Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 3 · Document 75 – Document 83

DOmino Papae Rex Angliae ſalutem, cum reverentia & honore. Regi gloriae &Ibidem. gratiae largitori, ac veſtrae Sanctitatis Clementiae gratiarum refundimus actiones, qui pacem faciens in ſublimibus ſuis, animum veſtrum erga nos excitare dignatus eſt, divinitus vobis inſpirans, ut illa antiqua et vetus controverſia inter nos et illuſtrem Regem Franciae, longis temporibus agitata, quae innumerabilium provinciarum populos traxit in exterminum et ruinam, per manſuetudinis veſtrae gratiam diſſolvatur, unde cum jucunditate animi ac cordis jubilo dicere poſſumus; vos qui locum Dei tenetis in terris, portare pacem, & illuminare patriam populis vobis ſubditis procurare quietem, ut per vos altiſſimus glorificetur in coelis, pax miniſtretur in terris hominibus benevolae voluntatis. Ecce enim Pater Clementiſſimè, quod nuper per Religioſum virum fratrem Manſuetum Poenitentiarium & Capellanum veſtrum, cujus manſuetudo & providentia apud nos & Regni noſtri majores grata eſt plurimum et accepta, qui ſibi commiſſo negotio diligenter, fideliter inſtitit et prudenter, quaſi per cingulum pacis nos multipliciter monuiſtis, ut cum ſereniſſimo Rege Franciae pacis federa iniremus. Cujus exhortationibus ſalutiferis & honeſtis acquieſcentes omnino cum praedicto fratre in Franciam ſollemnes Nuncios curavimus deſtinare, qui poſt tractatus varios certam formam pacis cum ſaepedicto Rege Franciae ordinarunt. In qua licet nonnullis Articulis conditio noſtre gravari quoddammodo videatur, tamen nobis acceptabile, et gratum exiſtit quicquid coeleſtis diſpenſatio ſuper hoc duxerit providendum. Sperantes exinde, ut per ipſius pacis proventum Eccleſia Dei de variis labor bus reſpirabit ad pacem, & annunciabit Dominus Annum placabilem ut mirabiles elationes maris quibus Petri navicula fluctuare videtur, mirabilis in altis Dominus ceſſare faciet ſtatuens procellam in auram. Cum igitur totis medullis animo affectemus, ut per ſedis Apoſtolicae providentiam quaeſtionis praefatae ſcrupulus complanetur. Sanctitati veſtrae cum affectione quam poſſumus ſupplicamus, quatenus quod circa tractatum pacis, tam pie, tam laudabiliter inchoaſtis foeliciter conſummare curetis, nobis concedentes Legatum quem Nuncii noſtri duxerint nominandum, ut per ipſius induſtriam dicta pax ad honorem Dei et Eccleſiae Romanae firmetur; ex hoc enim honori Sacroſanctae Romanae Eccleſiae accreſcet plurimum ſi per ipſum pax iſta a cunctis devotis Eccleſiae affectata proveniat, ut per iſtius pacis exitum auctor pacis nobis pacem tribuat quae exſuperat omnem ſenſum. Teſte ut ſupra.

After which he gives this account to the Pope of Arlots his Notaries demands tohim, and his anſwer and proceedings thereupon, and his Parliaments promiſe to ayd him in this affair, upon his reforming their grievances at home, which he aſſented to; and the Popes mitigation of his over-harſh conditions, upon ſuch terms as his Commiſſioners ſhould propound and agree, which he earneſtly entreats him to yield to, by this high complemental Letter, and his Letters of Procuration to his Commiſſioners.

