Reader
Works · Joseph Mede

Works, Exposition 7

PRIMA VAE-TUBA, SEU TUBA V.

PRIMA VAE-Tuba jamdudum praeteriit.Ad. Cap. 9. Ea horrenda LOCUSTARUM agmina ex tartarco Abyssi, jam SATANAE operâ adapertae, fumo scaturientium, Orbi vastando emisit; id est, SARACENOS sive ARABES (gentem populosam & numerosam Locustarum instar) stupendâ Muhammedis Pseudoprophetiâ in tot Gentium exitium concitatos.

Fumus enim ex insernali puteo ascendens Mahummedismus est,Vers. 2. quem Nebulones Muhammedani Islamismum vocant. Hic Orbem terrarum, Christi Solis justitiae imperio & disciplinâ, discussis Gentilium errorum tenebris, jamdudum illuminatum novâ caligine obduxit.

Et eò quidem concinnior est LOCUSTARUM typus,Vers. 3… quia Locustae quoque AEgyptiacae ex eadem Arabia venerunt, AEgypto nempe ad Orientem conterminâ. Ità enim Exod. 10. 13, 14. Dominus adduxit ventum Orientalem in terram—& apportavit locustas; & ascenderunt locustae super totam terram AEgypti, resederúntque in ora tota AEgypti. Adhaec Arabes, propter insignem Gentis multitudinem, locusiis assimilantur. Iudic. 7. 12. Midianitae & Amalekitae, & omnes filii Kedem seu Orientis, jacebant in convalle tanquam locustae multitudine; camelísque eorum non erat numerus, sicut arena quae est in littore maris multitudine. Ubi observandum, Arabes in Sacris literis peculiariter Filios Orientis nominari, …. t & Arabiam ipsam foreign KEDEM seu Orientem; utique respectu AEgypti, ubi Israelitae sic loqui didicerant. Videsis Gen. 10. 30. & 25. 6. 1 Reg. 4. 30. Isai. 11. 14. Ier. 49. 28. fortè & Matth. 2. 1. Eâdem planè ratione, quâ hodie Asia minor Natolia dicitur, & Arabia felix reliquis Arabiis ad Austrum sita, Ayaman, i. Meridies. Unde Regina Austri, Matth. 12. 42. Sed haec obiter.

Similem autem Locustarum Imaginem, de Assyriis Babyloniísque Iudaeam vastaturis, videre est apud Ioelem, duobus primis capitibus: unde hunc typum mutuatum esse non negabit qui utriusque descriptionem contulerit.

Ejus verò interpretationem ad hostiles copias referendam esse ostendit ex usu Orientis Achmetes, cujus verba hoc loco inserenda putavi. Sic igitur ille cap. CCC. ex Indorum, Persarum & AEgyptiorum disciplinis:

LOCVSTA generaliter ad hostium multitudinem haud dubiè resertur. Sic enim in Sacris literis perscriptumest, Locustas jussu divino ad vastationes regionum instar alicujus exercitûs proficisci. Hoc de Sacris literis, Indorum solorum est, ut quicquid in hoc libro Religionis Christianae notitiam sapiat, sicut legenti apparebit. Pergit:

Si quis aut Rex, aut potestate praeditus, LOCVSTAS adversus aliquam regionem profectas videre visus fuerit, eo in loco multitudinem hostium cum magna potentia exspectet; quantúmque Locustae damni dederint, tantundem & illi nocebunt.

Iam igitur firmatâ imagine, de reliqua descriptione videbimus.

Data est illis (inquit ver. 3.) potestas qualem habent terrestres Scorpii: nam habebant (vers. 10.) caudas similes scorpionibus, in iísque aculeos quibus nocerent; & (vers. 5.) tormentum earum ut tormentum Scorpii, quando percusserit hominem.

