Works, Interpretation · Part 7
De BESTIA DECEMCORNVPETA.
BESTIA Decemcornupeta seu Secularis, est UNIVERSITAS illa Decem plus minùs regnorum (in quae Caesarem, post exturbatum Draconem, Imperium Barbaricâ plagâ desilierat) in unam denuo Rempublicam Romanam, redintegratâ Draconis impietate, coalescentium.
Vidi, inquit, Bestiam é Mari ascendentem, habentem capita septem & cornua decem, & super cornibus ejus decem diademata, & super capitibus ejus nomina blasphemiae.
Eadem hîc Bestia describitur quae infrà cap. 17. MERETRICEM bajulat: Bestia autem septiceps Romana sub vice capitis novissimi. Vidi, inquit Ioannes, typum Regni Romani statûs illius novissimi, quo nimirum sub septimo capite agens in decem regna divisum esset, adhúcque, perinde atque sub prioribus capitibus suis fecerat, Deum Opt. Max. idolorum cultu blasphemaret. Nam septem capitum numerus Romani regni insigne est, ut & decem cornnum gestamen. Nomen blasphemiae idololatriae nota. Cornibus (quae solius novissimi capitis sunt) imposita diademata, Regnum illud sub novissimi capitis vice exhiberi ostendunt; id quod reliquâ BESTIAE descriptione ampliùs confirmabitur.
Et Bestia quam vidi èrat similis Pardo,Vers. 2. & pedes ejus ut Vrsi, & os ejus ut os Leonis.
Id est, Regnum hoc, partim regiminis & statûs, partim indolis suae respectu, ità comparatum esset, ut tres istas Monarchias, olim Danieli hisce Bestiis figuratas, confuso quodam temperamento effingeret. Siquidem reliquâ corporis specie Graecum esset; pedibus, ut Persarum regnum, incessu gestionéque insisteret; ore, instar Babylonii, facienda ediceret. Pardus enim Regni Graecorum, Vrsus Persarum, Leo Babyloniorum typus est.
Primùm igitur, Regnum istud corpore suo planè Graeci instar esset, puta Regnum instar illius in plura Regna divisum, Dan. 7. 6. & 8. 8, 22. Graecum enim quadrisidum, Romanum hoc novissimum in decem regna secandum erat; cui typo est decem cornuum gestamen in capite Bestiae novissimo, quae Angelo postea interprete cap. 17. sunt decem reges, seu regna in quae Imperium Romanum sexti capitis dilaceratum, in novum regnum sub septimo coalesceret, MERETRICI bajulandae. Esse autem Cornua illa decem solius capitis novissimi, id est, septimi, neque, ut vulgò putatur, promiscuè omnium; sic demonstro. Florente capite florescunt cornua; quo occidente, etiam cornua indè enascentia occidere necesse est. In primis igitur quinque capitibus cornua inesse non poterant, quia quinque illa capita, aiente Angelo cap. 17. jam Ioannis aevo abierant, & unà cum capitum vicibus cornuum quoque iisdem innascentium vices abiissent; neque in sexto, quoniam eo Ioannis aevo (ut etiam disertè affirmat Angelus) regnante, cornuum tamen tempus nondum advenerat; nam, inquit, decem cornua sunt decem Reges qui regnum nondum acceperunt. Relinquuntur igitur Capiti novissimo. Apagite igitur pictores, qui hîc pro libitu decem cornua in septem capita distribuitis, aliis singula, aliis, pro liberalitate vestra, bina largientes: quod quàm inconcinnum sit & omni textûs sundamento procul, imò Angeli interpretationi planè repugnans, nemo qui jam monitus rem secum seriò perpenderit non confitebitur. Pro vero igitur & certo habendum, solum caput septimum, in illa capitum sese invicem scandentium scalâ situ summum, vice novissimum, cornuum gestamine superbire. Iam igitur pergo reliquam ejusdem BESTIAE novissimae effigiem exponere.
Ea verò Pedibus, quibus corpus innititur, quibus movetur incedítque, quorúmque anteriores Bestiis pro manibus brachiísque sunt, tractando, rapiendo, pugnando, pedibus, inquam, Persarum imperium admodum resert: cùm, sicut illi in rebus gerendis Magorum suorum consiliis innitebantur, ità Regnum Romanum statûs novissimi, Monachorum Clericorúmque idololatricorum, Magis illis simillímorum, authoritate regitur. Quò illud spectat quod de BESTIA illa altera Pseudoprophetica *viz. vers. 12.Postmodum dicetur, quòd totam Bestiae hujus DECEMCORNVPETAE potestatem exerceat in conspectu ejus. Pedes enim hic non ut infima & indigniora corporis membra considerandi, sed cujusmodi sint in Bestiis, non tantùm incessûs sed & pugnandi praedandíque organa; in quibus & Vrsis (de pedibus anterioribus loquor) praecipuum corporis robur inest. Neque pedes hîc intelligendi sunt ea tantùm pars quae vestigium ponit in solo, sed quod cum pede illo minore dicto crura quoque & brachia comprehendit.
