Reader
Works · Joseph Mede

Works, Dialogue – Appendix

IUSTINI MARTYRIS DIALOGO CUM TRYPHONE IUDAEO Locus insignis de Millennio Regni Christi emendatus & notis illustratus.

TRYPHO.

DIC autem mihi verum; Vósne locum hunc Ierusalem denuo instaurandum fatemini, & populum vestrum congregatum, atque laetitiâ evectum iri cum Christo simul & Patriarchis & Prophetis & hisaQui generi… nostri sunt] vel erum; ut ad Iudaeorum vocationem referatur. qui generis nostri sunt, aut etiam eorum quibAnte Christi vestri adventum proselytae] Ità distinguendum & vertendum. Nam interpres Langus non videtur hîc Iustini mentem assecutus. Ità enim vertit ac si Tr…pho quar…ret, an haec omnia ante Christi nostri adventum (nempe secundum) futura essent. Omnino praeter authoris mentem. ante Christi vestri adventum Proselytae fuere, exspectatis? an, ut videare nos superare in quaestionibus, eò decurris, ut ista fateare?

IUSTINUS.

Non sum eò miseriae redactus, ô TRYPHO, ut alia quàm sentio loquar. Confessus sum tibi &cAntea] Scilicet in hoc ipso cum Try… hone Dialogo; quod tamen jam musquam comparet, sive consi…io, sive fraude corum quibus Iustinus in hac sententia non placuit. antea, me quidem & alios complures mecum sentire id, sicut planè scitis, futurum. foreign. i. E contrà verò, eorumdQui purae piaeque Christianorum sententiae non sunt,] Negatio in nostris libris intercidit. Sed omnino cum negatione legi oportore manifestum est, tum ex verbis proxim… per epexegesin subjunctis (subdit enim, si …e…s int…llexisse qui nomine quidem Christiani dicuntur, sunt ver… a…hei & impi… hare…ici;) tum ex sequenti orationis scrie, ubi eadem quae hîc de cou…rasentientibus dixerat, denuo & quidem satis fuiè-inculcat, esse nimirum tantùm nomine tenus Christianos, & eodem censu habendo…quo Sadducai & suniles haeretici sunt apud Iudaes. Haec tamen, utu… manifesta, cùm Interpres non viderit, nequ… aliàs ex epexegesi quam dixi ullum sensum congruum elicere pot…rit, transferendo immutavit. Sed non aegrè feramus unius particulae jacturam, quâ forsan essectum est nè totus hic locus (utpo…e sic s…tis multatus) penitus expungeretur. Non enim …ostro primùm aevo uata …st ars expurgandi: antiqua res est, quae …lim in hujus dogmatismem…ria ex ant…cess…rum Patrum scriptis eliminanda tyrocinium fecit, pos… quam …imirum per complures anno… non enigno partium fervore …gitatum, …andem Dam…si Pontificis authoritate succubuerat; id quod ex hodiernis Irenaei, Victorini Pictavionensis, & Sulpiti Severi exemplaribus, cuivis manifestum est. qui purae piaeque Christianorum sententiae [non] sunt, multos hoc non agnoscere tibi significavi: eos enim tibi designabam qui nomine quidem Christiani dicuntur, sunt verò athei & impii haeretici, quòd omnino blasphema & impia & stulta doceant. Ut autem non tantummodo apud vos me hoc dicere sciatis, disputationum harum nostrarum omnium, quoad potero, opus componam: ubi hoc ipsum me profiteri, quod coram vobis fateor, conscribam. Non enim homines aut humanas doctrinas, sed Deum & disciplinam ab eo traditam consectandam mihi esse statuo.