Id est, non solùm potestatem haberent Locustis propriam, regiones quas permearent erodendi & depopulandi; sed, quod monstri simile, Caudas instar Scorpionum, quorum ictu venenum quoque diffunderent. Mira res, Locusta Scorpio! Quid autem mali innuat, loqui videtur speciei Serpentinae symbolum: siquidem Scorpio serpentini generis est. Hujus autem specie, quâ primùm genus humanum decepit, à Deóque avertit Diabolus, amat ipsum Spiritus S. porrò homines seducturum introducere. Unde est illud, foreign, cap. 12. 9. & 20. 2. Ca…da igitur Scorpionis cum aculeo Diabolicae illius Pseudoprophetiae Muhammedicae propaginem cum toto apparatu suo denotat, quibus LOCUSTAE ARABICAE, haud minùs quàm vi bellicâ fretae, ubi ubi gentium grassatae sint (infandum!) nocuere. Imo hoc foedissimorum errorum syrma primi post homines natos post se traxerunt SARACENI; nec simili (credo) de religione imposturâ, praetextúque destruendi Idolorum cultús, ulla unquam gens ante hos subnixa, ad Orbis Imperium contenderat.

Sed ipsis dictum est, foreign, homines solos qui non haberent signum Dei in frontibus suis.Vers. 4.

Pro significatione particulae foreign, sensus est vel exceptivus, ut nullam neque herbam (nam haec est foreign Hellenistis) neque viridi neque arborem laederent, nisi eas herbas solas, arbores & viridia quae Dei signo non erant inscripta (nempe ut homines, ac herbae, arbores & viridia mutuò sese exp…icent:) Vel potest non exceptivè, sed adversativè exponi, pro usu particulae foreign in Hellenismo*Mat. 12. 4. Rom. 14. 14. & alibi. sacro pro foreign nempe quòd dictum sit ipsis, non ut, pro vulgarium Locustarum more, aut herbas, aut arbores, aut ullum omnino viride depascerent; quinimo ut, illis insuper habitis, homines solos depopularentur; ex eorum scilicet numero quos Angeli Sigillum initio Tubarum ab earum plagis immunes non fecerat.

Utro utro modo accipiatur, de significatione & discrimine Graminis viridis & arborum frustià essemus soliciti; utpote quae ad foreign figurae referenda sint, in quo mysterium non est quaerendum. Sic enim de Locustis AEgyptiacis Exod. 10. 15. Operiebant superficiem totius terrae, ità ut obscuraretur terra; absumebántque omnem herbam (Septuag. foreign) terrae & omnem fructum arboris, neque residua facta est ulla viriditas (foreign) in ulla arbere aut in herba agri per totam terram AEgyptrorum. Quòd verò nostrae Locustae homines ipsos affliger…nt, hinc patet non esse eas ex Insectorum genere, putà naturales Locusta, sed symbolicas. Quâ occasione operae p…etium erit regulam istam sem…l ponere, Quando qu…d Typo prophetico tribuitur quod eidem per naturam non competat, id ad rci typo significatae intellectum manuduc…re, próque …jus conditione interpretationem faciendem monere. Id quod quater ad minimum in hac Visione fieri animadver…; ut cùm Loc…stis …ibuitur non tantùm potestas hominesipsos invadend…, sed & facies humana, capilli m…l bres, coronae aureae, loricae ferr…ae: quibus omnibus innuitur, non ins…ta, sed h…m…es designari; …osque mi…m… cucullatos, ut multi autumant, sed omnino qui a…mis in aliorum perniciem grassentur. D… quibus Locustis porrò dicitur,

Datum esse illis, non ut occiderent homines,Vers. 3. sed ut torquerent eos m…nses quinque. Nemp… hoc differunt LOCUSTAE ARABICAE ab Equitibus Euphrataeis, de quibus in sequenti Tuba. Datum erat Saracenis, Romani nominis gentes din & immaniter cruciare; sed ipsum Triental, ut ità loquar, Romanum alterutra ex parte vitâ spoliare, nequaquam datum erat. Nam cùm, interea dum priores Tubae …langerent, ex politici statûs ruinis, Regnum novum Pontificale veteris Romae, quasi pari cum alterius ruina passu, succreverat: neque hujus, neque novae illius Romae Constantinopolis Regnum Saraccui delere potuerint. Contrà Turcae, urbe regiâ captâ, Constantinopolitanum funditus…è medio s…stulere, ut in sequenti Tuba audiemus. De mensibus autem quinque, quib… iste à Locustis cruciatus definitur, commodiùs dicemus ubi ad corum repetitionem ventum v. 10.