Denique BESTIA Decemcornupeta Ore Babylonico facienda ediceret; scilicet Deastrorum & Imaginum cultum jubendo, poenâ mortis & vivicombutii abnuentibus indictâ; perinde ut Nebuchadnezar ille Iudaeis Imaginem auream, quam Belo suo erexerat sexaginta cubitos longam, adorare nolentibus, Dan. c. 3. Interim aliorum interpretationi nihil hâc meâ praejudicatum velim; eorum nempe qui ad naturalem potiùs trium harum Bestiarum indolem respiciendum putent; quarum omnium ingenium vel feritatem DECEMCORNUPETA exprimeret. Utatur quisque judicio suo.
Et tradidit ei Draco (dejectus ille qui stetit super arenam Maris) potentiam suam (id est, vires seu copias suas foreign vel foreign) & thronum suum & potestatem magnam.
foreign Hellenistis copias sive exercitum significat, ex usu, ut videtur, foreign Hebraeorum, quo utrumque, tum robur & virtus, tum exercitus denotatur. LXX Exod. 14. 28. de exercitu Pharaonis submerso, Operuerunt Aquae foreign. omnem exercitum pharaonis; & 15. 4. foreign, exercitum ejus dejecit in Mare; Ad Cap. 13.& sic passim: nec apud eos solos, sed etiam apud profanos scriptores. Ab hac notione sunt, foreign, Dominus exerci…uum; & Matth. 24. 29. foreign, copiae seu exercitus coelestes commovebuntur: item ver. proximo, Filius hominis venturus dicitur in nubibus coeli, foreign quod*Matth. 25. Vers. 31. capite sequente exponitur, foreign, in gloria sua, & cum omnibus sanctis Angelis suis. Ità hoc loco, Tradidit Draco, [seu Satanas,] BESTIAE Decemcornupetae foreign, id est, copias suas, seu exercitum suum. Satanae autem copiae sunt Angeli ejus seu Daemones, & idola Daemonum receptacula. Has ille copias scilicet BESTIAE huic novissimae tradidit excolendas ornandásque, unà cum throno suo & potestate magna; id est, uno verbo, potestatom illam universam quâ nuper per Michaelem & sanctos Christi Martyres & Confessores victus & debellatus exciderat. Ità quidem ut Draco seu Satanas, in hac novissimi statûs BESTIA, pristinum suum dominium quod in Rufa exercuerat quodammo. …o recuperaret; sed adeò dissimili à priore specie, ut MVLIERIS in Eremo SEMEN id m…nimè statim animadverteret. Non enim jam Draco draconis, ut antea, specie se ingessit, id est, se eum esse qui fuit professus est, juratum Christiani nominis hostem. Hoc enim si fecisset, statim eum agnovisset, sibíque, tanquam ab hoste saevissimo, cavisset Mulieris Semen; ex innata videlicet foreign illa quam Deus jam indè ab exordio mundi inter ut…umque fore edixerat; Ponam, inquit, inimicitiam inter te & Mulierem, & inter semen tuum & semen ejus. At verò cùm se, non Serpentis, sed alte…ius Bestiae nequicquam cognationis cum Serpente habentis, sormâ induisset, haud ità diffic…le ei fuit, Mulieris semini, id est, Ecclesiae Christianae, ob nuperam victoriam laetae, jáni que Draconis securae, imponere at que ad morem sibi gerendum allicere. Quod quidem tam tectè & subdolè, sub Bestiae sibi non amatae larva, fecit Veterator, ut non nisi serò demum sese ab antiquo hoste deceptam, atque sub hac larva, Draconem venerari, Ecclesia agnosecret. Quis enim suspicatus esset sub Pardalis …eu (quod idem est) Pantherae figura latitâs…e Draconem, id est, sub specie illius animalis quod cùm caeterae Bestiae sive cutis pulchritudine,Isidor. lib. 12. 2. foreign dictus, quod omnium animalium amicus sit, excepte dracono. sive odoris suavitate ille…a, accedere & contemplari ament, solus penè Draco horrere & fugere dicitur? Vel, ut aliquantò clariùs rem explicem, Quis sub Imperio Religionis Christianae, Idolorum demolitricis, cultum prae se ferente, Idolola…riam nefandam & an…iquatum pridem Ethnicismum immani studio instaurari, legibus & edictis promoveri existin …âsset?
