Works, Interpretation · Part 8
DE BESTIA ALTERA BICORNI, sive Pseudopropheta.
BESTIA Bicornis, sive Pseudopropheta, PONTIFEX est Romanus cum suo Clero; cornua quidem habens instar AGNI, cujus se potestatis ligandi & solvendi in terris Vicarium jactat, sed loquens idololatrias & Sanctorum lanienas ut Draco. Haec enim BESTIA BESTIAE illius Decemcornupetae, Draconi à tyrannide & blasphemiis sub Christianae professionis larva succenturiatae, author suit & conditor. Cujus proinde, ut potestate, Hierarchae munere, fungitur, ità quoque Pontifex ipse ejusdem. non minùs quàm Cleri sui, quocum seorsim BESTIAM Pseudopropheticam constituit) sese Caput & Monarcham gerit, septimum illud novissimúm que Rei Romanae caput in VRBE septicolli exhibens. Qui nempe signis & Miraculis quae ei cum Clero suo facere ut fingere datum est, Excommunicationis praesertim tanquam coelestis vindictae fulmine, eò sensim Reges ex dissipato Caesarum Imperio nuper in Orbe Romano natos induxit, ut sibi, cassae que jam alioquin imperio Romae, colla unanimiter submittentes, pristini jámque demoliti Imperii Ethnici IMAGINEM induerent. Id quod ei tam commodè processit, ut non tantùm BESTIA illa Romana capite Caesareo sauciata in IMAGINE ista planè revixerit, sed & IMAGO ipsa ad PSEUDOPROPHETAE nutum in quoscunque formae suae reclamantes incidisset, gladio seculari animadverteret, perinde ut PSEUDOPROPHETA spirituali.
Et vidi, inquit, aliam Bestiam ascendentem de terra,Vers. …. & habebat duo cornua similia Agni, sed loquebatur ut Draco.
Vidit aliam Bestiam, Pseudopropheticam nempe, seu Pseudoecclesiasticam, quam constituit, ut diximus, PONTIFEX Romanus cum suo Clero. PONTIFEX enim per se & solus, ut Pseudopropheta dici possit, Bestiam tamen non efficit, nisi adscito suo Clero; cùm Bestia coetum hominum quodam membrorum ordine instar animalis gaudentem denotet, non singularem hominem. Vidit autem ascendentem de terra: id est, non, ut prior illa, ex mari seu Orbis ditionibus, nobiliori scilicet origine, prognatam; sed ex ima rerum conditione editam: vel potiùs, non exercituum populorúmve bello decertantium confluge, ut SECULARIS illa, genitam; sed tacitè & sine strepitu, instar herbarum & stirpium de terra nascentium, succrescentem. Mare enim, ut quamvis populorum in unam ditionem conslugem, ità in bello exerci…um significat. Et habebat duo cornua similia AGNI:] id est, potestatem illam bipartitam ligandi & solvendi, Petro caeterisque Apostolis à Christo delegatam, atque eatenus quidem ipsius AGNI similem, quatenus dixit, Sicut me misit Pater, … & ego mitto vos. Hanc quidem potestatem BESTIA prae se fert, séque in ea Christi vicariam agere: sed loquitur ut Draco, Draco verò rufus, quem Michael paulò antè deturbaverat atque Imperio Romano exuerat; dum quidem, ut ille, Deastro…m & idolorum cultui authoritate & decretis suis patrocinatur, paríque modo veros & castos AGNI illius mactati cultores persecutionibus & lanienis exterminari facit.
Nam potestatem prioris Bestiae omnem exsequitur in conspectu ejus.Vers. 12.
Potestatem Draconis fiduciariam illam priori BESTIAE concreditam, ínque idololatrico cultu sitam, exsequitur BESTIA Bicornis, tanquam Hierarcha, cujus est obeundis sacris praeesse. In conspectu autem Bestiae idem est ac apud ipsum sive in gratiam ejus; quasi dicat, BESTIA ha…c Bicornis BESTIAE Decemcornupetae à sacris est, ut mirum videri non debeat si loquatur ut Draco. Ità enim Hebraeorum foreign cui foreign respondet, nonnunquam aequipollet dativo personae cui aliquid acquiritur vel in cujus gratiam sit; ut pro eo quod 1 Sam. 2. 18. dicitur, Erat Samuel foreign, est cap. 3. 1. foreign. Speciatim verò PONTIFEX Romanus hujus BESTIAE caput, illius quoque BESTIAE supremum regimen exercet.
