Reader
Works · Joseph Mede

Works, Exposition 11

Danielis Laweni STRICTURAE In partem Primam CLAVIS APOCALYPTICAE.

DVobus Praecognitis (quorum unum est Nominis, alterum Rei) valere jussis, video quatuor in primis in toto hoc discursu Chronologico praesupponi quae censuram merentur.

Primum, Quòd Liber ille clausus & obsignatus sit hic ipse Liber Apocalypsews. Hanc ego opinionem ut erroneam validissimis argumentis confodi in Notationibus meis prooemialibus ad Visionem secundam. Demonstravi in super per eundem illum librum nullum alium intelligi posse, quàm librum veterum Prophetarum clausum & obsignatum caecis ac obstinatis Iudaeis, durante hâc eorum reprobatione; juxta id quod praedictum erat ab Esaia cap. 29. v. 11. Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati.

Secundum, Quòd nullae fiant futurorum praedictiones ante reserationem Sigilli primi. At contrarium liquet ex ipso capite quarto, & quinto, quae Sigillum primum antecedunt, & visiones continent non praeparationis, sed praedictionis: multa enim in illis futura praedici constat ex Graecis codicibus; Requiem non habebunt; cùm dederint; procident, & adorabunt; projicient coronas, &c. in quibus omnino servanda est temporis proprietas: In primis verò manifesta in futurum prophetia est in illis verbis Seniorum, Apoc. 5. 10. Regnabimus superterram.

Tertium, Quòd Tubae necessariam habeant connexionem cum Sigillo septimo. Sed hoc partim est impossibile, partim absurdum. Impossibile, Quia Sigillum sextum tempus est secundi adventus; uti apparet ex illis verbis, quoniam veniet dies magnus irae ejus, Apoc. 6. 17. Graecè est foreign, ille dies, ille magnus, id est, notus ac celebris; hanc enim Emphasin habet articulus duplicatus: item ex prognosticis illius adventûs, Matt. 24. 29. quae hoc Sigillo repetuntur: At Tubae saltem sex priores secundum Domini adventum praecedunt. Absurdum, Quia Turba palmifera gaudentium in fine capitis septimi incidit, ipso Synchronistâ confitente, in Tubam novissimam. Quomodo ergò cum ea connectuntur sex Tubae priores? quae tamen necesse est fieri, si necessariam habeant connexionem cum Sigillo septimo.

Quartum, Quòd quadraginta duo illi menses sint tota duratio sex Tubarum. Atqui menses illi rejiciuntur in finem sextae, Apoc. 11. 2. Quomodo ergò se extendunt usque adinitium Tubae primae? Quemadmodum Sigillorum non est turbanda series; sic nec Tubarum: Turbatur autem cum eventus posteriorum in priores transfunduntur. Et certum est menses illos propriè & secundùm literam accipiendos esse de mensibus dierum, non annorum; ut qui propterea in dies resolvantur, Apoc. 11. 3. nemo autem facilè dicet tempus sex priorum tubarum exhauriri spatio quadraginta duorum mensium propriè dictorum.

His praemissis, venio adipsos Synchronismos: quorum primus est Mulieris in Eremo agentis, Bestiae septicipitis instauratae, Atrii cum civitate sancta calcati, Testiuminterea prophetantium in sacco.

In quo primùm noto, Bestiam diu fuisse Septicipitem antequam fuit instaurata; ac proinde non bene haec conjungi tanquam synchrona. Antecedens ex eo liquet, quòd Ioannes viderit hanc Bestiamè mariascendentem sub capite suo septimo, Apoc. 13. 1. Nam sextum caput ipsius tempore exstabat, Apoc. 17. 10. Et grassata est Bestia aliquandiu sub septimo illo capite antequam plagam gladii accepit; ac aliquandiu sub accepta illa plaga gemuit antequam ex carevixit, quae hîc dicitur illius instauratio. Vide Apoc. 13. 3. Septiceps ergòfuit ante instaurationem.

Secundò, Instauratio Bestiae initium quidem sumit cum initio pereg…inationis Mulieris in deserto; ipsa tamen longiùs perduravit: nam post exspiratum tempus peregrinationis eremiticae, Bestia instaurata non nisi certis gradibus & tractu temporis declinavit ad interitum, donec tandem totaliter ac finaliter exstirpata fuit ad effusionem Phialae septimae: Ortu itaque contemporant, non interitu.

Tertiò, Quadraginta duo menses non sunt tota duratio regni Bestiae instauratae, nedune Septicipitis; sed tantùm regni saevissimi, & novissimae persecutionis. Potestas enim faciendi menses quadraginta duos, Apoc. 13. 5. non est potestas regnandi simpliciter, sed potestas grassandi pro libitu, & persequendi sanctos: ut constat ex quibusdam Graecis exemplaribus, quae legunt foreign, i. e. faciendi bellum.