Et vidi unum ex capitibus ejus (sextum nimuum) quasi caesum suisset ad mortem, (hoc factum in praelio cum Michaele & sanctis Martyribus) & plaga lethalis ejus curata suit, Vers. 3.scilicet vicariae hujusce potestatis pharmaco.
Fuisse autem Draconem illum s…pticipitem (Imperium utique Romanum ab antiquo Serpente in…es…um, id est, Ethnicum) sexti capitis BESTIAM, tum ex eo liquere potest quòd instà cap. 17. de capitibus istis dicitur, Quinque jam …oannis aevo cecidisse, unum (quod sextum …st) tunc temporis rem Romanam gessisse; tum maximè, quòd BESTIA haec vicis novissimae eidem proximè in eodem throno successerit. Draco, inquam thronum suum hîc cessisse dicitur BESTIAE vicis novissimae seu capitis septimi; Ergò proximus e…us Decessor fuit, seu penultimi capitis BESTIA. Nec id quemquam moveat, quod adhuc sub sexti capitis vice septiceps tam…n illic in Visione apparuit. Quamvis enim non simul, sed ordine & deinceps, Capita vices suas egerint; tamen BESTIA cum toto capitum & cornuum suorum apparatu, sub quovis statu exhibetur, ut unum idém que Regnum Romanum, aliis licèt atque aliis Dynastiarum vicibus, ubique designetur.
Sed ad textum redeamus; ubi Editio Complutensis, suffragantibus Irenaeo, Areta, Syro Paraphraste nuper edito,[In Bibl. Polyglott. MS. Alexandr. non agnoscit illud foreign Vidi….] & inter Latinos Primasio, illud [Vidi] non agnoscit, sed verba foreign conjungit cum verbo foreign, quasi in hanc sententiam; Tradidit …i Draco vires suas & thronum suum & potestatem magnam, & unum ex capitibus suis lethali plagâ sauciatum, ut curaretur. Suspicor & vulgatam Latinam olim sic legisse, propter illud [de capitibus suis;] nam alioquin [de capitibus ejus] dicturus videretur. Lectio verò haec an alteri praeferenda sit, haud temerè affirmârim; illud tantùm, admodum eam antiquam videri, ut mirer non esse à R. Stephano annotatam. Sed quicquid sit, Lectio recepta, si rectè & prout res ipsa omnino pos…it interpretemur, eundem planè sensum reddet: Vidi, inquit, unum excapitibus ejus foreign, i, quasi caesum fuisset ad mortem; nempe, non tunc vidente Apostolo, sed priusquam hâc specie ex mari emergeret, foreign sen sensu plusquam perfecti: Quemadmodum suprà. c. 5. v. 6. se vidisse dixerat in medio Presbyterorum & Animalium Agnum stantem foreign, i. tanquam qui mactatus fuisset, non ipso tunc vidente mactatum,
Quod autem de plagae curatione additur, id aut, dum adhuc è mari emergit BESTIA, factum vidit, aut simulac indè emersit. Neque enim (quod à plerisque tamen hucusque creditum est) sanatio isthaec fatum aliquod posterius fuit, sed ipsa nativitas BESTIAE novissimae. A reliquorum capitum singulis ad capitis succedentis vicem abs que plaga transitum fuit; atqui in transitu à sexto ad novissimum BESTIA lethali vulnere decubuit: à cujus aio sanatione, nec prius aut citiùs, BESTIAM Decemcornupetam, seu novissimae vicis, exordium sumpsisse, nequ…altiùs originem suam ducere. Id quod ità esse tota sequentis narrationis series evincit. Quodcunque enim mali BESTIA patrâsse memoratur, quicquid cultûs & adorationis ei ab incolis terrae tributum, id omne post plagae istius curationem factum dicitur. Vidi, inquit, unum ex capitibus ejus quasi caesum fuisset ad mortem, & plaga mortis ejus, seu lethalis, sanata fuit; & admirans universa terra secuta est Bestiam, nempe jam sanatam, & adorârunt Draconem, &c. Tunc quoque datum est ei os loquens grandia & blasphemias, &c. Et aperuit os suum adversus Deum, &c. Omnia ista post sanationem facta sunt: ante verò istam nulla BESTIAE praedicantur facinora, nullius ei à Gentibus delatae subjectionis aut honoris mentio. Quicquid antea commemoratur, partim ad BESTIAE formam, partim ad ortûs occasionem modúmque pertinet. Et quorsum, obsecro, Bestiam Antichristianam nobis fingeremus, cujus per aliquod tempus nulla narrentur facta, nulla memoretur persecutio? Imò, si Irenaei & Complutensem lectioonem sequamur, expuncto Vidi, nullus erit ampliùs ejuscemodi interpretationi locus.