Nam tametsi cum quibusdam verba communicâstis qui Christiani dicuntur, atque hoc ipsum non confitentur, sed maledicere audent Deo Abraae, & Deo Isaaci, & Deo Iacobi; quíque dicunteNon esse mortu…um rē surrectionem] Basil…diani, Valentiniani, Sa…urniniani, Ophitae, Carpocrati…i, Colabarsiani, Cerdoniani, Marcionitae, Apellitae negârunt resurrectionem carnis; iidèmque omnes cum Menandrianis & Cerimbianis blasphemârum Deum Legis & Prophetarum, supremum cum Deum fuisse negantes, sed ant Angelum, eúmquo malum & turbulmium, aut Virtutem nescio quam inferiorem dicentus; Christúmque hominus ab ejus potestate lib…ratum venisse. Atque hinc videre est cur Tertullianus isthoc de Millenario dogma asserat contra Marcionitas; itémque Ironaeus Tract. contra omnesbaereses. Quamvis enim id negare hareris non suerit, (cùm de modo & qualitate secundi adventûs Christi quaestio sit, non de r… ipsa;) ilis tamen temporibus …detur ab haereticis quos dixi praecipuè, si non solis, negatum fuisse, idque privatam ob causam; nè scilicet hoc admisso, consiterntur & carnis resurrectionem, & Deum Legis & Prophetarum esse Patrem Domini nostri Iesu Christi. non esse mortuorum resurrectionem, verùm simulatque morianturfAnimas ipsorum in coelum recipi] Plerique enim In eodem Dial. Iust. M. Dico foreign Patrum sic censuere, Animas justorum in Paradiso quodam, seu loco selicitatis & refrigerii, requieseere, non tamen in coelo consummari ante resurrectionem. Nobis tamen hîc licebis alit…r opinari. animas ipsorum in coelum recipi: nè tamen existimetis eos esse Christianos; perinde ut neque Iudaeos, si quis rectè sentiat, dicat esse Sadducaeos, aut persimiles haereses Genistarum, & Meristarum, & Galilaeorum, & Hellenianorum, & Pharisaeorum baptistarum, (nè cum molestia me omnia quae sentio dicentem audiatis) sed Iudaeos quidem appellari & filios Abraae, & confitentes labiis Deum, cor autem illorum (ut ipse Deus clamat) longè abesse ab eo. foreign EGO AVTEM, ET SI QVI SVNT PER OMNIA aOrthodoxae sententiae Christiani] S… priman…os E…des Articulos excipia…, nescio an simile Testimonium osser…i possit de ullo dogmate Christiano. Magnum hoc praejudicium est, seculo ab Apostolis proximo omues Orthodoxos ità sensisse. Factus enim est Iust…uus ex Philosopho Christianus annis circiter …riginta à morte Ioannis Apostoli; quo tempore plus quam …risimile est, plures adhuc superst…es fuisse qui ipsos Apostolos docentes audive ant…ORTHODOXAE SENTENTIAE CHRISTIANI, & carnis resurrectionem futuram novimus, & MILLE ANNOS in Ierusalem instauratâ & exornatâ & dilatâ; sicut prophetae Ezechiel & Esaias & alii promulgant.

