Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 3 · Document 247
REX Omnibus Ballivis &c, ſalutem. Sciatis quod ſuſcepimus in ſalvum &Pat. 50 H 3. m. 12. dorſo. ſecurum conductum noſtrum exhaeredatos de partibus borealibus, vel Nuncios eorundem, quos Venerabilis Pater O. ſancti Adriani Diaconus Card. Apoſtolicae ſedis Legatus in Literis patentibus duxerit aſſociandos, inveniendo ad ipſum Legatum ad tractandum de pace & reconciliatione ſua, morando, & redeundo. Et ideo vobis mandamus quod eiſdem exhaeredatis vel eorum Nunciis, quos praedictus Legatus in Literis ſuis patentibus duxerit nominandos, in veniendo, morando & redeundo ſicut praedictum eſt nullum inferatis vel inferri permittatis injuriam, moleſtiam, dampnum, aut gravamen; Dum tamen nobis aut aliquibus de fidelibus noſtris interim dampnum non inferant, nec inferri procurent. In cujus rei teſtimonium has Literas noſtras fieri fecimus patentes, duraturas uſque ad diem Mercurii in craſtino beatae Margaretae Virginis prox. futur. & per totam eandem diem. Teſte Rege apud Kenillworth 5. die Julii.
*An. 1295. p. 330, 331. 333, 334. 336, 337. 342.Matthew Westminſter relating the chief Cauſes of the Civil wars between King Henry and his Barons, that the Biſhops were the principal Adviſers, Fomentors thereof, and of the Ordinance of Oxford, gives us a more particular account of this Cardinals proceedings in the cloſe thereof. In diebus illis proviſionum Apoſtolicarum in Eccleſiaſticis Beneficiis Angliae multitudo ſuccrevit, & pro commercio regni Apuliae, exactionis debiti, tam mercatorum quam Romanae Eccleſiae jugum grave. Haec ſunt illa diſcordiae incentiva inter alienigenas et indigenas, tam nobiles quam praelatos, quorum pauci reipublicae, plures invidiae, plures ambitionis movebantur affectu. Colligerunt etiam pontifices, ne dicam Phariſaei, conſilium adverſus Chriſtum Domini, regem ſuum, dicentes. Videtis quia nihil proficimus, ſi ſic regem dimittimus, Uenient Romani, et tollent noſtros loculos cum argento. Conſtituamus ergò 24. ſeniores in circuitu chroni ejus, qui excluſis Parthis, Medis & Elamitis, adven…ſque Romanis, liberantes Hieruſalem ab Aegyptiaca ſervitute, negotia regni ſingula & univerſa diſponanc, primos in coenis accubitus & ſalutationes in foro tamen regiae magnificentiae reſervantes. Whereupon they made their Ordinances of Oxford, to which they compelled the King, Prince Edward, and all others to ſwear under pain of perpetual impriſonment. Aethelmaro Winton. electo, & Gulielmo de Valentia, dicti regis fratribus uterinis, & pluribus aliis, inchoa…ae factionis exordio reſiſtentibus, expulſis de regno pariter & bannitis. Vniverſi et ſinguli alii Praelati, Comites et Barones, de infidelitate hujuſmodi fideliter obſervanda, corporale praeſtiterunt juramentum, et lata eſt ab omnibus Archiepiſcopis et Epiſcopis regni, excommunicationis ſententia in rebelles. Porro qua fronte patres conſcripti, ſenex ille Wigorn. antiſtes, et quidam alii praelati, conſcientiarum patres et judices, ſubverſioni Nota.regiae poteſtatis gratis praeſtitere conſenſum, admiratione non caret, cum de terreno honore, dicto regi et haeredibus ejus ſervando, corporale praeſtiterint juramentum: quod ordinando ne unquam regerent, ſed ſemper ab aliis regerentur, peſsime ſervaverunt. Si enim prodigalitas intolerabilis, vel defectus regis ipſius, evidenter exigeret operam cura…oris: nuſquam cavetur divinis legibus aut huma…s, ut …itio vel defectu ceſſante, poenatranſeat in haeredes, &c. Et cum inter regem Angliae & adhaerentes ei ex parte una, & Comitem Le…ce…r…ae, & complices ſuos ex altera, per quoſdam mediatores ſolennes, de pace diutius tractaretur, tandem ſuper omnibus controverſiis ortis, occaſione proviſionum Oxon. fuit à partibus in illuſtrem Regem Francorum compromiſſum …e dicto ejus, ad altum & baſſum firmando, corporali praeſtito juramento, prout in instrumento ſuper hoc confecto, omnium praedictorum ſigillis ſignato, plenius continetur. Cumque Dominus Rex Francorum, ſummi pontificis inhaerens veſtigiis, proviſiones et ordinationes hujuſmodi, & quicquid statutum fuit ex eis, arbit…ia poteſtate …aſſaſſet: Comes Leiceſtrae & ejus complices & fautores, praeſumpſerunt eas, nihilominus ſuſtinere, dicto Regi Franciae & praeceptis ejus in omnibus & per omnia reſistentes; demolienteſque