Works, Book 5 · Chapter 5 – Chapter 6
CHAP. V.
D. HIERONYMI Pronunciata de Dogmate MILLENARIORVM.
IN cap. 54. Esaiae, vers. 1. LAUDA vel LAETARE STERILIS, QUAE NON PARIS, &c. Hunc locum, inquit, & caetera quae sequuntur, Iudaei & nostri Iudaizantes ad Hierusalem referunt, quam dicunt in Mille annorum regno instaurandam, & eandem esse quae priùs habuit virum, & postea habere desierit; multóque plures habitura sit filios post repudium, quàm priùs habuit sub viro.—Nec mirandum de Iudaeis, quorum oculi aurésque sunt clausae, si apertam non videant veritatem. De Christianis quid loquar, nescio, qui, dicente Apostolo quae sunt Allegorica, & ad duo Testamenta, Vetus & Novum, Saram Agárque, referente, Iudaeis tradunt manus, terrenarum in Mille annis desiderio voluptatum.
Ad vers. 11. Respondeant amatores tantùm occidentis Literae, & in Mille annis exquisitos cibos gulae ac luxuriae praeparantes, (quorum Deus venter est, & gloria in confusione eorum; qui post secundum in gloria Salvatoris adventum sperant Nuptias, & parvulos centum annorum, & Circumcisionis injuriam, & Victimarum sanguinem, & perpetuum Sabbatum; qui dicunt cum Israel in perversum modum, Manducemus & bibamus, eras enim regnabimus) quae sit ista coelestis Hierusalem, cui nunc dicitur, ECCE EGO STERNAM PER ORDINEM LAPIDES TUOS, &c.
In cap. 60. vers. 1. SURGE, ILLUMINARE, &c. Breviter, inquit, perstringendum est quod plurimide hoc loco sentiant; ut errore perspecto, faciliùs possimus suscipereveritatem. Iudaei & nostri semi-Iudaei, qui auream atque gemmatam de coelo exspectant Hierusalem, haec in Mille annorum regno futura contendunt: quando omnes gentes serviturae sunt Israel; & cameli Madian & Epha de Saba venientes aurum deferent & thus, &c.—Haec illi dicunt qui terrenas desiderant voluptates, & Uxorum quaerunt pulchritudinem ac numerum Liberorum; quorum Deus venter est, & gloria in confusione eorum: quorum qui sequitur errorem, sub nomine Christiano Iudaeorum se similem confitetur. Alii autem asserunt haec omnia Iudaeis carnaliter repromissa, si eum recepissent qui dicit in Evangelio EGO SUM LUX MUNDI—quem quia non susceperunt, repromissiones quoque irritas fieri.—Vide caetera.
In Prooemio in lib. 18. Commentariorum in Esaiam: Nec ignoro quanta sit inter homines sententiarum diversitas. Non dico de Mysterio Trinitatis, cujus recta confessio est ignoratio scientiae; sed de aliis Ecclesiasticis dogmalibus: de Resurrectione scilicet, & de Animarum & humanae Carnis statu; de repromissionibus futurorum, quomodo debeant accipi; & quâ ratione intelligenda sit Apocalypsis Ioannis: quam si juxta literam accipimus, Iudaizandum est; si spiritualiter, ut scripta est, disserimus, multorum veterum videremur opinionibus contraire; Latinorum, Tertulliani, Victorini, Lactantii; Graecorum, ut caeteros praetermittam, Irenaei tantùm Lugdunensis Episcopi faciam mentionem, adversus quem vir Eloquentissimus Dionysius Alexandrinae Ecclesiae Pontisex elegantem scribit librum, irridens Mille annorum fabulam & auream atque gemmatam Hierusalem in terris, instaurationem Templi, Hostiarum sanguinem, otium Sabbati, Circumcisionis injuriam, Nuptias, Partus, Liberorum educationem, Epularum delicias, & cunctarum gentium Servitutem; rursúsque Bella, Exercitus, ac Triumphos & superatorum neces, mortémque centenarii peccatoris. Cui duobus voluminibus respondet Apollinarius; quem non solùm suae Sectae homines, sed & nostrorum, in hac parte duntaxat, plurima sequitur multitudo: ut praesagâ mente jam cernam quantorum in me rabies concitanda sit. Quibus non invideo, si tantum ament terram, ut in regno Christi terrena disiderent, & post ciborum abundantiam gulaeque ac ventris ingluviem ea quae sub ventre sunt quaerant. De quibus Apostolus, ESCAE, inquit, VENTRI, ET VENTER ESCIS, &c. &, NON EST REGNUM DEI CIBUS ET POTUS: & Christus, ERRATIS NESCIENTES SCRIPTURAS, NEQUE VIRTUTEM DEI. IN RESURRECTIONE ENIM NEQUE NUBENT NEQUE NUBENTUR, SED ERUNT SIMILES ANGELORUM.
