Reader
The Signal Loyalty and Devotion of Gods Saints Part 2 · William Prynne

The Signal Loyalty and Devotion of Gods Saints Part 2, Part 2 · Chapter 8 · Floating text 9

Die Jovis, id eſt 16 die Julii, videlicet 17 Calend. Ordo coronationis Richardi ſecun▪ di.Auguſti, vigilia ſancti Kenelmi Regis, convenientibus Archiepiſcopo et Epiſcopis Regnique Proceribus ad Weſtmonaſt. ſummo mane, ordinata proceſsione Monachorum in capis, Epiſcopi cum Monachis ad oſtium Regii thalami pervenerunt, et paratum Regem reperientes …idem, per manus qui ejus lateribus aſtiterunt, perduxerunt in Eccleſiam Sancti Petri, cantantes Antiphonam in honorem Apoſtoli, cum oratione competenti adjuncta et hac oratione: Deus humilium viſitator, qui nos tua miſericordia conſolaris, praetende ſuper famulum tuum Regem noſtrum miſericordiam tuam, ut per eum tuum in nobis adeſſe ſentiamus adventum. Rex verò mox ut altare pervenit, proſtravit ſe folo tenùs ante altare, pavimentum autem ſtratum fuit palliis et tapetis. Proſecuta ut diximus oratione, Archiepiſcopus cum Epiſcopis qui aderant, proſtravit ſe ſuper pavimentum circa Regem. Interim duo Epiſcopi Letaniam devote cantarunt. Qua expleta, erectus Rex, ductus eſt ad ſedem▪ſuam▪ Choro hanc▪ Antiphonam decantante, Firmetur manus tua. Tunc Epiſcopus ſermonem fecit de materia Regis et Regni ad populum, qualiter Rex ſe haberet in populo, & in quibus populus ſibi debuit obedire. Quo completo, juravit Rex coram Archiepiſcopo et Proceribus qui ibi aderant, quoniam ipſi ſoli ejus juramentum audire potuerunt, quòd Eccleſiam ſuis permitteret gaudere libertatibus, et Iuramentum regis ante coronationem ſuam.eam ac Miniſtros ejus honoraret, et fidem rectam teneret, rapacitatem et omnes iniquitates in omnibus gradibus interdiceret. Secundò, ut leges terrae bonas ubique ſervari faceret, et praecipuè leges S. Edwardi Regis et Confeſſoris qui in eadem requieſcit Eccleſia, et malas leges faceret abrogari. Tertiò, ut non eſſet perſonarum acceptor, ſed judicium rectum inter virum et virum faceret, et praecipuè miſericordiam obſervaret▪ ſicut ſibi ſuam indulgeat miſericordiā clemens, et miſericors Deus. Quibus expletis, Archiepiſcopus praecedente eum Mareſchallo Angliae Domino Henrico Percy, convertit ſe ad omnes plagas Eccleſiae, indicans populo Regium juramentum, et quaerens, ſi ſe tali Principi ac Rectori ſubjicere et ejus juſſionibus obtemperare vellent? Et reſponſum eſt à plebe tiſone clamore, quòd libenter ſibi parere vellent. Archiepiſcopus Regem his orationibus benedixit, videlicet, Omnipotens et ſempiterne Deus, benedic Preces dicendae in coronatione.Domine hunc Regem noſtrum, qui regna omnium moderaris à ſaeculo, tali eum benedictione glorifica, ut Davidicae teneat ſublimitatis ſeept…um, et glorificatus in ejus propitius reperiatur merito; da ei tuo inſpiramine, cum manſuetudine ita regere populum, ſicut Solomon feciſti reg…um obtinere pacificum. Tibi cum timore ſemper ſit ſubditus, tibique militet cum quiete; ſit tuo clypeo protectus cum Proce…ibus, et ubique tua gratia victor exiſtat. Honorifica eum prae cunctis regibus gentium. Felix populis dominetur, et faeliciter eum nationes adorent, vivat in gentium catervis magnanimus, ſit in judiciis aequitatis ſingularis, locupletet eum tua praedives gratia, fru…tiferam habeat patriam, et ejus liberis tribuas