DOmino Papae Rex Angliae, ſalutem. Quociens recolimus immenſas & infinitasClauſ. 42 H. 3. m. 4. dorſo. gratias quas non noſtris exigentibus meritis, ſed ſuae liberalitatis inſtinctu ſedes Apoſtolica, nobis fecit & indefeſſa viciſſitudine jugiter faciens gratias gratiis ſuperaddit, nos pro tantis beneficiis recognoſcimus debitores. Ecce enim quod nuper venerabilem virum Magiſtrum Arlotum Subdiaconum & Notarium veſtrum ad nos miſiſtis pro negotio Regni Apuliae, qui ſub certa forma reformationem ſecum sttulit conditionum quarundam in privilegio Apoſtolico confecto ſuper hoc contentarum, petens in primis, quod cum illuſtri Rege Franciae reformaremus omnino, ita quod ex illa pace mille Milites per annum, vel quingenti per biennium nobis in ſubſidium dicti negotii provenirent. Super quo per Dei gratiam taliter eſt proceſſum, quod non reſtat niſi ut per favorem ſedis Apoſtolicae iſte Articulus debitum ſortiatur effectum, ſicut Religioſus vir frater Manſuetus, qui iſtis interfuit veſtrae Clementiae plenius explicabit. Secundo petiit ut liberaremus Eccleſiam in quadam pecuniae quantitate, quod aliter nequivimus facere niſi ſicut Nuncii noſtri vobis exponent, ſcilicet Decimam quam Praelati Regni Angliae, Templarii et Hoſpitalarii pro triennio praeterito nobis debent, dando Eccleſiae inſolutum, daturi opem et operam efficacem ut dicta quantitas exigatur. Tertio quoque dictus Magiſter Arlotus petiit. quod uſque ad certam ſummam de Regno noſtro commune ſubſidium haberemus. Super quo Magnates & Proceres noſtros, inſtanter & diligenter requiſivimus, qui poſt multos tractatus nobis unanimiter reſponderunt, quod ſi de ipſorum Conſilio Regnum noſtrum vellemus in melius reformare, et vos conditiones in privilegio veſtro contentas quas nimis difficiles reputant mitigare velletis, ipſi nos ad proſecutionem dicti negotii adjuvarent. Super quo, nos & filius noſter primogenitus ipſorum ordinationi ſtatum Regni noſtri & noſtrum ſubmiſimus, volentes, ut circa Regnum noſtrum ordinent quicquid viderint expedire; & jam in multis procedere laudabiliter inceperunt, propter quod firmiter credimus & tenemus, quod dummodo manſuetudo veſtra conditiones iſtas temperet ſicut Nuncii noſtri vobis exponent, dictum negotium per Magnatum noſtrorum et totius Communitatis aurilium ad finem perveniet exoptatum; unde Sanctitati veſtrae, cum devotione qua poſſumus ſupplicamus, quatenus attendentes, quod ex ſincera affectione iſtud negotium aſſumpſimus conditiones praedictas, ſicut Nuncii noſtri petent, dignemini mitigare. Teſte ut ſupra.

DOmino Papae Rex Angliae ſalutem, cum reverentia & honore. Cum ad proſecutionemClauſ. 42 H. 3. m. 4. dorſo. negotii Regni Siciliae, modis omnibus intendamus, parati circa hoc congerere vires noſtras. Sanctitati veſtrae ſupplicamus, quatenus penſantes quae Nuncii noſtri vobis exponent, ex parte noſtra conditiones in privilegio veſtro contentas mitigare velitis. Et ſi, quod abſit, quae per dictos Nuncios offerimus ad proſecutionem dicti negotii ſufficere non credatis, Venerabilibus Patribus H. & R. Ebredunen. & Tarentaſ. Archiepiſcopis, & viro Religioſo fratri J. Militiae Templi in Anglia, Magiſtro Johanni Clarell, ac Nobilibus viris Petro Braunche, & Willielmo de Hotentoſt, Militibus noſtris, plenam & liberam concedimus poteſtatem, ac ſpeciale mandatum nomine noſtro & Edmundi nati noſtri illuſtris Regis Siciliae, tractandi vobiſcum de componendo ſuper negotio memorato, occaſione cujuſcunque juris nobis & dicto filio noſtro competentis in Regno praedicto, ſecundum quod eis videbitur expedire. Ratum habituri et firmum quicquid ipſi vel major pars eorum ſuper hoc duxerint faciendum. In cujus rei teſtimonium, nos & dictus Edmundus filius noſter ſigilla noſtra praeſentibus duximus apponenda. Teſte meipſo apud Weſtm. primo die Auguſti.

DOmino Papae Rex Angliae, pedum oſcula beatorum. Sanctitati veſtrae notumIbidem. facimus, quod nos conſtituimus Venerabiles Patres Ebredunen. & Tarentaſ. Archiepiſcopos, & diſcretum virum Magiſtrum Rostandum, Domini Papae Subdiaconum & Capellanum, Procuratores noſtros et Nuncios ſpeciales, (all Foreigners, and the Popes own Creatures, ſo inconſiderate and over-earneſt was the King to gain Sicily upon any terms for his Son, after ſo many coſtly engagements in that affair) dantes eis poteſtatem & ſpeciale mandatum, tractandi vobiſcum nomine noſtri & Edmundi nati noſtri Regis Siciliae, de conditionibus meliorandis et mitigandis contentis in privilegio Apoſtolico confecto ſuper conceſſione Regni Slciliae, ac obligandi nos et dictum Edmundum, Regnumque noſtrum ſub quibuſcunque pactis et poenis, ac jurandi in animas noſtras de ipſis ſervandis. Ratum habituri et firmum quicquid per ipſos actum fuerit ſeu etiam procuratum. (A ſtrange unlimited Authority given to theſe Foreigners.) In cujus, &c. ut ſupra.

Conſimilis Litera emanavit ſub nominibus Religioſi viri fratris J. Militiae Templi in Anglia, & diſcretorum virorum Magiſtri Johannis Clarell Clerici, Petri Braunche, & Willielmi de Hotentoſt Militum. In cujus, &c. Teſte ut ſupra.

