Works, Exposition 8
SECUNDA VAE-TUBA, SEU TUBA VI.
VAE PLAGARUM altera (quae etiamnum (proh dolor!) incumbit) TURCARUM Tetrarchas, equitatu numerosissimo, ab Euphrate (ubi jam diu haeserant) in Orbem Romanum evocat.
Solve (inquit vox ex quatuor cornibus Altaris thymiamatis) quatuor illos Angelos alligatos ad magnum flumen Euphratem. Vers. 14.Angeli ponuntur pro*Videatur Epiphanius … ex Deut, 32. 8. Gentibus quibus praeesse credebantur, non inusitatâ in hoc Libro metonymiâ. Id ex eo apparet, quod qui continuò ex oraculi praescripto solvuntur, Exercitus equestres sunt, hominibus occidendis emissi.
Angelos alligatos jubet solvi, ut qui, durante adhuc superiore plagâ, in Romanas regiones irrumpentes, ad Euphratem aliquot seculis cohibiti fuerant, nè porro prolibitu grassarentur. Principio quidem paulò ulteriùs sunt progressi, ad Nicaeam Bithyniae usque; sed ab Argonautis Christianis in expeditione Hierosolymitana, devicto Solimanno, denuo ad Euphratem compulsi.
Porrò Angeli quatuor totidem Sultanias seu Regna significant, in quae Turcae, cùm primùm, trajecto Euphrate, in vicinos Asiae & Syriae tractus sese essudissent, dispertiebantur. Haec ex Scilice authore Graeco sic enumerat Christophorus Richerius de origine Turcarum; Asianum, Alepiense, Damascenum, & quartum Antiochenum. Quorum primum Asianum seu minoris Asiae, exordium suum debuit Cutlumuso, (Elmachino, ni fallor, alio nomine Sedijduddaulae dicto) Tangrolipicis illius qu… Bagdadum primus ceperat, propinquo. Is, eodem teste, Caesareâ Cappadociae circa annum Christi 1080 expugnatâ & Romanis ademptâ, sibi & posteris suis, in Asiae partibus Euphrati conterminis, regnum inchoavit. Cujus fines deinde ampliavit successor Solimannus ad Nicaeam Bithyniae usque; sed à nostris in famigerata illa expeditione Hierosolymitana devictus, universam quam acquisierat regionem relinquere & ad Euphratem recedere coactus est. Atque hujus Tetrarchiae sedes, etsi initio alibi, maximam tamen partem, Iconii in eadem Cappadocia fuit.
Secunda Tetrarchia Alepiensis fuit, metropoli Alepo, quae ramo Euphratis, eò â Sultanorum quodam deducto, adluitur. Hujus Rex primus (teste Elmachino) Sjarfuddaulas, anno 1079 Alepo potitus. Cui successit Roduwanus Salghucides, anno 1095.
Tertia Tetrarchia, metropoli Damasco, conditorem habuit (eodem teste) Tagjuddaulam Nisum Togrulbeci (seu Tangrolipicis) nepotem, qui Damaseum subjugavit eodem anno 1079. Hujus successor Ducathes seu Decacus fuit, Roduwani Sultani Alepiensis frater, anno 1095. Cui, inquit Scilix, parebat omnis regio Decapoleos. Haec autem Euphratem attingebat.
Hisce quartam annum erat Scilix Antiochenam, modicis finibus contentam. Nam, inquit, Laodiceam usque Syriae Caliphas AEgypti è gente Saracenica possidebat regiones. Sed cùm regnum illud Antiochenum, ut ab Euphrate paulò remotius, ità non nisi quatuordecim annis duraverit, Antiochiâ statim, Boamundo duce, à nostris captâ; praestiterit forsan, eo expuncto, Imperium Bagdadense seu Persicum ab altera Euphratis ripa (nam Scilix tantùm Turcarum qui Euphratem trajecerant rationem habuit) quaternario complendo adjicere; ut ità Imperium Turcicum universum, ultra citràque Euphratem, in quatuor istas Sultanias divisum intelligatur. Quas cum Regum sive Sultanorum aliquousque ferie, en tibi, Lector, sequenti diagrammate distinctiùs contemplandas.
