Reader
Works · Joseph Mede

Works, Interpretation · Part 5 – Part 6

MYSTERIVM MVLIERIS EREMICOLAE.

MULIER Puerpera, debellato DRACONE, deinceps degit in Eremo: quo Ecclesiae ab Ethnica tyrannide liberatae status usque ad Tubam septimam & secundum Christi adventum figuratur; non latentis invisibilis, sed quasi mediae cujusdam conditionis typo, Israeliticae in deserto peregrinantis similis, ab exitu ex AEgypto ad ingressum Canaanitidis; status utique ejus a DRACONIS illius rufi, tanquam Pharaonis, furore tutae, nondum tamen eò gloriae appulsae quò tandem, reliquis hostibus debellatis, quasi ad Canaanaeae possessionem, perventura est. Status equidem qui Ethnicae illius tyrannidis servitute (ex qua tanquam ex servitute AEgyptiaca populus Christianus Christi potentiâ emersit) extrinsecùs melior esset; utpote potestate exinde, Christianorum Imperatorum & Regum auspiciis, factâ Christum liberè colendi, similiter atque Israelitis Eremicolis IEHOVAM; Templis quoque, ceu cultûs Christiani Tabernaculis, magnificè exstructis, Ecclesiae politiâ regibus, reditibus sacris, decimis oblationibúsque constitutâ: sed Apostasiâ multimodâ, non minùs quàm Israel Erimicola Vitulo, Baalpeoro, Balaamo, Koracho, &c. infelix. Neque illud sortasse praetereundum fuerit, Mulieris hujusce Christianae Eremicolae Menses XLII. totidem Israelis in Deserto mansionibus respondere. Vid. Num. 33.

Typi ratione & indole sic expositâ, textum particulatim illustremus, reique gestae aptemus.

Cùm igitur vidisset Draco quòd projectus esset in terram, persecutus est Mulierem quae peperit masculum.Vers. 13. 14. Siquidem datae sunt Mulieri duae alae Aquilae magnae, ut volaret à facie Serpentis in desertum in locum suum, ubi aleretur per tempus & tempora & dimidium temporis. 15. Ejecit autem Serpens ex ore suo post Mulierem aquam tanquam flumen, ut eam à flumine abripi faceret.

Hic primus Satanae dejecti, nondum vero penitus ejecti, sed in imo aliquantisper haerentis, conatus fuit; ut MVLIEREM, rerum potiunte partu ejus, in Eremiticum statum concedentem, si quo modo posset, obrueret, antequam penitus eò à furore ipsius tuta se reciperet. Non enim statim ut evadere coepit, sed aliquâ temporis morâ interjectâ, in Eremum pervenit: quemadmodum & Israel, in profectione sua eódem ex AEgypto susceptâ, aliquantum temporis insumpsit. Verba autem hîc posita ità concipienda sunt, ut ad illud quod superiùs de eadem MULIERIS in Eremum suga dictum erat aliquo pacto referri videatur, hâc aut simili sententiâ; Cùm vidisset Draco quòd dejectus esset in terram, persecutus est MVLIEREM quae peperit masculum. Nam cùm (ut suprà dictum) MVLIERI post editum & in thronum subvectum partum ejus datum fuit (nempe aliis duabus Aquilae magnae eidem commodatis, quasi volatu quodam) in Eremum concedere, ubi aleretur per tempus, tempora, & dimidium temporis; ejecit ille ex ore suo post eam aquam tanquam flumen, ut eam à flumine abripi faceret. Ità quoque Pharao populum Israeliticum de ditione sua in Eremum contendentem perfecutus est, sed alio flumine.

Aquila magna Imperium est Romanum. Alae ejus duae, duo Caesares bipartiti jam Imperii, Occidentis & Orientis, quorum tutelâ & auspiciis Ecclesia in Eremeticum statum concessit. Notum est enim, Imperium Romanum, simul ut fidem Christianam suscepit, bipartitum evasisse, & geminis quasi Caesarum alis volâsse. Hanc interpretationem nemini non obviam facit Aquila Imperii Romani insigne. Sed quid vetat etiam ex scriptore Apocrypho typi prophetici significationem confirmare? Is est Esdras prophetes, (hoc enim eum nomine Clemens Alexandrinus laudat, Strom. lib. 3. paulò ante sinem) apud quem Aquilae typus Regnum quartum significat, duodecim alae pennatae totidem ejus Caesares primos.2 Esdr. c. 1….& 12. Vide cap. 11. & 12. Sed dic, Lector, annon etiam hîc respici dixeris ad illud Domini de exitu Israelis ex AEgypto, Exod. 19. 4. Vidistis, inquit, quae secerim AEgyptiis, ut portaverim vos super alas Aquilarum, & adduxerim ad me, scilicet in Desertum?