Per eos dies homines quaerent mortem,Vers. 6. & non invenient eam: & cupient mori, & fugiet mors ab iis; id est, Tanta esset istorum temporum calamitas, ut homines vitae suae taederet.

Nè enim putes nudis persuasionibus aut deceptionum praestigiis actum fuisse; armis, idque ex ipsius Muhammedis instituto, rem gessere. Quorum apparatus satìs quidem terribilis, unà cum dominationis acquirendae amplitudine, Gentí…que belligerantis habitu, luculentâ imagine depingitur. Bellicus apparatus itá: Et figurae locustarum similes equis (id est, equitibus) paratis ad praelium.Vers. 7, 8. Dentes earum ut Leonum (id est, fortes erant ad devorandum,Vers. 9. Ioel. 1. 6. Dan. 7. v. 7, 23.) Et habeb…n… loric…s …t loricas ferreas; & sonitus alarum ip sarum ut sonitus curruum, equis multis currentibus ad bellum. Tota descriptio ex Ioele petita est, unde ipsa, ut dixi, Locustarum Imago. Vid. cap. 2. 4. cap. 1. 6. cap. 2. 5. Successum & dominationis acquirendae amplitudinem indicant Impositae capitibus earum tanquam coronae similes auro. Vers. 7.Neque sanè immeritó. Nulli unquam Genti tam latè regnatum fuit, neque tam brevi temporis spatio unquam tot regna, tot regiones, sub jugum missa. Incredibile dictu, verissimum tamen est; Octoginta, aut non multò plurium, annorum spacio subjugârunt illi & Diabolico regno Muhammedis acquisiverunt Palaestinam, Syriam, Armeniam utramque, totam ferme Asiam minorem, Persiam, Indiam, AEgyptum, Numidiam, Barbariam totam ad Nigrum usque fluvium, Lusitaniam, Hispaniam. Neque hîc stetit illorum fortuna, aut ambitio, donec & Italiae magnam quoque partem adjecerint, ad por…as usque Urbis Romae; quinetiam Siciliam, Candiam, Cyprum & reliquas Maris mediterranei insulas. Deus bone, quantus hic terrarum tractus! quot hîc coronae! Unde dignum quoque observatu est, non hîc, ut in caeteris Tubis, Trientis mentionem fieri: siquidem non minùs extra Imperii Romani fines quàm intra ipsum caderet haec clades, ad extremos usque Indos sese porrectura.

Restat de Gentis belligerantis habitu.Vers. 8. Et facies earum, inquit, ut facies hominum. Fuerunt Locustae istae facie humanâ, id est, reverâ homines, (nè quis fortè de Insectis agi putet) habentes capillos ut capillos mulierum, id est, natione ARABES, qui, inquit Plinius, intonso utuntur crine, & (mulierum more) mitrati degunt, Plin. lib. 6. capite 28. quibus hodiéque moris est, ut peregrinatores affirmant, ituris in praelium, ex proprio capillo sibi cornua & cincinnos nectere; Camerar. Operum subcis. Tom. 1. c. 93. Unde perspicuum evadit, locum à Brightmanno nostro ex Herodoto in Thalia, quasi pro Arabum tonsura, laudatum, non de capitis, sed aut de barbae tondendae ritu aliquo Arabibus Bacchi imitatione us…tato (cujus & Plinius aliquatenus meminit, cùm barbam iisdem abradi solitam dicit, praeterquam in superiori labro) aut de extremorum crinium rotundatione, citra integram capitis tonsuram, accipiendum esse. Quorum utrumque, fortè quia Bacchi, vicini ipsis Deastri, cultorum insigne fuit, Deus populo suo vetuit, Levit. 19. 27. & 21. 5. Ut ut sit, quin Plinius Arabes Romae vidislet, nullus dubito.