Adhaec facit ut terra & haebitantes in ea adorent Bestiam primam, cujus plaga mortisera curata est.
Id est, quicquid omnino est BESTIA illa prior, quicquid obsequii à gentibus impietati ejus delatum est, id omne Hierarchae huic tanquam parenti acceptum refert: cujus nimirum operâ effectum sit ut terra & incolae ejus adorarent BESTIAM illam primam, quae plagâ mortiferâ sanatâ è Mari emerserat. Id qua ratione, quibus mediis machinísve effectum dedit, id particulatim foreign exponit.
Etenim,Vers. 13. inquit, facit signa magna, adeò ut etiam ignem faciat è coelo descendere in terram in conspectu hominum.
Et seducit incolas terrae propter signa quae datum ei facere in conspectu Bestiae,Vers. 14. dicens incolis terrae ut faciant Imaginem Bestiae quae gladio vulnerata fuit: Et revixit.
Etenim facit, foreign Van …nim Hebraeorum & indè foreign in Scriptura Conjunctio est non tantùm copulativa, sed & disjunctiva, rationalis, causalis, ordinativa, explanativa, prout sensùs ratio exigit: id quod semel monuisse sufficiat. Iam ad rem. BESTIA Pseudoprophetica seu Pontisicia author gentibus BESTIAE illius Decemcornupetae quâ Draconis potestas revixit constituendae. Signis enim & miraculis iisdem persuasit, ut secum in Imaginem Bestiae sexto capite mactatae fabricandam consentirent. Quâ demum ad nutum ejus efformatâ, Plaga illa statu Draconis accepta, novâ idololatriâ & tyrannide ad priorum similitudinem introductis, curari, Bestiáque Draconicola renovari visa est: nam BESTIA Romana capitis novissimi est IMAGO Bestiae sexto capite mactatae. Dixit, inquit, incolis terrae, ut facerent Imaginem Bestiae quae habebat plagam gladii; id est, imaginem ejus eâ quâ fuit conditione cùm accipiebat plagam. foreign, id est, atque ità demum BESTIA revixit seu redintegrata fuit. Verba enim ista non pertinent ad descriptionem Bestiae cujus erat imago exprimenda, quasi verba loquentis Pseudoprophetae; sed sunt Angeli eventum consilii istius referentis sive subjicientis, nempe sie Bestiam illam caesam revixisse. Estque acsi plenè diecretur hoc modo; foreign, Dicens incolis terrae ut faciant Imaginem Bestiae quae habebat plagam gladii; [illi verò fecerunt ità] & revixit. Ut 2 Reg. 20. 7. Dixit Isaias, Tollite massam ficuum. Et tulerunt, & posucrunt super ulcus: foreign, Et convaluit, scilicet Ezechias vel ulcus.
Nimirum hoc illud est quod in BESTIAE illius Secularis descriptione dicebatur, tradidisse ei Draconem copias suas & potestatem magnam, eó que plagam illius lethalem convaluisse; id est, impressisse Draconem cultûs & potestatis suae formam Bestiae religionis alienae, dum Angelos suos seu Daemones non quidem, ut olim, iis titulis quibus se Christi Domini nostri hostes profitebantur, sed sub tegmine religionis Christianae, Sanctorum & Angelorum bonorum, imò & Christi ipsius (vah blasphemiam!) nominibus supposuit colendos. Nam Idola qui colit, quocun que nomine vocet, colit Daemonia.
