Reader
Truth Tried · John Wallis

Truth Tried, Treatise 2

DUm haec qu… praecedunt ſub praelo erant, ſubiit animum cogitatlo ea quae ſequuntur prioribus ſubjungendi; (Theſes nimirum aliquot aliquando in Academiâ habitas:) partim quòd ſubjecto ſint non adeò diſpari; partim quòd, ut ut puerilia, ejuſmodi tamen ſint quae …on ab omnibus attendantur. Non tanti (fateor) ſunt, ut in Iucem prodeant; nec (forſan) tan…illi tamen, ut nemini placeant. Sicui diſpli…a…t, excuſet ut puerilia; ſicui placeant, fruatur.

Propoſitio Singularis in diſpoſitione ſyllogisticâ ſemper habet vim Ʋniverſalis.

NIhil in…e…icius eſt iis in e…iis (ſi Scaligero credamus) quae mordi…us ſentiunt, majores noſtros nihil ignorâſſe; quae▪ que pettinaciter tuentur errores, quos ii qui commiſere, ſi viveren▪ emendarent. foreign. Unde mihi nunquam abſurdum viſum eſt, a communi ſententiâ cum ratione diſſentire.

Propoſitio Singularis, apud Logicos, vel pro Particulari, vel pro no… quadam ſpecie ſemper habita eſt: cùm mihi tamen ad Univerſalium claſſem pertinere luce meridiana clarius ſemper vi …m eſt.

Cujus in examine pro lemmate habeatur; Formalem rationem propoſitionis conſtare in compoſitione praedicati cum ſubjecto? Quod ſtatuit Smiglecius, diſp. 12. qu. 7. (quae compoſitio ſive nexus p…aecipuè in copulâ attenditur.) Ex va…io igitur modo compoſitionis horum extremorum, alius atque alius prepoſitionis modus oritur. Ubi itaque compoſitio ſeu nexus praedicati cum ſubjecto Verè fit, & ut ſe res habet, propoſitio Vera eſt; ubi nexus ſeu applicatio Falſè fit, e… Falſa eſt propoſitio, ſint partes …. e. termini ſimplices, ſive verae, ſive falſae: Unde haec propoſitio [Hircocervus eſt quoddam con…latum ex hirco & cervo] vera eſt, licètuterque terminus falſus, falſitate ſcilicet ſimplicium terminorum, h. e. Non-ens, ſive Ens rationis; ens enim & verum convertuntur: Illa verò [lapis eſt homo] falſa eſt, licèt termini veri veritate ſimplicis app…ehenſionis, quia falſò applicantur. Item, quum Neceſſarius eſt nexus terminorum, propoſitio Neceſſaria eſt; ſint licèt termini entia contingentia: & ſic in reliquis affectionibus propoſitionis.

…ùm autem compoſitio ſive ne…us terminorum, in quâ conſtat formalis ratio propoſitionis in Vinculo atte…datur, hinc ſequitur, affectiones propoſitionis judicandas eſſe, non ratione terminorum, ſed poti…s reſpectu vinculi. Unde axioma affirmatum a Ramo definitur, cujus vinculum affirmatur; Negatum, cujus vinculum negatur; ſive termini ſint affirmat… ſive negati, parum intereſt. Haec propoſitio igitu… [omne non rationale eſt non homo] eſt propoſitio affirmativa, licèt extremum utrumque ſit negans▪ Hoec verò [lapis non eſt homo] eſt propoſitio negans, ex terminis utriſque affirmativis. Idem dicendum eſt de propoſitione Simplici, & Compoſitâ; ad vinculum ſcilicet attendendum eſſe. Unde Gutberlethus hanc propoſitionem [animal eſt vel homo vel brutum] inte… axioma ſimplex eſſe ſtatuit, non diſjunctivum, cùm uno verbi vinculo contineatur; licèt poſterior terminus ſit diſjunctus; Hanc verò propoſitionem [omne animal vel eſt homovel eſt brutum] credo illum inter inter axiomata compoſita numeraturum.

Hinc colligo▪ Ut alias propoſitionis affectiones, ita etiam Univerſalitatem & Particularitatem ſumendas eſſe, non a terminis, ſed a terminorum compoſitione & nexu. Affectiones enim formam ſequuntur, non materiam. Malè …gitur a pleriſque Logicis diſtribuitur axioma, ſeu propoſitio, in Univerſalem, cujus ſubjectum eſt Univerſale; Particularem, cujus ſubjectum eſt particulare; & Singularem, cujus ſubjectum eſt ſingulare: cùm diſtributio petenda eſſet a modo compoſitionis, quod eſt Formale in propoſitione, non a quantitate terminorum, h. e. a parte materiali. Propoſitio ergo Univerſalis, eſt in quâ applicatio praedicati ad ſubjectum eſt univerſalis; Particularis, in quâ applicatio eſt particularis: nec alias ſpecies agnoſco.

Quid a… tem velim per praedicationem vel applicationem univerſalem & particularem, mel…ùs ex graecâ Ariſtotelis appellatione, quam ex latinâ Interpretum, eluceſcet. Quod enim nobis eſt Univerſale & Particulare, illud Ariſtoteli eſt, foreign & foreign, de toto, & parte, ſive ſecundum partem, h. …. de ſubjecto vel toto, vel ſecundum partem; non autem foreign & foreign, de omnibus & quibuſdam. Quare non minùs rectè interpretaretur Totalis & Partialis praedicatio, quàm Univerſalis & Particularis; niſi quòd mos aliter obtinuerit.

Univerſalis ergo praedicatio eſt quando praedicatum dicitur foreign, de toto ſubjecto, (…otum intelligo praedicationis, ſive totam ejus latitudinem & ambitum praedicandi,) quando ſcilicet praedicatum totaliter attribuitur ſubjecto, non partialiter cum reſtrictione ad aliquam ſubjecti partem, ſeu ad peculiare quiddam intra ſubjecti ambitum comprehenſum, tunc nimirum quando de quocunque dicitur ſubjectum, de eodem dicatur etiam & praedicatum. Igitur haec propoſitio [omnis homo eſt animal] eſt univerſalis, quia nihil continetur ſub ambitu Hominis, ſeu de nullo dicitur Homo, quin et de eodem dicatur Animal: Haec autem [aliquis homo eſt doctus] particularis, quia non de totâ hominis ſpecie dicitur, ſed foreign, ſecundum partem aliquam, h. …. de aliquo individuo ſub eâ ſpecie. Non autem ideo univerſalis eſt prior propoſitio quia nota Omnis praefigitur, & poſterior particularis quia ei praeponitur Aliquis, (uti nonnulli, ex tyronibus praecipuè, arbitrantur:) Non enim propoſitio ideo univerſalis eſt, quia notam habet univerſalitatis, ſed quia univerſalis eſt, ideo nota praeponitur, ut agnoſcit Dounamus. Nota igitur univerſalitatis deſignat aliquando univerſalem propoſitionem, non autem facit. Idem dic de notâ particularitatis.

Iam verò, ut ad praeſentem controverſiam accedamus; In propoſitione Singulari neceſſe eſt ut praedicatio ſit foreign, de toto, cum ſubjectum ſingulare foreign, ſit & indiuiduum in partes; (ſubjectivas intelligo, loquimur enim de toto p…aedicationis, non integrali;) Impoſſibile enim eſt ut aliquid foreign ſecundum partem dicatur, de illo quod foreign eſt & partes nullas habet. Neceſ…e igitur eſt, ut quicquid de individuo dicitur, ſive ſubjecto ſingulari, dicatur de toto; & per conſequens propoſitio ſingularis ſemper erit foreign.