Quartò, Atrium à Gentibus calcatum esse nescio unde hauserit Synchronista, cùm nulla ejus mentio fiat Apoc. 11. 2. Dicitur quidem Atrium exterius Gentibus esse datum, sed datum esse ad conculcandum non dicitur. Alibi per Atrium illud exterius intelligit Atrium Israelis; quod atrium erat exterius respectu atrii sacerdotum, quod erat interius. Sed atrium Israelis comprehenditur sub illis verbis, Et adorantes in eo. Praeter illud atrium Israelis, erat adhuc aliud atrium Gentium, in quod ingrediebantur immundi Iudaei & Gentes alienigenae: & hoc est Atrium exterius, quod nolit mensurari angelus, quia nimirum est Atrium Gentium, & non Israelis.

Quintò, Prophetia Testium, licèt initium sumat cum instauratione Bestiae, non tamen cum eadem terminatur: nam Bestia duos illos Testes vincet & occîdet, ac cadaveribus eorum aliquandin insultabit, Apoc. 11. 7, 9. Imò nè quidem cum exitu Tubae sextae praecisè terminantur tempora Bestiae; sed potiùs cum initio & progressu septimae, in quam incidit essusio Phialarum, ut suo loco demonstrabitur. Aliud enim est Vrbem decimâ sui parte concuti, Apoc. 11. 13. aliud verò Bestiam finaliter interire: quamvis certus sim illum qualemcunque Vrbis casum certissimum fore praenuncium ruinae statim certis gradibus secuturae sub Tuba septima; sub qua mysterium Dei de restitutione regni Israelis, & everstonis omnium regnorum adversantim, consummabitur, Apoc. 10. 7.

Secundus Synchronismus est Bestiae Bicornis (quae & Pseudopropheta) cum Bestia Septicipite (quae & Imago Bestiae dicitur.)

At Bestia Bicornis ortu posterior est Bestiâ Septicipite: unde haec prior appellatur, Apoc. 13. 12. Et nata demum videtur circa instaurationem illius Bestiae prioris; utpote quae fecerit adorare bestiam primam, cujus curata est plaga, Apoc. 13. 12.

Deinde Bestiam Bicornem conditorem seu instauratorem esse Bestiae Septicipitis, nescio unde colligat author. Illius c…tè nec conditor nec instaurator est. Non conditor, quia illae tempore prior est, haec posterior. Non instaurator, quia opus illud disertè attribuitur Draconi, qui hoc nomine simul cum ipsa adoratur, Apocal. 13. 4. Bestia quidem Bicornis Bestiae Septicipiti imaginem posuit, sed Bestiae instauratae, cujus curata erat plaga, Apoc. 13. 14.

Praeterea, Bestiam Septicipitem nomine Imaginis bestiae aliàs signari solitam, merum est Synchronistae somnium: aliud enim Bestia est, aliud Imago bestiae; & haec passim ab illa distinguitur, Bestia & Imago ejus. At inquit, Nomine bestiae, ubi cum bestia imago bestiae componitur, intelligitur Bestia Bicornis. Fallitur, ut liquidò constat ex eoipso loco quem citavit. Apoc. 14. 9. Si quis adoraverit bestiam & imaginem ejus; Bestiam intellige Septicipitem, quam bestia Bicornis fecit adorari, faciendo ei imaginem, quam adorari voluit, Apoc. 13. 15. sic ut adoratio cultus sit & honor conferendus bestiae Septicipiti, non Bicorni. Opinionem tamen suamprobare nititur tribus argumentis.

Primò, Quia, juxta Graecorum codicum lectionem, Imago bestiae, quam animavit Pseudopropheta, facit ut quicunque non adorârint imaginem bestiae occidantur.

Secundò, Quia ubi Bestia simul adest cum Pseudopropheta, Imago bestiae non comparet.

Tertìo, Quia ejusdem dicitur Imago bestiae cujus est nomen numerúsque: At nomen numerúsque non alterius sunt quàm bestiae Bicornis.

Verùm haec omnia inepta sunt & frivola. Imagini bestiae adscribitur quod Pseudopropheta fecit, illius imaginis author, Metonymiâ effecti pro efficiente: quod apparet ex Regio exemplari Montani, in quo legitur, foreign, & facit (nempe Bestia Bicornis.) Quam lectionem sequuntur Andreas, Aretas, & alii.

Interdum & Imago bestiae comparet ubi Bestia adest cum Pseudopropheta: ut videre est Apoc. 19. 20. ubi haec tria memorantur, Bestia, Pseudopropheta, Imago bestiae.

Nomen numerúsque non Bestiae est Bicornis, sed Bestiae Septicipitis; quae passim simpliciter & absolutè Bestia nominatur: à qua ut Bicornis distingueretur, passim in sequentibus non Bestia sed Pseudopropheta nuncupatur; in quo conspirant omnes interpretes.