cum Wallenſibus Caſtra domini Regis fidelium, aſſociatiſque ſibi Lond nenſibus, violationes Eccleſiarum & depredationes, & macerationes perſonarum Eccleſiasticarum, Chriſtianorum & Judaeorum caedes & incendia, ſine delectu conditionis aut ſexus, aetatis aut ordinis, perpetrantes. Et cum abominationis hujus clamor, quotidianis afflictorum gemitibus et querelis, aſcenderet ad praedictos principes ſacerdotum, omnes quaerentes quae ſua ſunt, non quae Chriſti, inventi ſunt proculdubio canes muti, valentes ſed nolentes latrare. Yea he adds; Epiſcopus Ciceſtrenſis, die praecedente praelium Lewenſe, Comites Leiceſtriae & Gloverniae contra Dominum Regem ſuum praeliaturos, ab omnibus peccat is dicitur abſoluiſſe. Cumque per Londin. Winton. & Wigorn. & quoſdam alios Epipiſcopos Cantuariae Provinciae Epiſcopo Sabinenſi Cardinali tunc Apoſtolicae ſedis Legato fuiſſet inſtantius ſupplicatum, quod pacem novam …cabili conſenſu partinm ordinatam promovere curaret, omnibus Epiſcopis, Comitibus & Baronibus conſentientibus, & inſtrumento ſuper hoc confecto apponentibus …igna ſua, ipſe dictos Epiſcopos, pro eo quod tantae d…preſſioni regiae poteſtatis conſentire praeſumpſerant, graviter reprehendens. Et quia ei non patebat ingreſſus in regnum, publicis edictis Bononiae propoſitis, eos citare curavit, ut ſuper regni negotiis tractaturi cum eo, tertio die Bononiae comparerent. Quibus dictis die & loco, & ultra diem, diutius expectatis, nec per ſe, nec perprocuratorem curantibus comparere, Legatus eos à divinorum celebratione ſuſpendit: In praedictos vero Leiceſtriae & Gloverniae Comites, & eorum complices, Civitatem Londini, …t quinque pontus, qui tranſitum ejus in Angliam manifeſtè praeſumpſerant impedire, excommunicationis et interdicti ſententias promulgavit. Sed dicti Epiſcopi, Comites & Barones & cae…eri, gravaminibus quibuſdam *Confictis.confectis ad ſedem Apoſtolicam, & ſi neceſſe fuerit, ad Conſilium generale, et ad Eccleſiam, tam triumphantem, quam militantem, per Wigorn Ciceſtren. & Elien. officiales, legis peritos, & ſcibas ultra l…gale… et canomcas obſervantias appellantes, excommunicationes hujuſmodi non curarunt, ſed de gladii Martialis tuitione confiſi, ſpirituali gladio par vipenſo, uſque ad adventum Domini *Othobonis.Othonis Cardinalis in Angliam, immiſcere ſe divinis obſequiis praeſumpſerunt. So little did they eſteem the Popes or his Legats Excommunications or Interdicts.
*Mat. Paris Edit. Londini. p. 995, 1001. Godwins Catalogue of Biſhops p. 363, 364.Walterus Cantilupo Biſhop of Worceſter, the night before the Battle of Leweys, (Anno 1264.) Comiti Simoni, et omnibus ſuis peccatorum abſolutionem impendens, juſſit ut in remisſionem peccatorum pro juſtitia illa die viriliter decertarent, promittens omnibus taliter morientibus, ingreſſum Regni coeleſtis. Notable Epiſcopal Divinity, to encourage Rebels to fight manfully againſt their King; neither was he ſingular therein, for *Mat. Paris. p. 966▪ 967.Robert Groſthead Biſhop of Lincolne did the ſame before him, of whom Matthew Paris his Continuer renders us this account, that Comes Simon (the Barons General and chief Champion againſt the King) Lincolnienſi Epiſcopo adhaerere ſatagebat, eique ſuos parvulos tradidit nutriendos. Ipſius conſilio tractabat ardua, tentabat dubia, finivit inchoata, ea maxime, per quae meritum ſibi ſuccreſcere aeſtimabat. Qui quidem Epiſcopus dicitur injunxiſſe ſibi in remisſionem peccatorum, ut hanc cauſam, pro qua certavit uſque ad mortem, ſumeret; aſſerens pacem Eccleſiae Anglicanae, (ſine) gladio materiali non poſſe firmari, et conſtanter affirmans, omnes pro ea morientes martyrio coronari. Dicunt quidam, quod Epiſcopus aliquando manum ponens ſuper caput primogeniti dicti Comitis, dixit ei, O fili chariſſime, tu & pater tuus ambo moriemini uno die, unoque mortis genere, pro juſtitia tamen & veritate, being both ſlain in the Battle of Eveſham, in rebellion againſt King Henry, to which theſe ghoſtly Fathers thus animated them. In hora mortis ejus fiebant tonitrua & fulgura, & tanta obſcuritas, ut plurimos ducerent in ſtuporem; an ill preſage of his paſſage to heaven, though maximè fidus in orationibus Religioſorum, Eccleſiaſticis magnam ſemper impendens reverentiam, who animated him in his rebellions, and brought him to a tragical death in concluſion.