Et admirata est universa terra post Bestiam.
Id est, summâ approbatione & consensu iverunt in partes Bestiae.
Et adorârunt Draconem qui dedit potestatem Bestiae,Vers. 4. & adorârunt Bestiam, dicentes, Quis similis Bestiae? quis poterit pugnare cum …a?
Hoc est, non BESTIAM simpliciter adorârunt, quà Bestia, sed etiam quà Draconis vicaria; eóque non solam BESTIAM, sed sub Bestiae larva Draconem q…oque ipsum venerati sunt. Nam BESTIAM, nisi quà Draconis vicem agebat Idololatria, adorare, quo sensu hîc dicitur, non magìs impium fuisset quàm cuivis potestati mundanae morem gerere. Scilicet Bestia regnum denotat. Bestiam autem adorare, ex Hebraismi & Orientis usu, nihil aliud est quàm eidem subjici: quod non obscurè ostendit foreign illa Adorandi verbo subjuncta, Adorârunt, inquit, Bestiam, dicentes, Quis similis Bestiae? quis potis est pugnare cum ea? Quasi dixerit, in BESTIAE sese obsequium sponte dederunt, tanquam quae potestate superârit adeò, ut nemo ci resistendo esset aut belligerando. Quo eodem sensu v. 12. Terra ipsa, non modò incolae ejus, BESTIAM adorâsse dicitur, id est, in ditionem ejus concessisse. foreign, inquit, foreign, &c. Ità in benedictione Iacobi, Gen. 27. 29. Serviant tibi populi, foreign, adorent te nationes: esto Dominus fratribus tuis, foreign, & adorent te Filii matris tuae. De hac porrò notione foreign vide Gen. 37. 7. & 49. 8. in benedictione Iudae, item Isai. 45. 14. At verò BESTIAE juxta constitutionem suam religiosam subjici, quà Draconem septicipitem referat, id verò in Deum blasphemum est & impium. Unde qui sic Bestiam adorant, Bestiam adorando Draconem adorare dicuntur.
Datúmque est ei os loquens grandia & blasphemias,Vers. 5. & data est ei potestas faciendi menses quadraginta duos.
Hactenus de constitutione & statu BESTIAE: deinceps exponitur, quibus demum rebus commissam sibi à Dracone potestatem exseruit; scilicet duabus, blasphemiâ in Deum, & persecutione Sanctorum. Tota autem descriptio petita est ex prophetia Danielis cap. 7. ubi de eadem agitur, quâ hîc, Bestiâ Romanâ statûs novissimi. Sed quae ibi Danieli ab Angelo succinctiùs narrantur, ea hîc Ioanni, interjectâ quasi explicatione, fusiùs diducuntur.
Datum est ei, inquit, os loquens grandia. Os loquens grandia, Danielis est; sed hic verba illa grandia explicantur per blasphemias: quo nomine cultum idololatricum designari, rem utpote summae in Deum contumeliae, mox dicetur. Porrò ait, Bestiam sic blasphematuram menses XLII, annales scilicet; eodem prorsus temporis spatio quo Atrium Templi exterius sive Civitatem sanctam conculcarent Gentes. Nec immeritò, cùm illa Gentium prophanatio in eandem omnino impietatem collineet cum isthac BESTIAE blasphemia; utraque potestatis tenebrarum & noctis rem designet, ideóque non annis aut diebus, ad motum Solis, sed mensibus, ad motum Lunae quae praeest nocti, mensuratam. Et sanè, nisi Spiritus S. temporis designationem ad blasphemiam referri voluisset, quorsum eam hoc loco, statim post mentionem blasphemiae, inseruit? Non igitur ab initio truculentiae aut belli contra Sanctos, sed blasphemiae, numerandi sunt BESTIAE Menses. Ut si verbum Faciendi certum aliquem potestatis Bestiae actum statúmve significaret, (cujusmodi quid Agendi seu Faciendi potestatem hîc vocari nonnulli autument) id omnino ad blasphemandi actum referendum esset. Sed videtur potiùs foreign durandi seu permanendi significatione adhiberi, ut aliàs solet cum vocabulis temporis. Sic enim Act. 15. 33. foreign, facto aliquanto tempore; & 18. 23 foreign, cùm egisset aliquod tempus, seu aliquandiu; & 20. 3. foreign, cùm fecisset menses tres; 2 Cor. 11. 25. foreign, noctem ac diem in profundo egi. Adde Iacob. 4. …3. Hodie vel cras ibimus in illam civitatem, foreign, & faciemus ibi an…umunum. Ubi Drusius annotat, sic foreign usurpari Eccles. 6. 12. & facere in Latio. Seneca Epist. 67. Quamvis paucissimos unà fecerimus dies. In tabella marmorea, Cum qu… fecit annos ix. Apud Alfenum 1. c. Is servus fugerat, & annum in fuga fecerat, id est, egerat, manserat, finierat, transegerat. His ità se habentibus, quidni BESTIA fecit menses quadraginta duos, sit, vixit totidem, mansit, blasphemando peregit? Cujus locutionis vim qui non intellexerunt illud [foreign] quod in quibusdam exemplaribus exstat, textui inseruisse videntur.