Atque hoc ipſum eſt quod vult Ariſtoteles; & qui aliter Ariſtotelem exponunt, detorquent non interpretantur. Audiamus igitur Ariſtotelis mentem de propoſitione univerſali, ſive, quod idem eſt, de dicto foreign, de omni & de nullo: foreign Quid diſſertiùs dici poſſet pro cauſâ noſtrâ? Tunc demū foreign (non foreign) de omni ſive de toto dicitur aliquid, quando nihil ſubjecti accipere licet, de quo alterum h▪ e. praedicatum non dicetur. Aſſumo; In propoſitione ſingulari affirmante, nihil ſubjecti ſumere licet, de quo praedicatum non dicatur. Concludo igitur; Propoſitio ſingularis affirmans, eſt foreign. (Eodemque modo propoſitio▪ ſingularis negans erit foreign.) v. g. Si dixeris [Socrates eſt doctus] quaero, quidnam illud eſt intra ambitum Socratis. c… quo non dicatur Doctus? Si nihil, igitur erit foreign per Ariſtotelis definitionem▪ At verò cùm Socrates de uno ſolo homine dicatur, & de illo etiam dicatur doctus, nihil aliud Socratis ſupereſt, de quo negetur, ut patet.

Idem licet concludere ex ipſius Rami definitione; cùm definiat Axioma Speciale (quod poſtea ſubdividit in particulare, & proprium) eſſe, quando conſequens non omni antecedenti attribuitur. Sed quàm benè convenit haec definitio axiomati Proprio, quod tamen illi eſt altera ſpecies axiomatis Specialis? Si in axiomate proprio conſequens non omni antecedenti attribuatur, oſtendat quaeſo, …ui non: ſi autem hoc oſtendi non poſſit (ut quidem non poteſt) quâ ratione dicat non omni attribui non video, cùm non omnis & quidam non idem valere, ex regulis Aequipollentiae certiſſimum eſt. Vel igitur oſtendat Ramus axioma proprium affirmans Alicui non attribui, velego illi negabo, non Omni attribui, & per conſequens definitionem axiomatis ſpecialis non convenire axiomati proprio; Mala igitur definitio illa ſit neceſſe eſt, quando definitio generis non convenit utrique ſpecie. Imò ve…ò, ſi rem expendamus, inveniemus alteram ſpeciem, ſ…. axioma Particulare, quod contradi…ti…guitur axiomati proprio, ejuſdem prorſus eſſe latitudinis cum genere, ſive axiomate ſpeciali. Nam axioma ſpeciale eſt, quando conſequens non omni antecedenti attribuitur; Particulare, quando conſequens particulariter antecedenti attribuitur. Tantum igitur diſtant axioma ſpeciale & particulare, (h. e. genus & ſpecies) quantum non omni & particulariter: quod quantillum ſit, ex Gutbe…letho diſcas, qui explica…urus quid velit Ramus per particulariter, expreſſis verbis confundit; particulariter, inquit, h. e. non omni. Patet igitur, quam leviter agant Ramiſ…ae, dum genus a ſpecie illis vocabulis diſtinguant inter quae ne ipſi quidem ullam agnoſ…unt differentiam.

Sed ad Ariſtote…em revertor: Qui duos tantùm agnoſcit modos praedicandi, de toto, & de parte, foreign, univerſalem & particularem. Nec quidem potuit plures admittere: Quicquid enim de alte…o dicitur neceſſarium eſt ut vel de illo toto vel de ipſius parte aliquâ dicatur; Quicquid etiam ab altero removetur, vel a toto vel a parte tantùm remov…a…ur neceſſe eſt. Nec enim poſſibile eſt medium invenire, quod de altero dicatur, nec tamen de toto, neque ſecundum pa…tem. Pro certo igitur & indubitato principio pona…ur, Omnem propoſitionem (categoricam intelligo) quaecunque demum ipſa ſit, vel univerſalem eſſe, vel particularem; h. e. vel foreign, vel foreign.

Atque hinc patet, perperam feciſſe Ramum, ipſiſúque ſequaces, dum praeter ſyllogiſmum generalem & ſpecialem, proprium adjunxe…in…. Quum enim propoſitiones proprias ſeu ſingulares non potuerunt particularium regulis co…ree…e, commenti ſunt novam quandam ſyllogiſmi ſpeciem alis antea inc…gnitam, quam Proprium appellant: & axiomata p…op…ia, quae illi inter ſpecialia numerabant, a reliquis ſpecialibus diſcrepare videntes, ab omni ſyllogiſmo…um ſpecie antea notâ abhorre…e arbitrati ſunt; neſcientes interim, ſaltem non advertentes, iiſdem quibus general…a regulis contineri.

Patet etiam, quid judicandum ſic de quadrupli…i propoſitionis diviſione, in Univerſalem▪ Particularem, Indefinitam, & Singularem; nimirum, ſpecies ſine neceſſitate multiplicari; cùm ſingularis ſemper reducenda ſit ad univerſalem, indefinita verò nunc ad hanc, nunc ad particularem. Atque hoc ſecundum mentem Ariſtotelis; qui quadrifariam illam diviſionem nuſquam (ni fallor) tradidit. Nominat, fateor, indefinitam propoſitionem, praeter praedictas duas ſpecies, univerſalem & particularem, non autem acſi quid eſſet ab utriſque diſtinctum, ſed quòd ex ipſis propoſitionis verbis vix ſatis conſtet, ad utram duarum reducenda ſit (cùm ſignum indicem non habeat appoſitum,) & pro ſubjectâ materiâ nunc ad hanc nunc ad illam referenda ſit, ſemper tamen ad alterutram. De ſingulari verò propoſitione ne verbum habet; nec opus eſt, cùm ſemper reducenda ſit ad univerſalem; perperam verò a Logicis pleriſque intruditur quaſi nova ſpecies, omnino contra rationem, mentemque Ariſtotelis.

Atque hactenus probata eſt theſis noſtra a priori, & quidem demonſtrativè; Subnectam & argumenta a poſteriori nonnulla. ut lucidiús appareat veritas. Sed praemonendum eſt, eorum aliqua univerſaliter concludere de omni propoſitione ſingulari: alia verò particulariter, ita tamen ut quod illic concluditur de unâ, potuit de qualibet; atque haec inductione factâ idem valerent ac ſi▪ concluderent univerſaliter: alia denique ducta eſſe ab ejuſmodi proprietatibus quae ſolis univerſalibus conveniunt non autem omnibus, unde n…c omnibus ſingularibus; quae licè t vi ſuâ probent tantùm aliquas ſingulares univerſalium vim habere, cùm tamen hoc conceſſo pauci ſint qui reliquum negarent cùm nulla ſufficiens ratio aſſignari poſſit cur quaedam ſint univerſales non autem aliae, valebunt & haec argumenta non multò minùs quàm ſi eſſent univerſalia.

Primò igitur. Major in primâ & ſecundâ figurâ ſemper eſt foreign, (ut a pluribus antehac demonſtratum eſt,) at aliquando eſt ſingularis; ergo aliqua ſaltem ſingularis eſt foreign. Vel ſic; Quaecunque propoſitio poteſt eſſe maior in primâ vel ſecundâ figurâ, ea eſt foreign. Sed quaelibet propoſitio ſingularis poteſt eſſe major & in primâ & in ſecundâ figura. Ergo. &c. Inſto in primâ, in Barbara.

Bar-Auguſtus fuit Imperator.
ba-Octavius fuit Auguſtus. Ergo
ra.Octavius fuit Imperator.

In ſecundâ, in Camestres.

Cam▪Virgilius fuit Romanus.
es.Homerus non fuit Romanus.
tris.Homerus ergo non fuit Virgilius.