DOmino Papae Rex Angliae, pedum oſcula beatorum. Sanctitati veſtrae notumIbidem. fecimus, quod Venerabiles Patres H. Dei gratiâ Ebredunen. Archiepiſcopum, & G. electum Eborum, & dilectum Clericum noſtrum Magiſtrum Johannem Clarell, noſtros conſlituimus Procuratores & Nuncios, ad petendum prorogationem terminorum in privilegio confecto, ſuper conceſſione Regni Siciliae contentorum, et ad petendum reformationem et meliorationem conditionum in dicto privilegio contentarum; dantes eiſdem plenam poteſtatem et ſpeciale mandatum, obligandi nos et Regnum noſtrum ſub quibuſcunque pactis et poenis, ac jurandi in animam noſtram de ipſis ſervandis. (ſtrange unuſual clauſes and powers.) Ratum habituri et gratum quicquid per ipſos tres vel duos ex ipſis ſuper hoc actum fuerit vel etiam procuratum. In cujus rei teſtimonium ſigillum noſtrum duximus apponendum. Teſte ut ſupra.

DOmino Papae Rex Angliae, ſalutem. Cum de fidelitate & induſtria nobilis viriIbidem. Rogeri de Lintyn Militis noſtri plenius confidamus, ipſum aſſociamus Nunciis & Procuratoribus noſtris quos pro negotio Regni Apuliae ad Sanctitatis veſtrae praeſentiam deſtinamus, volentes ut ſuper omnibus dictum negotium contingentibus parem & plenam cum aliis Procuratoribus habeat poteſtatem. Teſte meipſo apud Weſtm. primo die Augusti.

DOmino Papae Rex Angliae, ſalutem. Cum pro bono ſtatu Regni noſtri, & proClauſ 42 H. 3. m. 4. dorſo. pace inter nos & illuſtrem Regem Franciae firmanda Legato Cardinali plurimum egeamus. Sanctitati veſtrae cum affectu quo poſſumus ſupplicamus, quatenus aliquem de fratribus veſtris Cardinalibus nobis in Legatum concedatis. Nos enim ad hoc ſpeciales. Procuratores & Nuncios conſtituimus Venerabiles Patres Ebredunen. & Tarentaſ. Archiepiſcopos, & diſcretum virum Magiſtrum Ruſtandum Capellanum veſtrum. Ratum habituri et firmum quicquid per ipſos tres vel duos ex ipſis actum fuerit ſeu etiam procuratum. In cujus, &c. Teſte ut ſupra.

Conſimilis Litera emanavit ſub nominibus Religioſi viri fratris J. Militiae Templi in Anglia, Magiſtri Johannis Clares, & Nobilium virorum Petri Braunche, & Willielmi de Histentot, Militum Regis, nulla tamen facta diſtinctione in hac clauſula. R…tum, &c. ſic hoc modo, Ratum habituri et firmum quicquid per ipſos ſuper hoc actumfuerit ſeu etiam procuratum. In cujus, &c. Teite ut ſupra.

DOmino Papae Rex A gliae, ſalutem. Cum pro bono ſtatu Regni noſtri, ac proIbidem. pace firmanda inter nos & illuſtrem Regem Franciae, Legato Cardinali plurimum egeamus, Venerabiles Patres H. Ebredunen. & G. electum Eborum, & diſcretum virum Magiſtrum Johannem Clarell, noſtros conſtituimus Procuratores ad petendum Legatum. Ratum habituri quicquid per ipſos tres vel duos ex ipſis ſuper hoc actum fucrit ſeu etiam procuratum. In cujus, &c. Teſte ut ſupra.

The King to ſatisfie the Popes demands, and the eaſier to get in the Diſmes the Pope had granted him to gain Sicily, which the Archbiſhops, Biſhops, and Religious perſons in England refuſed to pay, aſſigned thirty thouſand Marks thereof to the Pope, by this Inſtrument.

DOmino Papae Rex Angliae, ſalutem. Cum Venerabiles Patres Archiepiſcopi &Clauſ 42 H. 3. m. 4. dorſo. Epiſcopi, ac Religioſi viri Templarii & Hoſpitalarii Regni noſtri, Decimam triennii praeteriti nobis ab Apoſtolica ſede conceſſam, non ſolverint et nos Eccleſiae Romanae occaſione Regni Siciliae in nonnullis pecuniarum ſummis tenemur aſtricti, praedictam Decimam nobis debitam uſque ad ſummam triginta millium Marcarum vobis et Eccleſiae Romanae concedimus in ſolutem, promittentes, quod in exactione ipſius vos j…vabimus bona fide. In cujus, &c. Teſte ut ſupra.

The King to gain an Ayd from his Nobles in Parliament, and engage them in the affaires of Sicily, was not only content to ratifie their Ordinance made at Oxford for the good Government of the Realm, but to crave the Popes confirmation thereof; as very beneficial to him and his Heirs, (though he afterwards revoked, and was abſolved from it by the Pope, as moſt prejudicial and diſhonorable to him and them, when his hopes of Sicily were fruſtrated) as this Writ atteſts.