Sic namque Esaias de Mille istorum annorum tempore [foreign ]loquutus est.*Isa. 65. 17. Erit enim Coelum novum & Terranova, & non recordabuntur priorum, neque eorum illa venient in corda: sed laetitiam & exsultationem invenient in his quae ego creo. Quia ecce facio Ierusalem exsultationem & populum meum laetitiam, &c. ad finem capitis. De illo verò [Nam secundùm diesbLigni vitae] In Hebraei est simplicter foreign ac Septug. foreign quibus etiam suffragatur Chaldaeus paraphrastes, ut hinc a…pareat; Traditionem de Arbore vitae hoc loco intelligenda satis antiquam esse. Sitne verò solida an secus, alius judicet. Interim videtur Iustinus existimâse, Vitam ligni vitae, seu hominis statu Paradisi, futuram fuisse Mille annorum; id est, tamdiu hominem, si non peccâsset, victurum fuisse in hoc mundo, postea in beatiorem locum & conditionem transferendum. Iam autem, quòd peccâsset Adam de fructu vetito comedendo, neque ipsum, neque ex posteris ejus aliquem, qui maximè longaevus fuerit, istum annorum numerum attigisse, sed in…ra magnum illum diem mortuum esse. ligni vitae, dies populi mei] subjungit. In his verbis Mille annos arcanè designari intelligimus. Ut enim Adae dictum est, quo die de ligno comedisset, eo die moriturum etiam esse; scimus eum mille annos non implevisse. Novimus quoque [pergit] dictum illud, quòd*2 Pet. 3. 8. dies Domini sit sicut mille anni, huc pertinere. Et Vir apud nos quidam, cin nomen Ioannes, cEduodecim Apostolis Christi u…us] Hoc imprimis observandum contra Dionysium Alexandrinum & psseclas ejus Chiliomastigas, qui, con…over siâ ilâ circa finem siculi …tii …vente, ut Apocahpseos quâ pre…bantur outhoritatem aliqua ex parte imminuerent, eam non Ioanni Apostolo, sed alii uescio cui Ioanni a…tributam voleban; Iustini, Irenzi & ommium Patrum antecessorum suorum traditiour re…lama…te.è duodecim Apostolis Christi unus, in ea quae illi exhibita est Revelatione, Christi fideles nostros Annos mille Hierosolymis peracturos esse prophetavit; ac postea universalem & (ut semel dicam) sempiternam omnium unanimiter simul Refurrectionem, & Iudicium futurum: id quod & Dominus noster dixit, quòd nuptum neque daturi, neque accepturi, sed Angelis aequales futuri sint; utpote filii Dei resurrectionis. Apud nos enim huc usque etiam prophetica exstant dona, &c.*Adde quae in eodem Dialogo habentur de loco Esaiae c. 66. à v. 5. In quibus verbis (inquit) est foreign.

Locus alius ibidem eodem spectans.

[Post sermonem de Magno die Iudicii (quem foreign vocat) quando Iudaei plangerent Christum quem pupugerunt, ipséque Christus, inauguratus secundùm ordinem Melchizedec, judex futurus esset vivorum & mortuorum, statim subjicit,]

In cujus secundo adventu, nè existimetis Esaiam aut alios Prophetas admonere ut *Sacrificia sanguinis, &c.] Eidem tuam. Hieronyme! qui cum Dionysio tuo Alexandrino Millenariorum dogmati promiscuè assingitis Circumcisionis injuriam, Victimarum sanguinem, cae…rásqu… Legis ceremonias posslimini… instauranda…. Scilicet quae Iudaei, aut for…è ex Iudaismo haeretici (s… madò vera sint quae ex Gaio nescio quo de Cerintho asser…u) de suo Millenario somniârunt, vos Christianis …diosè impingi…is. Hoccine v…ro cand…rem vestrum d…cuit? Imò …. Hieronyme, vel leipso judice. prodis criminationem istam salsam esse. Sic euim scribis in Ieremiam, cap. 19. v. 10. Post captivitatem quae sub Vespasiano & Tilo, & postae accidit sub Hadriano, usque ad consummationem seculi ruinae Hierusalem permansurae sunt: quanquam sibi Iudaei auream atque gemmatam Hierusalem restituendam putent; rurstisque victimas & sacrifici…, & conjugia sanctorum, & regnun in terris Domini Salvatoris: quae licèt non sequamur, damnare …amen non possumus; quia multi, vir…rum Ecclesias…icorum & Martyrum ista dixerunt. Unusquisque in suo sensu abunde…, & Domini cuncta judicio reserventur. Haec verba tua sunt Hieronyme. Sed dic sodes, An viri isti Ecclesiastici & Martyres sanctissimi dixerunt, circumcisionem & victimas in regne illo Christi restituendas? cave dixeris. Aut si ità credidisse scires, annon sine cunctatione damnares? Quod autem Cerinthum attinet, si quid hujusmodi erraverit, ex Iudaismo attulit (Iudani enim fuit;) Christianis non imputandum. Mirum tamen est de hac Cerimhi haere si apud Irenaeum & Tertullianum nè foreign quidem reperiri, qui tamen exprosess… de erroribus ejus scripserunt. Totum hoc …ur fide cujusdam Gaii hominis obscuri, quem …escio an ex Alogorum baereticorum numero fuerit, quos testatur Epiphanius …am Ioannis Evangelium quàm Apocalypsin Cerimho adscripsisse. Certè eodem tempore vixit: & Apocalypsin quod arti…et, ab corum sententia non abhorruisse, quicunque verba ejus apud Eusebium hand oscitanter ligeri…, fatebitur.sacrificia sanguinis aut libationum super altari offerantur, sed verae atque spirituales laudes & gratiarum actiones.

