Reader
Works · Joseph Mede

Works, Book 5 · Chapter 7 – Chapter 8

CAP. VII.

De Nomine Antichristi apud S. Ioannem.

NOmen Antichristi occurrit in 1 Ep. Ioan. cap. 2. vers. 18.—foreign —vers. 22.—foreign . Cap. 4. 3.—foreign—2 Epist. vers. 7. foreign *to be come, or that is come. That which is here foreign, was before foreign (cap. 2. 18.) Antichrist is …ne. not, shall come.foreign

Loquitur de Simone Mago Archihaeretico, & discipulis Menandro, Saturnino, Cerintho, &c.

Ignatius ad Trallianos; foreign—foreign (i.e. foreign) foreign—foreign—foreign, &c.

Iustinus Martyr (qui ipse Samaritanus fuit) de Simone, in priore Apologia, foreign. Vid. etiam Iustin. p. 349. in Dial. cum Tryphone.

Irenaeus, Lib. 1. c. 20. SimonSimon foreign—foreign, Cyril. Catech. 6. Samaritanus, ex quo universae haereses substiterunt, &c. Idem, cap. 21. Hujus successor Menander, Samarites genere. Idem, c. 22. Ex his Saturninus, qui fuit ab Antiochia,—& Basilides occasionem sumentes, &c. Simon, & successor ejus Menander, uterque affirmavit sese Christum esse. Simon, se venisse de supernis, ut salutem praestaret hominibus per suam agnitionem; Menander, se esse virtutem illam primam incognitam, & missum ab invisibilibus Salvatorem pro salute hominum— cap. 21. Uterque negavit Patrem & Filium: Simon, dum affirmaret se esse qui inter Iudaeos quasi Filius apparuerit, in Samaria autem quasi Pater descenderat, reliquis verò Gentibus quasi Spiritus Sanctus adventaverit, &c. cap. 20. Menander, cùm eadem planè cum Simone docuit.

Simon negavit Christum in carne venisse, cùm dixit, In hominibus apparuisse cùm non esset Homo, & passum in Iudae a putatum cùm non esset passus. Quod & Menandrum affirmâsse puto.

Saturninus Iudaeorum Deum unum ex Angelis esse dixit, [non Patrem omnium:] Christum venisse ad destructionem Iudaeorum Dei, putativè autem visum Hominem. Iren. cap. 22. Eadem mentitus est Basilides, c. 23.

Gerinthus negavit Iesum esse Christum: Iesum enim fuisse Ioseph & Mariae silium, post Baptismum de scendisse in eum Christum, ab ea principalitate quae est super omnia, figurâ Columbae—in fine autem revolâsse iterum Christum de Iesu, & Iesum passum esse & resurrexisse, Christum autem impassibilem perseverâsse. Iren. cap. 25. Negavit etiam Deum Iudaeorum esse Patrem omnium.

Hippolytus de Consummatione mundi & de Antichristo; Postquam Christus assumptus est ad Patrem, foreign.

Vide etiam Oecumenium in 1 Io. 2. 18, & 22. Clement. Constit. Lib. 6. 10.

De Cerintho.

*H…res 28.Epiphanius ait à Cerintho Seditionem illam motam dicentium Gentes debere circumcidi, &c. contra quam Haeresin Decretum promulgatum est in*Act. Ap. 15. primo Concilio Hierosolymitano; hoc autem fecisse Cerinthum priusquam in Asia praedicaret praedicationem suam. Hunc esse qui cum aliis seditionem excitavit Hierosolymis, quando Paulus rediit cum Tito. Contra hunc illud à Paulo scriptum 1 ad Cor. de Resurrectione mortuorum, eundémque ex iis unum qui ab Apostolo foreign dicti.

Et quidem Cerinthum Haeresin suam praedicâsse ante Excidium Hierosolymitanum vel sic potest probari. Tertullianus de Praescript. adversus Haereticos, Post hunc (i. e. Carpocratem) Cerinthus Haereticus erupit similia docens—Hujus Successor Ebion fuit, Cerintho non in omni parte consentiens. Successorem Cerinthi Ebionem vocant etiam Philastrius & Hieronymus adversus Lucifer. Irenaeus etiam ordine narrationis Ebionem Cerintho postponit; Eusebius primus praeposuit, & posteris imposuit. Iam Ebionem Haeresin suam statim ab Excidio Hierosolymitano spargere coepisse ex Epiphanio constat, cujus verba sunt, foreign, &c. Initium hujus (Ebionis) coepit post Hierosolymorum captivitatem inter Iudaeos in Pellam digressos.