¶Regni Turcici ad Euphratem quadripartiti Diagramma, ab anno 1080 & deinceps, ex Elmachino Arabe & Scilice Authore Graeco.
| Vltra Euphr. | Cis Euphra- | -tem. | ||
| BAGDADI. Togrulbecus Olbarsalanus | quara in Historia Saracen, Elmach…ni Siaizarum dici puro, quomodo apud Benjaminem Tud… sem Caesarea Palaestinae foreign p. 37. CAESAREAE Cappadociae & ICONII, &c. in Asia minore. | ALEPI. | DAMASCI. | |
| Ghelaluddaulas ann. 1071. Barkyarucus Muhammedus Mahmudus, coepit. ann. 1117. &c. | Sedijduddaulas cognomine Cutlumusus Solimannus Tanismanius Masutus Calisastlanus &c. | Sjarfuddulas Roduwanus Tagjuddaulas fil. Bulgarus, caepit anno 1117. | Tagjuddaulas Decacus Ababacus, adhuc in vivis anno 1115. | Sanguinus NOradinus &c. |
Atque iste rerum Turcicarum status fuit cùm primùm Euphratem trajecerant, &, quasi irruptionis in terras Romanas specimine dato, praestitutis ad Euphratem carceribus coercerentur. Ut ut autem iste Sultaniarum quaternio ad tempus laxationis integer non permanserit, sed varias mutationum vices subierit: tamen Spiritus Sanct. gentem aestimat ex primae irruptionis statu, quo, Euphrate trajecto, ligati sunt ad tempus constitutum.
Et soluti sunt quatuor isti Angeli, parali ad horam & diem & mensem & annum, ut occiderent tertiam partem hominum.Vers. 15.
Solutio haec Turcarum contigit paulò ante annum 1300, Caliphatu Bagdadensi (quocum VAE primum penitus exspiravit) jam à Tartaris ann. 1258 extincto, & Turcarum reliquiis, qui ab altera Euphratis ripa rerum in Perside hucusque potiti fuerant, ab iisdem ann. 1289, quasi ex funda, in regiones Romanas cis Euphratem ejectis. Sic enim rebus comparatis, accidit quoque ut eodem tempore Latini, qui primis Turcarum irruptionibus, jam ducentis ferè annis, fraena & compedes injecerant, ex Syria & Palaestina, anno utique 1291. expellerentur. Interea Turcae, licèt in varias adhuc Satrapias distracti, totàm ferè Asiam minorem incursare, inter sese haereditario jure possidendam dividere, tandèmque sub unius Othomanni imperio coeuntes, omnimodò laxatis habenis immanè grassari, in Europam trajicere: neque ullâ ampliùs vi iisdem obsisti potuit, donec Imperium Constantinopolitanum universum miserandis stragibus exscidissent.
Sed & hujus cladis Constantinopolitanae tempus quoque, ni fallor, designat Oraculum: fore nempe eam post Diem, Mensem, & Annum, id est, annos 396, quàm Turcae, dato iis Imperio Saracenico, à Deo parari coeperant; id est, à Bagdado ab iisdem capta. Hoc enim irruptionis Turcicae initium fuit, quo Imperium Saracenicum demoliri coeptum, & Ditio Romanorum affligi; ità tamen, ut vis mali ad praestitutum laxationi tempus coercenda esset. Intervallum certè temporis ad unguem congruit. Resert enim is, quem jam aliquoties laudavi, Elmachinus historicus Arabs, quo nemo temporum momenta accuratiùs annotavit, Togrulbecum Salghucidem, Turcarum principem, (hic est qui nostris Tangrolipix dicitur, ex familia Zelzuccia) captâ regiâ urbe Bagdado, à Calipha Cajimo Biamrilla veste imperiali indutum, atque regno inauguratum fuisse, ann. Hegirae 449, id est, Christi 1057. tunc, inquit, stabilitum ei fuit imperium. Ab hoc igitur tempore Turcae, datâ iis Imperii Saracenici arce cum tota ditione Transeuphratensi, praeparati sunt ut post Diem, mensem & annum propheticum occiderent tertiam partem hominum; id est, anno Christi 1453, Imperii Romani in Oriente reliquum, captâ regiâ urbe Constantinopoli, funditus exscinderint. Intervallum enim, ab anno 1057 ad annum 1453 captae Constantinopoleos, est praecisè annorum 396. quorum Dies efficit unum, Mensis 30, Annus 365. Tanta est hîc accuratio calculi, ut facilè quis in suspicionem deveniat, etiam Horam (quae juxta eaeterorum rationem quindecim dies efficeret) eventui pariter responsuram, si mensi… quoque inaugurationis Togrulbecianae perinde atque annus proditus fuisset. Interim, donec illud constiterit, foreign hîc sumi potest, non pro vicesima diei parte, sed pro tempore opportuno, & conjunctio foreign exponi foreign, quasi Parati in tempus opportunum, nempe, in diem, mensem & annum, ut occiderent tertiam partem hominum. Quot verò anni deinceps currerent ad Regni Turcici excidium, nusquam habetur; tantummodo, ad finem temporum BESTIAE id futurum dicitur; nempe VAE secundum tunc abiturum quando VAE tertium Regno BESTIAE abolendo immineret, cap. 11. vers. 14, 15.
