Works, Interpretation · Part 1 – Part 2
MENS ATRII INTERIORIS calamo Dei dimensi.
ATRIVM TEMPLI interius cum inibi adorantibus,Vers. 1. calamo divino mensurabile, Statum Ecclesiae Christianae primaevum denotat, ad verbi Divini regulam examinatum & examussim sanctum; necdum verò, ut postea, (cùm ad Exterioris A…rii tempora perventum) cultûs; idololatrici contagione foreign, quinimo Deum per aliquot secula in unico Mediatore Iesu Christo normaliter colentem.
Hujusmodi enim commensum etiam Angelicae dimesionis apud Ezechielem typo propositum fuisse, ex eo colligere mihi videor quod eidem dicitur cap, 43. indè à vers. 7. ad 10. & deincep…; Tu antem, fili hominis, ostende domni Israel Templum, & erubescant propter iniquitates suas, & metiantur exemplar. Videsis locum. Sin quis aliter senserit, & maluerit dimensionis typum ad aedificationis significationem referre, ut quod Architectis graphis seu foreign, futuri nempe operis designatio, id sit Deo apud Prophetas mensuratio; ad eundem tamen sensum collineabit. Nam quid tum denotabit Atrium hoc divino calamo dimensum, quàm Ecclesiae statum eo figuratum facturam Dei esse, aedificatam super fundamentum Apostolorum & Prophetarum, Christo angulari lapide? contrà quàm Atrium sequens, quod Deus pro structura sua non agnosceret, ideóque Ioannes ipsum metiri prohibetur. Hoc aut illo modo interpreteris, res, ut vides, eódem redibit. Sed qui in diversum sensum interpretabitur, aut fallor, aut nullum è Scriptura interpretationis suae exemplum proferre potest. Quàm verò appositè Altaris in hoc Atrio situs… frequentes sub eo Ecclesiae statu Martyriorum hostias adumbret, id tum ex re ipsa, tum ex contemporanea DRACONIS rusi cum MICHAELE de Mulieris puerperio pugnantis Vislone, tunc cùm ad ejus interpretationem ventum, patebit.
MENS ATRII EXTERIORIS CVM
Civitate S. a Gentibus concultati, proindeque in dimensione negligendi forasque ejiciendi.
ATRIVM exterius à Gentibus conculcatum & dimensioni Divinae rejiculum designat Civitatem Dei sanctam, seu Ecclesiam Christianam, mox ab exitu temporum ATRII normalis (cui proximè succedit) novis Idololatris dandam, rebús que ejus, demolito jam penitus sub prioris Atrii statu Gentilium cultu, confirmatis, redintegratae Idololatriae, tanquam redivivi Ethnicismi, contagione prophanandam; uno verbo, Apostasiam Antichristianam mensibus XLII annalibus in Ecclesia regnaturam.Allusum est ad prophantionem Antiochi, quam describit Psal. 79. Videsis 1 Macc. 7. 17. & Psal. 79. vers. 1, 2, 3. &c. D…us, venerunt Gent…s in har… ditotem tuam, po…u…run… T…mplum sanstum …uum, posuerunt Ierusalem i… acc…vos, &c. De qua in BESTIAE historia, ATRIO huic contemporante, congenerís que rei Visione, plenè & particulatim agetur. Sed verba textûs in cujus interpretatione versamur consideremus. Datus est, inquit, mihi calamus similis virgae, adstitítque Angelus dicens, Surge, & metire Templum Dei & Altare & adorantes in eo. 2. Sed Atrium quod est extra Templum ejice foras, & nè metiaris illud:Vers. 1. n…m datum est Gentibus, &*1 Mac. 3. 45… foreign. & Vers. 51. foreign & cap. 4. 60. foreign. Civitatem sanctam calcabunt mensibus XLII.
