Reader
Works · Joseph Mede

Works, Exposition 9 – Interpretation

TERTIAE VAE-TUBAE, SEU TUBAE VII.

Praeconium.

ABsoluto sextae Tubae Viso (nam unius Tubae unicum tantum Visum est,Ad Cap. 10. sicuti & Sigillorum & Phialarum) proximus locus ordine rerum debebatur clangori Septimae. Quo tamen Spiritus S. in Prophetiam foreign, quò jam transiturus est, dilato, nè quid interca Prophetiae SIGILLORUM modò fini…ndae ad complementum sui deesset, vicem clangoris differendi supplet juramento, quo eventus Tubae saltem de genere indicatur. Fore nimirum, cùm Angelus iste clanxerit, ut Bestiâ Romanâ, finitis novissimi capitis temporibus, delatâ, Mysterium Dei consummetur, sicut annunciavit servis suis Prophetis. Ità enim jam olim Danieli praedictum fuit, Bestiâ quartâ interfectâ, Regem Sanctorum universo Orbi terrarum imperaturum (c. 7.) unáque promissum illud gloriosum de instauratione Israelis impletum iri, (c. 12.) Quin enim Regnum hoc illud sit quod Mysterii Dei complementum vocat, dubitare non sinet acclamatio illa eidem Tubae postmodum clangenti subjuncta, Facta sunt regna hujus Mundi Domini nostri & Christi ejus, & regnabit in seculae seculorum: ut mirum sit, reperiri potuisse qui id aliorsum acciperent. Igitur nec tempus illud, cujus hîc jurat Angelus nihil superfore ampliùs, aliud esse potest quàm aut Tempus 4. Monarchiarum universè, aut (quod vero propius, sed tantundem est) novissimi Regni, id est, Romani, periodus novissima TEMPORIS, TEMPORVM, & DIMIDII TEMPORIS: cùm idem quod hìc apud Ioannem dicitur futurum cùm tempus non erit ampliùs, id apud Danielem tum futurum ostendatur cùm periodus ista novissimorum temporum absolvetur.

Atque haec quidem consummatio MYSTERII Dei Septimae Tubae foreign est; cui comites adduntur Septem Tonitrua: non enim sunt foreign ipsum quod exhibet Tuba, sed contemporaneum ejus. Scilicet, dum Angelus praeconium suum de Tubae Mysterio exequitur, Septem tonitrua voces suas edunt. Clamavit, inquit, voce magnâ, ficut Leo rugit; & cùm clamâsset, loquuta sunt septem tonitrua voces suas: id est, cùm ille praeconium suum jam exorsus esset, Septem quoque tonitrua coeperunt loqui. Neque non Tubae septimae contemporare possunt; cùm quod sextam Tubam sequitur, necessariò in septimam incidat. Vox autem tonitrui quid? num foreign BATH KOL? Si hoc, erunt, Septem Tonitrua ORACULA totidem, quibus septimae Tubae intervallum quasi periodis quibusdam distinguetur; sed ignorandae omnino rei, nec nisi suis temporibus percipiendae. Quod innuit, Ioanni voces tonitruum scripturo coelitus facta prohibitio, Obsigna quae locuta sunt septem tonitrua, & nè ea scribas. Frustrà igitur nos inquirendo erimus quae Deus occulta esse voluit, & suis temporibus reservanda.

Atque ità Tubae septimae suo loco & ordine commodè satìs inservitum fuit, licèt clangoris ipsius patefactione, quâ totum Mysterium plenè reseratur, aliò rejectâ. Cujus Rejectionis consilium, cum toto dispositio… hujusce artificio, tamets… de eo in CLAVE APOCALYPTICA monitum, tam…n hîc denuò & paulò fusiùs reponere nec supervacaneum nec infructuosum fuerit;Vid. Clav. Apocal. part. 1. Synchron. 6. & part. 2. in initio, & Synchron, …. quum plerosque interpretum de eodem ratio fugiat. Facem mihi primùm hîc alluxit, atque etiam tibi, Lector, …i fallor, allucebit, Systematis Visionum Apocalypticarum per Synchronismorum characteres constructi diligens contemplatio. Res verò (ut eam quâ possim orationis tum perspicuitate tum compendio recludam) sic se habet.

Utraque Prophetia, tam SIGILLORUM quàm foreign, uno eodémque rerum exitu clauditur; eo nimirum quem exhibet Tuba septima. Cui indicando, Spiritus Sanctus, Tubae septimae mysterio suo loco in Tubarum serie leviter & quantum ibi satis erat praesignato, clangoris ipsius pleniorem patefactionem distulit, donec, ad novam foreign prophetiam transitione factâ, (cap. 10. à vers. 8. ad finem) primam ejus Visionem, stadio Apocalyptico similiter emenso, ad eundem rerum exitum provexisset (cap. 11. 14.) túncque MYSTERIUM illud Tubae septimae, utriusque Prophetiae Catastrophe communis, & in priori Prophetia (quae Sigillorum erat) de genere tantùm promulgatum, hîc clangore demum edito plenè evolvitur: atque id quidem ordine commodissimo; cùm alioquin, absque utriusque Prophetiae praecognitione, quod ab utraque pendebat intelligi non potuisset.