Placita Doctorum Hebraeorum DE MAGNO DIE IUDICII, ET REGNO MESSIAE TUNC FUTURO.

SEptimum Millenarium ab universa Cabbalistarum Schola vocari MAGNUM DIEM IUDICII, asserit Carpentarius Com. in Alcinoum Platonis pag. 322. quòd tunc arbitrentur (inquit ille) Deum cunctorum animas judicaturum. Cabbalistarum nomine innuit (ni fallor) Doctores Talmudicos; apud quos, non uno authore, traditionem istam celebrari compertum est. Ità enim legitur in Gemara Sanhedrin, Perek CHELEK. foreign, Dixit R. Ketina, Sex annorum millibus stat mundus, & uno vastabitur; de quo dicitur, ET EXALTABITUR DOMINUS SOLUS DIE ILLO. Vastationem verò intelligit quae futura est per ignem,Isai. cap. 2. quo mundus ut aurum excoctus repurgabitur,Vers. 11, 17. atque à servitute maledictionis, sub qua nunc propter hominis peccatum ingemiscit, asseretur in libertatem gloriae filiorum Dei, Rom. 8. Sequitur paulò pòst, foreign: Id est, Traditio adstipulatur R. Ketinae: Sicut è septenis annis septimus quisque Annus remissionis est; ità è septem millibus annorum mundi, septimus millenarius millenarius remissionis erit, quemadmodum dicitur, ET EXALTABITUR DOMINUS SOLUS DIE ILLO. Dicitur item (Psal. 92.) PSALMUS CANTICUM DE DIE SABBATI; id est, de die qui totus quies est. Dicitur etiam (Psal. 90.) NAM MILLE ANNI IN OCULIS TUIS VELUT DIES HESTERNUS.

Hîc duo notet lector. Primum, veteres Iudaeos prophetiam illam Isaiae cap. 2. ubi verba illa [Et exaltabitur Dominus solus Die illo] bis habentur, de Die Iudicii magni & Christi regno accepisse: à quorum vestigiis nec posteriores Rabbini abeunt. foreign, inquit R. Schelomo, IN DIE ILLO, id est, in Die Iudicii. Item, foreign Cùm surrexerit ad conterendum terram, id est, inquit, foreign in Die Iudicii, quo conteret Dominus impio… terrae. Rabbi David Kimchi, foreign, IN DIE ILLO, id est, in diebus Messiae, quando exsequitur Deus judicium in improbos. Idem, ET EXALTABITUR DOMINUS SOLUS IN DIE ILLO; perinde est ac si dixerat, foreign, Et erit Dominus Rex super omnem terram. Alterum notandum est, Titulum Psalmi 92, foreign, à Magistris istis ad Psalmi argumentum spectare putatum, atque de Mille annorum Sabbatismo intelligi debere.