Sequitur de plagae duratione, quae quidem Quinque mensibus determinatur, pro typo Locustarum, quae totidem mensibus durant; nempe ab exortu Vergiliarum (veteribus exitu Veris dicto, uno circiter ab AEquinoctio verno mense) quando ex ovis in terra per hyemem relictis in lucem emittuntur, usque ad initium Autumni, quando, alteris ovis ad subsequentis anni sobolem in terram depositis, statim moriuntur. Videsis Plinium lib. 11. c. 29.

Voluit tamen Deus hanc temporis notationem non modò typo sed etiam antitypo convenire, cùm principem terrarum Italiam, & peccati quod plagam attraxerit antesignanam, Locustis Saracenicis infestandam tradidit, ab anno 830 ad annum 980, id est, annis 150, seu mensibus annalibus quinque.

Alibi quidem terrarum diutiùs, sed ordine quodam, & aliis atque aliis temporum intervallis, incubuit plaga; maximè regionibus Orientalibus, Syriae, AEgypti, atque minoris Asiae, quae capiti imperii istius quod Damasci primùm, deinde Bagdadi fuit, conterminae, in anteriores quasi corporis Saracenici partes per multa secula cessere.

Utque illud notem; Licèt quascunque occupârunt terras, earum incolas venenato illo Caudae Scorpioniae, quem dixi, ictu cruciavere; tamen Itali aliâ nescio quâ & singulariratione Caudae Locustarum ictum sensisse videntur. Toto enim examine corpor… assimilato, anterioribúsque partibus, ut par est, Orienti assignatis; quid agmina Africana erunt, tanto à capite intervallo in Occidentem porrecta, nisi Cauda? Atqui ab istis omnis Italiae calamitas, quam utique obliquo (vide Scorpionum ingenium) per Mare mediterraneum, ejúsque insulas Sardiniam & Siciliam, ictu continenter …eriebant: quasi huc nimirum digitum intenderet Spiritus S. cùm, iteratâ mentione Mensium, dixerit,Vers. 10. Et habebant caudas similes Scorpionibus & aculeos; & in caudis suis habebant potestatem nocendi hominibus MENSES QVINQVE. *[* Ita & legit in Bibl. Polyglot. MS. Alexander.]Ità enim legit Codex Complutensis, suffragantibus Syro, Primasio, Andrea, & Areta. Cujusmodi interpretatio licèt temporis designationi non inconcinna foret; tamen aliam esse, multóque latiùs sese diffundentem, Syrmatis illius serpentini significationem, jam suprà dixi, neque hîc muto. Si quis de secundario aliquo sensu (cujusmodi ego haud facilè admittere soleo) persuaderisibi patietur, per me quidem licet.

Atque haec una ratio est quâ Quinque menses typi Locustarum, rei gestae aptari possint. Est & alia, si modò ex eo quòd Menses isti quinque *In vers. 5. & 10.bis ponantur, geminetur calculus: quasi nimirum voluisset Spiritus Sanct. quinarium numerum adhibere, propter analogiam & foreign Typi; duplicare verò, ut antitypo insigniori aliquo intervallo responderet. Quorsum enim alioquin Mensium istorum notationem iisdem penè verbis it eraret? Annon mysterium aliquod huic iterationi subest? Simile enim alibi, in continua ejusdem Typi descriptione, factum non memini.

Hoc igitur si arriserit, comprehendent ANNI TRECENTI, quot bis quinque menses annales efficiunt, nobile illud Regni Saracenici intervallum, quod ab initio Caliphatûs Abasidarum, (qui primi Bagdadi Imperii sedem fixerunt) ad eandem Bagdadam à Rege Turcarum Togrulbeco (qui nostris Tangrolipix audit) captam ducitur; id est, ab anno Christi 750 ad annum 1055. Amplius quidem hoc spatium est annis circiter quinque; sed cùm per menses numeratio fit, dierum aliquot non magìs habenda ratio est quàm, ubi per dies computatur, horarum soleat. Illud quoque addi potest, commodè incipere hoc intervallu à sublato ab Urbe Roma Exarchatûs jugo; quo praecedentis Tubae calamitas desiit. Hoc enim eodem tempore, fortè etiam anno, contigit.