Denique, falsum est Bestiam Septicipitem restitutam totam se arbitrio Pseudoprophetae tanquam supremi sui domini regendam permittere. Universa terra admirata est post bestiam septicipitem, Apoc. 13. 3. & omnes reprobi eam adorârunt, Apoc. 13. 8. At Pseudopropheta non seipsum, sed Bestiam Septicipitem adorari voluit in imagine tanquam supremum dominum, & in omnibus illius causam promovit ut ipsius procurator & minister, Apoc. 13. 12. ut bene observavit Irenaeus, quem statim laudavit Synchronista; hinc …am vocat Antichristi armigerum.

Tertius Synchronismus, Meretricis magnae seu Babylonis mysticae cum Bestia eadem illa Septicipite Decemcornupeta, necessariâ indiget castigatione. Mulier enim meretrix est urbs Roma ab ipsis temporibus Ioannis; ut apparet ex illis verbis, Mulier quam vidisti est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae, Apoc. 17, 18. At Bestia Septiceps nondum exstabat temporibus Ioannis in septimo suo capite; ut liquidò constat ex istis, Quinque ceciderunt, unus est, & alius (septimus) nondum venit: Mulier ergò ista cum Bestia Septicipite quà tali non foreign.

In primis suspecta mihi est lacinia ista, Decemcornupeta; quasi Bestia demum facta esset Decemcornupeta sub septimo, id est, novissimo suo capite. Verba Apocalypsews clarè & diserte docent decem illa cornua ipsis temporibus Ioannis exstitisse; Decem cornuasunt decem reges, qui (in praesenti) regnum nondum acceperunt, quia nimirum Romano imperio nunc erant subjecti, sed potestatem tanquam reges accipient in futuro, Apoc. 17. 12. Certum est ex historiis, Imperium Romanum, dum haec scriberet Ioannes, …x decem regnis, sive regalibus provinciis, tanquam totidem partibus principalibus, constitisse, quas hoc modo enumerat ipse Strabo; Italia, Hispania, Gallia, Germania, Hungariae & Bulgaria, Graecia, Natolia sive Asia minor, Syria & Assyria, AEgyptus, Africa: de quibus consulendus Molinaeus in Complemento prophetiarum. Quomodo autem singula quae in Apocalypsi de decem cornibus dicuntur, decem illis regnis seu regionibus conveniant, explicatum dedi in annotationibus meis prooemialibus ad Visionem sextam.

Quartus Synchronismus, Centum & quadraginta quatuor mille Virginum, capite 14. cum Meretrice Babylonica & Bestia, eodem vitio laborat quo duo antecedentes. Non enim in solidum contemporant haec, sed tantummodo ex parte. Meretrix exstitit ipso tempore Ioannis; quemadmodum & Bestia sub sexto suo capite. Sed centum & quadraginta quatuor mille Virgines sunt recentioris originis. Incidunt quidem in tempora meretricis Babylonicae, utpote quae laudantur quia se illius complexibus non coinquinârunt; sed in tempora illius postrema, nempe quia Primitiae sunt in restitutione, post finitam novissimam Bestiae Septicipitis instauratae persecutionem, Apoc. 14. 4. quando ipsa declinavit ad interitum, Apoc. 14. 8. Et quemadmodum recentioris sunt originis, sic longioris erunt durationis, ut quae Meretricis & Bestiae futurae sunt victrices, ac proinde illis sunt supervicturae.

Quintus Synchronismus, de generali omnium hactenus dictorum Synchronismo, praeterquàm quòd superiorum errores recapitulet, prorsus est supervacaneus, cùm non contineat nisi nudam repetitionem memoratorum: ideóque omitti potuisset, nisi numerum septenarium attingere voluisset author. Si duos sequentes Synchronismos similiter repetat, habebimus numerum octonarium.

Sextus Synchronismus, Atrii interioris calamo Dei mensurabilis & Praelii Draconis cum Michaele, peccat, primò foreign verborum; nam Apocalypsis expressè non meminit Atrii mensurabilis; Quinimo illud praelium commissum & absolu…um fuit in ictu oculi, ut postea demonstrabitur: At temph commensuratio non est facta in ictu ocuit.ideo malim retineri nomen expressum Templi mensurabilis: nec si expressè illius meminisset, ullum hîc aliud intelligendum foret atrium, quàm atrium Israelis, quod authori est atrium exterius, Suprà enim monui atrium Israelis Spiritui Apocalyptico esse interius; ut qui nomine exterioris atrii intelligat atrium Gentium. Deinde peccat confusione temporum: nam licèt praelium Michaelis incidat in tempus Templi mensurabilis; Templum tamen non priùs & citius mensurandum fuisse quàm commissum fuit praelium Draconis, nescio quo argumento confirmari possit. Non enim quia proximè antecedentia sunt contemporaneorum, idcirco est necesse utriusque originem aequè altùm deducendam esse. Equidem fateor Apocalypsin nihil habere antiquius, quódve altius originem ducat Muliere puerperâ, cujus partui insidiatus est Draco; attamen ipse partus quem excipit praelium Draconis multò est recentior; cùm partus sit novissimi temporis, in finali Iudaeorum conversione, ut postea demonstrabitur: quemadmodum etiam est recentior Templi commensuratio, quae incidit in novissima tempora Tubae sextae. A quae exordium velle ducere Prophetiae repetitae, quae nempe tempora Apocalyptica ab origine & quasi ab ovo relegat, est cum ratione velle insanire, ut mox pluribus ostendetur.