Imò, nè quid ad plenam Bestiae caesae, id est, Draconis, imaginem deesset; quod Imperatores Draconicolae quidam secerant, ipse quoque PONTIFEX sibi deferri curavit, honores scilicet divinos & authoritatem Deo peculiarem: adeò ut in Templo Dei tanquam Deus sedeat, prae se ferens se esse Deum, ut Paulus inquit. Quod etsi Ioannes, seu Angelusipsi BESTIAE historiam pandens, hîc speciatim nonattingit; tamen generali Imaginis nomine, tanquam similitudinis istius partem quâ Bestia caesa refertut, comprehensam voluit.
Atque hactenus de Imagine fabricanda; jam de Signis ad suasionem ejus adhibitis. Facit, inquit, Signa magna, adeò ut etiam ignem faciat è coelo descendere in terram. Haud invitus hìc irem in sententiam Graseri, si modò illa ex Hebraeorum scriptis confirmari posset, hoc de Ignis deductione de coelo hyperbole proverbiali dictum esse, foreign ejus quod praecessit: acsi dictum esset, Facit signa magna, imò talia ac tanta, u… vel ab ipsius Eliae miraculis quibus veri Dei cultum asseruit haud longè abesse videantur. Iudaei enim vulgò, inquit Graserus, isti Eliae miraculo tantum tribuunt, ut proverbialiter illud de omnibus siupendis factis, in quibus nempe Dei dignitas elucet, usurpent.
Sed cui hoc non placuerit, is lectionem Complutensem, aliis quoque exemplaribus testatam, sequatur, [foreign facit signa magna & ut ignis è coelo descendat in terram] atque adeò, tanquam eorum quae deinceps fusiùs exponuntur summa hisce verbis proponeretur, de duplici mediorum genere interpretatum eat quibus PSEUDOPROPHETA usurus esset ut Orbis Christiani incolas induceret ad Imaginem BESTIAE sexto suo capite caesae refingendam; Miraculerum scilicet apparatu, & Excommunicationis fulmine: quorum altero gentium animos in errorem pelliceret; altero, immorigerorum contumaciam & superbiam frangeret. Etenim de horum utrisque quorsúmque spectarent, in sequentibus ordine agi…ur. De Signis quidem verbis istis, Et seducit incolas terrae persigna quae datum est eifacere, dicens incolis terrae ut faciant IMAGINEM Bestiae quae gladio vulnerata fuit, & quae sequuntur ad v. 16. De Excommunicatione verò istis, Facit ut emnes accipiant characterem in manu dextra aut in frontibus suis, & ut nè quis possit emere aut vendere, nisi qui habucrit characterem aut nomen BESTIAE, aut numerum nominis ejus. Locutio Syn edocaica, quâ, ex interdicto aliorum commercio, Anathematis Ecclesiastici centura innuitur. Nec ea sanè inconcinnè igni coelesti seu fulmini assimilatur. Quid enim est, obseceo, in Dei nomine aeterno illi igni quempiam addicere, quàm ignem coelo devocare? p… sertim cùm impiorum illa à Deo profectura poena lacu ignis & sulphuris, seu Aspha…ite, ubi Sodoma & Gomorrha igne coelitus depluto conflagârunt, semel iterúmque in hoc libro figuretur. Imò conflagrationem istam docet Apostolus Petrus, 2 Ep. 2. 6. constituisse Deum foreign, id est, per ellipsim prioris substantivi in Hebraismo usi…atam, foreign, exemplar poenae eorum qui impiè victuri sunt: Et Iudas hìc Petri mentem clariùs efferens, foreign, id est, ignis aeterni similitudinem seu typum sustinere, seu ignis aeterni poenam exhibere. Iud. ….I…à enim, vel in sensum aliquem similem, Iudae verba interpretanda esse, utriusque Apostoli verborum invicem collatio & rei ipsius ingenium attento Lectori persuadebunt.
Quâ occasione & illud quoque addere mihi liceat, Propterea memorabile admodum fuisse, & triste Iudaeis jam à Deo rejectis omen, quod in ipso initio fatalis istius Belli iis accidisse narret Iosephus,De bello Iud. lib. 5. cap. 3. secundum Rusini distinctionem. clade ad trajectum Iordanis è regione Ierichuntis acceptâ: Nempe cùm alii ab hoste in flumen projicerentur, alii vim eorum non sustinentes sponte eò desilirent, Lacum ASPHALTITEM pronoflumine devolutis cadaveribus oppletum fuisse: quo casu, inquit, plaga, licèt per se gravissima, Iudaeis tamen seipsâ major visa fuit.