Si quaeras adhuc, quorsum Spiritus S. integram plagae Saracenicae durationem numeris hisce non comprehenderet, cùm ante hunc Abasidarum principatum, ab anno nempe 630, Saraceni continuis successibus adeò imperium propagâssent, ut jam quasi ad foreign suam pervenisset: responderi potest, quia numerus iste quinque mensium, magis typi Locustarum fuit, quàm antitypi Saracenorum; ideóque qui illis propriè competebat, sat erat si in istis insigniori aliquâ intervalli ratione exhiberetur, etiamsi non integrè mensuraret. Nihil tamen hîc statuo, sed aliis, quibus plus à Deo datum fuerit, ampliùs disquirendum relinquo. Haec interim difficultas interpretationi de Saracenis nihil praejudicat. Nam quamcunque interpretationem sequeris, eadem difficultas te urgebit.

Restat adhuc de Rege & nomine ejus.Verse …1. Habebant, inquit, super se Regem Angelum abyssi, cui nomen Hebraicè ABADDON, Graecè verò APOLLYON, id est, Perdens.

Videtur Spiritus Sanctus, quòd Angelum Abyssi Regem dicit, innuere, Locustas hasce fore Gentem, non Christianam, sed infidelem quae Christo nomen non dedisset. Dicuntur enim Paulo, Ephes. 2. 2. filii incredulilatis, sen Pagani, Principi subesse cui potestas est aeris; qui non alius est quàm Abyssi Angelus: contrà, qui Christiani fiunt, è Satanae potestate erepti ad Deum converti, Act. 26. 18.

Quicquid sit, res est disquisitione dignissima, cur hunc Abyssi Principem hîc nomine planè novo & inaudito appellet; neque, ut solet, Diabolum, Satanam, Serpentem, aut Draconem: aut, si à perdendi notione maluisset, cur non potiùs Asmodaeum, nomine foreign quo eum Iudaei vocare jam assueverant; Abaddonem verò nunquam. An quia, cùm Muhammedani gloriarentur non aliumse Deum colere & adorare quàm unum illum & solum Deum Demiurgum seu Factorem Universi, qui Chaldaeis & Syris foreign ABUDA audit, ipsisque adeò Arabibus epitheto foreign, ABDI id est, aeterni, insignitur; iis Spiritus Sanctus occurrere voluerit contrarii sensûs, sed similis soni, vocabulo? quo nimirum innueret, tantum abesse ut illi (quicquid contendant) ABUDAN vel ABDIN, aeternum illum Mundi opificem, venerarentur, ut Dei ipsius aestimatione, quem foreign esse volunt, neque per Christum adeundum, non ipsum, sed Angelum nequam ABADDONEM, id est, Mundi non Factorem, sed Perditorem, Regis seu Numinis loco haberent. Sic cùm putarent Ieroboamitae se Deum Israelis in vitulis suis coluisse; ait tamen Scriptura, eos Daemonibus sacrificâsse, 2 Par. 11. 15.