Iam verò ex istis palàm esse arbitror, priscos Iudaeos DIEM, quem Iudicii nominârunt, millennio definiisse: id quod ampliùs confirmatur ex Midrasch tehillim, super illud Psal. 90. 15. LAETIFICA NOS PRO DIEBVS (vel secundùm dies) QVIBVS AFFLIXISTI NOS: videlicet (inquit) per Babyloniam, per Graeciam, & per Romanos, ídque in diebus Messiae. Et quot sunt dies Messiae? R. Iehosuas dixit, quòd sunt DVO MILLIA annorum; sicut dictum est, SECVNDVM DIES [foreign] QVIBVS NOS HVMILIASTI, id est, secundùm duos Dies. DIES ENIM VNA DEI SANCTI ET BENEDICTI SVNT MILLE ANNI; juxta illud, QVONIAM MILLE ANNI IN OCVLIS TVIS TANQVAM DIES HESTERNA. Dixerunt etiam Magistri, quòd seculum futurum (foreign, Heb. 2. 5.) DIES MESSIAE erit una. Deus enim sanctus & benedictus in futuro [in seculo futuro] faciet ei Diem unam, de qua dictum est (Zach. cap. 14.) ET ERIT DIES VNA, ET IPSA EST NOTA DEO, NON DIES NEQVE NOX; ET ERIT, AD TEMPVS VESPERI ERIT LVX. Haec dies est SECVLVM FVTVRVM & vivificatio mortuorum.

Quoto verò millenario Dies ista futura esset, de eo inter ipsos non convenit; neque enim omnibus illa de septimo millenario sententia arrisit. Fuerunt, nec minoris authoritatis, qui de sexto censuerunt, ut Domus Eliae, cujus traditio de millennio Iudicii magni exstat in haec verba; foreign &c. foreign, id est, Traditio Domûs Eliae. Iusti quos resuscitabit Deus (nempe resurrectione*Quam magistri agnoscunt passim, necnon author lib. Sapientiae cap. 3. vers. 7, 8. primâ) non redigentur iterum in pulverem. Si quaeras autem, MILLE ANNIS istis, quibus Deus Sanctus benedictus renovaturus est mundum suum, de quo dicitur, ET DOMINVS SOLVS EXALTABITVR DIE ILLO, quid justis futurum sit; sciendum, quòd Deus sanctus benedictus dabit illis alas quasi aquilarum, ut volent super facie aquarum: unde dicitur [Psal. 46. 3.] Propterea non percellemur cùm mutabitur terra. At fortè, inquies, Erit ipsis afflictioni: Sed occurrit illud [Isai. 40. 31.] Exspectantibus Dominum innovabuntur vires, efferentur alâ instar aquilarum.

Idem tamen Mundum non nisi sex annorum millibus duraturum statuit. Ità enim habet traditio ejus; foreign: id est, Sex mille annos durat mundus: Bis mille annis inanitas; bis mille annis Lex; denique his mille annis Dies Christi. Quorum idcirco millenariorum alter, ex ejus sententia, Dies ille magnus futurus erat de quo dicitur, Et exaltabitur Dominus solus die illo.

Eadem fuit sententia R. Asche F. R. Abbae, ut ibidem expressè dicitur; nempe, ex sententia R. Chanan fil. Thahaliphae foreign, non renovaturum Deum sanctum benedictum Mundum suum, nisi ad septimum millenarium: R. Asche verò dixisse, id futurum foreign post quintum millenarium.

Quid porrò amplius de Messiae regno in magno illo Die futuro olim censuerint Iudaeorum Magistri, ex iis quae nunc subjiciam aliquatenus cognoscere licet.

In capitulis magni Rabbi Eliezar (qui vixit paulò post Templum secundum) cap. 34 ità dicitur; foreign Hoc est, Vivo ego, dicit Dominus, quòd suscitabo vos in tempore futuro, in Resurrectione mortuorum, & congregabo vos cum universo Israel in terram Israel. Petrus Galat. lib. 12. cap. 1.

Sic quoque Paraphrastes Ionathan (qui ante Christum vixit) ad 14. cap. Hoseae vers. 8. Congregabuntur de medio captivitatis suae, habitabunt in umbra CHRISTI sui, & vivent mortui, accrescétque bonum in terra, necnon erit memoriale bonitatis eorum fructificans & indeficiens, juxtà ac memoria clangoris Tubarum super vino veteri quod libari solet in Sanctuario.