Iam quòd dixi, hìc nomine Blasphemiae, quasi per excellentiam, idololatriam seu scortationem spiritualem designari, id duplici aut etiam triplici argumento evinci potest. …, quòd BABYLON, BESTIAE hujus Metropolis, Mater scortorum audiat, cum … scortari dicantur reges & incolae terrae. Atqui BESTIA, qua de agimus, nihil … est quàm Regum istorum & incolarum universitas. Secundò, ejusmodi blasphemiani esse oportet quae in proximè antecedentis, imò omnium reliquorum capi…um vice… competat; omnibus enim indita fuerunt nomina blasphemiae, ver. 1. Adde quod BESTIA isthaec vicis novissimae ex impietatis Decessoris sui vicis sextae redintegratione nata & conflata est. Quae autem istis omnibus communis dari potest blasphemia praeter unam idololatriam? Omnino nulla.
Accedit usus Scripturae, Idololatriam veteris populi hoc nomine exprimentis. Quod ut intelligatur, sciendum tria in Hebraeo esse verba ab interpretibus Graecis & vulga…â Latinâ Blasphemiae notione reddita, foreign quorum nullo non Idololatriam signatam leges.
Verbo foreign Ezech. 20. 27. Adhuc & in hoc*foreign blasphemaverunt me Patres vestri, cùm induxissem eos in terram, super quam levavi manum meam ut darem …is: … iderunt omnem collem excelsum & omne lignum nemorosum, & immolaverunt ibi victimas suas, &c.
Verbo foreign Isaiae 65. 7. Qui sacrificaverunt super montes, & super colles foreign probro affecerunt me. Nostrates, Blasphemed me. Et certè foreign ad unguem respondet Graeco foreign, ut Theodotion transtulit Prov. 14. 31. nam utrumque significat contumeliâ seu probro afficere. Unde 2 Reg. 19. 22. cum foreign jungitur tanquam synonymum, ut & Psal. 44. 16. Septuag. utrumque reddere solent per foreign utrumque etiam Chaldaeus per suum foreign. Porrò (ut hoc quoque addam) non Isaiae solùm, sed & citerioris aevi Iudaeis usitatum fuisse, probri seu blasphemiae nomenclaturâ idolorum cultum intelligere, vel ex Hagiographorum Paraphraste colligi potest; ubi Psal. 69. 10. pro verbis illis, Opprobrium exprobrantium tibi cecidit super me, Chaldaeus habet, Vituperia impiorum qui vituperant te, dum participia faciunt idola sua gloriae tuae, ceciderunt super me.
Superest de verbo foreign, quod è duobus alterum est cui apud LXX respondet foreign. Forstero est, Contumeliis, convitiis, verbis maledicis incessere. Hieronymus in Psalmis juxta veritatem Hebraicam, quoties occurrit, (occurrit autem quinquies) semper transfert blasphemare: aliis est contemnere, aut contemptim irritare; adeò ut verissima significatio ejus esse videatur, probris & contumeliis provocare ad iram. Hoc, inquam, verbo perinde Idololatriam designari ac prioribus, liquere potest ex Deut. 31. 20. Cùm comederint, inquit, & saturati fuerint, avertentur ad Deos alienos, & servient eis, foreign detrahéntque mihi. Sic quidem hoc loco Vulgata, sensu blasphemandi, licèt non voce. Nam quid aliud est Deo detrahere, quàm eundem blasphemare? Sed alibi vocem quoque exprimit, ut Ier. 23. 15, 17. A Prophetis Ierusalem egressa est pollutio super omnem terram Dicunt foreign his qui blasphemant me, (de Idololatris autem sermo est) Locutus est Dominus, Pax erit vobis & omni qui ambulat in pravitate cordis sui.
Istis,I… I…iae 66…3. pro foreign …. foreign si placet, addi possunt, numpe illustrandi causâ, quòd Antiochi profanationes quibus Templum Dei & sacra ejus polluerat, appellentur foreign, 1 Mac. 2. 6. & … Mac. 8. 4. Item quòd Kimchius haud dissimili notione illud Gen. 4. 26. Tunc pro…natum fuit invocando Nomen Domini, interpretetur, Tunc errarunt homines post idola, & invocatio Nominis Divini fuit polluta & profanata. Quàm verò rectè nou inquiro; sic tamen vertit & accepit.