Sed priusquam hinc abeam, illud haud sanè invitus fatebor; Ni tam exacta prophetiae cum re gesta convenientia quasi manus mihi injiceret, aliam, nempe istiusmodi, interpretationem haudquaquam displicituram fuisse; Angelos istos ad omnem occasionem paratos & instructos fuisse, sive horâ sive die, sive mense, sive etiam anno ad rem gerendam opus fuerit. Sed an verisimile sit, tam accuratum temporis responsum, qualem hîc eventus exhibet, casu contigisse, penès alios judicium esto. Erit fortè cui religio erit existimare.
Sequitur de qualitate & numero copiarum:Vers. 16. Et numerus, inquit, foreign, exercitûs equestris, duae myriades myriadum. EQUITATUM nominat, nec quid praeterea copiarum in tota plagae descriptione; quasi hic hostis ab Euphrate totus Equitatus esset. An quia in militia Turcica Equitatus peditatum tantum superet, ut hic prae illo nullo numero fit? Imò (quod Spiritum S. praecipuè respexisse credo) quia hic ipse character est, jam dudum ab Ezech. sacratus, Gentis foreign, quâ Turcae oriundi sunt. Sic enim illa in prophetia illa celeberrima de GOGO (nomen hoc fuit Ezechielis aevo Regum Magogicorum*R. Moses bar Na…hman in P…n…a…ch…m. G…. inquit, nomen generale quo vocatur o…n … gog, Idem Ioannes Bapti…a ex Iu… … Prol…go partis secundae. Le… … Historiae Turcicae p. 186. GOG … GIOC vel K…OC, unicâ tantium … KIOC CAN. qui albi GOG C… GOG ELP qui & GUG ELP. commune, sicut Pharao AEgyptiorum) gentem eam describit ab Equestri militia. cap. 38. 4. Et educam te, inquit, & omnem exercitum tuum, EQVOS & EQVITES, loricis vestito… universos. Iterum v. 15. Et venies de loco tuo à lateribus Aquilonis, …u & populi multi tecum, ASCENSORES EQVORVM VNIVERSI, &c. Porrò GOGUS iste vocatur princeps primarius Mescheck & Tubal, id est, qui finibus suis egressus, utrique Armeniae, ultra citráque Euphratem, imperitaret. Citerioris hîc Armeniae nomine Cappadocas comprehendo, antiquitùs Meschinos & Moschos nuncupatos, ubi & oppidum primarium Mazacha, postea Caesarea dicta, & in eodem tractu Moschici montes incolarum à Mescheck oriundorum non obscura indicia. Ulterior seu major Armenia est, quae hodie à Turcarum incolatu Turcomania dicitur; in qua olim Urbs Thelbalana, Tibareni & Balbiteni populi, Teleboas fluvius, & alia nominis Tubal vestigia. Non tamen, quod Ezechiel narrat, bellum de hac quam Ioannes describit Turcarum irruptione capiendum, (hanc ille tantummodo innuete videtur) verùm de alia sub Iudaeorum reditum novissima, ídque, si fas est conjicere, hâc quae nunc occupat priùs nonnihil recedente, intelligendum est.
Sed de Equitatûs typo est & aliud quod bona Lectoris cum venia adjiciam: sed pacto, ne quis me putet nominum & etymologiarum ludificationibus plùs nimiò indulgere. Cibi etiam solidi & bene praeparati, cum condimento suaviores esse solent. Nè igitur fastidiat Lector, si ejusmodi quid apponam: Turcas scilicet, ante solutionem, longo jam incolatu Persas fuisse, eóque nomine Byzantinis historicis passim appellatos. Certè Nicetas, qui maximam temporis partem, quo apud Euphratem cohibiti sunt, historiâ complexus est, ferè semper Persas vocat, rarissimè Turcas. PERSAE autem, si attendas, vel ipso nominis sono EQUITES sunt; quandoquidem foreign PARAS, quo nomine in Sacris libris vocatur Persia (quacum eadem est, aliâ tantùm pronunciatione, Parthia) tribus linguis Orientalibus, Hebraicâ, Chaldaicâ, Arabicâ, Equum vel Equitem designat. Hâc igitur ratione EQUITES Euphrataei sunt TURCO-PERSAE, id est, Euphratis accolae gentilitio nomine Equites dicti.