Targum Psalm. 50. 3. Dicent justi foreign in Die Iudicii magni, Veniet Deus noster, & non silebit, ut faciat ultionem populi sui.

R. Saadias (ex iis Doctoribus quos foreign, id est eximios, vocant) ad illud Danielis cap. 7. V. 10. Et Iudicium sedit & libri aperti sunt, &c. foreign, i. Iste est DIES IVDICII, sicut scriptum est,*Mal. 4. 1. ECCE DIES VENIT ARDENS TANQVAM CLIBANVS; item, *Isai. 5. 16.ET EXALTABITVR DOMINVS EXERCITVVM IN IVDICIO; item,‖Zeph. 3. 8. QVAPROPTER EXSPECTATE ME, DIXIT DOMINVS. Ille est Dies magnus, quo tempore exsurget Deus ad judicium. Et paulò pòst; foreign, i. Et scito quòd [IVDICIVM SEDIT ET LIBRI APERTI SVNT,] quod exposui suprà de DIE IVDICII & Die*Sapient, cap. 3. 7, & 13. Confer 1 Pet. 2. 12. & cap. 5. 6. juxta Vulg. & quaedam ex… Graeca. visitationis, sit Dies futurus, quo inquiretur in omne opus filiorum hominis, tam vivorum quàm mortuorum. Idem ad v. 18. Suscipient regnum Sancti Dei altissimi. foreign: i. Propterea quòd rebellàrunt Israelitae contra Dominum, auferetur ab illis regnum ipsorum, & dabitur hisce quatuor Monarchiis, quae possidebunt regnum in hoc seculo, & captivum ducent & subjugabunt sibi Israelem usque ad SECVLVM FVTVRVM, donec regnaverit MESSIAH.

Confer Luc. 21. 24, &c. scilicet, Iudaei captivi ducentur in omnes gentes, & Ierusalem calcabitur à Gentibus, usque dum impleantur tempora gentium. Tunc videbunt Filium hominis venientem in nube, &c. Et illud Tertulliani advers. Marcionem lib. 5. cap. 10. Christus praeputiati Sacerdotii Pontifex, cognituram se quandoque Circumcisionem & Abrahae gentem, cùm ultimò advenerit, acceptatione & benedictione dignabitur.

Huic consentaneum est quod in libro Berachoth cap. Lib. 11. c. 1,foreign (side Petri Galatini) ità legitur; Dixit Ben Zuma, Futurum est ut Israel non faciat memoriam exitûs ex AEgypto in FVTVRO SECVLO & in diebus Messiae. Et quid est hujus reiprobatio? Quod scriptum est [Ierem. 23.] ECCE DIES VENIVNT, ET NON DICENT ULTRA, VIVIT DOMINVS QVI ASCENDERE FECIT FILIOS ISRAEL DE TERRA AEGYPTI, &c. Dixerunt Sapientes, Non quòd evellendum esset nomen AEgypti de loco suo, sed quòd mirabilia quae fient in diebus Regnorum (i. quando Messias regna mundi destruet) erunt principale foreign, & AEgyptus erit foreign, i. accessorium.

Ex his & similibus discat Lector cur Hieronymus Millenariis toties Iudaismum exprobret; quod quidem adeò studiosè facit, ut hoc ei palmarium argumentum fuisse videatur quo dogma illud erroris convincat. Sed utut de dogmate sit, perperámne senserint Patres isti, an secus; sanè cum Iudaeis sentire non semper in vitio ponendum est. Sin aliter, quin igitur Seculum futurum, Gehennam, Paradisum quoque explodimus? annon enim haec cum Iudaeis communia tenemus Christiani? Numquid non nomina ipsa (sicut & Regni coelorum, & Diei Iudicii) à Iudaeorum Magistris tradita accepimus? Ubi enim illa in Veteris Testamenti Canone comparent, quae tamen apud Doctores Iudaeorum frequentissima sunt?