Othobon the Popes Legate having made an accord between the King and his Commons in the Parliament at *See Mat. Weſt. An. 1266. p. 344. Contin▪ Mat. Paris p. 973. Walſingham, Ypodigmu Neaſtr. An. 1266. See Holinſhed▪ Grafton, Speed, Daniel. Mat. Paris Hiſt. p. 971, 972. Legatus mittit ad exhaeredatos in inſula Elyenſi congregatos.Kenillworth, An. 1266. the 51. of his Reign, printed in the Statutes at large, to which I referre you, and Pat. 50. H. 3. dorſo 9. The Legate thereupon, as Riſhanger in his continuation of Matthew Paris his hiſtory, and others relate ſent a peremptory meſſage to the diſinherited Barons and others, to ſubmit thereto; who rejecting this ordinance and award, returned this anſwer, ſhewing how much they ſlighted him and the Popes authority, and their proceedings againſt them.
Eo tempore exhaeredati latitantes in inſula Elyenſi, per Nuncios Legati admoniti ſunt, ut reverterentur ad fidem et unitatem ſanctae matris Eccleſiae, et obedientiam Romanae Curiae, et pacem Regis, ſecundum formam proviſam, et ſuſciperent abſolutionem de ſententia in eos lata, juxta formam Eccleſiae, et ne ampliores roberias et damnationes facerent, ſed et de ipſis reſtitutionem facerent clero et Eccleſiae. Reſponſio. Ad primum reſpondent exhaeredati, quod firmiter tenent eandem fidem, quam didicerunt à Sanctis Epiſcopis; Sancto Roberto, & Sancto Edmundo, Sanctoque Richardo, alii que viris Catholicis, & quod credunt & tenent articulos fidei, qui in ſymbolo continentur. Evangelio quoque, & Eccleſiae Sacramentis ſicut univerſalis Eccleſia tenet & credit, & ipſi credunt, & propter hanc fidem mori, & vivere ſunt parati. Reſponſio. Ad ſecundum dicunt, quod obedientiam habent Eccleſiae Romanae ſicut capiti totius Chriſtianitatis, ſed non cupiditatibus & exigentiis voluntariis eorundem qui gubernare debent ne eandem. Et addunt, quod praedeceſſores ſui, quorum ipſi ſunt haeredes terram iſtam *See here p. 700.conqueſierunt per gladium, et ideo viſum eſt eis, quod injuſte exhaeredati ſunt, et hoc fit per Legatum. Vnde hortantur eundem, ut iſtud faciat emendari. Reſponſio. Ad tertium dicunt, quod Legatus miſſus eſt in Angliam, ut pacem faceret, ſed magis bellum manu tenet, quia manifeſte parti Regis adhaeret, et eam fovet. Et in quantum ſic facit, bellum ſuſtinet. Item dicunt, quod forma praeviſa nulla eſt, praecipue quoniam Papa dederit in mandatis Regi et Legato, ut nullus exhaeredaretur: unde hortantur Legatum, ut hoc faciat emendari. Reſponſio. Ad quartum dicunt, quod primum juramentum fuit ad utilitatem Regni et totius Eccleſiae, et omnes Praelati Regni excommunicationis ſententiam fulminaverunt in omnes contravenientes: unde adhuc ſtant in eadem voluntate, et parati ſunt mori juramento eodem. Vnde hortantur Legatum, ut revocet ſententiam, quam ipſe tulit, alioquin appellant ad ſedem Apoſtolicam, et etiam ad generale concilium, vel, ſi neceſſe foret ad ſummum judicem. Reſponſio. Ad quintum dicunt, quod cum militant pro utilitate Regni & Eccleſiae, oportet eos vivere de bonis inimicorum ſuorum, qui detinent terras eorum. Ideo hortantur Legatum, ut illis faciat reſtituti terras ſuas, ut neceſſe non habeant depraedari. Reſponſio. Ad ſextum dicunt, quod multi diſcurrentes circumquaque faciant roberias multimodas ex parte Regis & Edwardi, & dicunt, ſe eſſe ex parte exhaeredatorum ut ipſos diffament, & ſe ipſos excuſarent; & ideo monent Legatum, ne talia referentibus fidem tribuat, quia ſi quenquam in hoc ſcelere inter ſeipſos inveniret facerent de tali judicium ſina mora.