profutura. Praeſta ei prolixitatem vitae per tempora, ut in diebus ejus oriatur juſticia, à te robuſtum teneat regiminis ſolium, et cum jucunditate et juſticia aeterno gloriatur in regno. Iſta praemiſſa benedictio poſt primam orationem ad modum praefationis ab Archiepiſcopo cantabitur, qua cantata, dicta eſt & alia oratio ſuper eum, ſcilicet; Deus ineffabilis, cum Antiphona, Comfortare & eſto vir fortis, &c. Tunc Archiepiſcopus acceſſit ad eum, & veſtimenta ſua diſcindens manibus ſuis à ſummo uſque ad imum, ex…it eum praeter camiſiam veſtimentis ſuis. Cuſtodes verò quinque portuum ex officio tam in proceſſione quam in unctione & Miſſa, et poſt Miſſam dum iret ad palatium ab Eccleſia, ſemper tenuerunt umbraculum ſericum magnum coloris aërii, 4. haſtis per quatuor angulos colligatum. Sed non obſtante umbraculo ſupradicto, mox antequam Archiepiſcopus eum ſuis veſtibus exuiſſet, allatus eſt pannus aureus à comitibus,. ſub quo latuit dum unctionis perciperet Sac…amenta. Archiepiſcopus (ut diximus) eo nudato, unxit manus ejus de oleo ſanctificato, undè uncti fuerunt Reges & Prophetae, & ſicut unxit Samuel Davidem in regem, ut ſis benedictus & conſtitutus Rex in regno iſto ſuper populum iſtum, quem Dominus Deus tuus dedit tibi ad regendum & gube…nandum. Item dixit orationem, Propice omnipotens Deus. Poſt haec unxit Archiepiſcopus caput ejus, & pectus, & ſcapulas, ambaſque compages brachiorum, dicens: Unguantur caput iſtud, pectus, & ſcapulae, & compages brachiorum de oleo ſanctificato, &c. ut ſupra. Et interim chorus cantavit Antiphonam, Unxerunt regem Salomonem in Gyan, Sadock Sacerdos, & Nathan Propheta, & aſcendentes laeti dixerunt, vivat. Alleluia. Poſtquam ſubjunxit Metropolitanus, Deus dei filius Jeſus Chriſtus dominus noſter, qui à Patre oleo exultationis unctus eſt prae participibu… ſuis, ipſe per praeſentem ſacri unguinis infuſionem ſpiritum paracleti ſuper caput tuum infundat, benedictionemque eandem uſque inte…iora cordis tui penetrare faciat, quatenus hoc viſibili & tractabili dono inviſibilia percipere & temporali regno juſtis moderaminibus executo aeternaliter cum …o regnare merearis. Mox finita oratione, Archiepiſcopus cum Epiſcopis, hymnum, Veni creator ſpiritus, rege interim proſtrato in longa venia, & circa cum Metropolitano cum ſuffraganeis ſuis. Expleto hymno, erectus eſt Rex ab Archiepiſcopo, & indutus eſt primò tunica S. Ed. & poſt ejuſdem dalmatica, projecta circa collum ejus ſtola, Archiepiſcopo orationes competentes interim proſequente. Poſt haec Archiepiſcopus cum Epiſcopis tradidit ei gladium, ita dicens: Accipe gladium per manus Epiſcoporum, licèt indignas, vice tamen & autoritate ſanctorum Apoſtolorum conſecratas tibi regaliter impoſitum, noſtraeque benedictionis officio defenſionem ſanctae Eccleſiae divinitus ordinatum, & eſto memor de Pſalmiſta qui prophetavit, dicens: Accingere gladio tuo ſuper femur tuum potentiſſime, ut per eundem vim aequitatis exerceas, molem iniquitatis potenter deſtruas, & ſanctam Dei Eccleſiam, ejuſque fideles propugnando protegas, nec minus ſub fide ſalſos quam Chriſtiani nominis hoſtes execreris ac deſtruas; viduas & pupillos clementer adjuves ac defendas, deſolata reſtaures, reſtaurata conſerves, uleiſcaris injuſta, confirmes bene diſpoſita, quatenus haec in agendo virtutum triumpho glorioſus juſticiae cultor egregius, cum