Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 3 · Document 85 – Document 86

SAnctiſſimo patri in Chriſto Alexandro, divina providentia Sanctae univerſalis EccleſiaeAdditamenta Matthaei Pariſ. p. 215, 216. Litterae miſſae à Communitate Angliae Domino Papae. ſummo Pontifici, communitas Comitum, Procerum, Magnatum, aliorumque Regni Angliae, cum ſubjectione debita, pedum oſcula beatorum. Nuper veſtra ſanctitas, tam per literas quàm per venerabilem virum Magiſtrum Arlotum Subdiaconum & Notarium, nos multipliciter monuit & induxit: ut Dominum noſtrum illuſtrem Regem Angliae, in proſecutione Regni Siciliae juvaremus; ſibi commune ſubſidium ſuper hoc faciendum. Licet ante idem Dominus noſter Rex, abſque noſtro conſilio et aſſenſu, immo nobis reclamantibus et invitis, hoc negotium aſſumpſiſſet, quod ſibi impoſsibile propter difficultatem conditionum, et alia quae Statum noſtrum reſpiciebant, penitus credebamus. Ob reverentiam tamen Apoſtolicae Sedis & veſtrae, Domino Regi duximus reſpondendum, quod ſi procerum et magnatum ſuorum conſilio, Regnum ſuum in multis multipliciter deformatum, vellet in melius reformare; et vos conditiones in privilegio veſtro contentas, vires ipſius Regis excedentes, quodammodo mitigare velletis, quod juxta mitigationem et reformationem hujuſmodi, optatus eventus negotio ſperatus, ipſi praeberemus et operam et effectem: ut Rex negotium quod ſine nobis aſſumſerat, per veſtrum auxilium poſſit perducere ad effectum. Caeterum praefatus Dominus Rex attendens impoſſibile pondus negotii memorati, & Statum Regni ſui imbecillem, voluit & expreſſè conceſſit, ut de procerum et magnatum conſilio (ſine quibus Regnum ſuum gubernare non poterat, nec negotium proſequi memoratum) dicta reformatio proveniret. Hoc videlicet modo, ut duodecim ex parte ipſius electi, & alii totidem ex parte Communitatis nominati, diſponerent, ſtatuerent, ac etiam ordinarent ſuper melioratione & reformatione Regni Angliae; & ipſum Regnum contingentibus, prout eis melius (expediens) videretur. Promittentes tàm ipſe quàm Dominus Edwardus primogenitus ſuus, affirmantes propriis juramentis, quod per praedictos viginti quatuor vel majorem partem eorum ordinatum exiſteret, inviolabiliter obſervaret. Facturi & procuraturi ſecuritatem omnimodam, quam ipſi viginti quatuor vel major pars eorum, ſuper hoc fieri providerent. Verum cum inter duodecim ex parte Domini Regis electos, electus Wintonienfis & fratres ſui nominati fuiſſent, idem electus quaſi ſalutis ſuae immemor, & invigilans perturbationi Regni & diſpendiis, potius quam reformationi; Regem ipſum ſollicitavit, & toto poſſe induxit; eidem immenſam promittens pecuniam (etiam uſque ad ex…anitionem ſubſtantiae & facultatum Wintonienſis Eccleſiae) ut ſpreto juramento proprio, a promiſſionibus hujuſmodi reſiliret; in Regni ſui gravè diſpendium, & irreparabile detrimentum. Cumque per hanc viam deſiderium intentionis ſuae explere non poſſet, ad alia ſe convertens, Dominum Edwardum & quo…dam alios de Nobilioribus totius Regni animavit, & quantum in ſe fuit ſtimulavit, ad ſubverſionem totius Regni; quaſi in necem ejuſdem & lapſum irreparabilem conjuraſſet. Ut de illo poſſet verè dici, Eſt vir qui turbavit terram, & concuſſit Regnum. Nam cum ad reformationem qui nunc nominati fuerant, ſtudio vigilanti intenderent, praedictus electus & fratres ſui, nunc per ſubterfugia, nunc per alias cavillationes varias, eventum reformationis hujuſmodi retardabant: Sed mentita est ſibi iniquitas; Quia quanto plus conabantur, negotium impedire, tanto ferventius & conſtantius alii zelo reipublicae inflammati, inſtanti vigilia & propenſiori cautela, illud promovere ſtudebant. Attendentes, quod firma cohaerentia fidelis eſſe non potuit, ubi non eſt tenax unio voluntatum; & ipſorum conglutinatio animorum. Sed quid ultra? Praedictorum electi & fratrum ſuorum, tam graves erant exceſſus & grandes, quod clamor pauperum ad coelum aſcenderet contra ipſos. Ipſorum enim Miniſtri et Officiales, qui potius