In cap. 66. Esaiae, vers. 22. QUIA SICUT COELI NOVI ET TERRA NOVA, &c. Quod aliis verbis in alio Psalmo dicitur, OMNES GENTES QUAS FECISTI VENIENT ET ADORABUNT IN CONSPECTU TUO, ET GLORIFICABUNT NOMEN TUUM, DOMINE. Mensem ex mense & Sabbatum ex Sabbato, in quibus veniet omnis caro ut adoret Deum, ridiculè interpretantur foreign, quos nos dicere possumus MILLIARIOS; ut qui in vicino sunt omni Sabbato veniant in Hierusalem, qui longiùs per menses, qui valde procul per annos singulos, hoc est, diebus Paschae sive Tabernaculorum, juxta illud quod in Zecharia dicitur [cap. 14.] ASCENDENT AB ANNO IN ANNUM, &c.
In Hieremiam, cap. 31. 27. Omnes hujusmodi repromissiones juxta Iudaeos & nostros Iudaizantes in Mille annorum regnoputantur esse complendae: Nos autem—in primo adventu Christi spiritualiter impleta defendimus, & impleta ex parte, non ex toto.
Ibidem ad vers. 38. Qui Mille annorum in terra Iudaea Regnum Christi recipiunt, Iudaei videlicet & nostri Iudaizantes, conantur ostendere turrem Hananeel & p…rtam Anguli, &c.—E…ibi dicunt Sanctuarium Domini, i.e. Templum, esse condendum, mansurúmque in perpetuum. Vide caetera.
In cap. 16. Ezech. vers. 55. ET SOROR TUA SODOMA, &c. Iudaei, inter caeteras fabulas & interminabiles genealogias & deliramenta quae fingunt, etiam hoc somniant; In adventu Christi sui, quem nos Antichristum scimus. & in Mille annorum Regno, Sodomam esse restituendam in antiquum statum, ità ut sit quasi Paradisus Dei, & quasi terra AEgypti; & Samariam pristinam recipere felicitatem, ut de Assyriis revertantur in terram Iudaeam—Hierusalem quoque tunc fabricandam, &c.—Nos au…em perfectam horum scientiam Dei judicio relinquentes, imò liquidò confitentes post secundum adventum Domini Salvatoris nihil humile, nihil futurum esse terrenum, sed regna coelestia quae primùm in Evangelio promittuntur, hoc dicimus, quòd in Ecclesiae statu cuncta completa sint & quotidie compleantur, &c.
In cap. 36. Haec illi (id est, Iudaei) exspectant in Mille, annorum Regno, quando Civitatem Hierusalem asserunt exstruendam, & Templum quod in fine hujus voluminis describitur, & rerum omnium felicitatem; quorum nonnulli arbitrantur sub Zorobabel haec fuisse completa. Sed quomodo stare poterit hoc quod dicitur, v. 11. ET HABITARE VOS FACIAM SICUT A PRINCIPIO, &c? Paulò pòst, Et quia longum est nunc adversùm dogma Iudaicum, & beatitudinem ventri & gutturi Iudaico servientem— in brevi explanatione dicere—Neque enim juxta Iudaicas fabulas, quas illi foreign appellant, gemmatam & auream de coelo exspect amus Hierusalem; nec rursus passuri Circumcisionis injuriam, nec oblaturi taurorum & arietum Victimas, nec Sabbati otio dormiemus. Quod & multi nostrorum, & praecipuè Tertulliani liber qui inscribitur de Spe fidelium, & Lactantii Institution…m volumen septimum pollicetur, & Victorini Pictavionensis Episcopi crebrae expositiones, & nuper Severus noster in Dialogo, cui Gallo nomen imposuit: & ut Graecos nominem, & primum extremúmque conjungam, Irenaeus & Apollinarius.
In cap. 37. vers. 15. in fine. Quòd si Iudaei & Christiani Iudaizantes haec ad Millc annorum voluerint referre regnum, necessitate coguntur, ut suscipiant omnes qui salvi fuerint habituros in terra Israel, aedificandam Hierusalem, exstruendum Templum, cunctas Legis Caeremonias exercendas, observandum Sabbatum, accipiendam Circumcisionis injuriam, &c.
In cap. 38. Igitur Iudaei & nostri Iudaizantes putant Gog esse gentes Scythicas immanes, &c.—& has post Mille annorum Regnum esse à Diabolo commovendas, &c.
In cap. 39. Et haec Iudaicae traditionis haeredes, & discipuli interminabilium fabularum, post Mille annorum Regnum futura contendunt.
In Micheam cap. 4. Sciendum queque hoc capitulum, & huic simile de Esaia, Iudaeos & eorum Erroris haeredes ad Mille annorum referre imperium Christi & Sanctorum, &c.