mundi ſalvatore, cujus typum geris in nomine, ſine fine merea is regnare. Tunc duo Comites eum gladio accinxerunt: quo facto, A…chiepiſcopus armil…as dedit ei, dicens: Accipe armilla ſinceritatis & ſaprentiae, divinaeque circundationis indicium, quibus intelligas omnes operationes tuas contra hoſtes viſibiles & inviſibiles poſſe eſſe munitas. Poſteà induit eum Archiepiſcopus regali pallio, ita dicens: Accipe pallium quatuor nunciis formatum, per quod intelligas quatuor mundi partes divinae poteſtati eſſe ſubjectas, nec quenquam poſſe faeliciter regnare in terris, niſi cui poteſtas regnandi fuerit collata de coelis. Interim dum Archiepiſcopus benedixit coronam regiam duo Comites calcaria verunt, ad quorum officium pertinebat. Benedicta corona Archiepiſcopus impoſuit ſuper caput, dicens: Coronat te Deus corona gloriae atque juſticiae, honore & opere fortitudinis, ut per officium noſtrae benedictionis, cum fide recta, & multiplici bonorum operum fructu ad coronam pervenias regni perpetui. Tunc dedit ei Archiepiſcopus anulum, cum his verbis: A…cipe anulum regiae dignitatis, & per hunc, vitae catholicae fidei ſignaculunr, quia ut hodie ordinaris caput & princeps regni ac populi, ita perſeverabis author & ſtabilitor Chriſtianitatis & chriſtianae fidei, ut faelix in opere, locuples in fide, cum rege regum glorieris. Statim poſt haec acceſſit Dominus de Furneval, ex officio offerens ei rubeam chirothecam, quam Archiepiſcopus benedixit & impoſuit manui regiae, dans ei ſceptrum his verbis, dicens: Accipe ſceptrum regiae poteſtatis inſigne, virgam ſcilicet regni rectam, virgam virtutis qua te ipſum bene regas, ſanctam Eccleſiam, populum videlicet chriſtianū tibi à Deo commiſſum, regia virtute ab improbis defendas, pravos corrigas, rectos pontifices, & ut viam rectam tenere poſſint tuo juvamine dirigas, quatenus de temporali regno ad aeternum regnum pervenias. Tunc dedit ei Archiepiſc. virgam in alia manu, habentē in ſummitate columbā, nam ſceptrum quod ſuſceperat conſurrexit de rotundo globo aureo quē tenebat in manu chirothecata, & habebat in ſummitate ſignum crucis, & accepit virgam praedict. cum verbis hi…: Accipe virgā virtutis & aequitatis qua intelligas te mulcere pios, et terrere rep…obos, errantes viam doce, lapſiſ que manum porrige, diſpe…daſ…e ſuperbos, & releves humiles, ut apereat … Jeſus Chriſtus Dominus noſter. Poſt haec benedictus eſt Rex ab Archiepiſcopo ita dicente: Benedicat te Deus cuſtodiatque te, ſieut te voluit ſuper populum ſuum eſſe regem, ita in prae enti ſaeculo felicem aeternae felicitatis t…ibuat eſſe conſoîtem. His itaque peractis, oſculatus eſt Rex Epiſcopos omnes & Abbates, à quibus ſtatim ductus eſt poſtea ad regale ſolium, Epiſcopis inchoantibus hymnum Te Deum Laudamus. Finis to hymno, Archiepiſcopus ita eum allocutus eſt: Sta & retine amodo locum quem hucuſque paterna ſucceſſione tenuiſti haereditarie, indico tibi delegatum per authoritatem Dei omnipotentis, & praeſentem …raditionem noſtram, ſcilicet omnium Epiſcoporum caeterorumque Dei ſervorum, & quantò clerum ſacris altaribus propinquiorem, tantò ei potiorem in locis congruis honorem impendere memineris, quatenùs mediator Dei & hominum, te mediatorem plebis in hoc regni ſolio confirmet, & in regnum aeternum regnare faciat Jeſus Chriſtus Dominus noſter.Solemnizatio miſſae in die cor…nationis.