praedones et ſatellites dicebantur, undique depraedabantur pauperes: inſidiabantur ſimplicibus, movebant impios, opprimebant innocentes, exultabant in rebus peſſimis; laetabantur cum male feciſſent, peccata populi comedentes luxuriabantur in lachrymis viduarum; in nuditate pupillorum, in oppreſſionibus ſubditorum gaudentes. Et in tantum ipſorum effroenata tables invaluerat, quod nec ſub ipſis minores vivere poterant, nec cum ipſis converſari pares, nec ſuper ipſos impares majores. Nos igitur attendentes, quod reſpublica corpus quoddam eſt, quod divini muneris beneficio vegetatur, & ſummae aequitatis nutu agitur, & regitur quodam moderamine rationis; nec expedit quod in uno corpore diſſonantia ſit membrorum: dictos electum & fratres, tanquam turbatores quietis & tranquillitatis Regni totius, poſt multas inſtantias & frequentes monitiones vocavimus, & vocari per Regem fecimus, ut judicio ſiſterent, ſuis querelantibus reſponſuri, juxta conſuetudinem Regni et leges. Ita quod duo ex ipſis quos mallent exirent, reliquis duobus remanentibus: qui pro ſe et aliis reſponderent, ac ſi ſibi magis expedienscrederent, Regnum omnes exirent. Qui ſuis culpis exigentibus ſubire judicium formidantes, maluerunt exire quam judicii rigorem expectare Sed nec adhuc nobis & Regno noſtro, ſuper hoc plenè non tantum exiſteret ſi Electus, (cui totius turbationis materiam merito imputamus) rediret in Angliam: cujus praeſentia ſubita poſſet evertere, quicquid noſtra ſollicitudo multis vigiliis & infinitis laboribus ſtuduit ordinare. Vnde fixum eſt propoſitum omnium, et accenſum deſiderium ſingulorum; quod illo acto ſchiſmatis homo diſſenſionis et ſcandali, inter nos deinceps nullatenus converſetur. Quia igitur praefatus Electus & fratres, Regem & Dominum Edwardum infatuerunt, adeo quod non ſolum inſolentiae remanebant penitus impunitae, ſed quod pejus eſt, & verecundum dicere terribileque audire, ſi quis contra ipſos vel eorum alterum differet in judicio quaeſtionem, Rex qui delinquentem punire & delictum corrigere tenebatur, ipſos in ſuis facinoribus nutriens contra conquerentem mirabiliter turbabatur: & cui Judex debebat eſſe propitius, ad eorum ſuggeſtionem fiebat adverſarius, & nonnunquam terribilis inimicus; ita quod fulciti Regis potentia & favore, quos volebant opprimebant: Communitates & libertates Eccleſiarum damnabiliter violando, homines incarcerando, Clericos vulnerando, in praejudicium coronae (cui ſoli competit hujuſmodi incarceratio.) Laxatis habenis nequitiae debacchando per Regnum, pro ſuae libito voluntatis. Unde ſi (quod abſit) electus rediret in Angliam, pejora prioribus probabiliter formidamus. Sanctitati veſtrae igitur omni affectione qua poſſumus, ſupplicamus, quatenus ſicut unitatem & pacem Regni Angliae (quod ſemper vobis extitit devotum & exiſtit) diligitis, ſaepe dictum electum ab Adminiſtratione Wintonienſis Eccleſiae, quae ex munificentia Sedis Apoſtolicae ſibi conceſſafuerat, amoveatis omnino. Et magis expedit, quod iſtud fiat ſine ſcandalo, de veſtrae plentitudine poteſtatis; quam (quod Deus avertat) occaſione ipſius pejora contingant; et nos veſtri devotiſsimi, aliud facere compellamur. Scituri pro certo, quod etiamſi Dominus Rex et Regni majores hoc vellent, Communitas tamen ipſius ingreſſum in Angliam jam nullatenus ſuſtineret. Potiùs enim ſaevirent in ipſum, quàm quod ipſius intolerabilem ſaevitiam expectarent. Quin immò, omnibus regnicolis oneroſum, & toti Regno diſpendioſum exiſteret; ſi proventus de quo Regnum infeſtare diſpoſuit, perciperet. Quod et omnes qui qualitatem negotii noverant aſſeverant. Et certe (Clementiſſime Pater et Domine) hoc ſatis credimus ſine ſcandalo faciendum: cum non ſit in Epiſcopum conſecratus: ſed tantum ſibi Adminiſtratio eſt conceſſa. Super iis autem et aliis, quae nuncii noſtri latores praeſentium, Sanctitati veſtrae exponent, fidem indubitatam adhibere velitis: petitiones noſtras quas per ipſos vobis offerimus (ſi placet) ad exaudititionis gratiam admittentes. Et nos.