Hinc apud Doctores Scholasticos tres sunt blasphemiae species: unà, cùm attribuitur Deo quod ei non convenit; altera, cùm ab eo removetur quod ei convenit; tertia, cùm attribuitur creaturae quod Deo appropriatur, ut in idololatria. Nam sicut uxor adultera probro afficit maritum, ità Ecclesia idolis se prostituens, Deum; cùm sit idololatria spirituale adulterium.
Et aperuit os suum ad blasphemiam adversus Deum,Vers. 6. ut blasphemaret Nomen ejus, & tabernaculum ejus, & eos qui in coelo habitant.
Quod antea in genere de blasphemia dixerat, hîc speciatim exsequitur, triplicém que BESTIAE idololatriam distinguit. Primò enim Nomen Dei blasphemat; scilicet in cultu imaginum, Incommunicabile Nomen lignis & lapidibus imponendo, Sap. 14. 21. vel Nomen dei, i. est personam (fas sit sic loqui;) quod tunc sit, cùm quicquam praeter ipsum Deum Divino honore colitur. Secundò, Tabernaculum ejus, i. humanam Christi naturam in qua Deitas foreign habitat. foreign, Ioan. 1. 14. Et apud eundem, 2. 19. Solvite templum hoc, & in tribus diebus excitabo illud. Locutus est autem, inquit Evangelista, de Templo corporis sui. Annon etiam huc spectat illud, [manufacto perfectius multò Tabernaculum?] Heb. 9. 11. Hoc, inquam Tabernaculum blasphemat BESTIA, dum Christi corpus ex pane à Transubstantiatore sacrificulo quotidie factum credit, eóque Panem pro Christo Tabernaculo Dei adorat; imò in sacrificium propitiatorium pro vivis & mortuis oblatum suspicit, quasi de integro Christum crucifigens. Etiam Coelites blasphemat, id est, Angelos & sanctos Coelicolas, dum eorum nominibus vocat quos colit Daemones & Idola. Quantum hoc in beatos Spiritus convitium est? imò in Christum etiam Dominum ipsorum contumelia? in cujus praerogativae & gloriae diminutionem, vel inviti, mediatores & interpretes apud Deum, patroni & praesides mortalium Ethnico ritu constituantur. Vide quae ex Gentilium Theologia de Daemonibus eòrumque officiis scripsimus ad finem Tubae sextae. Neque hoc sola contenta BESTIA, insuper contumeliosis & ímprobis fabulis & miraculis beatos Spiritus dehonestat; ut dubites, cultùne, quem se iisdem exhibere videri vult, an fabularum contumeliis, peccet magìs.
Hactenus de Blasphemia; sequitur de altera parte impietatis BESTIAE, quâ se Draconis illius rufi vicariam ostenderet, Persecutione Sanctorum.
Nam insuper datum est ei,Vers. 7. inquit, bellum facere cum Sanctis, & eos vincere.
Daniel sic; Faciebat bellum cum Sanctis, & praevalebat eis. Cum Sanctis autem? i. e. cum Semine quod Mulieri in Eremo obvenerat. Iam licèt tota BESTIAE dominatio quoddam sit contra Sanctos bellum, (juxta quod initio dicebatur, abiisse Draconem iratum, ut sub Bestiae hujusce larva bellum faceret cum reliquis de semine Mulieris custodientibus mandata Dei, & habentibus testimonium Iesu) tamen aliusmodi bellum hîc intelligitur; ut apparet v. 10. ubi de talione aliquando BESTIAE reddenda dicitur, Si quis in captivitatem agit, &c. si quis gladio occiderit, oportet eum gladio occîdi. Bellum idcirco est quod caede & sanguine geritur. Adde quòd in BESTIAE, non Ecclesiasticae, sed Secularis descriptione adhuc versamur, in quam alterius generis bellum per se vix competat.