Quorum verborum mentem ut dextrè percipiamus, sciendum, foreign (quo nomine universum Templi aedificium complector) duplici Atrio distinctum fuisse: uno Interiori, in quo foreign seu Templum ipsum (unà cum Altari holocausti pro foribus ejus) situm fuit, patebátque solis Sacerdotibus & Levitis; altero Exteriori, quod 2. Paralip. 4. 9. Atrium magnum dicitur, Ezechieli plusquam duodecies foreign, id est, foreign. Hoc Israelitarum erat seu populi Israelitici, ideóque Israelis Atrium haud incommodè dicendum, licèt Iudaeis speciatim sic vocabatur ea hujus Atrii pars quae virorum erat. Prius Atrium nominibus Templi & foreign indicatur. Surge, inquit, & metire Templum Dei (foreign) & Thysiasterium: Ubi foreign non Altare tantùm holocausti, quod ibi situm, sed spatium etiam circumjectum, id est; totum Altaris & sacrificii locum designat; ut ex verbis ei proximè cohaerentibus colligitur, foreign, id est, foreign. Quomodo etiam foreign sumitur cap, 14. v. 18. & cap. 16. 7.Ità Socrates foreign vocat, non sacram mentam, sed foreign Vid. lib. 1 cap. 25. Gr. foreign & confer cum Theodorero, lib. 1. cap. 14. Vide & Canon: Trull. 69. Zosimum lib. 5. foreign. Item Nicephorum lib. 8. cap. 30. disertiss. Imo Iosephus etiam vasa, quorum in Sacrificiis usus, appellare videtur foreign, ut excollatione Antiquit. lib. 12. cap. 7. cum 1. Mac. 1. 22. apparere potest. Vide Bezam. Unde Lexicon vetus Graecolat. foreign interpretatur Altarium, Sacrarium: & vice vensâ Glossarium Philoxeni, Sacrarium, foreign. Hoc autem foreign, unà cum Templi, id est, foreign, Area, nomine Interioris Atrii rectè comprehendi, ex Tabernaculi descriptione disco; ubi similiter totum illud Septum quod foreign Habitaculum ac Altare Holocausti ambibat, unius Atrii nomine censetur: ut liquet. Exod. 40. 33. Tantum de Atrio priore, quod Ioannes metiri jubetur. Atrium autem posterius satìs clarè nomine suo designatur, foreign, id est, per Ellipsin prioris Substantivi, foreign, Atrium quod est extra Templi & altaris septum. In hoc cùm Gentes, praeter jus & fas admissae, stabularentur, nequaquam mensurari, sed ejici jubetur & pro prophano haberi.
Sed inquies, non Atrium exterius, sed Civitatem sanctam à Gentibus conculcatam dici. Respondeo, Atrium exterius & Civitatem sanctam sese mutuò explicare, cùm Atrium exterius locus fuerit Civitati sanctae, seu populo Israelis, ad Divina conveniendi; imò in Deserto, unicum tantùm Atrium habente Tabernaculo, (quod non nisi Sacerdotibus ac Levitis ordinariè ingredi fas erat) Atrium exterius nullum fuit, praeter Castra Israelis seu Civitatem sanctam. Perinde igitur sensus est ac si diceretur, Atrium quod extra Templum est ejice foras, & nè metiaris illud: nam datum est Gentibus, & calcabunt (illud) mensibus XLII. Pro Relativo autem (illud) substituitur Substantivum, & quidem ejusmodi quod rem Antecedenti designatam declaret; Civitatem, inquit, sanctam calcabunt mensibus XLII. Enallage autem Substantivi pro Relativo saepe, tum in hoc Libro, tum alibi, occurrit; nempe cùm aut Substantivum quod praecessit loco Relativi repetitur, aut ejus synonymum Relativi vice substituitur. Posterioris modi exemplum hîc habes, & Act. 25 21. Et sanè quid aliud esse dicemus Gentibus dari, hoc est, occupandi potestatem fieri, quàm calcari? & quid tandem calcarent Gentes nisi id quod eís datum fuerat? ut hae quoque voces, non minùs quàm Atrii & Civitatis sanctae, sese mutuò explicare videantur.
… Ichnographia foreign, id est, Templi & Atriorum ejus.A A A A Atrium interius.B B B B B B B Atrium exterius.foreign sive Templum. foreign Sanctum Sanctorum. foreign Sanctum. foreign Altare holocausti, Thysiasteriur
Duobus hisce Atriis (quorum, & non plurium, Scriptura meminit) posterioribus seculis, in Templo nimirum Herodiano, alio adhuc muro in Templi ambitu exstructo, tertium additum fuit, quod Gentium & immundorum dicebatur; sed pro sacro non habitum: quinimo in columnis ibi positis, tum Graecis tum Latinis literis, inscriptum fuit, foreign, In Atrium sanctum transire alienigenam non debere. Iosephus de Bello Iudaic. l. 6. cap. 6. Graec. foreign.