Septimus Synchronismus, qui & ultimus partis primae, Septem phialarum & Bestiae Babylonísque ad occasum vergentium, est verissimus & certissimus: ac proinde progredior ad Synchronismos partis Secundae, initio sumpto ab examine Praeloquii quod illi praemittitur.

Stricturae in partem Secundam.

IN Praeloquio partis Secundae inepta est illa totius Apocalypsews in du …s partes principales partitio: quarum prior sit Sigillorum, in iísque Tubabarum; posterior foreign seu Libri aperti, à versu octavo capitis decimi usque ad finem libri: quae omnium errorum mihi videtur esse praecipuum fundamentum. Ineptam eam voco, & reprobandam puto ob sequentes rationes.

Primò, quia confundit finem unius prophetiae cum principio alterius. Finis prophetiae Sigillorum est in Turba illa palmifera gaudentium; utpote quae ipso Synchronistâ teste incidat in Tubam novissimam. Nè verò vel tantillum dubitaremus in Turba illa gaudentium esse sinem Sigillorum, statim post eam fit mentio silentii in coelo facti quasi mediâ horâ: quâ projectò nihil aliud significatur, quàm Ioannem à visionibus praecedentis prophetiae ad medium horae quievisse; ac proinde eam absolutam esse. Ergò hic finis unius prophetiae principium alterius est in Tuba prima, quae clangere coepit statim post ignem è coelo in terram missum, Apoc. 8. 5. qui certè nullus est alius quàm de quo ipse Christus dixerat Luc. 12. 49. Ignem veni mittere in terram, & quid volo nisi ut ardeat? Nè verò hîc etiam haesitaremus in Tuba prima initium esse novae prophetiae, praemittitur ei visio praeparatoria post factum in coelo silentium: hîc itaque principium alterius prophetiae, quae tamen cum fine praecedentis hâc partitione confunditur.

Secundò, quia discerpit membra unius ejusdémque prophetiae arctissimè cohaerentia: nemo enim dubitat in Tubis recto ordine continuari unam eandémque prophetiam; sic ut ibi desinat quinta ubi incipit sexta… & sexta ibi desinat ubi incipit septima. At haec partitio finem sextae Tubae divellit ab ipsius principio, & sic divellit, ut ex fine Tubae sextae constituat novam prophetiam, quae altius assurgat quàm Tuba prima, imò originem suam trahat à Sigillo primo; principium enim sextae Tubae suit in fine capitis noni, & illius finis incidit in principium capitis undecimi: quod tamen (ut dixi) fingitur esse initium novae prophetiae, quae inchoatur à prima temporis Apocalyptici periodo.

Tertiò, quia commiscet duas ad minimum integras prophetias toto coelo à se invicem distinctas: Nam certum est prophetiam Libri aperti terminari cum fine Tubae septimae, quae est novissima: Nec minus certum est prophetiam de Muliere parturiente esse novam prophetiam, ut quâ muliere nihil prius & antiquius habeat Apocalypsis, quemadmodum fatetur ipse Synchronista: Quomodo ergò haec eadem est cum prophetia Libri aperti? Fuerunt qui sibi persuaderent Tubas prodire ex sinu Sigilli septimi; sed quando perveniunt ad caput duodecimum, coguntur agnoscere initium novae prophetiae. Invenias ergò aliquos qui totam Apocalypsin dividunt in duas partes principales: sed, qui posteriorem partem inchoat à principio capitis undecimi, invenias neminem.