An verò allusum esse dicemus ad commune Regum Arabiae nomen ejus tractûs, unde Muhammedes primitus cum Locustis proditurus erat; qui à prisco Rege OBODA in Deorum numerum à suis relato, cujúsque à sepulchro OBODA regioni Nabataeorum nomen mansit, OBODAE deinceps, potestatis nomine, dicti sunt; sicut AEgypti Reges Pharaones & Ptolemaei, Romanorum Caesares, Parthorum Arsaeae, & contermini Petraeorum …rabam Reges Aretae? Stephanus enim Byzantinus, ex Uranii, rerum …rabiearum scriptoris, lib. 4. OBOΔA, inquit, foreign *Anaon igitur 1 Mac. 12. 31. pro foreign …endum foreign Nam Iosephus de iisdem agens foreign vocat. Vid. Ant. Iud.…. 13. c. 5. & Zabad…orum nomen alias inauditum.foreign aDe Oboda Arabem Deo vid. Tertul. ad Nat. l. 2. c. S. & ibi Gothofredi notas. Vide & Euseb. De laudibus constantini, p. 478. foreign.foreign. Ab hoc autem deinceps istius tractûs Reges communi nomine OBODAS dictos, fidem mihi faciunt Strabo & Iosephus. Quorum hic duos ejus nominis commemorat:bDe bello Iudaic. lib. 1. cap. 3. unum bellicosum, nimiúmque Iudaeis clade Alexandri Iamnei regis sui notum; quem nempe OBODAS iste Arabs, toto exercitu ejus in Galaadensi regione caeso, Hierosolymam fugere coegit, annis ante Christum plus minùs nonaginta; quem non immeritò Iudaei levi immutatione ABADDON, id est, Perditorem, vocare potuissent.cAntiquit. Iud. lib. 16. c. 11, 13. 14, 15. Alterum segnem & inertem, Herodis magni foreign, cujus Procurator Syllaeus (qui res ejus pro libitu administrabat) Salomen Herodis sororem in matrimonium sibi deposcebat: sed voto frustratus, atque inimicus Herodi factus, eundem calumniis apud Augustum in non exiguum discrimen adduxit. Hujus OBODAE semel atque iterum meminit Strabo in AElii Galli expeditione Arabica, ídque cum eadem pigritiei nota; aítque eundem vicino Regi Aretae (commune & hoc nomen, ut dixi, conterminorum Petrae Regum fuit) affinitate conjunctum fuisse. Ex eodem colligere est, OBODAE regnum magis Austrum versùs situm ad mare rubrum pertinuisse: quo terrarum tractu Ismaelitas & Saracenos habitâsse credo. Certè enim Nabathaeos, quorum tractus, Uranio teste, OBODAM regionem complectebatur, Ismaelitas fuisse constat, àdGen. 25. 13. Nabaiotho Ismaelis primogenito id nominis sortitos. Addit Iosephus, OBODA vitâ defuncto, Aretam, favente Augusto, regnum ejus suo adjunxisse.

Si quis igitur, tantâ rerum convenientiâ & concinnitate permotus, opinabitur Spiritum S. hoc nomen ABADDON de industria adhibuisse, ut foreign quadam nominis Regii ad eam Gentem digitum intenderet, cui in more positum Reges suos, imò & Deos, simili appellatione cognominare; ego quidem eum veniâ dignum putem; praesertim cùm utraque vox ab eadem radice esse videatur, Hebraeis & Arabibus communi, licèt, ut aliàs quoque sit, significatione contrariâ; cúmque apud veteres Prophetas haud omnino dissimilium allusionum exempla quandoque occurrant. Sic quod Isaias Christum foreign NEZER, id est, surculum, vocaverit, Matthaeus ad Iesu NAZARENI nomen traduxit c. 2. vers. ult. Videsis etiam Ier. 1. 11, 12. foreign SCHAKED amygdalus, foreign SCHOKED advigilo. Amos. 8. 2. canistrum foreign KAIITZ, id est, aestivorum fructuum, quia venit foreign KETZ, id est, finis &c. Et verò etiam ab ejusmodi agnominationibus non abhorruisse citerioris seculi Iudaeos, vel illud argumento fit, quòd paulò ante Salvatoris adventum, propterea quòd Acheron, Inferorum (ut ex Graecis audierant) fluvius, sono nonabluderet ab Accaron civitate Palaestinorum (sic enim olim Ekron pronunciatum*Vid. LXX. est) ex Beelzebub hujus Deo nomen fecere Satanae, illius, id est, Inferorum, Principi. Hinc enim, ut quidem conjicio, in Evangelio Beelzebub Princeps Daemoniorum.