In Zach. c. 14. ad v. 10. IN DIE ILLA, &c. Iudaei & Christiani Iudaizantes ultimo sibi tempore repromittunt, quando rursum exercenda Circumcisio sit, & immolandae Victimae, & omnia Legis praecepta servanda; ut non Iudaei Christiani, sed Christiani Iudaei fiant. In die, inquiunt, illa quando Christus in Hierusalem aureâ & gemmatâ sederit regnaturus, non erunt Idola, nec Divinitatis cultura diversa; sed erit Dominus unus. Paulò pòst, Haec Iudaei juxta literam somniant & nostri foreign, qui rorsum audire desiderant, Crescite & multiplicamini, &c. At provitae hujus continentia brevíque jejunio, bulbos sibi, & vulvas, & aves Phasidis, & attagenem nequaquam Ionicum, sed Iudaicum, repromittunt, &c. Hactenus Hieronymus.
Animadversiones in D. Hieronymi Pronunciata, &c.Plura de Hieronymo vide in Lib. III. pag. 602. Lib. IV. Ep. 51. in …, & Epist. 64.
OS Hieronymi! qui Millenariis promiscuè affiuxit Circumcisionis injuriam, Victimarum sanguinem, caeterásque Legis Caeremonias postliminiò instaurandas. Scilicet quae Iudaei, aut fortè ex Iudaismo Haeretici, de suo Millenario somniârunt, ille Christianis odiosè impingebat. Sed & tu, Hieronyme, vel teipso judice, prodis criminationem istam falsam esse. Sic enim scribis in Ieremiam cap. 19. v. 10. Post captivitatem quae sub Vespasiano & Tito, & postea accidit sub Hadriano, usque ad consummationem seculi Ruinae Hierusalem permansurae sunt: quanquam sibi Iudaei auream atque gemmatam Hierusalem restituendam putent; rursúsque Victimas & Sacrificia, & Conjugia Sanctorum, & Regnum in terris Domini Salvatoris: quae licèt non sequamur, damnare tamen non possumus, quia multi virorum Ecclesiasticorum & Martyrum ista dixerunt. Vnusquisque in suo sensu abundet, & Domini cuncta judicio reserventur. Haec verba tua sunt, Hieronyme. Sed dic sodes, An viri isti Ecclesiastici & Martyres sanctissimi dixerunt, Circumcisionem & Victimas in Regno illo Christi restituendas? Cave dixeris. Aut si ità credidisse scires, annon sine cunctatione damnares? Sed quòd contrarium docuere, firmari potest ex Iustini Martyris Dialogo cum Tryphone Iudaeo. foreign In cujus [Christi] secundo adventu, nè existimetis Esaiam aut alios Prophetas admonere, ut Sacrificia sanguinis aut libationum super altari offer antur, sed verae atque spirituales laudes & gratiarum actiones.
CAP. VI.
Verba GAII apud EUSEBIUM, Lib. 3. cap. 22. Hist. Eccles.
foreign foreign. Id est, Sed & Cerinthus per Apocalypses, velut à magno Apostolo scriptas, portentosa quaedam nobis quasi per Angelos sibi ostensa mentitus, attulit, Regnum Christi (sed foreign Regiam significat) post Resurrectionem terrenum futurum, & carnem nostram denuo Hierosolymis concupiscentiis ac voluptatibus carnis servituram dicens: Et cùm inimicus esset Scripturis Dei, numerum cujusdam Millenarii festi nuptiis deputatum, seducere volens, futurum dixit.
Animadversiones in verba GAII.
ANnon hinc meritò quis suspicari possit Gaium istum ex Alogorum haereticorum numero fuisse, quos Epiphanius tradit Dei foreign negâsse, ideóque tam Ioannis Evangelium quàm Apocalypsin Cerintho tribuisse? Tempus omnino congruit: Theodotus enim Alogorum antesignanus à Victore Papa de Ecclesia ejectus est; Gaius autem iste floruit sub Zephyrino, qui Victori proximè successit.
Possunt tamen forsan Gaii verba in eum sensum accipi, acsi dixisset Cerinthum alias nescio quas Apocalypses praeter unicam illam magno Apostolo affinxisse, ex quibus probare sategit homo falsarius Regnum Christi post resurrectionem terrenum futurum, in quo homines carnis cupiditatibus & voluptatum carnalium blanditiis infervirent. Et foreign non illum quidem commentum esse, sed docuisse eam in nuptiarum festis & similibus cupediis consumptum iri, quasi Ioannes idipsum voluisset.
Sed quaecunque fuerit Gaii mens, verisimile est eum de Cerintho falsum fuisse. Si enim haec fuisset Cerinthi Haeresis, quî id ignorare potuerint Iustinus, Irenaeus, Melito, Tertullianus, Hippolytus? quorum Irenaeus & Tertullianus Cerinthi haereses ex professo enumerârunt: sed de isthac altum silentium. Unde igitur illud Guio innotuit?
Videntur nihilominus haec Gaii, hominis obscuri, verba Dionysio Alexandrino, Eusebio, & aliis pluribus, fervente lite cum Millenariis, errandi & de Apocalypseos authoritate dubitandi occasionem praebuisse.