R. de Clare Gloverniae & Her…fordi….

S. de Monteforti, Legriae,

E. Bigod Mareſcallus Angliae.

H. de Bohun, Hertfordiae & Eſſexiae,

W. Albemarle.

I. de Placeto, Warevici Comites.

H. Bigod, Juſticiarius. Angliae,

P. de Sabaudia,

I. Filius Galfridi,

Jacobus de Andel. & Petrus de Monteforti.

Vice totius Communitatis, praeſentibus literis ſigilla noſtra appoſuimus, in teſtimonium praedictorum. Conſervet incolumitatem veſtram altiſſimus, per tempora longiora.

Magnates igitur formidantes ne Electus Wintonienſis Romam properaret, et infinita See Mat. Paris p. 959.promiſſa Papae et▪ Cardinalibus pecunia, ſuam procuraret conſecrationem: ut ſic efficacior eſſet ad nocendum: elegerunt ſibi quatuor milites peritos, et facundos, et fide dignos: qui hanc praenotatam Epiſtolam Romam deferrent: et Papae et toti Curiae praeſentarent Romanae. In cujus tenore continetur, ut eiſdem fides adhibeatur indubitata. Habebant autem de denariis electi memorati, Mille Marcas abſconditis pro eorum nunciorum labore, ad ſua viatica, et alia ſibi neceſſaria exhibenda. Tranſalpinaturi cum veniſſent Pariſios, infirmatus unus eorum videlicet, (Petrus Brancho) obiit. Unde non mediocriter doluerunt: nihilominus alii tres tantum iter incoeptum continuaverint. Et cum Romam perveniſſent, cauſam ſui itineris Domino Papae plenius monſtraverunt: addentes quaedam alia enormia, & maxima facinora, quae perpetraverant praedicti Electus & fratres ejus; videlicet de homicidiis, rapinis, & variis injuriis, & oppreſſionibus, nec voluit Rex impetus eorum refraenare. Nec praetermiſerunt *See here p. 765. to 789.injuriam magnam quam fecerant magiſtro Euſtachio de Len, Officiali Domini Cantuarienſis Epiſcopi; ubi vel omnes dicti fratres vel major pars dicitur interfuiſſe: Pro qua offenſa maxima, excommunicati fuerunt omnes qui tanto facinori interfuerunt per totam provinciam Cantuarienſem, & Oxoniis coram univerſitate. Recitatumque eſt, quòd unus fratrum (ſcilicet Galfridus) Coquum Regis aſſavit: & excogitatis tormentis, uſque ad mortem cruciavit.

Ad quorum auditum, omnes audientes aures continentes obſtupuerunt.

Moreover the Barons certified this barbarous deteſtable fact of his to the Pope:Mat. Paris Hiſt. p. 944, 945. Saevitia electi Winton. in quendam Clericum. * Contigit retroactis paucis temporibus, quod Johannes filius Galfridi Juſtitiarii Hiberniae, vir quidem praeclarus genere, divitiis, & potentia, contulerat unam Eccleſiam cuidam Clerico ſuo. Electus autem Wintonienſis hoc audiens, vend…cans in eadem patronatum, vehementer iratus, juſſit ejici eundem Clericum, & ſi contradiceret, turpiter & violenter abſtraheretur, viliterque in vilem locum praecipitaretur. Cum vero Miniſtri ejuſdem Electi, dictum Clericum ejicerent de Eccleſia truculenter, eo quod ipſe appellaſſet, occidere ipſum praeſumpſerunt, & quoſdam de Miniſtris ejuſdem Clerici baculando, vulneraverunt, convitiis & injuriis affecerunt, & à domibus excludentes, Eccleſiamque ſpoliantes, aliquos eorum ita inhumanè tractaverunt, quod contabeſcentes infra paucos dies interierunt. Iſtud deteſtabile factum, Romano erat Pontifici per Barones ſignificatum. Haecautem cum audiſſet Dominus Johannes, iratus, nec mirum, conqueſtus eſt Regi. Sed Rex, ſicut conſueverat, ipſius Electi reatum pallians excuſavit, ſupplicans attentius, ne ipſum Electum in tam gravi delicto accuſaret aut ſcandalizaret, vel aliquam moveret quaeſtionem. Superſedit igitur dictus Dominus Johannes, expectans tempora ultioni commodiora. Cernens igitur in praeſentiarum, quod ſuperbia Pictavenſium declinaret, dictam querimoniam innovavit, appellans quoſdam Pictavenſes, Miniſtros ſcilicet Electi Wintonienſis de tam enormi facto, et Electum ipſum de praecepto.