Sed eventum Vaticinii quod attinet; De Signis quidem res notissima est, universam quae in Bestiae regno jamà duodecim plùs minùs seculis obtinuit idololatriam, tum primogenitam illam in Sanctorum demortuorum, reliquiarum & Angelorum cultu sitam, tum proximum natu cultum imaginum, denique novissimam illam Dei panacei blasphemiam, denso Signorum agmine, curationibus putà & visionibus miraculosis, coercitionibus specie tenus daemonum, aliísque non unius generis mirandis effectibus, infelicibus Christianis primò quasi commendatam, deinde persuasam & confirmatam esse. Quae quidem omnia BESTIA Bicornis, seu PONTIFEX Romanus cum satellitio seu Pseudoprophetico, fecisse dicitur; quatenus vel ipsi confinxerunt, vel ab aliis conficta authoritate suà approbârunt, vel quae malorum daemonum reverâ operationes & praestigiae fuerint,2 Th…s. 2… 10. pro veris & Divinis miraculis Orbi Christiano seducendo obtruserunt. Scilicet hoc illud ipsum est quod Apostolus Paulus ad Thessalonicenses praedixit, Adventum hominis peccatifore secundùm efficaciam Satanae, cum omni potentia & signis ac prodigiis mendacibus, & cum omni seductione injustitiae.
Fulminis verò seu Anathematis Pontificii exempla, quo ille suam in decernendo jubendóque authoritatem vindicavit, ea quidem adeò cuivis sunt obvia, ut meo ex Annalibus Ecclesiae huc convehendi labori omnino parci possit. Unum commemorare lubitum est admodum insigne, & quod Imaginem, de qua fabricanda agitur, tam propè attingat, ut vel solum ad Prophetiae hujus veritatem astruendam possit sufficere.
Nempe in controversia illa Iconomachica apud Graecos anno circiter 720 exorta, atque per annos 120 ingenti fervore & idololatrarum persecutione agitata, dici vix potest in quantum discrimen Imago illa Draconis caesi, tune adhuc rudis & imperfecta, nec ultimam artificis manum consecuta, adducta fuerit. Nec enim in illa controversia, ut vulgò creditur, Imaginum solarum cultus,Ejus enim à libro 17 est historia M…scella dicta, quae ab Anastasio Biblioth, … Grae…o, versa, fa… Pauli Diaconi nomine circumfertur, H…ruit sub Nic…p. & Leone Armeno. Vide Baron. Ann. 719. 20. &… 813. 8. 9. 10. sed & Sanctorum demortuorum & Reliquiarum strennè oppugnabatur. Leo Isauricus (inquit Theophanes hist. Miscel. lib. 21. cap. 23.) non solùm circa venerabilium affectivam imaginum adorationem errabat impiis [foreign] sed & circa intercessiones castissimae Dei genitricis omniúmque Sanctorum, quorum & reliquias scelestissimus, ut magistri ejus Arabes, (id est, Muhammedani) abominabatur. Idem de Constantino, quem per contumeliam Idolorum patroni Copronymum vocârunt, ibid. cap. ult. Hic, inquit, perniciosissimus & agrestis, ferus, &c. primò quidem à Deo & intemerata Matre ipsius ac omnibus Sanctis abscedit. Ità pium Imperatorem blasphemat Graeculus Idololatra. Iterum lib. 22. c. 42. Vbique intercessiones sanctae Virginis & Dei genitricis ac omnium Sanctorum, in scriptis, ut inutiles, ac sine scriptorepellebat, per quas nobis emanat omne suffragium, sanctas eorum reliquias ejiciens & invisas reddens: sicubíque insignis cujusquam audiebatur ad animarum sanitatem & corporum rejacere, vel, sicut moris est, à piè agentibus honorari, mox ergò mortem adversus hujusmodi tanquam impiè agentes minabatur; sin autem, proscriptiones, exilia, tormenta: Deo autem gratissimum lipsanum, utpote quidam the saurus possessoribus habitus, auferebatur, invisum de caetero efficiendum. Videat quoque Lector cap 54. Idem cap. 48. Sicubi quisquam corruens vel dolens solitam Christianorum vocem emitteret, dicens, DEI GENITRIX IVVA, aut vigilias agens deprehenderetur, &c.