Et idem fieri poſſet in quibuſlibet modis utriuſque figurae: imò in quocunque modo cujuſcunque figurae aſſumtâ quacunque propoſitione ſingulari in locum univerſalis; ut experienti videre erit cuilibet.

Secundò, Ex puris particularibus nihil concluditur, at ex puris ſingularibus aliquid concluditur: Ergo Singularis non eſt particularis; &, per conſequens, eſt univerſalis, cùm antea probatum ſit nullam poſſe fieri praedicatione… quin erit vel foreign vel foreign. Major in confeſſo eſt. Minor exemplis ſuprà adductis probata eſt.

Non ſolùm autem ex ſingularibus puris concluditur aliquid, ſed ex mixtis ſingulari cum particulari, non minùs quám ex univerſall & particulari: ſed (ut illic) ſemper concluditur particulariter, cùm particularis propoſitio ſit debilior pars. v. g.

Da-Virgilius fuit doctus.
r…-Aliquis poeta fuit Virgilius.
i.Ergo, Aliquis poeta fuit doctus.

Item,

Feſ-Virgilius non fuit Graecus.
ti-Aliquis poeta fuit Graecus. Ergo
no-Aliquis poeta non fuit Virgilius.

Ubi notandum obiter, hos ſyllogiſmos & hujuſmodi alios▪ conſtantes ex ſingulari & particulari in praemiſſis, ad nullos Rami modos reduci poſſe, cùm tamen conſequentia & ſatis firma ſit & perſpicua; noſtrâ tamen hypotheſi poſitâ facilè ad Ariſtotelis modos reducuntur. (In tertiâ figurâ non inſto; cùm enim intertiâ figurâ idem ſit ſubjectum in utrâque praemiſſarum, fieri non poteſt ut altera …t propoſitio ſingularis, altera particularis, quoniam de ſubjecto ſingulari non poteſt praedicari particulariter.)

Tertiò, Tres ponuntur gradus neceſſitatis, foreign. Confeſſum eſt etiam apud omnes, ſuper…orem gradum neceſſitatis ſemper etiam includere inferiorem▪ unde propoſitio foreign eſt etiam propoſitio foreign, propoſitio verò foreign eſt & foreign & foreign. At propoſitio ſingularis ſaepe eſt foreign ergo & foreign. v. g [Socrates eſt animal, Plato eſt ſubſtantia, Bucephalus eſt equus;] ſunt propoſitiones eſſentiales in primo modo dicendi per ſe: ſunt ergo foreign.

Quartò, Omne genus praedicatur univerſaliter de ſuis ſpeciebus, (ut & eſſentialiter;) at Individuum (ſaltem ſecundum Ramum) eſt ſpecies; ergo de individuo praedicatur genus univerſaliter. Au… ▪ ſi non ſit ſpecies, tamen u… ſe habet genus ad ſpeciem ita ſpecies ad individuum; at genus praedicatur univerſaliter & foreign de ſuâ ſpecie; ergo & ſpecies de individuo▪ Poteſtergo individuū univerſalis propoſitionis eſſe ſubjectum.

Quintò, probatur e… regulis converſionum. [Socrates non eſt equus] eſt propoſitio negans, eaque vel univerſalis, ut nos dicimus, vel particularis, ut alii: non autem particularis; Ergo &c. Probatur minor▪ Quia propoſitio particularis negans convertitur tantum…odo per contrapoſitionem; at haec propoſitio convertitur, primò converſione ſimplici, [nullus equus eſt Socratis,] ſecundò per accidens [aliquis equus non eſt Socrates.] Utroque hoc modo convertitur univerſalis negans, (eaque ſola,) neutro verò particularis negans: eſt ergo haec propoſitio non particularis ſed univerſalis. Patet etiam ulteriùs ex hac ipſâ converſione; convertitur enim ſingularis negans in univerſalem, at in converſione nunquam augetur quantitas, ſaepe minuitur. Iterum, [Socrates non eſt Plato] convertitur [Plato non eſt Socrates,] at particularis negans non convertitur niſi per contrapoſitionem.

Sextò, Ex regulis reductionum. Propono enim hunc ſyllogiſmum;

Ceſ-Qui interfecit Hectoremnon ſupervixit bello Trojano.
a-Omnes Graeci reduces ſupervixere bello Trojano. Ergo
re.Nullus Graecorum reducum interfecit Hectorem.

Dico hunc ſyllogiſmum eſſe in C…ſar… ex majori univerſali, duplici ratione: Primò, ſi major eſſet particularis, concluſio eſſet particularis, (quia ſemper ſequitur debiliorem partem;) at non eſt; Ergo. Secundò, per modum reductionis, r…ucitur enim ad Celarentt per ſimplicem converſionem majoris; ſic

Ce-Nullus qui ſupervixit bello Trojano fuit interfector Hectoris.
la-Omnes Graeci reduces ſupervixere bello Trojan… ▪ Ergo
rent.Nullus Graecorum reducum fuit interfector Hectoris.

Hic ſyllogiſmus ſi eſſet ex majori particulari, non eſſet in ullo modo; nec uſquam apud Ramum invenietur hujuſmodi ſyllogiſmus, (cùm tamen & veriſſimus ſit & utiliſſim…s,) Imò nec (poſitâ illorum hypotheſi, ſcil. quòd ſit particularis) reduci poſſet ad alium modum. Alium accipe,

Ceſ-Author Epiſtolae ad Hebraeos non fuit auditor Chriſti, Heb. 2. 3.
a-Omnes duodecim ſelecti fuerunt auditores Chriſti. Ergo
re.Nullus ex duodecim ſelectis fuit Author epiſtolae ad Hebraeos.

Impoſſibile autem eſt in ullo ex Rami modis per hoc medium probare hanc concluſionem.

Septimò, Hunc ſyllogiſmum propono,

Omnes magnanimi ſunt fortes.

Therſites non eſt fortis. Ergo

Therſites non eſt magnanimus.

Hic ſyllogiſmus vel eſt in Camestres ex minore & concluſione univerſalibus, vel in Baroco ex iiſdem particularibus. Sed non eſſe in Baroco, ſic probatur. Syllogiſmus in Baroco non poteſt reduci niſi reductione per impoſſibile; at hic ſyllogiſmus reduci…ur ad Ceiarent reductione oſtenſivâ, eo modo quo Camestres, ſcil. tranſpoſitis praemiſſis▪ & minore concluſion…que ſimpliciter converſis, hoc modo,

Ce-Nullus fortis eſt Therſites.
la-Omnes magnanimi ſunt fortes. Ergo
rent.Nullus magnanimus eſt Therſites.

Erat igitur in Cameſtres ex minore & concluſione univerſalibus, non in Baroco ex iis particularibus. Infinitus eſſem ſi ſingulis inſiſterem quae hac in redici poſſent: Unico argumento concludo.

Octavò igitur & ultimò, Propoſitio ſingularis nec fortiorem nec debiliorem vim habet quàm univerſalis; ergo eandem & aequalem. Non fortiorem, quia ex praemiſſis univerſali & ſingulari aliquando concluditur ſingulariter, quod non eſſet ſi univerſalis eſſet debilior, quia concluſio ſemper ſequitur debiliorem partem. Ut in hoc & ſimilibus innumeris.

Cam-Omnes magnanimi ſunt fortes.
es-Therſites non eſt fortis. Ergo
tres.The…ſites non eſt magnanimus.

Nec debiliorem habet, quia ex ſingulari & univerſali, aliquando concluditur univerſaliter, (quod non eſſet ſi ſingularis eſſet pars debilior:) ut in hoc ſyllogiſmo, & aliis,

Ceſ-Interfector Hectoris non ſupervixit bello Trojano.
a-Omnes Graeci reduces ſupervixere bello Trojano. Ergo
re.Nullus Graecorum reducum fuit interfector Hectoris.