I ſhall next preſent you with two Bulls of Pope Alexander the 4th. the Originals whereof I found in the White Tower Chappel, the latter of them with his Leaden Seal yet thereto annexed.

The Dean and Chapter of Sarum to gratifie this Pope, beſtowed a Prebendary in their Church upon Blaſius his Nephew and Chaplain; whereupon the Pope by this Bull commanded them to exchange for any other Prebend he ſhould make choyce of, and induct him into poſſeſſion thereof, by himſelf or his Proctor, and for a reward of their kindneſſe, reſerved the gift of this Prebend by Proviſion to himſelf, and conferred it on Blaſius by this his Bull of Proviſion, nulling all other grants thereof to him or any elſe by what Authority ſoever.

ALEXANDER Epiſcopus ſervus ſervorum Dei. Venerabili fratri Epiſcopo, & dilectis filiis Decano & Capitulo Sarisburienſis, ſalutem & Apoſtolicam benedictionem. Ad gaudium plurimum votis noſtris accedit, quod ſpes quam de ſinceritate veſtrae devotionis concepimus nos non fallit, dum illos quos nobis affinitate conjunctos in charitatis viſceribus continemus, benevolentia comprobamini proſequi gratioſa. Prout ex eo manifeſte colligitur, quod velut obedientiae filii noſtrae contemplationis obtentu dilectum filium Blaſium, Nepotem et Capellanum noſtrum, in Eccleſia veſtra in fratrem et Canonicum admiſiſtis, quandam Praebendam in eadem Eccleſia liberaliter conferendo. Volentes igitur nos in eodem Capellano, qui ſecundum opinionem communem laudabiliter tendit ad futurae merita probitatis vobis & Eccleſiae praedictae amplius obligare, Univerſitatem veſtram rogamus, monemus & hortamur attentè, per Apoſtolica vobis ſcripta praecipiendo mandantes, quatenus affectum veſtrum noſtro in hac parte cooptantes affectui & hujuſmodi veſtrae devotionis puritatem per laudabilium actionum ſtudia de bono in melius ductu continuò dirigentes, dictam Praebendam praefato Capellano in illam quam ipſe in Eccleſia praedicta duxerat acceptandam, pro noſtra et Apoſtolicae ſedis reverentia liberati munificentia commutetis. Ipſumque vel Procuratorem ſuum, vel alium ejus nomine in ipſius poſſeſſionem inducatis, vel faciatis induci. Ita quod operis efficacia patenter oſtendat nos noſtros uberiori ac pleniori benevolentia confovere, & nos qui ſuper hoc exaudiri toto cordis affectu cupimus, vobis exinde ſpeciales gratias referamus. Nos enim ex nunc Praebendam hujuſmodi donationi ſedis Apoſtolicae ſervamus, praefato Blaſio conferendam, decernentes, irritum et inane ſi ſecus de dicta Praebenda veſtra vel quavis authoritate a quoquam contigerit attemptari. (A high daring Pontifical Uſurpation on the Deans and Chapters Right.) Dat. Viter bii 2. Idus Junii, Pontificatus noſtri anno tertio.

He likewiſe ſent this ſecond Bull to the King, on the behalf of, Arlot his Notaries Nephew, on whom the King had beſtowed an annual penſion, expreſſing therein Arlots affection and devotion to ſerve the King, and promote his affaires in the Court of Rome, to engage the King to a more bountifull reward of his ſervices, on whom he had *Here p. 855.formerly beſtowed many great and rich preferments, even to envy in the Court of Rome, as well as at home.