—ut inimicus Imperatoris damnabatur, & IMMEMORABILIS nominabatur. Imò adhuc sub Theophilo, quinque Imperatorum Iconomachorum ultimo, Sanctorum cultum oppugnatum apparet ex Hymno illo Theodori, quo Ecclesia Constantinopolitana victricis tandem Idololatriae memoriam quotannis (proh scelus & dolor!) recolere solebat.Apud Baron. anno 842. 28. Ihi namque Ode 8. habetur, foreign. id est, Sacras Sanctorum reliquias, & ipsorum imagines, Lezius ille ferus unà cum Ioanne (hic fuit Patriarcha Constantinopolitanus sub Theophilo) nullo pacto venerandas impiè asserebant, pietatis desertores.
Quid igitur hîc PONTIFEX Romanus? Succurrit IMAGINI Bestianae. immane quantum de fractione periclitanti: & cùm literis & minis nihil proficeret, ad fulmineas artes se convertit. Leonem Isaurum Iconomachorum antesignanum anathemate percutit, subditos in Italia ab obedientiae juramento absolvit, Exarchatu Ravennate & reliquâ eò loci ditione, quantum quidem in ipso erat, privavit. Quo facto, ut Idololatricae in Oriente factioni animos addidit, ità Reges Occidentis tempestivè absterruit nè quid simile conarentur. Eodem fulmine Albigenses, eorúmque defensores, receptores afflandos sanxit & verò afflavit Synodus Lateranensis 280 Episcoporum sub Alexandro III. Idem quoque fulmen Concilium Laterauense magnum sub Innocentio devocandum cernit in Dominos temporales, qui requisiti & moniti ab Ecclesia terras suas ab iisdem purgare neglexerint; Tom. 4. Concil. Edit. Rom. an. 1612. pag. 44. 45.nempe, ut per Metropolitanos & caeteros comprovinciales Episcopos Excommunicationis vinculo innodentur; &, si satisfacere contempserint, per Pontificem Rom: vasalli eorum à fidelitate sua denuncientur absoluti, & terrae eoram exponantur Catholicis occupandae.
Datúmque est ei dare spiritum Imagini Bestiae,Vers. 1…. ut & loquatur Imago Bestiae & faciat ut quicunque non adoraverint Imaginem Bestiae occidantur.
Nivitali facultate praedita fuisset IMAGO, non ejus effictione Bestia caesa revixisset. Neque enim Bestia draconicola, quam referre debuit, Bestia iners fuit; sed quae strenuè admodum sese movere, & in quosvis genio suo contrarios impetum facere solebat. Ejusmodi igitur imaginem eam esse oportuit in qua denuo revivisceret Proinde PSEUDOPROPHETAE datum dicitur, non solùm ut populum Christianum ad Imaginem ipsius in Bestia vicis novissimae fabricandam pelliceret; sed ut ipse vitam eidem largiretur, quâ & edictis pari modi juberet quae ad dignitatem suam tuendam opus essent, tum in inobsequentes & constitutioni ipsius religiosae subesse detrectantes, gladio, seu nece seculari, animadverteret. Et sanè totam illam potestatem quam habet IMAGO, seu Bestia Secularis idololatrica, in Sanctos saeviendi, eam non nisià BESTIA Pseudoprophetica sibi traditam exercet. Ità enim res geritur, ut quos BESTIA Pseudoprophetica haereseos (ut vocant) seu Imaginis violatae condemnaverit, eos demum BESTIAE Seculari potestatem facit occidendi: cujusmodi scilicet à sese nullam habet, nisi ab Ecclesiastico judicio pendentem. Atque haec est illa quam vocant Traditionem potestati seculari in historiis carnificinae Bestianae nullibi non obviam. BESTIA scilicet Pseudoprophetica, ut quidem videri vult, nonoccîdit ipsa, sed tamen sententiâ suâ damnatos Seculari tanquam Carnifici tradit occidendos.