His itaque peractis, inchoata eſt miſſa congruens coronationi regiae, cujus officium fuit, Protector noſter aſpice Deus, &c. Epiſt. Subjecti eſtote omni humanae creaturae propter Deum, &c. Gradale. Dirigatur Domine oratio mea. Alleluiah. Domine in virtute. Evangelium. Abeuntes Phariſaei: quod legit Epiſcopus Elienſis, Epiſtolam Epiſcopus Wigornienſ. Offertorium. Intende orationi meae Rex meus. Lecto Evangelio, Rex de regali ſolio ductus eſt ad offerendum. Primo igitur obtulit Archiepiſcopo gladium ſuum quem ſuſceperat, & poſtea quantum placuit, ſed non minus marca propter conſuetudinem: nam plus poteſt offerre Deo & ſancto Petro ſi placuerit. Poſt oblationem pecuniae, obtulit Archiepiſeopo panem & vinum ad modum Monachorum, undè poſteà, tam Metropolitanus, quàm ipſe Rex, communicati fuerunt. Quo facto, Comes ad cujus officium pertinebat portare gladium coram Rege, gladium quem obtulerat dato precio redemit, & aſſumens eum, portabat coram illo. Percelebrata miſſa uſque ac communionem reductus eſt Rex ad altare, & genuflexo coram Archiepiſcopo, dixit, confiteor. Quo abſoluto, communicatus eſt, & iterum reductus eſt ad ſedem ſuam. Interea praeparavit ſe quidam miles Dominus Johannes cognomento Dimmock, qui clamabat ſe Iohannes Dymock athleta regis.habere jus ad defendendum jura Regis illo die, & etiam ſi opus eſſet duello cōfligendum, ſi aliquis praeſumeret affirmare Regem non habere jus in regno Angliae, quanquā per ante Dominus Baldwinus Frevill idem officium calumniaſſet, ſed minimè obtinuiſſet. Iſte ergo Dominus Johannes memoratus circa ſinem Miſſae inceſſit ad valvas Eccleſiae armatus decentiſſimè, inſidens dextrarium pulcherimè phaleratum, caput etiam & pectus armatum, quem idem Dominus Johannes aſſumpſit de ſtabulo regio, utens videlicet avita conſuetudine tam in aequo quàm armis eligendis de theſauro Regis. Nam & optimum equum praeter unum, & praeter unam praecipuam armaturam facturus dictum officium elegit ad vota ſua. Veniens igitur ad oſtium Monaſterii, praeequitantibus duobus, qui ejus lanceā & cly peum porta verunt, expecta vit ibidem ſinem Miſſae. Mareſchallus antem Dom. Henr: Percye facturus viam coram Rege cum Seneſchallo Angliae, ſcilicet Duce & Conſtabulario Dom. Tho. Woodſtock atque fratre ejuſdem Mareſcalli Domino Thoma Percy, qui omnes magnos inequitavêre dextrarios, venit ad dictum militem, dicens, non debere eum ea hora venire, ſed quod uſque ad prandium Regis differret adventum ſuum. Qua propter monuit ut rediret, et depoſito tanto onere armorum, quieſceret ad illud tempus. Miles verò juxta conſilium Marelchalli facturus abſceſſit. Illicò poſt deceſſum militis praeequitantibus Regem Dominis ſupradictis ſuper dextrarios ſuos, necnon praecedente magno numero diverſi generis hiſtrionum, portatus eſt in humeris militum uſque ad regale palatium, ductus quoque in cameram, pauliſper quievit: debilis enim fuerat prae labore parum commedens. Poſtea veniens in