Ordo & Successio Haeres…n.

Ex Ignatio; Simon, Menander, Basilides, Nicolaitae, Theodotus & Cleobulus.

Ex Clemente; Simon cum Cleobio,Constit. Apos…. 1. 6. cap. 8. Cerinthus, Marcus, Menander, Basilides, Saturnilus, &c.

Ex Irenaeo; Simon, Menander: ex iis Saturninus & Basilides, Carpocrates, Cerinthus, Ebion, Nicolaitae, Cerdon; ei successit Marcion.

Ex Tertulliano; Simon, post hunc Menander: sequutus est Saturninus; postea Basilides, Nicolaus, Ophitae, Cainaei, Sethoitae, Carpocrates; post hunc Cerinthus; hujus Successor Ebion, Valentinus; post hunc Ptolomaeus: Valentini sequaces Secundus, Heracleon; post hos Marcus & Colobarsus, Cerdon; post hunc Marcion cum discipulis Lucano & Apelle, Tatianus, Cataphryges.

Eusebius hic tempora consundit, dum Basilidem & Saturninum, quos foreign facit, collocat sub temporibus Adriani, itémque Carpocratem, quem, testante Irenaeo, eisdem cum illis temporibus vixisse (foreign) affirmat. Rectè quidem, si istos tres invicem foreign dicat; at falsò, si sub Adriano. Quomodo enim Ignatius mentionem faceret Basilidis, si Basilidis Haeresis non innotuisset ante Adriani Imperium, cùm Ignatius Martyrio coronatus sit anno 11 Imperii Trajani? Deinde, si Cerinthus (Epiphanio teste) Haeresin suam disseminaverit superstite adhuc Paulo Apostolo, id est, ante Excidium Hierosolymitanum, fuerítque idem Carpocratis Successor, (affirmante Tertulliano, & non diffitente, imò innuente, Irenaeo ipso) quomodo etiam Carpocrates cum contemporaneis suis Basilide & Saturnino non fuissent etiam ante idem Excidium, non video.

Eusebium igitur hîc rejicio, qui & ipse lapsus est, & posteris errandi occasionem dedit. deceptus forsan authoritate Clementis Alexandrini, qui Lib. 7. Stromat. Haerese…n authores non vult exstitisse ante Andriani Imperium, ubi & Basilidem nominat, quem tamen fatetur Glauciam quendam, Petri Interpretem, magistrum sibi adscripsisse. Dixit ibi Clemens quod consilio suo inserviret: Ego, authoritatibus Ignatii, *…cil, Roma…Clementis, Irenaei & Tertulliani inter se collatis innixus, sic statuo; Simonem, Menandrum, Saturninum, Basilidem, Nicolaitas, Carpocratem & Cerinthum (utpote omnes Ebione priores) ante Excidium Hierosolymorum Haereses suas disseminâsse, superstitibus adhuc Apostolis Petro & Paulo, saltem intra triennium.

Sensus igitur Loci Ioannis Ep. 1. cap. 2. v. 18, &c. ejusmodi est:

De Simone Antichristo, Satanae Primogenito & omnium Haereticorum & Pseudoprophetarum Coryphaeo, jamdudum audivistis, ut ad seducendum venerit: Nunc autem plures Antichristos & Pseudoprophetas, scilicet Menandrum, Saturninum, Basilidem, Carpocratem & Cerinthum, &c. exortos vidimus: unde jam certò scimus Finem Gentis nostrae & Politiae Mosaicae abolitionem instare; cùm inter alia signa Excidii istius appropinquantis hoc etiam Salvator praedixit, Quòd multi Pseudoprophetae exorirentur & seducerent multos Matth. 24. 11.

Aliter.

Ioannes nomine Antichristi non tam unum aliquem & singularem hominem intelligit, quàm Factionem haereticam seu Pseudoprophetarum turbam, cujusmodi plures paulò ante Hierosolymorum Excidium exstituros praedixerat Salvator, Matth. 24. 5, 11. unde colligit Ioannes finem Politiae Iudaicae jam, tempore quo Epistola ista prima scripta sit, instare, foreign.