Profecto Mulier parturiens cap. 12. est Synagoga Iudaica, quae patrem habet Iacobum, qui assimilatur Soli; matrem Rachaelem, quae comparatur Lunae; & descendit à duodecim Patriarchis, qui similes esse dicuntur duodecim stellis: gravida illa fuit ab ipsis diebus Ioannis, & clamavit parturiens, & cruciabatur ut pareret, postquam templum eorum & urbs funditus à Romanis fuere eversa; quemadmodum id ipsa Synagoga confitetur sub hac eadem Allegoria, Esa. 26. 17. Sicut quae concepit, cùm appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis; sic facti sumus à facie tua, Domine. Nondum tamen ipsa peperit, sed inopinatus aderit illius partus in finali Iudaeorum conversione; cujus mentio fit apud eundem prophetam, Es. 66. 7, 8. Antequam parturiret, peperit; antequam veniret partus ejus, peperit masculinum.—quia parturivit & peperit Sion filios suos. Esse enim hunc partum ultimi temporis apparet ex Ioanne, qui hunc partum immediatè docet praecedere fugam Mulieris in desertum, quae incidit in novissima tempora Tubae sextae, Apoc. 12. 6. cum Apoc. 11. 3. collatis. Hinc Micheas de eodem partu verba faciens, eundem expresse refert ad tempora novissima, cap. 5. 3. Propter hoc dabit eos, viz. Iudaeos in manibus hostium suorum, usque ad tempus in quo parturiens pariet; & reliquiae fratrum ejus revertentur ad filios Israel. Sic enim judico superiores prophetas interpretandos esse, ex collatione eorundem cum Apocalypsi, quae Clavis est omnis Scripturae propheticae. Atque hinc apparet dictam prophetiam de Muliere parturiente provehi ad caput & originem periodi Apocalypticae; ac proinde in ea inchoari novam prophetiam.

Redeo ad rem ipsam. Praemissâ hâc partitione, affirmat Synchronista posteriorem Apocalypsews partem, quae est foreign seu Libri aperti, ab eodem temporis Apocalyptici principio exordiri unde prior illa quae est Sigillorum, & illius tempora relegere à versu octavo capitis decimi usque ad finem. Verum & ista omnia pro libitu conficta & prorsus absurda sunt. Septem Sigilla fuerunt aperta; clanxerunt quinque Tubae, sexta clangorem inchoavit; descenditur ad illius finem, quem proximè excipit septima; & in fine Tubae sextae inchoabitur nova prophetia, quae originem ducat ab ipso Sigillo primo. Quis credet istis, nisi cui libitum est posteriora prioribus & summa imis miscere? Et quomodo superiora tempora releguntur à versu octavo capitis decimi, cùm ab illo versu usque ad finem illius capitis nulla omnino tempora legantur? Quae verò tempora sequuntur in principio capitis undecimi, aut tempora sunt finis Tubae sextae, aut tempora illius nulla sunt. Attamen recaepitulationem illam temporum putat Synchronista indicari transicione istâ, v. 11. cap. 10. Oportet te iterum (foreign) prophetare. Sed longè aliud est iterum prophetare; aliud iterum prophetare eadem, aut ab eodem exorsa temporis principio. Haec duo multùm differunt. Ego hoc dictum fuisse existimo Ioanni in typum rei hoc tempore eventurae; quòd nempe Ecclesia nunc ante exitum Tubae sextae sit reformanda, & de novo prophetatura, tum contra, tum apud populos multos: qua in re mihi assentientem habeo doctissimum Paraeum. Ioannes, inquit, non tam in sua, quàm in omnium praeconum veritatis qui sub finem Tubae sextae futuri erant persona, Librum devorare, iterúmque propherare, jubetur. Et est sensus, oportere ut ubi Antichristus satìs saevierit, prophetia adversus eum restituatur.

Tandem relabitur Synchronista ad bimembrem suam partitionem, ed…que confirmari opinatur ex eo, quòd hîc idem sit prophetiae initium quod fuit prophetiae de septem Ecclesiis, item de septem Sigillis: quas nemo dubitat esse novas prophetias. Sunt autem haec initia visionis quidem de Septem Ecclesiis cap. 1. 10. Audivi vocem magnam à tergo tanquam tubae dicentis. Prophetia autem Sigillorum cap. 4. 1. Et vox prima quam audivi, tanquam tubae loquentis mecum. Denique Prophetiae foreign cap. 10. 8. Et vox quam audieram è coelo (scilicet tanquam tubae loquentis) rurium loquebatur mecum. Verùm haec posterior vox non eadem est cum prima illa, cùm hoc nomine non indigitetur: nec dicitur audita fuisse instar tubae loquentis; sed vox fuit proximè è coelo audita, vers. 4. ejusdem capitis, Audivi vocem de coelo dicentem mihi, Signa quae locuta sunt septem ronitrua, & nè scribas ea. Eadem ergò vox quae v. 4. vetuerat scribere, nunc v. 8. jubet devorare libellum & prophetare, ut bene monet Paraeus. Nolo tamen hac de re acriùs cum quoquam contendere. Dato itaque eandem esse vocem cum illa priore, non tamen indè sequetur, Quia aliàs alibi inchoavit novam prophetiam, ideo id quoque hoc loco fecisse. Certiora sunt indicia novae prophetiae, ut, quòd singulae aut inchoentur novâ visione, aut terminentur mentione secundi adventûs: quae indicia sunt rerum, non aucupia verborum.