Nec deesse videtur (si quis fortè insolentiam objiciat) hujusmodi allusionis exemplum apud Danielem cap. 8. ubi Macedones, qui tunc temporis AEGEADES (hoc est, Caprini) dicebantur, typo Caprarum, Réxque Hirei figu…â designatur. …cce, inquit, HIRCVS Caprarum (id est, caprarum maritus) venit ab Occidente, &c. Innuit autem Alexandrum Magnum, AEgeadum regem. Illi Macedones sunt. Ità enim Gens ista vocabatur quà prima Regni sedes erat, à Carano conditore, ducentis plus minùs ante Danielem annis. Occasionem nominis ex Trogo refert Epitomator Iustinus lib. 7. cujus verba ascribere non gravabor. Caranus, inquit, cum magna multitudine Graecorum, sedes in Macedonia responso Oraculi jussus quaerere, cùm in AEmathiam venisset, urbem Edessam, non sentientibus oppidanis propter imbrium & nebulae magnitudinem, gregem Caprarum imbrem fugientium secutus, occupavit: revocatúsque in memoriam oraculi, quo jussus erat ducibus Capris imperium quaerere, regni sedem statuit; religioseque postea observavit, quocúnque agmen moveret, ante signa easdem Capras habere, c…ptorum du…es habiturus quas regni habuerat authores. Urbem Edessam ob memoriam muneris EGEAS, populum E…EADAS vocavit. Vide caetera.
Tanta est hîc con…nnitas, ut quis suspicari possit, etiam Arietis de Rege Persarum in eadem Visione typum, ad nominis ELAM (quod alterum duorum est quo ea Gens appelletur) significatum alludere. foreign enim Hebraeis (unde nomen foreign Aries) & foreign atque foreign Chaldaeis, idem significant, nempe Fortem seu robustum esse. Fortè igitur foreign ELAM istis, ut illis foreign Arietem. …onabat, indéque Rex ELAM hoc typo Danieh …iguratur. Ut ut sit, quando res ipsa aliunde firmatur, non potest non hujusmodi nominum cum typo convenientia harum rerum studiosis pio oblectamento este; sive id casu, sive secùs accidisse credendum sit. Atque haec obiter.
Iam it…rum in viam ad Equites Euphrataeos redeo;Vers. 16. quorum numerus, inquit, foreign, duae myriades myriadum. Alii, foreign, expuncto foreign, ut c. 5. 11. Significatur autem multitudo immensa, ut Psal. 68. 17. Curruum Dei duae myriades, millia duplicia. Est enim foreign vel foreign ex iis vocibus numerabibilibus quae in Hebraismo solent indefinitè sumi, ut apud Latinos Sexcenti; n…que decem millium numerum, sed ingentem quemcunque denotare, praesertim cùm sic g… minetur, ut Dan. 7. 10. videre est. Quantae autem, quámque immensae in expeditionibus suis Turcarum copiae suerint, hodiéque esse soleant, nemini ignotum est.
Ftandi…i, inquit, numerum eorum. Siquidem quaeri potuit unde Ioanni de numero constiteri…, ut quem in Visione subducere haud ei fuerit possibile. Audivi, inquit. Simile in aliis quoque Visionibus fieri existimandum, quoties narratur aliquid quod Viso exhiberi non po…erat; nempe de eo voce admonitum fuisse Apostolum.
Sequitur de armatura: Vers. 17.Atqueità vidi, inquit, equos aspectu, & qui insidebant ipsis, habentes ( …ci…icet) thoraces igne…s, hyacinthinos & sulphureos; & capita equorum quasi capita leonum, & quasi ex ore eorum prodierat ignis, fumus & sulphur; à quibus occisa fuit tertia pars hominum.