Et facit ut omnes, parvi & magni,Vers. 16. divites & pauperes, liberi & servi (id est, cujuscunque sint ordinis, statûs & conditionis) accipiant characterem in manu sua dextra aut in frontibus suis: Etnè quis possit emere aut vendere,Vers. 17. nisi qui habeat characterem aut nomen Bestiae, aut numerum nominis ejus.
Quid sibi velit emendi & vendendi interdictum (ut foreign incip…am) jam antè ostendi; nempe Papalem Excommunicationem notari, in quam qui incidunt,Tom. 4. Concil. Ed…. Rom. pag. 37. reliquorum civium consuetudine & commercio arcentur. Ità Canon iste Concilii Lateranensis sub Alexandro, cujus paulò antè mentio facta, contra Waldenses & Albigenses editus, sub anathemate prohibet signanter, Nè quis eos in domo vel in terra suatenere vel fovere, vel NEGOTIATIONEM cum iis exercere praesumat. Et Synodus Turonensis in Gallia sub eodem simili interminatione prohibet, Nè ubi cogniti fuerint illius (ut vocant) haere seos sectatores, receptaculum quisquam eis in terra sua praebere aut praesidium impertiri praesumat; sed nec in VENDITIONE & EMPTIONE aliqua cum iis communio habeatur. Apud Rev. Armachau. de succesione Ecclesiae, pag. 23….Et quid? nonne hîc quoque loquitur PSEUDOPROPHETA ut Draco? Draco enim Diocletianus simile edictum edidit, Nè quis quidquam Christianis venderet aut subministraret, nisi priùs thura Diis adolevissent: de quo in Hymno Iustini martyris ità canit Beda;
Non illis emendi quidquam
Aut vendendi copia:
Nec ipsam haurire aquam
Dabatur licentia,
Antequam thurificarent
Detestandis idolis.
Hanc autem locutionem Synecdochicam propterea fortasse Spiritus S. adhibuit, ut innueret, anathema illud Papale, licèt sese abscissione ab interna & invisibili Christi communione venditet, reverâ tamen ultrà vim non habere quàm ut ab externo & visibili aliorum civium commercio excludat.
Iam quod de Charactere dicitur; Character Bestiae non est propriè nisi Nominis; ideo dicitur Character seu Nomen Bestiae, & capite sequente Character Nominis ejus. Nempe allusum est ad morem veterem, quo Servi Dominorum, milites Imperatoris sui nominibus (atque illi quidem praecipuè in fronte, isti in manibus) inscribi solebant. Itaque pari ratione AGNI quoque Satellitium capite sequenti, quod satellitio BESTIAE foreign, Agni & Patris nominibus in fronte scribuntur; eodem utrobique typi sensu, ad indicandum cujus Domini sit, cuíque militet uterque Coetus; illos Bestiae & Imaginis ejus, hosce Christi & Patris ejus sese servos profiteri.
Numerum quod attinet, is Nominis seu Characteris Bestiae appendix potiùs censendus est quàm Character; & quidem reverâ non tam Nominis Bestiae, quàm Bestiae ipsius Numerus est; quomodo etiam statim vocatur. Numerus autem Nominis ideo tantùm dicitur, quòd Nominis Bestiae literis in numeros relatis, Deo ità disponente, contineatur. Neque tamen sequitur, quia cum Nomine Numerus tan intimè cohaereat, ideo Numerum Bestiae cum Nomine confundendum esse: Exigit enim foreign ratio, ut, quemadmodum in Agni Coetu Character Nominis à Coetûs Numero distinguitur, ità quoque in Coetu Bestiano fiat. Adde quòd diversae omnino rei sunt, significationis, inquam, Character Nominis atque Numerus, si ad aliorum locorum analogiam interpretationem dirigamus. Alter enim, Character Nominis, cui Domino sese addixerint qui gestant; alter, putà Numerus, quâ prosapiâ undéque genus suum deducant qui eodem insigniuntur, ostendit: ut numerus duodenarius, exque duodenario multiplicando sactus, tam in Coetu Virgineo quàm in structura & dimensionibus Novae Hierusalem emicans, Apostolici generis atque indolis symbolum est.