Bellum autem isthoc non statim ab initio suo gessit BESTIA, sed postquam jam ad foreign suam pervenerat, currente seculo à Christo nato duodecimo. Prima ejus expeditio incubuit in Albigenses & Waldenses, & si quo alio nomine tunc appellati sint veri Christi cultores: quorum tanta strages edita fuit, ut per Galliam solam, si P. Perionius in ejus belli historia rectè calculum inierit, occisa sint ad DECIES CENTENA HOMINUM MILLIA. Non enim vivicomburiis tantummodo, bonorum jacturis, exiliis, ali…s que id genus suppliciis grassatum fuit; sed, ne quid tam immani persecutioni ad justum Belli nomen deesset, integri exercitus adversus eos conscripti, & Cauciatis illis expeditionibus, contra Saracenos primitus institutis, jam in castae purae que religionis Christianos qui BESTIAM adorare abnuerant conversis, ad annos circiter septuaginta furore & immanitate incredibile saevitum. Hujus lanienae historiae praestò sunt, ad quas Lectorem remitto. Lubet tamen Thuani, clarissimi, sed aliarum partium, historici verba ascribere: Contra Valdenses (inquit, Praesat. hist. sui temp.) cùm exquisita supplicia parùm proficerent, & remedio quod intempestivè adhibitum fuer at, malum exacerbaretur, numerús que eorum indies cresceret; justi tandem exercitus conscripti sunt, nec minoris molis bellum, quàm quod antè nostri adversus Saracenos gesserant, contra eos decretum est; cujas is exitus fuit, ut potiùs caesi, fugati, bonis & dignitatibus ubi que spoliati, at que huc illuc dissipati sint, quàm erroris convicti resipuerint. Itaque qui armis se initio lutati fuerant, postremò armis victi in Provinciam apud nos & Gallicae ditionis Alpes vicinas confugerunt, latebr…sque vitae & doctrinae suae iis in locis repererunt: pars in Calabriam concessit, atque in ea di…, atque adeò usque ad PII IV. Pontificatum, se continuit: pars in Germaniam transtit, atque apud Boemos, in Polonia, & Livonia larem fixit: alii ad Occidentem versi in Britannia perfugium habuerunt.
In hoc verò bello illud quoque memoratu dignum accidit, quòd ipsi Albigenses à Simone Monfortio Crucesignatorum duce magnâ clade aliquando ad Morellum victi, hanc de Sanctis à Bestia vincendis prophetiam in argumentum solatii & constantiae arripuisse visi sint. Nam cùm*Ex Epist. Praelaterum Galliae qui Crucesignatorum castra tum secuti sunt, ad calcem Continuationis Belli sacri, Edit. Basil. ann. 1560. pag. 240. Episcopus Tolosanus stragi intercedens, eos qui adhuc residui in tentoriis fortè manserant, misso quodam Religioso, admoneret, ut tanto quasi Dei irati & contra eos pronunciantis flagello convicti, jam tandem, feritate depositâ, ad fidem quam vocant Catholicam converterentur: illi verò, SE POPULUM CHRISTI VICTUM retorquentes, hoc quasi clypeo, tentationis impetum frustrati sunt, atque ad unum omnes à recurrentium militum manu interfecti fortiter occuberunt.
Post hoc in Waldenses & Albigenses bellum, adversus tum alias atque alias ipsorum, aliisque in locis, reliquias, tum caeteros ubicunque terrarum ejusdem castae Religionis socios, variis modis saevitum suit: donec tandem nihilominus post annum 1500. integra Regna, Principatus, Respublicae, Reformatis Ecclesiis, à BESTIAE ditione in partes Sanctorum secesserint. Contra quos deinceps bellum geritur, hodié que durat, nec finietur donec BESTIA in exitium ierit.
Iam si quis totam lanienae hujus seriem, annis paulò ampliùs quadragintis & quinquaginta comprehensam, animo diligenter metiatur, numerúmque occisorum ad calculos revocet; aut fallor, aut BESTIAE persecutionem decem illas Ethnicas (cùm Draco proprio adhuc nomine rerum potiretur) non modò aequâsse, sed & superâsse, mirabitur. Albigentium & Waldensium caesorum numerum DECIES CENTENIS hominum MILLIBUS aestimatum jam antea monuimus. Exinde ad Ecclesiae Reformationem, partim flammis, partim gladio, partim aliis cruciatibus absumptorum nemo calculum inivit, cùm tamen numerum haud exiguum fuisse notum sit. Ab origine Iesuitarum ad annum 1480, hoc est, paulò pluribus quàm 30 annis, orthodoxorum NONGENTA ferè MILLIA fuisse trucidata,Cap. 6. n. 41. notat Balduinus de Antichristo. In Belgio solo, ídque manu solùm carnificis, saevus ille Pugil Romanae Sedis Dux Albanus, ad 36 animarum millia, seu authore, intra paucos annos sublata gloriatus*…ran. Iun. & T… ad Bellar. lib. 3. de …. Rom. cap. 7. est. TestaturaD…una… A…ch. pag. 450. Vergerius, qui optimè novit, Inquisitionem, ut vocant, haereticae pravitatis, vix triginta annorum spatio, CENTUM QUINQUAGINTA Christianorum MILL. diversis afflictionum generibus consumpsisse. FateturbDe … Monarch. lib. …. dem. …4. Sanderus, infinitos Lolhardos & Sacramentarios in tota Europa ignibus traditos fuisse; quos tamen ait ille non à Papa & Episcopis, sed à politicis Magistratibus neci datos fuisse. Nimirum sic juxta prophetiam rem geri oportuit: nam de Seculari BESTIA dicitur, quòd Sanctis bellum faceret, eósque vinceret, & de decem Regibus, cap. 17. eos AGNO & electis & fidelibus ejus bellum illaturos; de BESTIA verò Ecclesiastica, non quidem ipsam gladio occidere, sed facere ut quicunque Imaginem Bestiae non adoraverint, ab ipsa Imagine gladio occidantur, ut paulò póst videbimus. Sequitur,
Et data est ei potestas in omnem tribum, & linguam, & gentem.