Cùm igitur nec fortiorem, nec debiliorem vim habeat Singularis quàm Univerſalis, ſequitur neceſſariò Propoſitionem ſingularem eadem vim in diſpoſition… ſyllogiſti…â ſemper habere quam habit univerſalis▪ Quod erat demonſtrandum.

Corollaria, & Objectiones.

HInc ſequitur primò, Propoſitionem ſingularem affirmantem & negantem opponi immediatè, hoc eſt, contradictoriè. Nam ſublatâ univerſalitate affirmantis ponitur negans foreign, quoniam praedicatio partialis non poteſt eſſe de eo quod eſt foreign.

Sequitur ſecundò, Propoſitionem univerſalem affirmantem converti converſione ſimplici, & particularem affirmantem convertibilem in propoſitionem▪ foreign ▪ quoties praedicatum convertendae eſt individuum. Poſito enim praedica…o in loco ſubjecti, quicquid de individuo ſubjecto dicitur, dicitur foreign.

Sequitur tertiò, Concluſionem in tert…â figu…â eſſe foreign (contrà quàm docent Logici,) quoties minor terminus ſyllogiſmi, h. e. praedicatum minoris, eſt individuum. Quia praedicatum minoris in tertiâ figurâ eſt ſubjectum concluſionis, quod cùm ſit individuum, de eo quicquid dicitur, dicitur univerſaliter.

Objiciet forſan aliquis; An igitur [Socrates eſt doctus] perinde eſt ac [omnis homo eſt doctus?] Non eſt. At, inquie…, quidni? cùm utratraque propoſitio ſit univerſalis. Rectè. Sed replico; An [omnis homo eſt rationalis] idem valet ac [omne animal eſt rationale?] Negabit credo. At, inquam, quare? annon utraque eſt univerſalis? Eſt certè. Conjicio quid reſponſurus eſt; utraque propoſitio eſt quidem univerſalis, non tamen aequipollent, quia in alterâ rationalitas univerſaliter attribuitur homini, & rectè, in alterâ verò univerſaliter attribuitur animali, ſed malè. Pariter ego, non (inquam) perinde eſt Socratem doctum dicere & omnem hominem; ſubjectis enim differunt, quamvis utraque propoſitio ſit univerſalis. Doctus univerſaliter praedicatur de Socrate non de homine.

Urget, Dici univerſaliter, eſt dici de multis. Fateor, in praedicatione ſimplicium terminorum, non in praedicatione propoſitionis. Aliud eſt dici de multis, in tractatu de Praedicabilibus, aliud dictum de omni, in tractatu de Propoſitione. At nunc agitur non de quantitate ſimplicium terminorum, ſed de quantitate propoſitionis, & terminorum nexu. Univerſale, ſeu vox communis, poteſt eſt ſubjectum propoſitionis particularis; & Individuum pariter, ſeu vox ſingularis, ſubjectum propoſitionis univerſalis.

Fatendum tamen eſt, Propoſitionem ſingularem leviculam aliquam diſcrepantiam habere ab aliis univerſalibus (ut in corollariis videre eſt) non tamen talem quae illas ex univerſalium numero eximat. Tria ſunt, nec ſcio plura, (& ple…ique forſan ne haec attenderent,) quae diſcrepant…ae ſpeciem exhibent: ubique tamen provenit a materiâ propoſitioni ſubſtratâ, potiùs quàm a formali propoſitionis diſpoſitione; nuſquam tollitur illud in quo formale propoſitionis univerſalis conſiſtit, quod hoc eſt, ut nihil inveniatur intra ſubjecti ambitum de quo no… dicatur praedicatum. Exp…ndam ſingula.

Primum hoc eſt▪ Univerſalis propoſitio affirmans & negans opponuntur contrariè: earum utra que poteſt eſſe falſa, harum non ita. Siquis hinc argueret, propoſitionem ſingularem, vim univerſalis non habere,

Reſpondeo primò, Eodem argumento probari poſſe non eſſe particularem; quia neque propoſitio particularis affirmata & negata opponuntur contradictoriè, ſed ſubcontrariè, & earum utraque poteſt eſſe vera, harum non ita. Sicui Ramus videatur ſatis caviſſe, dum ſyllogiſmum proprium diverſam ſpeciem conſtituit tam a generali quam ſpeciali: Regero, 1. ad hominem. Malè pro Ramo arguitur ex iis quae ipſe pro nugis habet, & ex Logicâ ſuâ exulare fecit: ille enim de Oppoſitione, Aequipollentiâ, & Converſione propoſitionum nihil habet, ut nec de Reductione ſyllogiſmorum: 2. Novum praedicandi modum facere non poteſt, cùm impoſſibile ſit aliquid de alio dici, quod tamen nec de toto necſecundum partem dicatur. Ut ſupra fuſiùs explicavimus.

Reſpondeo ſecundò. Non ſingularibus tantùm hoc accidit, ſed & aliis univerſalibus quibuſdam. Nam 1. in materiâ neceſſariâ & impoſſibili, ex negatione & affirmatione univerſali, altera ſemper vera eſt altera falſa. Unde regula illa, quòd contrariarum in materiâ contingenti utraque poteſt eſſe falſa. 2. Idem accidit in propoſitionibus factis per Omne collectivum; quas tamen univerſales eſſe, nemo quem ſcio negavit. (Poſſent tamen, fateor, eâdem ratione quâ negant ſingulares; ſunt enim reverâ univerſales, cùm praedicatum non niſi uni antecedenti attribuatur.) Hujuſmodi namque propoſitiones [Omnes apoſtoli ſunt duodecim, &, Omnes apoſtoli non ſunt duodecim] item [Omnes planetae ſunt ſeptem, &, Omnes planetae non ſunt ſeptem,] non minùs ſunt contradictoriae, quàm [Virgilius eſt poeta, &, Virgilius non eſt poeta.] Si igitur illas pro univerſalibus agnoſc…nt, cu… non & ſingulares.

Reſpondeo tertiò. Ratio hujus contradictionis inter propoſitionem ſingularem affirmantem & negantem, pendet ex neceſſitate materiae, potiùs quàm ex ipſa propoſitionis naturâ & formâ. Quoties enim ſubjectum univerſalis propoſitionis eſt diviſionis capax (ut in diſtributivis, & de materiâ contingenti,) & praedicatum ſigillatim applicatur ſubjecti partibus, affirmans & negans univerſaliter, non opponuntur immediatè & contradictoriè, quia licèt aliquid de Toto non rectè affirmetur, de parte forſan affirmari poterit, ergo nec de toto negabitur: Ubi verò materiae neceſſitas particularem praedicationem omnino prohibet, & neceſſariò requirit ut quod de illo ſubjecto dicitur dicatur de eo toto, ut in materiâ neceſſariâ & impoſſibili, & in univerſali collectivâ, ut & in proſitione ſingulari, ▪ ibi praedicatum vel de toto dicitur, vel de toto negetur, cùm de parte dici de parte verò negari non poſſet propter foreign & indiviſibilitatem ſubjecti.

Reſpondeo quartò. Conſequitur hoc ex noſtrâ theſi, non oppugna…. Si enim quicquid de individuo dicitur dicatur foreign, impoſſibile eſt ut ſecus eſſet quin affirmatio & negatio ſint oppoſita immediata, particularis enim intermedia eo ipſo excluditur.