Verùm aliud adhuc hoc versu est quod enodari postulet: Quorsum Tempus incolatus MULIERIS in Eremo, quod paulò antè Diebus numerabatur, hîc in Annos convertatur, seu tempus, tempora, & dimidium temporis. Ego verò aliam alternationis istius causam indagare nequeo, quàm ut Clavis esset similis apud Danielem temporis notationis, nósque moneret, in iis ipsis temporibus nunc versari Ecclesiam quae ille temporis, temporum & dimidii temporis periodo definiverit. Et sanè absque hoc indice illa temporis designatio incertissima & inexplicabilis fuisset. Unde enim aut quo demum indicio sciri potuerit, tempus denotare Annum? aut si hoc, tempora non plures quàm biennium? Iam verò ex hac commutatione clarum est, intervallum illud in Dies 1260 resolvendum esse, eóque significare Annum biennium, & semestre.

Istis verò in hunc modum illustratis, dispiciamus tandem quid Aqua illa fuerit, quam instar fluminis DRACO ex ore suo eructaverit, ad Mulierem dum in Eremum contenderet submergendam. Oris scaturigo est sermo & doctrina; juxta illud Prov. 18. 4. Aquae profundae verba oris viri, torrens scaturiens est vena sapientiae. Unde verbum foreign, quod foreign & instar fontis scalurire significat, de doctrina adhibetur: ut Psal. 78. 2. Aperiam in parabolis os meum, eructabo vel scaturiam abscondita à constitutione mundi: id quod de doctrina Servatoris allegatur Matth. 13. 35. Ità Prov. 1. 23. Sapientia praedicare dicitur in plateis, Eructabo vobis spiritum meum scire faciam vos verba mea. Quid igitur scaturigo ex ore Serpentis, Bestiae venenatae, nisi doctrina pestifera, id est, haeresis, erit? juxta illud Prov. 15. 28. Os impiorum eructabit, vel scaturiet, mala. Eam verò hujus temporis historia instar fluminis ex ore Draconis prodeuntem exhibet; Arrianismum dico & sobolem ejus. Hoc Flumine suo DRACO Mulierem penè abripi secerat; voluit certé. Et profecto mirum fuit ni Imperatores Romani, qui tum recentes Christo nomen dederant, necdum rem Christianam plenè confirmârant, tam horrendo inter Christianos (vel tantillum à persecutione respirantes) dogmatum in re tam primaria dissidio, tam infernecinis partium odiis, tumultibus, credulitate in fratres, vel illam Ethnicorum exaequante, offensi atque abalienati fidem abjecissent.

Sed succurrit Terra Mulieri;Vers. 16. nam aperuit terra aos suum, & absorpsit flumen quod ejecerat Draco ex ore suo.

Id est, Multitudo Christianorum in Conciliis orthodoxâ fide praevalentium inundationem Diabolicam exhausit; quemadmodum Terra aquam solet cùm siccitate praevaluerit. Nam si Aqua (sed venenata & pestifera, qualis ex Serpentis ore prodit) haeresim repraesentet; omnino postulabat analogiae ratio, ut quod eandem absumptum atque abolitum iret terrâ figuretur, ut quae eluviones aquarum ariditate sua soleat exhaurire. Quod quidem hac in re eò commodiùs ad rem gestam significandam accidit, quia etiam aliàs in oratione historica & simplici Terra passim pro terra incolis poni soleat. Vide Gen. 41. 57. 1 Sam. 14. 25. Deut. 9. 28. & passim alibi.

DE BESTIA DECEMCORNVPETA Deum blasphemante, ET BESTIA BICORNI SEU PSEUDOPROPHETA authore & Hierarcha ejus.

MULIEREM Eremi fines ingressam nova malorum scena invasit:Ad Cap. 13. nam in Bestiam continuò incidit geminam, specie quidem minimè reformidandam, quippe Draconis aut Serpentis, cujus solius horret figuram, nihil, sed Pantheram aut Agnum prae se ferentem; reverâ tamen Draconis illius dejecti fiduciariam, ejúsque vice soboli quam in Eremo paritura erat magnas aerumnas daturam.

Et iratus est Draco adversus Mulierem, (indè enim capitis hujus historiam accerso) & abiit bellum facturus cum reliquis ex semine ejus, (iis nimirum quos in Eremo paritura erat) qui custodiut mandata Dei, & habent testimonium Iesu Christi; stetítque super arenam maris.

Id est, Cùm vidisset Draco (ille qui Romano imperio jam modò exutus erat) se, ad obruendam Mulierem in Eremum contendentem, Arrianismi eluvione nihil profecisse, quin salva nihilominus in Eremum pervenisset; praeterea, neque ampliùs passurum Romanum Orbem ut ipse proprio nomine rerum ibi, ut olim, potiretur: aliâ ratione eum aggreditur, nempe Regnum vicarium sibi tacitè substituendo; eóque fine stetit super arenam Maris, ut novam Regni Romani faciem tunc orituram vicariam sibi faceret. Duplicis autem BESTIAE rem Romanam gesturae historia sequitur, unius DECEMCORNVPETAE, alterius BICORNIS, summâ necessitudine inter sese devinctarum, utriusque simul, eâdémque Orbis ditione, regnantis. Quarum primam DECEMCORNUPETAM, Secularem; alteram BICORNEM, Ecclesiasticam, si lubet, voca.