Sed nè diutiùs in generalibus istis immoremur: videamus tandem quodnam sit illud Bestiae NOMEN, quo Numerus quoque ejusdem à Spiritu S. notatus contincatur. Est verò, quod jam tum cùm Apocalypsis adhuc recèns scripta esset nonnulli suspicati sunt, decantatum illud foreign. Hoc enim nomine, post imperii divisionem & decem Reges in provinciis ejus exortos, neque priùs, Pseudopropheta Romanus, cum reliquis Occidentis incolis, discriminis ergô appellatus est; ídque ab illis ipsis, quibus Apocalypsis scripta est, septem Asiae Ecclesiis. Namque Graeci & reliqui Orientales, penes quos in dilaceratione illa Imperii nomen mansera…, seipsos solos Romanos dici voluere; nos, cum Pontifice nostro & sub eo Episcopis, Regibus, Dynastis, fatali quodam instinctu LATINOS dixere. Atque hoc ipsum Nomen, literis suis Graecorum & Hebraeorum more subductis, numerum conficit à Spiritu S. notatum, numerum autem mysticum; quo indicatur cujus prosapiae sit BESTIA, quámque falsò sese chori Apostolici successorem venditet, cùm fit reverâ Draconis.
Numerus enim NOMINIS Bestiae est 666. Quem si ex duodenario, Apostolici generis Symbolo, deducere …atagas, frustrà laborabis; nunquam enim indè, quomodocunque multiplicaveris, 666 efficies: At verò è Senario, qui DRACONIS illius rufi, putà BESTIAE sexti capitis, numerus est, facillimè; cùm ex Senariis totus, quantus quantus est, conflatus …it, monadum, decadum, hecatontadum; quasi Draconis illius sperma totum BESTIAE hujus novissimae corpus omnésque artus ejus pervafisset.
Hîc est sapientia (inquit Spiritus.) Qui intelligentiam habet,Vers. 1… computet Numerum Bestiae: numerus enim hominis est; & Numerus ejus 666.
Quem quidem omnino ad eum quem dixi modum computari debere, videor mihi colligere ex Coetûs Virginei analogia, cujus Numerus 144, contrà quàm Bestiae, totus Apostolicus est, ex duodenario in seipsum multiplicato genitus. Contrariorum autem contraria est ratio. Atque ibi quidem utrumque, tam Nomen inscriptum quàm inscripti Coetûs numerum, Spiritus Sanctus expressit; hîc verò Nomen ex Numero conjiciendum reliquit.
Est igitur, ut rem in pauca conferam, Nominis BESTIAE characterem accipere, ejus potestati se addicere, & Dominium confiteri; Numerum verò, impietatem ejus, Draconis traducem, idololatriam nempe LATINAM, amplecti. Unde illud fortè consideratione non indignum erit; Licèt nemo potest Nominis Bestiani characterem accipere, seu ejus potestati subditus esse, quin simul quoque Numerum ejus accipere, hoc est, impietati communicare, necesse habuerit: posse tamen fieri ut quis Numerum seu impietatem Bestiae admittat, Characterem verò seu Nomen respuat. Id quod in Graecos jamdiu competit, qui utut eandem impietatis formam Draconis traducem seu idololatriam Latinam amplectantur, eámque primitus PONTIFICIS Latini, IMAGINEM Draconis caesi illic quoque erigi adlaborantis, auspiciis in Concilio isto altero Niceno apud se confirmatam; Pontifici tamen Latino subesse, seu Nomen ejus ut olim (antequam schismate facto secesserint) gestare, jam à septingentis annis recusant.