Nec aliunde patet ratio hujus oppoſitionis immediatae, quàm ex hoc fundamento. Vel enim ſemper foreign praedicatur (prout nos afferimus) vel ſemper foreign, vel aliquando de toto aliquando ſecundum partem. Si ſemperde parte▪ licèt de unâ parte dicatur, quid impedit quin de aliâ negetur, ita ut & affirmatio & negatio ſint ſimul verae? cùm affirmatio particularis quoad unam partem non impediat negationem partialem quoad aliam partem. Si aliquando foreign aliquando foreign, (prout Ramiſtarum doctrina videtur innuere, qui quoties una praemiſſarum propria eſt eam pro particulari habent, non autem ſi utraque ſit propria;) Si ſic, inquam, (quamvis gratis dictum ſit, nec ulla appareat ratio cur haec & nonilla ſit univerſalis, imò cur eadem promiſcuè nunc ſit univerſalis nunc particularis,) oppoſitio nec ſic eſſet immediata: licèt enim affirmatio foreign falſa ſit, poſſet tamen quoad aliquam partem (ſi aliquando partialiter praedicetur) vera eſſe, unde nec negatio foreign vera; poſſent ergo & negatio & affirmatio ſimul eſſe falſae, & non contradictoriè oppoſitae. Neceſſe eſt igitur ut, ſi opponantur immediatè, ideo ſit quia ſingularis propoſitio ſemper eſt foreign, unde vel de toto dicetur vel de to…o negabitur. Confirmat igitur theſin noſtram, non oppugnat, quod videbatur primâ fronte debilitare. Et hoc telo repercuſſo eâdem operâ repercutientur & reliqua.

Secundum ſequitur. Propoſitio particularis affirmans converti aliquando poteſt in ſingularem. Unde ſingularis videri poſſet non majorem habere quantitatem quàm habet particularis, quia in converſione non augenda eſt quantitas. v. g. [Aliquis homo eſt Socrates] ergo [Socrates eſt homo.]

Reſpondeo. Vi converſionis, ſequitur [Hominem] dici de [Socrate:] neceſſitate materiae, dicitur foreign, quoniam de foreign nihil praedicatur foreign ▪ Hinc ſequitur, neceſſitate conſequentis, Convertens foreign Converſae foreign.

Idem fieri neceſſe eſt, quoties propoſitio ſingularis affirmans convertenda eſt in ſingularem. v. g. [Virgilius eſt Maro] ergo [Maro eſt Virgilius.] Quae converſio non eſt ex particulari in particularem (ut plurimi autumant,) nec ex univerſali in particularem, ſed ex univerſali in univerſalem. Ubi, neceſſitate conſequentiae ſequitur, Virgil…um de Maron… dici, neceſſitate verò conſequentis, ſequitur dici catholi…è.

Reſpondeo. 2. Eadem eſſet difficultas, ſi pro particulari haberetur: Nam ſingularis negans convertitur in univerſalem negantem; v, g. [Socrates non eſt brutum] ergo [nullum brutum eſt Socrates;] quare, ſi prior eſſet particularis, in converſione augenda eſſet quantitas.

Singularis igitur negans convertitur ſimpliciter (ad modum Univerſalium) nunc in ſingularem, nunc in univerſalem. v. g. [Socrates non eſt Plato] ergo [Plato non eſt Socrates:] Item [Socrates non eſt brutum] ergo [nullum brutum eſt Socrates:] ſicut è contrà [nullum brutum eſt Socrates] ergo [Socrates non eſt brutum.] Sin eſſent hae propoſitiones negant…s particulares, non eſſent convertendae niſi per contrapoſitionem.

Reſpondeo. 3. Non in ſingulares tantùm, ſed & in alias univerſales aliquando convertitur particularis. v. g. [aliquot homines ſunt omnes Apoſtoli] ergo [omnes Apoſtoli ſunt homines] vel [omnes Apoſtoli ſunt aliquot homines.]

Hactenus vidimus, quomodo ſingulares differant a reliquis univerſalibus in affectionibus propoſitionis, Oppoſitione, ſcilicet, & Converſione; & iſtius differentiae rationem reddi non poſſe, ni ex noſtrâ theſe▪ propugnat igitur theſin noſtram, non adverſatur. Utut autem maximè nobis adverſaretur, Ramiſtas tamen nequaquam adjuvat, (quos habeo foreign opponentes; reliqui tacitè adverſantur dum in paradigmatis modorum propoſitiones ſingulares ponunt pro particularibus;) Ramiſtae namque Oppoſitionem, Converſionem, &c. Nihil curant: Si igitur in reliquis, de quibus ipſi agunt, cum univerſalibus conveni…ent ſatis eſt cur ipſi ſaltem noſtram theſin admittant.

Tertium ſic eſt. Propoſi…io univerſalis non concluditur in tertiâ figurâ, (h. e. ſecundum Ramum, in ſyllogiſmo ſimplici contracto;) at propoſitio ſingularis hic concluditur.

Sed neque hoc Ramiſtis opitulatur magis quàm priora, Illi enim rem negant, nec admi…tunt concluſionem Propriam in ſyllogiſmo contracto: Qui definitur a Ramo, Quando argumentum pro exemplo ita ſubjicitur particulari quaeſtioni, ut utramque partem antecedens, & aſſumptione affirmatum intelligatur; (ſi ergo quaeſtio ſemper ſit particularis, cer…è nunquam Propria ſecundum illos:) Explicat hoc Dounamus; Quaeſtio, inquit, debet eſſe particularis, non generalis, aut propria; Item, rationem reddens cur ſyllogiſmus proprius eſſe dicitur ex ut…âque prop… â non autem ex omnibus propriis, hanc aſſignat, Quia in contracto ſyllogiſmo concluſio ſemper particularis eſt, etiam quum utraque pars antecedentis eſt propria. Hoc igitur a Ramiſtis non urgendum muni dici praedicatum, nondum conſtat an ea praedicatio univerſalis ſit an particularis, quoniam utriuſque capax eſt.

Dari vero concluſiones ſingulares in tertiâ figurâ certiſſimum eſt (lic…t vix quiſquam hoc adverte…it.)

Ba-Da-Maro eſt poeta.
ras-rap.Maro eſt Virgilius. Ergo
ta.ti.Virgilius eſt poeta.

Item,

Ce-Fe-Maro non fuit Ovidius.
las-lap-Maro fuit Virgilius. Ergo
ten.ton.Virgilius non fuit Ovidius.

Etiam quum neutra praemiſſarum ſit ſingularis. v. g.

Ce-Fe-Nullum brutum eſt Socrates.
lip-riſ-Aliquod brutum eſt Bucephalus.
en.on.Bucephalus ergo non eſt Socrates▪

Item,

Ba-Da-Omne brutum eſt animal.
tip-tiſ.Aliquod brutum eſt Bucephalus. Ergo
a.i.Bucephalus eſt animal.

(Ubi, ſi major eſſet particularis, nihil conclude…et, eſſet enim ex puris particularibus.) Hoc toties fiet quoties praedicatum minoris eſt Individuum. Conſequentiae horum ſyllogiſmorum ex ſe ſatis patent: Quod ſi non, poſſent (ſi opus eſſet) ad primam figuram reducendo demōſtrari. Sed neque hoc officit noſtrae aſſertioni; Nam

Reſpondeo, (ut priùs.) Vi conſequentiae ſequitur de [Bucephalo] praedicari [Animal] affirmativè [Socratem] negativè, &c. neceſſitate conſequentis praedicantur foreign, quoniam ſubjectum eſt foreign.

2 Sed & in aliis quibuſdam univerſalibus eadem eſt difficultas. v. g. deſeptem planetis,

Hi ſeptem ſunt ſtellae erraticae. Sed

Hi ſeptem ſunt omnes planetae. Ergo

Omnes planetae ſunt ſtellae erraticae.

