Reader
The Reduction of a Digresser · Richard Baxter

The Reduction of a Digresser, Quotation 7

Cyrillus, Hierosol. Cateches. 6. pag. 46, 47, 48. is large on this.

Dicimus non quae oportet de Deo; nam ei soli haec nota sunt: Sed quae pro suo modulo capere natura humana potest, & quae imbecillitas nostra ferre valet. Non enim Quid sit Deus exponimus: Nam candide nos accuratam de eo cognitionem non habere confitemur. Quam ignorantiam agnoscentes, magnam de Deo cognitionem profitemur.—At dicet quispiam, Si comprehendi nequit essentia Divina, quid est quod tu de his enarras? &c. Laude Dominum decorare, non exprimere verbis aggredior, &c. Quid igitur, dicet aliquis, nonne scriptum est quod Angeli caelorum vident semper faciem patris mei qui in caelis est? At vident Angeli non sicut Deus est, sed quatenus ipsi capere possunt, &c. Cum igitur Angeli nesciant, nullus homo suam erubescat inscitiam, & ignorantiam confiteri, tum ego qui nunc loquor, tum omnes omnium temporum homines. Quin etiam quomodo enunciare non possumus: Nam quomodo possem eum verbis exprimere, qui ipse dedit ut verba promam? Ego qui Animam habeo nec ejus formam lineamentave possum exprimere, quomodo conservatorem animae enunciare potero?

Cyrillus Alexandr. To. 1. Thesaur. li. 11. c. 1. Especially near the end, is full for the same as the former cited Authors, as he doth in divers other places. And in Commentary on John among Cyrill's Works, but indeed Clictoveus, it is frequent. As li. 1. c. 13. Nam quemadmodum quamvis nullus novit quidnam secundum naturam Deus sit, Justificatur tamen per fidem quum credat praemia illum redditurum quaerentibus eum: sic et si operum ejus rationem ignorat, quum tamen fide omnia illum posse non dubitet, non contemnenda tamen probitatis hujus praemia consequetur.

And li. 9. c. 34. Sed nullus naturae Deitatis capax intellectus est. Ac ideo furiosus est qui audet temeraria scrutatione rimari quidnam Deus secundum naturam est. Ʋmbris tamen & aenigmatibus ut in speculo, &c.

Augustin. de Trinitat. reproves three sorts of Errours about God, in the entrance, lib. 1. cap. 1. 1. Those that judge of spiritual things by corporeal. The second is those Qui secundum humani animi naturam vel affectum de Deo sentiunt, siquid sentiunt. 3, Those that do indeed endeavour to transcend the mutable creature that they may raise their intention to God, sed mortalitatis onere praegravati, cum & videri volunt scire quod nesciunt, & quod volunt scire non possunt, praesumptiones opinionum suarum audacius affirmando, intercludunt sibimet intelligentiae vias, magis eligentes sententiam suam non corrigere perversam, quam mutare defensam, &c.—Quae vero proprie de Deo dicuntur, quanquam in nulla creatura inveniuntur, raro ponit Scriptura Divina, &c.

Clemens Alexandr. Stromat. li. 5. commends Plato for saying that God cannot be expressed by words, as agreeing with Scripture; and himself addeth that he is neither Genus, Species, differentia, individuum, numerus, accidens, nec cui aliquid accidit, totum, pars, &c. Et ideo est figurae expers, & quod nominari non potest. Et si aliquando eum nominemus, non proprie vocantes aut Ʋnum, aut Bonum, aut Mentem, aut ipsum id quod est, aut Patrem, aut Deum, aut Creatorem, aut Dominum: non id dicimus tanquam nomen ejus proferentes, sed propter ejus potestatem pulchris utimur nominibus, ut in aliis non aberrans, his inniti possit cogitatio, &c. I use Hervetus translation.

Irenaeus li. 2. cap. 16.

Est autem & super haec & propter haec inenarrabilis: sensus enim capax omnium bene & recte dicetur, sed non similis hominum sensui: Et lumen rectissime dicetur; sed nihil simile ei, quod est secundum nos lumini. Si autem est in reliquis hominibus, nulli similis erit omnium pater hominum pusillitati: & dicitur quidem secundum haec propter dilectionem, sentitur autem super haec secundum magnitudinem.

Justin Martyr Serm. ad Gent. exhort.

Intellexit (Plato) Deum non indicasse illi (Mosi) nomen suum proprium. Nullum enim potest Deo convenire proprié.

Idem Apolog. 1.

Pro Christian. Ʋniversorum Pater nullum nomen habet inditum: Pater enim, Deus, Creator, Dominus, Herus, non nomina sunt, sed a beneficentia desumpta vocabula, &c. Sicut & Dei vocabulum non tam nomen est, quam inenarrabilis rei hominibus innata opinio.

Idem Apol. 2.

Quis enim potest dicere quodnam sit nomen ineffabile? quod nemo nisi deplorate insanus proferre tentaret.

I conclude from all this, that either it is certain that Intelligere, Velle, Amare, Intondere, &c. are not spoken of God Properly, or by Analogy of Attribution (as they speak) or at least, that it is utterly uncertain to us, whether it be so or not: But that we must use both these and lower notions of God, from the glass of mans nature and actions, still confessing the Impropriety in all, and that we have no positive formall certain apprehension of the thing expressed (viz. God and his acts) but only a general apprehension that it is somewhat which is best represented to us in the glass of these metaphorical Notions, which contain as great a likeness to the thing it self as we are now capable of reaching; and upon these considerations we must stick close to the Scripture phrase which condescendeth so low in speaking of God; and not hearken to the unproved fancies of Schoolmen, that tell us This act is properly in God, as implying no imperfection, and That is not seeing all humane acts do contain imperfection in their very formall nature.