Nusquam apud ullum Prophetarum aut alibi in Sacris literis occurrit Imago hujusmodi de Igne, sumo hyacinthino, & sulphure. Quare juxta literam accipio, de novo illo & ante hanc Tubam prorsus incognito armorum genere, quibus hostes isti Euphrataei statim post solutionem suam usuri essent: Bombardos intelligo, ignem, fumum & sulphur evomentes. Pulvis enim bombardicus pulvis est ignivomus, fumo hyacinthino, materiâ sulphureâ: quo qui in bello utantur, hostium sese sensibus ingerunt quasi loricis igneis, hyacinthinis & sulphureis obtectos, ob medium igne, fumo, & sulphuris odore corruptum: ob quod & Equorum capita truci & terribili specie cernuntur, quasi Leonum. Hinc Ioannes dicit, se vidisse Equos & equites, non reverâ, sed aspectu tales; aspectu, inquam, foreign, non r…verâ, habentes thoraces igneos, hyaci…thinos & sulphureos; aspectu, habentes capita irstar Leonum; denique aspectu, non reverâ, ex ore equorum prodiisse ignem, sumum & sulphur; quippe res ità ex adverso intuentibus apparere solet. Haec est vis foreign, quod bis hoc sensu usurpatum Capite quarto, vers. 3. foreign. Neque alibi, nisi semel tantùm, vox illa in N.T. comparet.
A Triga verò ista bombardica, Ignis, fumi & sulphuris, addit, occisam esse tertiam partem hominum, id est, qui ex TRIENTE illo hominum fuerant quem Orbem Romanum diximus. Neque enim necesse est hîc aut alibi, ubi Trientis mentio, universum Trientem intelligi, sed partitivè sumi. Cujusmodi Ellipseos voculae partitivae cùm alibi in his literis, tum in hoc libro occurrunt exempla: ut Iud. 12. 7. Sepultus est Iephte in Vrbibus Gilead, hoc est, aliquâ urbium; & Apoc. 17. 16. Decem cornua odio prosequentur meretricem, id est, aliqua ex illis. Sic Occisa fuit Tertia pars (foreign) hominum, id est, qui ex tertia illa parte.
Hoc autem in Constantinopolitano excidio quis nescit abundè impletum esse? Annon Urbs illa nobilissima, TRIENTIS hominum caput, machinis istis ignovimis expugnata & internecioni data fuit? Audi Chalcocondylam. Mechmetes, inquit, in expeditione contra Byzantium Bombardas fieri curavit maximas, quantas novimus e… tempestate nunquam exstitisse—Eas undique per castra dispersit, ut globulos in Graecos jactarent—Quarum unius tantafuit magnitudo, ut à septuaginta jugis boum & à viris bis mille trahenda fuerit—Huic ab utroque lateré aliae duae quoque maximae adjungebantur, quarum singulae lapidem emittebant cujus pondus erat dimidium talentum—Eas sequebatur Bombarda illa admiranda, quae torquebat globum cujus pondus continebat tria circiter talenta, & magnam muri partem sternebat—Cujus tonitru tantum fuisse traditum est, ut finitima regio usque ad quadraginta stadia concuteretur—Haec Bombarda interdiu septem ejaculabatur globos, noctu unum, qui diei signum erat, & indicabat ubinam eo die globos torqueri oporteret. Qui plura scire desiderat, útque etiam in oppugnatione maritima Bombardae adhibitae fuerint, útque moenia quadraginta diebus Bombardis fortiter quassata tandem corruerint, útque LONGUS Genuensium Dux cum suis Bombardarum globulis icti locum deseruerint, atque viam Turcis in urbem patefecerint, adeat Chalcocondylam ipsum. Ab eodem quinetiam disect, iisdem armis ab Amurathe, Mechmetis hujus patre, Isthmum Peloponnesiacum quoque expugnatum, & Peloponnesiacos imperata facere coactos; à Mechmete autem ipso, statim post captam Constantinopolin, vi quoque ignivomâ expugnatâ Corintho, penitus subjugatos suisse.
Huic de armis subjungitur aliud de Equorum & Equitum ingenio.Vers. 19. Potestatem ipsorum esse non in ore tantùm (de qua hactenus) sed & in candis. Nam caudas eorum similes esse serpentibus, habentes capita per quae laedunt. Hoc est, idem quod de SARACENIS suprà dictum fuit, de TURCIS quoque obtinere: eos nempe non vi modò hostili, sed & Muhammedicae & imposturae syrmate, perniciem ubi grassentur afferre. Unde non minùs hi quàm LOCUSTAE Saracenicae (quarum religionem imbiberant,) caudâ serpentes sunt. Quòd verò alia his, alia illis attribuatur Caudae serpentinae species, id ex naturali effigiei utriusque, Locustarum & Equorum, diversitate nascitur; quâ illis spiculata Scorpionum cauda, his caudae serpentinis capitibus conveniebant maximé.