Triplex igitur haec differentia in propoſitione ſingulari ab aliis univerſalibus, neutiquam enervat aſſertionem noſtram, nec debilitat quicquam, (niſi propoſitionem ſingularem ideo diceremus univerſalem non omnino eſſe, quia ſemper eſt,) ſed ſupponit & confirmat. In ſingulis enim inſtantiis, poſito (vi conſequentiae) de tali ſubjecto fieri praedicationem, ſuppoſito interim quicquid de hoc ſubjecto dicitur dici foreign, infertur hujuſmodi praedicatio univerſalis: Quod ubi ſubjectum eſt vox communis ſecus accidit, poſito enim de ſubjecto communi

Propoſitio ergo categorica, vel eſt foreign, vel foreign. Haec foreign quae non de ſubjecto toto dicitur ſed quoad partem aliquam ſubjectivam: Illa foreign, quae de ſubjecto dicitur quoad totam ipſius latitudinem praedicandi. h. e. de partibus ſingulis ſubjectivis. Cujus ſubiectum ſi ſit vox communis & multis applicabilis, iis omnibus applicatur etiam praedicatum, prout in pleriſque univerſalibus; ſin vox ſic ſingularis & uni tantùm applicabilis, huic uni & praedicatum applicatur; prout in ſingularibus, & in propoſitionibus per Omne collectivum; (non enim eodem modo dicitur [omnes planetae ſunt ſeptem] & [omnes planetae ſunt ſtellae▪] alterum enim collectivè dicitur, alterum diſtributivè: Omnes diſtributivè idem eſt ac Singuli; Omnes collectivè eſt ſingulorum collectio, at ſingulorum collectio eſt ſingularis, eſt que totum (non univerſale▪ ſed) integrale; planetae ſunt ſeptem, at planetarum foreign unica eſt: Omne diſtributivum eſt ſyncategorematicum, Omne collectivum eſt categorematicum, eſt que pars ſubjecti; Unde non rectè concluditur, [Omnes planetae ſunt ſeptem, Sol & Luna ſunt planetae, Ergo, Sol & Luna ſunt ſeptem,] niſi aſſumeretur [Sol & Luna ſunt omnes planetae] non enim [Planetae] ſed [omnes Planetae] eſt ſubjectum majoris, eſſetque praedicatum minoris, ſu…itur enim collectivè.) Sive autem de ſingulis quibus attribuitur ſubjectum univerſale, ſive de uno cui attribuitur ſubjectum ſingulare, dicatur praedicatum, …trobique tamen nihil ſubjecti accipere licet de quo non dicetur praedicatum, quod ſecundum Ariſtotelem eſt formalis ratio propoſitionis univerſalis; quare & propoſitio de ſubjecto ſingulari eſt praedicatio foreign, ſive Dictum de Omni. Quod erat demonſtrandum.

Quantitas non differt realiter a re quantâ.

AD quaeſtionis reſolutionem, neceſſarium eſt de Diſtinctio. nibus in genere, aliquid praemittere. Diſtinctio ergo eſt vel Realis, Rationis, vel Modalis. Realis, quando extrema differunt ut res & res, ſine aliquâ intrinſecâ dependentiâ unius ad aliud; unde ſtatuuntur vulgò per divinam potentiam poſſe mutuò ſeparari. Modalis, quando differunt quidem ex parte rei▪ ita tamen ut alterum includat eſſentialem▪ reſpectum ſeu con…exionem ad alterum; unde non poſſunt ſeparatione mutuâ (h. e. ut utrumque ſeparatum exiſtat) ſeparari; eſt que inter rem & modum, vel (ſecundariò) inter modos ejuſdem rei, (modi tamen plerumque ſeparari poſſunt mutuò, ab invicem, non a ſubjectis.) Diſtinctio Rationis, quando unum aliquod a parte rei, concipitur ab intellect… ut diverſum; eſt que vel rationis ratiocinantis, vel ratiocinatae; haec …it per inadaequatos conceptus ejuſdem rei, & fundamentum aliquod habet in re; illa verò quando quid intelligitur ſub diverſis conceptibus ſine fundamento in re.

Per rem quantam, intelligo Materiam, quae eſt adaequatum ſubjectum quantitatis, cui primò in…ae…et, ſic Thomas. 1. q. …. a. 2. Forma nempe ſubſtantialis non eſt per ſe ſubjectum quantitatis, neque extenditur aut dividitur per ſe, ſed ad extenſionem & diviſionem materiae, non ſecus ac exiſtentia, & praeſentia localis, aut ſitus, aliique modi, ut & accidentia abſoluta, Calor, color, &c. (unde vel eſt modus ſubſtantialis, vel in hoc ſaltem imitatur naturam modorum. Siquis mallet totum Compoſitum dici ſubjectum quantitatis, mihi non nocet.

Aſſertio prima▪ Quantitas non diff…rt a ſubſtantiâ quantâ plus quàm modaliter. Probatur ex natu…â Modi, quam aſſignat Suarez. diſp. 7. ſect. 1 num. 17. Ubi ſupponit in rebus creatis praeter enti…ates earum quaſi ſubſtantiales & radicales (ut appellat) inveniri quoſdam m…dos reales, quae & ſunt aliquid poſitivum, & afficiunt ipſas entitates per ſeipſos, dando illis aliquid, quod eſt extra e…iſtentiam totam … individuam & exiſtentem; hi tamen modi ſunt ejuſmodi entitatis ut non addant propriam entitatem novam, ſed ſolùm modificant praeexiſtentem: & ſect. 1. n. 10. tam eſſentiale eſt, inquit, modo eſſe actu affixum & modificantem rem cujus eſt modus ut repugnet de potentiâ abſolutâ conſervari ſine illâ re, ſeu aliter quàm actu modificando illam. E contra verò, quae realiter differunt ut res & res, poſſunt ſaltem per divinam potentiam ſeparari, ut n. 22. & ſeq: Unde ſic diſputo, Quae non poſſunt per divinam potentiam ſeparari ſeparatione mutuâ, e… non differunt realiter; Sed quantitas & ſubſtantia quanta &c. Ergo. Major patet ex ſupra dictis. Minor probatur; Repug…at enim▪ quantitatem ſeparatam a re quantâ exiſtere, propter intrinſecam dependentiam quantitatis a materiâ; ſive enim eſſentia quantitatis conſiſtat in menſurabilitate, ſive in diviſibilitate, ſive in extenſione & poſitione partium extra partes, ſemper tamen manet neceſſaria connexio cum partibus materialibus; quomodo enim erit pars extra partem, ubi partes nullae ſunt? quomodo menſurabitur aliquid aut dividetur ubi nulla extenſio, nullae partes? quomodo dabitur figuratio & ſituatio ſeu partium poſitio ubi partes non ſunt. Dices, dantur partes quantitativae, licèt non materiales. Sed contra, vel partes extenſae ſunt partes materiales, vel materia non eſt quanta: ſin per quantitatem materia eſt quanta, erit quantitas extenſio partium materialium, quod quî fieri poteſt ubi non eſt materia? Iterum, figura & ſitus neceſſario conjunguntur; hinc Suarez d. 52. ſ. …. …. 10. Figura ut ſic non eſt poſitio (ſeu ſitus) ſed illa diſpoſitio totius in ordine ad locum ſecundum talem ordinem partium ex quâ ſequitur talis figura; (quis non hic videt partes figuratas & ſit…atas eaſdem eſſe?) ſi ergo figura ſequitur ad ſitū, non erit ubi non eſt ſitus, ſitus autem cùm ſit modus ſubſtantiae non poteſt eſſe ubi non eſt ſubſtantia, & per conſequens nec figura, ergo nec quantitas, quae ſine figurâ non eſt. Dices, quidni quantitas poſſit eſſe ſine figurâ? h. e. res ſine modo? Reſpondeo, poteſt eſſe quantitas ſine qualibet figura, non ſine omni; ſicut & corpus poteſt eſſe ſine quolibet particulari Ubi, non tamen ita quin ſit Alicubi; nec tamē ubicatio definit eſſe modus; Poſſunt ergo modi quilibet in actu exercito abeſſe a re modificatâ, non ſemper in actu ſignato, nempe quoties formaliter reſultant ex it ſà naturâ rei poſitâ: datâ verò tali extenſione & diſpoſitione par tium per quantitatem reſultat talis figuratio v. g. tribus lineis taliter diſpoſitis, reſultat protinus figura …ringularis.