Patet autem Antichristi nomine Factionem designari, cùm ex hoc*1 Io. 2. 18. loco, ubi foreign sese mutuò explicare videntur, tum maximè ex Ep. 2. vers. 7. foreign.—Caeterum quamvis existimârim Ioannem hisce in locis de Pseudoprophetis loqui, qui Christi doctrinam corrumperent prope excidium Reipublicae Iudaicae, (id quod Christus fore praedixit Matth. 24.) tamen potest & istorum Antichristorum doctrinae summula (quâ negatur1 Ep. 2. 22.—foreign— Iesum esse Christum) magno isti Antichristo accommodari, qui quòd Christunculos (i. e. Sanctos) suos instar foreign surrogârit, eo ipso negat Iesum esse Christum: sicut qui plures Deos colerent, negant Iehovam esse Deum. Etiam ex cap. 5. hujus Epist. vers. 20, 21. tale quid probabiliter colligitur; cùm enim dixerat Ioannes de Iesu Christo, foreign, statim subjungit, foreign, innuens aliquando fatale futurum ut christiani loco Christi colerent Idola, i.e. falsos Christos & Mediatorculos Sanctos.

CAP. VIII.

Placita Doctorum Hebraeorum de BABYLONIS seu ROMAE Excidio.

ESai. 21. 11. foreign, inquit R. Solomon Iarchi. foreign inquit R.D. Kimchi, (quae verba Pontificii omittenda curârunt.) Idem Hieronymus in hunc locum & in Prophetam… Abdiam annotavit.

In Esa. 34. 16. Kimchi, Dixit QUAERITE respectu illius viri qui Romae excidium videre ac intelligere cupit, foreign. Istas duas voces [foreign] Romani editores omiserunt, sensu imperfecto relicto: Et quater in eodem capite pro voce foreign (quâ Romam designant Rabbini) substituitur foreign, id est, Graecia, Cuthith, in Commentariis Kimchi & Iarchi.

ESai. 34. 9. foreign, Mutabuntur torrentes Romae in picem. Kimchi hanc expositionem Chaldaicam citat & approbat. A Pontificiis tamen editoribus omittitur nomen Romae, & locus relinquitur sine sensu.

Ex Rabbinorum Commentariis in Esa. c. 34. &c. 35. Romae nomen bis obliterârunt; & pro Edom, nomen Pares, Iavan & Cuthith quindecies substituerunt.

Num. 24. 24. Targum Onkelos, Et naves venientes foreign à Romanis. Targum Hierosolym. Legiones multae foreign à Romanis. Sed Pontificii Correctores hîc substituendum curârunt foreign.

Ex Kimchio in Abdiam nomen Romae saepius deletur: & integra haec sententia, foreign, id est, Cùm devastabitur Roma, erit Israeli Redemptio. Praecessit autem in Kimchio, foreign, id est, Quicquid dixerunt Prophetae de destructione Edom in postremis temporibus, de Roma dixerunt.

David Kimchi in Esa. 24. foreign, id est, Ista Sectio de futuro est, agítque de Excidio Edom, & postea Israelis salutis meminit. Quid verò per Edom intelligat, ostendit in v. 16. scribens, Quicunque respiciet in destructionem Romae [foreign] (quae verba à Pontificiis editoribus dele…a sunt) inquirat per totum Iehovae librum.

R. Abraham Sebah in Gen. 1. ait, Currente Sexto annorum mundi millenario ROMAM evertendam, & Iudaeos reducendos.

Targum ad Thren. c. 4. v. 22. Et postea (postquam) complebitur iniquitas tua, coetus Sion, & (tum) liberaberis per manum Messiae & Eliae sacerdotis magni; & non addet ultra Dominus ut transmigrare faciatte: & in temporeillo visitabo iniquitatem tuam, Roma, quae aedificata es in Italia, & plena turmis de filiis Edom; & venient Persae foreign & angustiabunt te, &c. foreign Equites scribendum, non Persae.

Idem ad c. 1. v. 22. Ingrediatur in Die Iudicii Magni omne malum eorum [Gentium & inimicorum Ierusalem] quo malignati sunt mihi [Ierusalem loquitur] coram te; & quaere occasiones in eas, sicut quaesiîsti occasiones contra me propter multitudinem praevaricationum mearum: quia multi sunt gemitus mei, & cor meum infirmum. Targum hoc compositum est post excidium per Romanos: Nam v. 19. mentio est Titi & Vespasiani, & machinarum quas exstruxerunt contra Ierusalem. Imò cap. 4. 21. Constantinopolis.