Quae autem haec potestas? num debellandi Sanctos? quasi ea sese extenderet quàm latè pateat Ditio Romana: nam fortè non de dominii, sed persecutionis amplitudine sermo est. Sin quis alterum malit, sensus erit, Tantam fore BESTIAE authoritatem ut nulla tribus, lingua, aut gens impietati ejus refrageretur. Non autem de singularibus hic intelligi vult, (quippe quorum multi omni seculo reperti sunt qui Agno fidem servârint) sed de integris tribubus, linguis & gentibus, id est, politiis hominum; quarum verissimum est nullam repertam esse, quàm non BESTIA in impietatis suae obsequium flexum per multa secula detinuerat: adeò ut qui hîc illic per BESTIAE provincias dispersi degerent veri nominis Christiani, soli per id temporis Ecclesiam illibatam atque Virgineam constituerent; ut quae nullam professionis suae civitatem, rempublicam, nedum principatum aut regnum (proh dolor!) habuerit. Hîc autem animo tenendum, BESTIAE formam esse impietatem illam Draconi succenturiatam; cujus utique communione plura illa, ut diximus, ditionis Romanae Regna in unam Bestiam coalescunt. Hanc igitur qui susceperint, in potestatem BESTIAE concedere dicuntur: quod fecerunt omnes tribus, linguae & gentes.
Et adorabunt eam omnes incolae terrae, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni illius mactati ab origine mundi. 9.Vers. …. Siquis habet aurem, audiat.
Nè quis autem tam universali & catholico in BESTIAE leges consensu facinatus id piè rectéque fieri, sibique absque periculo, tot gentium, nationum populorúmque exemplum sequendum esse praesumat; aut etiam persecutionis atrocitate fractus & debilitatus fidem Agno datam violet, ínque BESTIAE cultum concedat; Spiritus Sanct. quo loco & numero apud Deum sint qui huic monstro impietatis morigeros sese exhibuerint, elogio planè metuendo denunciat: Eos nempe in AGNI illius occisi matricula non haberi, sed regni Dei exortes aeternùm perituros.
Admonitioni isti formidolosae subjungitur Apostrophe attentioni movendae; Si quis, inquit, habet aurem, audiat: quasi dicat, Eho, pii Christicolae, advertite aures, imis que animis recondite quod de infelici adeò Bestiisequarum sorte modò profatum est; ne que enim parvi momenti res est, quinimo talis in qua cardo salutis vestrae vertitur. Ità nempe verba ista ad superiora referri debent, non ad sequentia; pari modo quo eadem in Epistolis ad Ecclesias haud semel referri perspicuum est. Vide cap. 2. ver. ult. cap. 3. vers. 6, 13, 22.
Si quis in captivitatem agit,Vers. 10. in captivitatem abit: Si quis gladio occiderit, oportet eum gladio occîdi.
Epiphonema consolatorium piorum, in quos BESTIA, parere sibi recusantes, bello, carceribus, & suppliciis immanissimis grassaretur: Futurum nempe aliquando ut Deus, justus suorum vindex, tot lanienarum, tantarum crudelitatum poenas reposcat, atque Belluae rabiosae talionem retribuat.
Atque hîc est, inquit, tolerantia & fides Sanctorum.
Id est, Sancti, hâc superni Numinis aequitate, rebúsque humanis ordinandis justitiâ freti, ad ea quae passuri sint minimè conturbentur aut animis concidant, sed animosè BESTIAE contranitentes vindictam à Deo certò & cumulatè eventuram firmiter & patienter exspectent.
Atque hactenus de BESTIA Seculari actum: jam ad alterius BESTIAE à se visae descriptionem progreditur Apostolus, BESTIAE nimirum Ecclesiasticae, seu mavis Pseudopropheticae, quae prioris BESTIAE ejúsque blasphemiarum praefecturam gerit.