Visio Ecclesiarum terminatur mentione novissimae c…nae, Apoc. 3. 20. quae coena est secundi adventûs, Apoc. 19. 9. Visio Sigillorum terminatur mentione Turbae palmiferae gaudentium, quae incidit in novissimam Tubam visionis Tubarum, quam Paulus esse docet tubam secundi adventûs, 1 Cor. 15. 52. Visio Mulieris terminatur mentione Messis, Apoc. 14. 15. quam ipse Christus interpretatur consummationem seculi, Matt. 13. 39. Visio Phialarum terminatur interitu Babylonis, Apoc. 16. 19. quae incidit in secundum adventum, Apoc. 16. 14, 15. Eodem termino clauditur visio Meretricis, Apoc. 19. 2, 3, 4. Visio denique Christi vincentis clauditur mentione universalis Resurrectionis, & duplicis novae Hierosolymae. Septem itaque erant Visiones, tanquam totidem totius Apocalypsews partes principales. Sed haec sufficiant ad Praeloquium: veni… ad ipsos Synchronismos partis secundae.

Synchronismum primum appellat cardinem Synchronismorum; ego verò eundem voco cardinem vanitatum: adeò nihil est in eo veri, nihil certi. Synchronismum esse vult Sigilli septimi quoad sex priores Tubas, cum Bestia Septicipite, Bicorni, caeterisque contemporantibus. Sed jam antea demonstravi sex Tubas non pertinere ad Sigillum septimum; demonstravi insuper Bestiam Bicornem Bestiae septicipili & caeteris non in omnibus nec ad amussim contemporare. Nunc demonstrabo initium Bestiae Septicipitis non contemporare cum initio Sigilli septimi, quod praecipuum est hujus Synchronismi fundamentum eversum ire. Bestia Septiceps est ipsissimum regnum Antichristi, sub novissimo, i e. septimo, suo capite. Atqui Antichristus demum in lucem producitur sub Tuba sexta, Apoc. 11. 7. vel (quod ego malim) sub Tuba quinta, Apoc. 9. 11. ubi Angelum Abyssi eundem esse puto cum Bestia ascensura ex abysso, Apoc. 11. 7. Et proculdubio est Antichristus, cùm vocetur nomine Antichristi in Graeca Ecclesiae recepto, foreign vel foreign 2 Thessal. 2. 3. Hebraicè autem nomen habet ABADU, Servus ille foreign sic dictus, i.e. Servus servorum. Sic enim Hebraeus & Syrus legunt. Quòd si quis malit legere cum correctioribus exemplaribus Graecis Abbadon, hoc idem significat quod Papa-Dominus: quam lectionem etiam retinuit vulgatus Latinus. Rectius itaque Bestia septiceps contemporabit cum Tuba quinta. Sigillune quintum tempus est persecutionis Sanctorum, ut certum est ex illis verbis, Donec compleantur conservi eorum—qui intersiciendi sunt sicut & illi, Apoc. 6. 11. Atqui hoc proprium munus est Bestiae: ipsa itáque rectiùs dicetur contemporare cum Sigillo quinto.

Initium septimi Sigilli est in obsignatione Coetûs illius virginalis cap. 7. ipso Synchronistâ confitente: atqui obsignatio illa sequitur illustrem Domini adventum, qui describitur Sigillo sexto, & in quem incidit Bestiae interitus, ut apparet ex collatione Apoc. 6. 15, 16, 17. cum Apoc. 16. 14, 15, 16. Impossibile itaque est Bestiam Septicipitem contemporare cum initio Sigilli septimi.

At (inquit ille) Coetùs illius obsignationem suprà ostendi contemporare ad amussim cum Bestia Septicipite, parte primâ, Synchronismo quarto. Respondeo; Contrarium liquet ex nostra ad eundem censura. Quod porrò existimet obsignationem illam factam esse, nè grassantibus in orbe Tubarum calamitatibus electi Dei servi extinguerentur; gratis fingitur sine ullo fundamento: obsignationem illam dico sactam esse ad novas nuptias. Agni in illustri Domini adventu celebrandos, ut manifestum ex hujusce loci collatione cum 4. Esdrae 2. 38. Videte numerum signatorum in convivio Domini; ad quem hîc certus est respectus. Scio Librum istum esse Apocryhum; sed potest liber Apocryphus interdum continere quasdam antiquas & veras narrationes.

Denique falsum est, obsignatione illâ turbari non interrumpendam Sigillorum seriem: ipse enim Synchronista fatetur illam pertinere ad finem Sigilli sexti, sive ad initium septimi; & meritò, quia expressè dicitur Apoc. 7. 1. foreign, id est, post haec nempe, quae acciderunt Sigillo sexto. Ego judico obsignationem virginum & Turbam palmiferam gaudentium esse totum mysterium Sigilli septimi, quod demum narratur apertum fuisse initio cap. 8. cùm capite septimo praemissum sit illius mysterium; quemadmodum primum Vae demum narratur praeteriisse post praemissam illius calamitatem, Apoc. 9. 12.