Praeterea, quis jam, veterum Hebraeorum dogmate de Millennio Diei Iudicii audito, non statim se ad credendum solicitari sentiat, Apostolum Petrum apud eosdem (nam utraque Epistola ad Iudaeos data est) de Die Iudicii differentem, & continuò ad ejus mentionem subjicientem, Hoc vos non lateat, Vnum Diem apud Dominum esse sicut mille anni, Magistrotum ea de re traditionem confirmare voluisse? praesertim cùm verba illa non ex Psalmo, (ut vulgò perfuasum est) sed ex formulâ Iudaeorum de Die illo loquentium tritâ mutuata esse videantur. Imò ampliùs cogitabit, Nisi Christus Dominus & Apostoli ejus nomen DIEI IUDICII à Iudaeorum Magistris profectum, eâdem cum ipsis mente frequentâssent, quorsum id nè verbulo quidem uspiam indicârint? Annon enim periculi plena res est, imò proclivis ad fallendum via, errantium verba & phrases inter docendum adhibere, adsque omni cautione aut dissimilis sensûs indicio?

His ità se habentibus, viris doctis & de hujusmodi in Theologia mysteriis judicare valentibus expendendum relinquo, annon haec optima & facillima cum Iudaeis agendi ratio esset; non ut clarissimae illae de rebus in secundo & glorioso Christi adventu Prophetiae ad primum torqueantur; verùm ut illis persuadeatur, nullum alium Messiam ipsis exspectandum esse qui ista omnia, mutatis nempe mutandis, (neque enim hîc Christiano cum Iudaeis penitus, sed ad fidei Christianae libellam sentiendum) impleret, quàm Iesum illum Nazarenum, quem Majores ipsorum crucifixerunt: id quod Apocalypsis passim támque studiosè inculcat. Ecce, (inquit statim ab initio) [IESVS CHRISTVS, primogenitus ille ex mortuis, qui dilexit no… & lavit nos à peccatis nostris per sanguinem suum] venit cum nubibus, & videbit eum omnis oculus, etiam qui eum transfixerunt, & plangent coram eo omnes tribus terrae. Ego sum A & foreign, principium & finis, dicit Dominus, qui est & qui erat & qui venturus est, &c. Item, dum passim Regnum illud augustum AGNO, id est occiso illi Iesu, tribuit: ut c. 7. de Turba palmifera, AGNVS pasceteos, &c. cap. 17. 14. AGNVS vincet illos, quia Dominus dominantium & Rexregum est; cap. 19. 7. Venerunt nuptiae AGNI, &c. cap. 21. 9. de Nova Ierusalem, Ostendam tibi Sponsam AGNI, &c. & ver. 23. Lucerna ejus est AGNVS, &c. Dum enim nos clarissimas illas de rebus in secundo Christi adventu Prophetias ad primum torquemus, Iudaei nos derisui habent, & in infidelitate sua magìs obfirmantur.

Hanc Iudaeos convertendi rationem, nisi nimiùm fallor, secutus est Apostolus Petrus, Act. 3. v. 19, &c. Resipiscite, inquit, & convertimini, ad delenda peccata vestra; ut*foreign. Vid. Iren. l. 3. c. 12. Tertull. lib. de Resu…r. carnis, & Syrum interpretem. veniant tempora Refrigerii à facie Domini; Et mittat priùs praedicatum vobis IESVM CHRISTVM; Quem oportet quidem coelos capere ad tempora Restitutionis omnium, de quibus loquutus est Deus à seculo per os omnium sanctorum suorum Prophetarum.

I Thess. 5. 21.

OMNIA PROBATE; QUOD BONUM EST TENETE,

foreign.

APPENDIX AD CLAVEM & COMMENTATIONES APOCALYPTICAS.