continuò secutus est. At quî tam uniformis prophetia tam dissimilibus rerum statibus aptabitur? quae foreign ratio tam dissimili parallelismo constabit?

Sin Coetum Bestiâ recentiorem dixeris, sequetur ut Bestia partim sex primis Sigillis, (eorum nempe ultimis) partim verò septem Tubarum, Sigillo dissimilis proculdubio rei, contemporet; ubi eadem planè absurditatis ratio rem omnem circumspicienti apparebit.

Initialem contemporationem firmavi: restat de finali; quae non modò ut prior, ex foreign ratione, sed porrò ex eo ostenditur, quòd utriusque, tam Bestiae tyrannidis quàm Coetûs virginei, limes sit Turba Palmifera. Bestiae, quia de Palmiseris dicitur, Hi sunt qui venerunt ex tribulatione magna: quâ verò tribulatione, nisi Bestiae Sanctos tribulantis? ergò Bestiae tyrannidem à tergo relinquunt. Coetus virginei, quia eum Turba Palmifera continuò sequitur; sicut ipse Coetus secutus est Tubam se…tam: id quod ex eadem utrobique transitione*Cap. 7. 9. foreign manifestum est, vel ipso Laweno judice.

Potest & haec finalis contemporatio sic demonstrari: Quia utriusque limes est exitus Tubae sextae; Bestiae, ut ex cap. undecimo ostensum est Synchron. I. … 2. part. I. Coetûs, quia eum excipit Turba Palmifera, quae contemporat Tubae septimae.

Atque hinc, credo, apparet Synchronismum Sigelli septimi, quod ad priores sex Tubas, cum Bestia septicipite novissimi capitis caeterísque contemporantibus non esse (quod acerbiusculè dixit) cardinem vanitatum, sed istiusmodi censuram fuisse omnino vanam.

Ad objecta non opus est ut respondeam, cùm nihil novi praeter interpretamenta asserat; ut de Antichristo sub Tuba quinta primùm in lucem prodeunte, utpote Angelo illo Abyssi, Apollyone & Abaddonte; proindéque minimè, quod ego vellem, cum, ipso Tubarum clangore nato. Item de Coetu obsignatorum demum post illustrem Domini adventum (Sigillum sextum esse vult) exhibendo. Haec igitur omnia (utut argutum illud sit de Abbadonte quasi foreign Pater Dominus) uno spiritu difflabo, scilicet negando. Quorsum enim aliter refutarem quae & aliena sunt & solido sundamento carent?

Illud tamen unum praeterire non debeo, quòd Obsignationem eam CXLIV mille (cap. 7.) factam esse dicat ad novas nuptias Agni in illustri Domini adventu celebrandas; idque manifestum esse ex collatione cum. 4. Esd. 2. 38. me verò perstringat, eò quòd existimârim illam factam esse, nè grassantibus in orbe Tubarum calamitatibus electi Dei servi extinguerentur. Sed inspice (sodes) textum, Lawene. Annon Angelus illic ab ortu Solis clamavit ad Angelos quibus datum est laedere terram & mare, dicendo, Nè laedite terram, neque mare, neque arbores, quoad…sque obsignaverimus servos Dei nostri in frontibus suis? Síntne calamitates illae Tubarum nécne, haud multùm laboro. At de calamitatibus, quaecunque tandem sint, orbi superventuris, electis Dei fervis (quibus omnia in bonum cedere debeant) omnino hîc caveri dico. De nuptiis verò planè nihil audio. Imò qui Tubarum Synchronismum, & quod porrò in eandem omnino rem ad Tubam quintam habetur c. 9. v. 4. consideraverit, calamitates quae à Tubis sunt in hunc censum venire haud gravatè mihi concessurus est.

Ad Censuram Synchronismi II

Contemporantium Visionum Atrii interioris & Praelii Draconis & Michaelis de Puerperio cum sex primis Sigillis.

NEutrum horum, inquit, neque Templi sive Atrii interioris mensuratio, neque Praelium Draconis cum Michaele, cum sex primis Sigillis contemporat. Non dimensuratio Templi, (quomodo loqui malit) quia jubetur Ioannes Templum & Altare metiri sub finem Tubae sextae. Non Praelium Draconis, quia illud in ictu oculi commissum & absolutum fuit.

Ad primum respondeo; Licèt post Tubae sextae historiam Ioannes jubeatur metiri Templum; hanc tamen dimensurationem ad Tubam sextam non magìs pertinere quàm ad septimam; quia illius quoque praeconium & septem tonitruum, quae eódem pertinent, voces eandem dimensurationem aequè praecesserint. Ratio est, quia (ut in superioribus dixi) abruptâ post vers. 7. Sigillorum & Tubarum, id est, totius Libri sigillati, tractatione, deinceps ad novam prophetiam, Libri nimirum aperti, transitus fiat.