As Salvian de Provid. li. 3. p. 62, 63. saith, so, à fortiore, do I: Nescio secretum, & consilium Divinitatis ignoro. Sufficit mihi ad causae hujus probationem dicti caelestis oraculum. Si scire vis quid tenendum sit, habes literas sacras: perfecta ratio est hoc tenere quod legeris. Qua causa autem Deus haec de quibus loquimur, ita faciat, nolo a me requiras. Homo sum, non intelligo secreta Dei; investigare non audeo, & ideo etiam attentare formind…: quia & hoc ipsum genus quasi sacrilegae temeritatis est, si plus scire cupias, quam sinaris, &c. Sicut enim plus est Deus quam omnis ratio humana, sic plus mihi debet esse quam ratio, quod a Deo agi cuncta cognosco.

foreign &c. saith Macarius Homil. 1. Ne{que} enim Naturae Divinae est Anima (therefore Intellection and Volition are not the Divine Nature) ne{que} Naturae tenebrarum malitiae; sed est quid creatum sensibile, visibile, insigne & admirandum, atque elegans similitudo & Imago Dei.] Intellection and Volition are in their natures comprehensible, but that which in God we call Intellection and Volition is incomprehensible, and not to be formally understood. Quis enim potest capere quantus sit Deus? (saith Theophylact in Luc. 12.) & manifestum est ex Seraphin, qui se obtegunt propter excellentiam Divini luminis. Which is as true of Gods Essence as his Greatness: and as true is it of formall proper intellection, as Minutius Faelix saith of Vision, Deum oculis carnalibus vis videre, cum ipsam animam tuam quà vivificaris & loqueris, nec aespicere possis, nec tueri?

Epiphanius disputing against those honest Hereticks, called the Audians (cast out of the Church by the Bishops for their honesty, and at last banished.) Haeres. 70. pag. 815, 816. speaking against those that placed the Image of God in the Soul only (as the Audians did place it in the Body) because, say they, the soul is Invisible, and hath the Power of Acting, Moving, Understanding, Reasoning, and therefore contains the Image of God, he Answereth, That [If therefore the soul be said to be made to (Gods) Image, it cannot be said to be made after his Image at all: foreign, &c. Deus enim Infinitis prae animâ partibus eo{que} amplius, comprehensionem omnem ac cogitationem effugit, &c. Ipse enim cum omnia comprehendit, tum a nullo comprehenditur.] And after [Spiritus enim Deus est qui omnem spiritum exuperat, & lux luce omni praestantior. Quicquid enim ab ipso conditum est, infra illius decus & gloriam est. Sola vero Trinitas comprehendi non potest, & infinitam quandam gloriam obtinet, quae nec conjecturâ capitur, nec Intelligentia percipitur.

I conclude with the words of Colvius in Beverovic. de Termino Vitae, pag. 160, 163, 164. [Non Intelligitis quomodo Intelligatis, centum Syllogismos facitis & nescitis quomodo: & vultis Intelligere quomodo ille Intelligit qui est supra omnem intellectum? &c.] [Quod si exigua haec & contemptibilia naturae penetrare non potest humani ingenii acies, annon est extremae impudentiae nos velle pertingere ad ipsam Divinam essentiam? Quae est foreign in seipsa, nobis verò foreign, &c. Non terminatur visu, …on tenetur tectu, non sentitur incessu, non comprehenditur Intellectu; Major omni corde, major omni laude.—Novi homines, bullae nascentes & evanescentes, &c. exhaurire vultis mare vasculo? terram metiri palmo? &c. Furor est cogitare homuncionem videre Dei fines, qui suos non videt, Deum velle metiri qui suam mensuram ignorat, ut capiat Divinitatis terminos quos non capit ipse mundus; cujus vix Imago est spiritus, cujus umbra mundus, judicia abyssus.—Deum laudare omnes possumus & debemus, definire nemo potest: Non potest Deus quaeri nimis; inveniri nunquam potest, digne ipsum aestimamus cum inaestimabilem confitemur: digne laudamus cum prae stupore animi in silentio ipsum adoramus; apprehendi potest voluntate, comprehendi non potest intellectu. Major est ipsius Incomprehensibilitas quam comprehenderc possumus: Non ita capit eum arguta scientia, quam illum sentit & gustat munda conscientia: Melius nos docet eum Ʋnctio quam eruditio. Hoc est illud manna absconditum, quod ipse dat timentibus ipsum, non autem iis qui in arcana illius temere involant. Et idcirco veniunt indocti & qui Deum summa cum reverentia colunt, & rapiunt regnum caelorum; interim acutissima & superbissima ingenia evanescunt, in propriis subtilitatibus, & merguntur in infernum: loqui volentes de profundis mersi sunt in profundis.—Quocirca optime bonas horas collocant, qui veritatem summo studio quaerunt: Sed pessime judicant qui se illam invenisse putant.—Desino, & dico cum Hilario, quod non per difficiles quaestiones ad vitam beatam nos ducat Deus.

The Lord repair by Love, Humility and Holy Obedience, the ruines that have long been made in his Church, by Contention, Pride, and unsanctified-presumptuous-ignorant-Learning, and reduce men to the Scripture simplicity of Doctrine, and convince them that their overmuch Wisdom is but Folly, and all their over-doing but undoing.