Sic ergò corruit omnium sequentium Synchronismorum fundamentum, eorum nempe qui ex primo isto deducuntur: quos tamen etiam examinabo, nè quis queratur aliquid à me praeteritum esse aut neglectum.

Synchronismum secundum ait esse contemporantium Atrii interioris & Praelii Draconis & Michaelis de puerperio cum sex primis Sigillis. Atqui dimensuratio Templi (sic enim loqui malim, quia Textus expressè illius meminit) tempore prior est praelio Draconis, ut visum suprà Synchronismo sexto, parte primâ; & neulrum contemporat cum sex primis Sigillis. Non dimensuratio Templi; quia jubetur Ioannes Templum metiri sub finem Tubae sextae, Apoc. 11. 1. Iam verò finem Tubae sextae contemporare cum Sigillo primo quis dixerit? Non Praelium Draconis; quia illud commissum & absolutum fuit brevissimo temporis spatio, puta in momento, ictu oculi. Nam statim fuit commissum post raptum partum, & absolutum fuit ante fugam Mulieris in desertum; Apoc. 12. 13, 14. At Mulier statim & immediatè post raptum partum fugere debuit in desertum, Apoc. 12. 5, 6. Ita que tantummodo momento perduravit. Quomodo ergò potuit contemporare cum sex primis Sigillis?

Accedo ad Synchronismum tertium, Phialarum cum Tuba sexta. Dicendum erat, ni fallor, cum initio Tubae septimae: nam Tuba septima est Tuba novissima; septem autem Phialae continent novissimas calamitates, Apoc. 15. 1. pertinent ergò ad Tubam novissimam: Tuba etiam septima est Tuba consummationis, quia sub ea consummabitur mysterium Dei, Apoc. 10. 7. septem autem Phialae sunt plagae consummationis, utpote in quibus consummetur ira Dei, Apoc. 15. 1. pertinent ergò ad Tubam septimam. Sed haec parùm ad rem.

Regnum verò Bestiae sub sexta Tuba labefactari coepisse, nescio unde eruat Synchronista. Finita quidem tunc fuit potestas illa quadraginta duorum mensium; sed illa non fuit simplex potestas dominandi, sed dominandi pro libitu: nec simplex fuit potestas vincendi Sanctos, sed persecutionis novissimae; ut suprà à nobis fuit ostensum.

Synchronismum quartum, Mille annorum ligati Draconis, seu Satanae, cum Tuba septima, seu excidio Bestiae, non possum non laudare, cùm sit verissimus & certissimus. Argumenta tamen validiora & magis cogentia ad illius confirmationem proferri desiderarem. Certè Draco etiam fuit ligatus toto tempore parturitionis Mulieris, cùm toto illo tempore steterit ante Mulierem, ut, cùm peperisset, filium ejus devoraret, Apoc. 12. 4. neque ligatus fuit post partum ejus; cum ab illo tempore è coelo fuerit projectus, & grassatus fuerit in terra & mati, Apoc. 12. 12. sic ut Mulierem sit persecutus, & semen ejus, Muliere latitante in deserto, Apoc. 12. 16, 17. ac conspiraverit ad Sanctorum internecionem cum bestia maris, dando ei omnem suam potestatem; unde simul cum ipso spatio quadraginta duorum mensium & ultrà adoratur, Apoc. 12. 18. & 13. 3, 4. Non ità diu post finitos illos menses Draco cum Bestia & Pseudopropheta ac Regibus totius terrae congregatur in praelium, Apoc. 16. 14. tandem in illo praelio Bestia & Pseudopropheta victi mittuntur in stagnum ignis, Apoc. 19. 20. & Draco ligatup in Abysso mille annis, Apoc. 20. 2, 3. Mille itaque anni ligationis Satanae inchoandi sunt ab excidio Bestiae.

Ligatur Satanas, nè seduceret ampliùs gentes, Apoc. 20. 3. Nempe eâ seductione cujus statim facta erat mentio, quam proximè secutum est Bestiae excidium, Apoc. 19. 20. Ergò Ligatio inchoanda est à Bestiae excidio. Ligatur Satanas, ut per mille annos regvent illi qui Bestiam adorare noluerint, Apoc. 20. 4. Inchoanda itaque Ligatio ab excidio Bestiae: nam usque ad excidium ipsius semper fuerunt aliqui qui Bestiam noluerint adorare & ideo fuerunt occist. Ligatur denique Satanos, ut post mille annos illos solvatur, & conjiciatur in stagnum ignis, in quem jam antea conjecti erant Bestia & Pseudopropheta, Apoc. 20. 10. Sic enim legendum esse patet, non tantùm ex Graecis exemplaribus, sed etiam ex interpretibus Hebraeo & Syro. Ergò ligatus fuit post illorum excidium, quod incidit in Tubam novissimam.