Argumentum ſecundum. Quorum modi non differunt realiter ea nec ipſa differunt realiter; At modus ſubſtantiae & modus quantitatis non differunt realiter, Ergo nec ipſae. Majorem ſuppeditat …uarez, d. 7. ſ 1. n. 25. ubi ſtatuit duos modos ejuſdem rei differre modaliter, duos autem modos diverſarum rerum differre realiter; Modi, inquit, in re diſtincti, ut ſunt praeſentia localis v. g. & ſubſiſtentia humanitatis▪ aut comparantur tantum ut ſunt in …âdem re, & ſic diſtinguuntur ſolùm modaliter, qui quum ex ſe non habent propriā entitatem, etiam ex ſe non habent unde plus quam modaliter diſtinguantur, ne que ex re quam afficiunt plus diſtinguuntur, quia ſupponimus eſſe eandem, non habent ergo majorem diſtinctionem quàm modalem, & confirmatur, quia unuſquiſ que eorum habet identitatem aliquam cum illa re quam afficit, ergo in illâ & per illā habent aliquam identitatem inter ſe, ergo retinent ſolùm diſtinctionem modalem; at verò ſi inter ſe comparentur modi afficientes res diverſas, ſive illi modi ſint ejuſdem rationis ut duae ſubſiſtentiae duorum hominum, ſive diverſarum rationum ut ſeſſio unius & ſubſiſtentia alterius, ſic diſtinctio eſt realis, non ratione ipſorū, ſed rerum in quibus ſunt, nam unuſquiſ que habet identitatem aliquam cum re quam afficit, & illae res diſtinguuntur inter ſe realiter, ergo & modi ratione illarum. Haec ille. Realis igitur identitas modorum arguit realem identitatem rerum modificatarum. Ad Minorem devenio, quòd modus quantitatis non differt realiter a modo ſubſtantiae; inſto in Figurâ & Situ. Figura enim eſt modus quantitatis, & ſitus modus ſubſtantiae, nec tamen differunt realiter. Quòd figura ſit modus quantitatis, in confeſſo eſt apud omnes; Sic Smiglecius, Figura non eſt terminus quantitatis, ſed terminorum quantitatis diſpoſitio. quid hoc aliud quàm modus? Scheiblerus in Metaph. Figura, inquit, eſt qualitas modificans quantitatis terminos, unde … non convenit quantitas, ei conſequenter nec figura, quae modus illius eſt, convenire poteſt. Scaliger etiam ait, Figuram non eſſe quantitatem, ſed in quantitate. Suarez item diſp. 7. ſ. 2. n. 10. Eſt ergo figura modus quantitatis▪ Situm eſſe modū ſubſtantiae non minùs patet. Smigl. Situs eſt diſpoſitio partium corporis in loco; quid hoc aliud quàm modus? Scheiblerus, Ex…ſtimo, inquit, ſitum non ſignificare peculiarem entitatem, ſed ſignificare modum quendam in …â re quae denominatur, neque enim apparet indicium unde ſumatur realis diſtinctio; Unde definit ſitum, accidens ſecundum quod corpus habet ordinem ſuarum partium in Ubi. Suarez, relinquitur, inquit, ut dicamus ſitum ſeu poſitionem eſſe aliquem intrinſecum modum corporis ſituatia quo ſic denominatur ſedens au… jaciens aut aliquid ſimile. Eſt ergo ſitus modus ſubſtantiae. Figuram verò & ſitum non differre realiter patet; nam eadem partium diſpoſitio quae in ordine ad totum dicitur figura, in ordine ad locum dicitur ſitus; quod cum ſit tantum reſpectus rationis, non ſufficit ad diſtinctionem …ealem, imò vix rationis ratiocinatae. Hinc Smiglecius, eſt ſitus, inquit, figura quaedam corporis prout exiſtit in loco, eademque figura ut reſpicit corpus in ſeipſo eſt figura corporis pertinens ad qualitatem, ut verò eſt figura corporis in ordine ad locum ſe… figura poſitionis partium corporis in loco, ita pertinet ad praedicamentum ſitûs. Nec aliter Suarez; quum enim inter ſpecies ſitûs enumerâſſet aſperum & laeve, hinc, inquit, videtur ſequi etiam curvum & rectum, prout praeciſè oriuntur ex poſitione partium in loco pertinere ad praedicamentum ſitûs, quia etiam illae differentiae dicunt quandam diſpoſitionem totius conſurgentem ex poſitione partium, quod, inquit, admittere non eſt magnum inconveniens, nam revera ſtatio & ſeſſio ratione rectitudinis & curvitatis maximè differunt, non quòd ipſa figura ut ſic ſit poſitio (ſeu ſitus) & pertineat ad hoc praedicamentum, ſed illa diſpoſitio totius in ordine ad locum ſecundum talem ordinem partium, ex quâ ſequitur talis figura. Figura ergo & ſitus, quorum illa quantitatis, hic ſubſtantiae modus eſt, non magis differunt quàm ratione; quare nec eorum ſubjecta.

Argumentum tertium. Entia realiter diſtincta non poſſunt fundare …undem modum; ſed Subſtantia & quantitas fundant …undem modum. Ergo. Praecedens argumentum proceſſit de ſubjectis adaequatis, quòd duo modi in diverſis ſubjectis realiter differant, hoc procedit de ſubjectis partialibus & inadaequatis, quòd duo entia realiter diſtincta non poſſint eſſe ſubjecta partialia ejuſdem modi; ſed ſubſtantia & quantitas ſunt ſubjecta partialiae ejuſdem numero modi. Ergo. Majorem ponit Suarez, d 7. ſ. 2. n. 16. Patet etiam: ſic enim idem realiter differ…et a ſeipſo: nam ſitus v. g. ſi fundatur in ſubſtantiâ ſimul & quantitate, cumutriſque identificatur, quae ſi realiter diſtinguantur, …a, quae cum his ſunt realiter eadem, realiter inter ſe differunt, & ſitus, ſi utriſque idem, a ſeipſo differet: Dices, unio formae cum materiâ eſt modus, fundatur tamen in utroque extremo quae realiter differunt, nam materia & forma uniuntur, quare & idem modus in rebus realiter diſtinctis. Reſpondeo, unio qua uniuntur materia & forma non ſimplex eſt, ſed duplex, una in materiâ per quam ipſa unitur formae, alia in formâ per quam ipſa unitur materiae. Sicut in relationibus, v. g. Socrates & Plato ſunt ſimiles (puta in albedine) non tamen per eandem ſimilitudinem ſed per diverſam, relatum enim & correlatum referuntur ad invicem per relationes diverſas; nec enim relatio patris ad filium eadem eſt cum relatione filii ad patrem; & licèt in relationibus ejuſdem nominis res non ſit adeò perſpicua, ratio tamen eadem eſt, habent enim diſtincta fundamenta; ſic ſimilitudo Socratis ad Platonem fundatur in albedine Socratis, ſimilitudo Platonis ad Socratem in albedine Platonis, quae fundamenta cùm ſint realiter diſtincta, ita & relationes quae cum fundamentis identificantur: ut autem Socrates & Plato ſunt ſimiles per duas realiter diſtinctas ſimilitudines, ita materia & forma uniuntur per duas realiter diſtinctas uniones (ſi ſaltem ipſae materia & forma realiter diſtinguantur.)