Ad secundum dico, Praelii Draconis appellatione intellexisse me totam Draconis molitionem durante Puerperio, quam non credo eum dicturum in ictu oculi peractam fuisse. Putabam enim illâ Draconis & Michaelis dimicatione describi insidiarum istarum statum, quomodóque factum sit ut machinatio illa Draconis adversus Mulierem parturientem incassum cederet; quia nempe Michaelem adversarium toto tempore expertus est. Sanè eódem cum Visione Puerperii pertinere ex eo censebam, quòd utriusque rem gestam continuò secuta est Mulieris fuga in eremum. Ità tunc sensi. Iam objectione istâ cautior factus locutionem corrigo, & Draconis non Praelium, sed Molimen, vocabo; sed tamen mentem cur mutem nondum video. Si posthac videro, gratias de hoc monitu Laweno debebo. Utut res se habet, sime Praelium illud Draconis ejusdem adversus Mulierem parturìentem Molitio nécne, à qua eam Michael liberavit, certè cum ea molitione contemporabit. Valde enim infirmum est, quia Praelii istius descriptio narrandi ordine sequatur Mulieris partum, fugam verò ejusdem idem tempore antecedat, ex eo cum Laweno concludere velle, illud momento tantùm durâsse, quasi utrique interjectum. Cur enim non potiùs cum Puerperio contemporaret, quocum exitum communem sortitur? Pugnatur in coelo dejicitur Draco, cantatur foreign, Draco dejectus irascitur, persequitur Mulierem, illa in eremum fugit. Omnia haec in momento fugae facta sunt? Annon dum adhuc parturiret? nam statim à partu fugit in eremum.

Ad Censuram Synchronismi III

Phialarum cum Tuba sexta.

SYnchronismum Phialarum cum Tuba sexta non quidem in solidum, sed ex parte tantùm, astruxi; ídque quia viderim Bestiae dominatum ante septimae clangorem haud parùm labefactari coepisse. At quo loco Tubarum, initium Phialarum praecisè statuendum sit, id nullo charactere eruere potui. De fine hoc certum mihi visum, Phialam saltem novissimam ad novissimam Tubam pertinere.

Quid ad haec Dominus Lawenus? Finitio, inquit, mensium XLII ad sextae Tubae exitum non arguit tum labefactatam fuisse dominationem Bestiae. Quid itá? quia (inquit) potestas XLII mensium non est simplex potestas dominandi, (rectiùs sortè dixisset exsistendi) sed dominandi pro libitu, & novr…simae persecutionis. Esto. Annon igitur si Bestia ab hac potestate ceciderit, imperium ejus meritò labefactari censebitur? Quod verò ait, menses XLII non esse tetius dominationis Bestiae sub statu novissimo, sed solummodo novissimae persecutionis, id à me suprà refutatum est. Neque hîc multùm interest sive ità sit, sive aliter. Namque etiam novissimae, ut dixi, dominationis seu persecutionis finitio non potest non esse magna potestatis Bestianae labefactatio. Interim omnimodam Bestiae abolitionem egomet ad ineuntem Tubae septimae clangorem tum hîc tum in confirmatione Synchronismi primi hujus Partis expressè retuli.

Ad Censuram quatuor postremorum Synchronismorum.

1.

Mille annorum ligati Draconis, seu Satanae, cum Tuba septima, seu intervallo ab excidio Bestiae.

2.

Mille Annorum Regni Christi Augusti & septima Tubae, seu intervalli ab excidio Bestiae.

3.

Nov… Hierusalem Agni sponsae cum septima Tuba, seu intervallo ab excidio Bestia.

4.

Turbae Palmiferae innumerabilium gaudentium cum Tuba septima, seu intervallo ab excidio Bestiae.

DE quatuor postremis istis Synchronismis ait se prorsus mecum sentire; de quo certè est quod mihi gratuler, cùm sint omnium foreign. In reliquorum plerisque, quòd à communi interpretum tramite haud ità longè recedant, complures suffragatores habeo; in istis paucissimos: ut omnino jam aequiori animo seram doctissimum virum à me in reliquis dissentientem, quòd istis saltem album calculum adjecerit. Deum verò Optimum Maximum veneror, ut utrique nostrûm ad veritatem ejus cernendam oculos, magìs magísque detersis praejudiciis, aperiat.

Ad Censuram de Epocha Apocalypseôs.

IN hac Censura pleraque, ut mihi videntur, sunt planè foreign, ut sanè nesciam an mentem meam de Epocha intellexerit. Utut sit, errorum meorum, quos putat, catalogum texit; quos ego, ni fallor, suis locis ostendi errores non esse, sed veritatem verissimam. Nimirum 1. Septem Tubas esse foreign Sigilli septimi. 2. Menses XLII esse totam durationem Bestiae sub capite novissimo, seu statu instaurationis; ideóque literaliter accipi non posse. 3. Decem Bestiae cornua esse septimi seu novissimi capitis propria, juxta illud cap. 17. 12. Decem cornua sunt decem Reges, qui sub sexto capite regnum nondum acceperant. 4. Coetum Virgineum succedere Sigillo sexto, eundémque contemporare Bestiae statui novissimo. Haec si obtinuero, reliqua haud aegrè sequentur. Illud tamen mirari subit, cur Synchronismum Turbae Palmiferae cum Tuba septima hîc erroribus meis annumeret, quem in proximè praecedente censura mihi assensus erat. Dicámne esse foreign? Sed jam supersedeo, & Domino Laweno de Stricturis suis gratias ago. Quibus etsi non eò adductus sim ut sententiam mutem; fateor tamen me hâc velitatione, dum mentis aciem, ut solet, ad singula paulò acriùs intendo, non parùm profecisse.

Utque ei de nobilissima illa Quaestione per appendicem tractata, De Magno illo Secundi Adventûs die, non unius aut paucorum dierum naturalium angustiis arctando, sed de longiori multò quàm putatur temporis tractu accipiendo, gratiam referam, ipse quoque Specimen aliquod meum non absimile, jampridem cum amicis quibusdam communicatum, de Interpretatione Tubae Septimae, caeterisque contemporantibus rerum mirabilium Visionibus, adjicere non gravabor.

[Hanc Interpretationem Tubae Septimae vide suprà in Comment. Apocalypt, pag. 531. TUBAM SEPTIMAM cum tota foreign, &c.]