Atque hinc factum est ut Translationis istius negotium non ab aliquo Tubarum Angelo procuratum sit, sed ab Angelo illo magno & illustri qui foreign, secundae Prophetiae symbolum, manu teneret, Ioanni mox devorandum. Ejus nempe intererat qui secundam Prophetiam revelaret, ut istius clangoris patefactio, qui utriusque Prophetiae Catastrophen contineret, eosque differretur. Imò si Angelus iste, ut ex augustiori amictu totóque apparatu colligi posse videtur, Christus Dominus sit; nulli magìs jus hoc clangorem novissimum in alterius Prophetiae gratiam suspendendi competet, quàm ipsi, qui utriusque Prophetiae author erat. Hactenus quidem Agni formâ apparuerat, nunc verò Angeli personam induisse videtur; quippe idem Consummationis mysterium Ioanni revelaturus quod olim Danieli, eâdem Angeli specie, eodémque jurisjurandi ritu & verbis, revelaverat. Videsis Danielem cap. 12. vers. 6, 7. cum ver. 5. capitis decimi.

foreign SEU SYSTEMATIS ALTERIUS VISIONUM APOCALYPTICARUM INTERPRETATIO, ad amussim Clavis Apocalypticae.

PERACTO SIGILLORUM curriculo, quo Res Imperii describebantur, ad alteram Prophetiam itur, multò nobilissimam, utpote ECCLESIAE seu Religionis fata continentem. Ad eam instituitur Ioannes traditione & comestione Libri aperti, quasi Doctoratu facultatis propheticae imbuendus.

Et vox, inquit, quam audieram de coelo, rursum loquuta est …ecum (vox nimirum illa tanquam Tubae loquentis, cap. 4.) & dixit, Abi, & accipe libellum illum apertum in manu Angeli stantis super mare & super terram. Abii igitur ad Angelum, dicens ei, Da mihi libellum, & dixit mihi, Accipe, & devora eum, &c.

Porrò cùm Prophetia modò revelanda, ut solet omnis rerum Divinarum & arcanarum, praesertim futurarum, cognitio, praeceptu quidem suavis & jucunda foret; sed, propter calamitosum Ecclesiae statum, tanquam aloen, in abdito ejus contentum, aut ipsarum fortè allegoriarum typorúmque quibus tegitur obscuritatem, enucleantis & in sensa ejus penetrantis animum haud mediocriter lancinaret; ideo Liber comedendus dicitur Apostolo futurus in ore quidem dulcis, id est, primâ facie prim…que gustu mentem ejus oblectaturus; in ventre verò receptus & concoquendus amaritudinem allaturus: Et amaritudinem, inquit, adferet ventri tuo, sed in ore tuo erit dulcis tanquam mel. Tota autem imago ex Ezekiele petita est; nisi quòd ibi dulcedinis quidem in ore, at amaritudinis in ventre aut nulla aut obscura mentio.

Libro sic accepto & deglutito, mens symboli clarissimis & disertissimis verbis aperitur; nempe Ioanni alterius adhuc & nobilioris multò Prophetiae, quaeque prioris tramitem relegeret, à Christo accipiendae, inque Ecclesiae notitiam deferendae, munus impositum esse.Ad Cap. 11.

Et accepi, inquit, libellum è manu Angeli, & devoravi eum: erátque in ore meo dulcis tanquam Mel; sed cùm devorâssem eum, amaruit venter meus.

Tum dixit, Oportet te iterum prophetare (haec mens symboli) coram populis, & gentibus, & linguis, & regibus multis.Verbis istis, Oportet te (foreign) it…rum prophetar…, (qu…bus Libri comesti symbolum explicatur) innuitur sequens Visionum Systema Tempus Apocalypticum ab …vo relegere. Atqui si ulla Syllematis iilius prophetici visio ab initio periodi seu temporis Apocalyptici auspicanda sit, cer…e rationi consentaneum est ut prima illius Sydematis visio inde initium su…at, …um quòd prima sit, tum quòd sequentium omnium summa & compendium.

Sic fuit Ioannis inauguratio; sequitur Prophetia, quae ab ejusdem circa Templum Dei sacto inchoat; eóque duplicis Atrii imagine, unius dimensi, alterius ob Gentium prophanationem rejecti, duplicem Ecclesiae statum ordine futurum commonstrat.