Minor ſequitur, Inſubſtantiâ ſimul & quantitate fundatur idem modus. Quod enim fundatur in ſubſt…tiâ quatenus qu…tâ, & reſultat ex ipſ… quantitate, illud fundatur in ſubſtantiâ ſimul & quantitate; Sed ſic figura, & ſitus. Ergo. Quòd Figura ſit modus quantitatis, ſuprà oſtenſum eſt; Quòd non ultimatim fundetur in quantitate quin & ſubſtantiam modificet, patet ex ipſâ deſcriptione quam habet Suarez, diſp. 42. ſ. 3. n. 15. quòd ſit, ``modus quidam reſultans ex corpore ``ex terminatione magnitudinis; eſt ergo modus in corpore reſultans ex quātitate, ſubſtantiā pariter & quantitatē modificans▪ Nec enim negari poteſt, ipſum corpus, ejuſque partes ſubſtantiales & entitativas (quas vocant) eandem figurationem & eoſdem terminos habere quos habet quantitas. Idem de Situ dicendum eſt. Quòd …itus ſit modus ſubſtantiae ita notum eſt ut nihil magis; quòd autem non in ſubſtantiâ purâ fundetur, ſed in ſubſtantiâ quantâ▪ aequè patet. Smiglecius, reſtri…gitur (inquit) ſitus ad corpus; ad ſituationem enim requiruntur extenſio, & multitudo partium materialium, at extenſio & materialitas non reperiuntur niſi in materialibus. Duo nempe requirit ad ſituationē, extenſionem, quae eſt a quantitate, & partes materiales, a ſubſtantiâ; fundatur ergo ſitus in ſubſtantiâ ſimul & quantitate. Pariter Suarez. diſp. 61. eâdem ratione negat ſitum ſubſtantiis incorporeis, nempe quia partes non habent ſed ſint…otae in toto & totae in qualibet parte▪ Figura igitur quae eſt modus quantitatis, & ſitus, qui eſt modus ſubſtantiae, non fundantur vel in ſubſtantiâ ſolâ, vel in ſolâ quantitate, ſed in ſubſtantiâ ſimul & quantitate, ſeu in ſubſtantiâ quantâ; Cùm autem idem modus non fundetur in diverſis realiter ſubjectis ne quidem partialibus ſequitur, ſubſtantiam & quantitatem non eſſe realiter diverſa. Nec dicendum eſt, unum eſſe ſitum ſubſtantiae, alterum quantit… tis: ſi corpus enim tuetur a proprio ſitu ſine quantitate (idem valet de extenſ…one, poſitione partium extra partes, & reliquis officiis quan…i…atis) quid opus eſt aliâ ſituatione à quantitate? imò ſubſtantia eſſet quanta ſine quantitate, ſitus enim ponit partes extra partes in toto, quod eſt formale quantitatis▪ Confirmari poſſet ulteriùs ex …o quòd figura ſit modus quantitatis, ſitus verò modus ſubſtantiae, figura autem & ſitus non differant realiter, nedum modaliter, & quidem vix ratione ratiocinatâ; idem ergo modus in ſubſtantiâ fundatur ſimul & quantitate; Sed de his ſupra. Atque hactenus Aſſertio prima.

Aſſertio ſecunda. Probabile eſt neque modaliter differre ſubſtantiam a quantitate, ſed tantùm ratione ratiocinatâ. Ad diſtinctionem rationis ratiocinatae requi…itur diſtinctio conceptuum cum unitate & indiſtinctione a parte rei: Hinc Suarez, d. 7. ſ. 2. n. 28. ut diſtinctio (inquit) judicetur rationis & non rei, ſatis eſt ut praeter diſtinctionem conceptuum nullum inveniatur ſignum ad diſtinctionem modalem aut realem cognoſcendam, nam cùm diſtinctiones non multiplicandae ſint ſine cauſa, & ſola diſtinctio conceptuum non ſufficiat ad inferendam majorem diſtinctionem, quandocunque cum illâ diſtinctione conceptuū non adjungitur aliud ſignū majoris diſtinctionis, judicanda ſemper eſt diſtinctio rationis & non rei: hinc infert, ``quandocunque conſtat aliqua, quae in re unita & conjuncta ſunt, ita eſſe in conceptibus objectivis diſtincta, ut in re & individuo ſint prorſus inſeparabilia, tam mutuò quam non mutuò, tum magnum & fere certum eſt argumentum non diſtingui actu in re ſed ratione ratiocinatâ. Haec ille. Cum ergo in materiâ & quantita re nullum appareat ſignum realis aut quidem modalis diſtinctionis, ſeparationis mutuae vel non mutuae, tam ex potentiâ ordinar…â quàm abſolutâ, cùm quantitativa extenſio formaliter reſultet ex partibus entitativis; probabile eſt, non differre plus quàm ratione. Atque hoc concedit Suarez paenè, niſi quod myſterium Euchariſtiae impediret, diſt. 7. ſ. 2. n. 10. per myſterium (inquit) Euchariſtiae certiùs nobis conſtat, quantitatem eſſe rem diſtinctam a materiâ, quàm per cognitionem naturalem conſtare potuiſſet. Videmus ergo unde Jeſuitarum pertinacia de reali quantitatis diſtinctione, ne ſcilicet periret myſterium Tranſubſtantiationis; quod illi de fide tenent, nos pari confidentiâ negamus. Adjungam argumentum ipſius Suarez, quo probat ille durationem non diſtingui ex parte rei ab exiſtentiâ rei durantis, diſt. 59. ſ, 1. n. 8. quia exiſtentia inſeparabilis eſt a parte rei a duratione▪ & … contrario duratio ab exiſtenti…, & in unaquaque re utraque eſt aequè variabilis vel invariabilis, ut ſi exiſtentia ſit omnino neceſſaria, etiam duratio; ſi illa corruptibilis vel incorruptibilis, haee ſimiliter; ſi altera permane…s, etiam altera; ſi una ſucceſſiva, etiam altera; ergo a parte rei non diſtinguitur. Haec ille, de exiſtentiâ & duratione. Pariter ego deſubſtanti… & quantitate, ubi materia ibi quantitas & contra, ſi materia non exiſtat ſine quantitate (ut fatetur ipſe, d. 7. ſ. 2. n. 11.) nec etiam quantitas ſine materiâ (quicquid ille contrà garriat in Tranſubſtantiatione,) ſi materia ingenerabilis & incorruptibilis ſic quantitas, ſi in augmentatione acqui…itur aut in diminution deperditur aliquid materiae ſic & quantitatis, ſi in rareſactione & condenſatione manet eadem materia ſic & eadem quantitas, ſi in his motibus variantur termini materiae ſic & quantitatis, denique cùm ſint aequè ſeparabiles aut …nſeparabiles, aequè variabiles & invariabiles, nullum apparet indicium cur plus quàm ratione ratiocinat▪ diſtinguantur. Concludo igitur, quòd materia & quantitas non diſtinguuntur inter ſe realiter, ut res & res, & (probabiliter) neque modaliter, ſed tantùm ratione ratiocinata, h. e. ut inadaequati conceptus ejuſdem rei.

Alia prae manibus erant quae put…ſſem annexuiſſe; ſed editio poſthuma, eſto & abortiva.

FINIS.

End of the text · John Wallis, Truth Tried (1643)