Sequitur Synchronismus quintus, Mille annorum regni Christi augusti & septimae Tubae seu intervalli ab excidio Bestiae: quem non solùm laudo, sed simul etiam approbo ferè omnia & singula quae ad illius confirmationem dicuntur: nullus enim dubito quin ad singulare illud & augustum Christi regnum pertinent quae dicuntur Apoc. 11. 15, 16, 17. & Apoc. 19. 6, 16. & in illo regno proculdubio est consummatio mysterii Dei per prophetas evangelizati, quam sub Septimae tubae clangorem Angelus Apoc. 10. futuram praedixerat; quando nec Bestiae menses, nec Testium lugentium dies, neque omnino aliquid de periodo temporis, temporum & dimidii temporis supererit amplius, planè juxta quod Danieli praedictum fuit c. 7. v. 25, 26, 27. &c. 12. v. 7.

Sextus Synchronismus est Novae Hierusalem Agni sponsae cum septima Tuba seu intervallo ab excidio Bestiae: cui non possum non suffragari: hâc tamen lege, ut nova illa Hierosolyma sponsa Agni, de qua Apoc. 21. vers. 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8. distinguatur à nova illa Hierosolyma Agni uxore, cujus descriptio sequitur eodem capite, Apoc. 21. vers. 9, 10, &c. usque ad finem libri. Rationes hujus distinctionis dedi in notationibus meis prooemialibus ad Visionem ultimam. Prior illa nova Hierosolyma est uxor sponsi, quae se praeparavit Apoc. 19. 6, 7. item civitas illa dilecta, Apoc. 20. 9. non autem posterior.

Tandem dilabor ad Synchronismum ultimum, qui est Turbae palmiferae innumerabilium ovantium (Apoc. 7.) cum Tuba septima seu intervallo ab excidio Bestiae: in cujus confirmationem illud in primis probo, quòd Turbae illa palmifera statuantur esse cives novae Ierusalem. De ambobus enim dicitur, quòd non esurient neque sitient ampliùs, &c. quia Agnus pascit eos, & ducit ad vivos fontes aquarum; quòdque abstersurus sit Deus omnem lacrymam ab oculis eorum.

Itaque de quatuor postremis Synchronismis Deo meo gratias ago, quòd virum hunc doctissimum mihi habeo in illis assentientem; qui oculos mentis utriusque nostrûm magis & magis velit r…egere, ut propiùs intueamur mirabilia ejus.

EPOCHA APOCALYPSE foreign S.

QVam nobis exhibet Synchronista Epocham Apocalypsews, prorsus incerta est & vana; ut quae vanis & incertis Synchronismorum fundamentis innititur, quae ferè omniae suo loco sunt protrita. Vult duas esse totius Apocalypsews partes principales: quarum prior sit Sigillorum, in iisque Tubarum; altera posterior foreign, à versu octavo capitis decimi usque ad finem libri; quam partitionem in primis perstrinximus ad partis secundae praeloquium. Vult Tubas prodire ex sinu septimi Sigilli: quod falsum esse docuimus in Stricturis ad Praecognita partis primae. Vult Turbam palmiferam ovantium capitis septimi, quae narratur ante olangorem. Tubae primae, incidere in Tubam novissimam, quae demum sequitur cap. 11. Quae Synchronistae non potest non esse horrenda praedictionum confusio. Vult prophetiam Libri aperti, quae pertinet ad clangorem Tubae sextae, & cujus initium est à commensuratione Templi, Apoc. 10. & 11. esse novum exordium totius Apocalypsews: quod nemini unquam venit in mentem; quódque suprà à nobis abunde resutatum. Vult novum etiam exordium esse totius Apocalypsews in Praelio Draconis cap. 12. Quin ergò nobis faciat partes tres totius Apocalypsews principales, & non du…s tantúm. Vult Praelium illud Draconis contemporare sex prioribus Sigillis: quod demonstravimus in unico temporis momento, in ictu oculi, absolutum fuisse. Vult quadraginta duos illos menses esse totum tempus sex Tubarum: cùm temporae sint finis Tubae sextae, aut nulla sunt illius tempora. Ità nihil est certi in hac Epocha Apo…alypsews, nisi quòd ferè in finem Apocalypsews rejiciat Turbam palmiferam ovantium capitis septimi, Mysterium consummandum Tubae novissimae, Mille annos ligationis Satanae & regni Sanctorum, Novam Hierosolymam Agni sponsam: quae ego non dubito ad amussim contemporare. Hîc ita que pedem figam, & finem faciam Stricturarum mearum.