Caeterum reliqui hominum, qui non occisi sunt his plagis,Vers. 20. (seu qui has plagas evaserant) non refipuerunt ab operibus manuum suarum, ut nè adorarent DAEMONIA, & simulachra aurca & argentea & aerea & lapidea & lignea, quae neque cernere possunt, neque audire, neque ambulare, &c.
Qui verò isti sint haud difficile erit colligere; cùm in toto Orbe Romano, aut cis Euphratem, nulli jam sint qui Simulachra colant (prohpudor & dolor!) praeter Christianos, Annon igitur iidem illi Daemonia quoque colant necesse est, cùm utrumque iisdem hoc loco ascribatur? At quae tandem Daemonia? inquies. Non sanè quae ipsimet pro impuris spiritibus habeant, sicque vocitent (quis enim hos sciens volènsque coleret Christianus?) sed quae hoc nomine à Gentilium Theologis intelligebantur, Deastros, quà Angelorum, quà*Vide Hesiod. foreign, vers. 121. mortuorum nominibus consecratos, tanquam Mediatores inter Deum & homines, foreign, inquit*In Symposio. Plato, foreign DAEMONES medii sunt inter Deos & mortales… Item, foreign. Idem caeteri Platonici, & plerique aliarum sectarum Philosophi, Epicureis exceptis.De Daemonio Socratis. Apuleii solius verba ascribam, quibus Platonis & reliquorum sententia plenè & perspicuè continetur.Consulat Iector Augustin. de Civit. Dei lib. 8, & 9. DAEMONES, inquit, sunt mediae Potestates, per quas & desideria nostra & merita ad Deos commeant, inter mortales coelicolásque vectores, hinc precum, indè donorum; qui ultrò citróque portant, hinc petitiones, indè suppetias; seu quidem utrinque interpretes & salutigeri. Neque enim, inquit, pro Majestate Deûm coelestium fuerit, haec curare. Scilicet duplices Deos habuere: Coelestes, qui in coelo & stellis perpetuò residentes, neque ad haec terraena prope se demitterent, neque eorum contagione temerandi (hi propriè & singulariter Dii dicebantur;) Alios Daemones, qui, tanquam medioxuma numina, & coelestium seu summorum Deorum administri, res humanas procurarent. Illos Scriptura sacra (si quid conjicio) Excrcitum coeli; hos (praesertim qui ex mortuis fiebant) BAALES vocat, à Rege Babyloniorum sive Assyriorum Baale, sive, Chaldaicâ pronunciatione, Belo, qui primus post mortem à suis in DAEMONEM consecratus est; unde postea factum ut istiusmodi numina BAALIM, id est, Baales, dicerentur, ut Baalpeor, Baalberith, Baalzebub, Baalmoloch (Ier. 19.) quemadmodum à primo Imperatore Iulio Caesare reliqui deinde Imperatores Romani Caesares dicti sunt.Videsis Hieron. inc. 23. Ezech. Item. in Hos. c. 2. & Isai… c. 46. Quàm autem haec DAEMONUM Theologia conveniat cum Sanctorum & Angelorum cultu apud Pseudo-christianos, res ipsa loquitur: hoc tantùm discrimine, quòd illis plures erant Dii supremi seu coelestes; nobis tantùm unicus est, Pater omnium. Et verò unicum quoque Mediatorem esse oportuit, Dominum nostrum Iesum Christum, nisi quòd Pseudoprophetae plures instar DAEMONUM introduxerint. Planè juxta quod Paulus prophetavit, 1 Tim. 4. 1, 2, 3. futurum posterioribus temporibus, per falsiloquorum hypocrisin miraculorum mendacia confingentium, pérque ementitam Monachorum conjugio & cibis ex voto abstinentium sanctitatem, ut foreign id est, Theologiae haec DEASTRORUM, in Orbem postliminiò reduceretur. Quadrabit interpretatio, si Genitivum foreign passivè sumas, ut sit Doctrina de Daemonibus, sicut Heb. 6. 2. foreign, &c. Nam sanè illud foreign, & quae sequuntur, ut syntaxeos ratio salva sit, per rectionem duorum substantivorum exponendum est, 'E N praepositione instrumentum & causam (quod ex Hebraismo familiare est) denotante. Sed de hoc loco alibi, in peculiari tractatu, susiùs disserui, neque hìc repetere animus est.