aulam, creavit quatuor novos Comites antequam acceſſit ad menſam. Dominum namque Thomam Woodſtock avunculum ſuum Comitem Buckingam, datis ſibi milles marcis annuatim de theſauro regio donec ſibi de terris tanti valoris providiſſet. Dominum etiam Gifardum de Angoliſmo quondam magiſtrum ſuum fecit comitem Huntington, datis inſuper ſibi mille ma…is annuis uſquequo providiſſet ſibi de redditibus tanti valoris: Domino de Moubray dedit comitatum Notyngamiae, et Domino Henrico Percy Northumbriae comitatum: Milites quoque fecit novem eodem die. Q…ibus expleti…, aſcendit ad menſam, ubi epulabantur cum eo ſplendidè Epiſcopi, Comites & Barones, et innumera multitudo plebis confluxerat in illam aulam praegrandem, quòd niſi Dux Lancaſtriae, videlicet Seneſcallus Angliae, et Comes Buckinghamiae regni Conſtabularius, et Dominus Henricus Percy Mareſchallus, cum multis aliis, viam ſuper equos grandes ſervientibus in aula feciſſent, ferentes fercula ad convivas minimè pernetraſſent. Si numerare contenderem convivii apparatum, divitias utenſilium, va…ietatem ferculorum, forſitan lector percuſſus tam tantarum rerum precio quàm magnitudine credere formidaret. Unum ſolum quod ad magnificentiam Coronatio Regis.regiam oſtendendam fuerat ordinatum, aliis omiſſis aeſtimo proferendum. In medio regalis palati, elevata fuerat quaedam columna marmorea, concava ſuper certos gradus, cujus ſummitatem occupabat grandis aurata aquila, ſub cujus pedibus in capitello columnae per quatuor partes vina diverſi generis dec…rrebant per totum diem eoronationis regiae, nec erat qui aliquem vel panperem virum haurire vetaret: facta eſt coronatio haec anno 11. aetatis ipſius regis.

In craſtino facta eſt generalis proceſſio pro Rege et pace Generalis proc…ſſio.regni, cui reveſtiti interfuerunt omnes Praelati, videlicet Archiepiſcopus cum Epiſcopis et Abbatibus qui coronationi interfuerant, necnon ipſe Dux cum Magnatibus et Plebis multitudine copioſa. In progreſſu autem proceſſionis concionatus eſt ad populum Epiſcopus Roffenſis, hortans ut diſſentiones et diſcordiae ortae, et diu continuatae, inter plebem et Dominos ſopirentur, probans per multa argumenta hujuſcemodi diflentiones Deo plurimum diſplicere: hortatus inſuper Dominos, ne tantis de caetero ſine cauſa taxationibus populum onerarent. Monuit etiam ut ſi cauſa ſubeſſet rationabilis qua oporteret eos omninò juvare Regem & Regnum, ut patienter Conc. Roff. Ep.& ſine murmure atque ſeditionis ſcrupulo facerent quod oporteret Inſuper exhortatur eos generaliter qui Regi puero & innocenti adhaererent, ut relictis vitiis quibus inſerviebant, videlicet ſtupris in fornicationibus, & adulteriis, ejus puritati & innocentiae ſe conformare ſtuderent, aſſerens hoc omninò patri patriae oportunum, perfacileque regi a recto deviare, regnum & populum periclitari, ſi tales eſſent qui ei ſedulò & ejus conſilio miniſtrarent. Sermone finito, Domini & univerſi Praelati ad ſua ſecedunt.