Interim exhaeredati ſignificant Domino Legato, quod irreverenter ejecit à RegnoExp…ſtulationis Exhae…edato…um. quaſi totius Regni conſilium, Epiſcopum Wintonienſen, Epiſcopum Londinenſem, Epiſcopum Cicestrenſem, viros utique conſilio & prudentia circumſpectos. Quamobrem Regni Conſilium in maxima parte debilitatur, & Regnum dilabitur, quia Legatus bona Epiſcopatuum ſibi uſurpat, et per abſentiam conſilii exitium induxit ſtatus terrae, et ideo monent Legatum, ut haec faciat emendari. Item ſignificant Legato, ut moneat Regem, quòd alienigenas de conſilio ſuo amoveat, per quos terra captivatur. Monent etiam Legatum, ut terrae ſuae reſtituantur eiſdem ſine redemptione, & ut Proviſiones Oxonienſes teneantur, & ut obſides eis liberentur in Inſulam, ut poſſint eam pacificè tenere per quinquennium, donec viderint qualiter Rex omnia promiſſa fecerit obſervari. Item ſignificant Legato, quòd Abbatiae & aliae domus Religioſorum aedificatae ſunt de bonis praedeceſſorum ſuorum, quae nunc per extorſiones & tallagia Regis & Legati deſtruuntur, & ideo nequeunt fieri eleemoſynae & hoſpitalitates, ſicut ſolebat. Ideò monent Legatum, ut hoc emendetur. Item ſignificant Domino Legato, quod Eccleſiae Regni Angliae collatae ſunt alienigenis qui ſunt inimici terrae, et bona Eccleſiaſtica quibus naturales terrae vivere deberent et ſuffentari, in partes tranſmarinas aſportarunt. Et ideo indigne periclitantur, non tantum in corpore ſed in anima. Nam paſtores non habent, niſi ſacerdotes conductitios, qui pro minori pretio poſſunt conduci: Ideo monent Legatum, ut hoc faciat emendari. Item ſignificant Legato, quod decimae, quae exigentur a clero, non debent dari, eo quod terra deſtructa eſt per regales, et per commune bellum, et terra jacet inculta, et fructus nulli proveniunt, unde populus fame moritur. Rex et Legatus exaſperati his reſponſis anno ſequenti Inſulam obſiderunt.
The Barons and diſinherited perſons returning this anſwer to the Legate who was much incenſed with it; The King thereupon feaſting the Cardinal, and placing him in his Royal Throne, to the great offence of his ſubjects, by his advice ſummoned a Parliament to ſubdue them by force; wherein he demanding an ayde and aſſiſtance both of men, monyes, and a Diſme from the Biſhops, Abbots and other Prelates, who held of him Lands and Baronies, they likewiſe returned him a very peremptory anſwer, thus related.
Rex venit Londinum, ad celebrandum feſtum Sancti Edwardi Regis, prout moris ejus fuerat cunctis annis. Igitur multis convocatis Eccleſiarum Praelatis, ſimulMat▪ Paris. Hiſt. p. 969, 970, 971. cum Baronibus, feſtum illud cum grandi gaudio ſolemnizavit. In prandio vero Legatum in ſedili Regio collocavit, ſingulis ferculis prius appoſitis coram eo. An unkingly condeſcention and flatery in the King, but a greater inſolency in this pround and Royal Legate to accept of; who to requi…e this tranſcendent honor, preſently excommunicated all that were in armes againſt the King. Soon after,
Rex citari fecit Comites & Barones Archiepiſcopos, Epiſcopos, & Abbates, omneſque communiter militare ſervitium ſibi debentes, ut apud Sanctum Edwardum, equis & armis ſufficienter inſtructi, convenirent, ad impetendum eos, qui contra pacem Regiam occupaverant inſulam Elyenſem. Comes autem Gloverniae, caeteris mandato parentibus, in confinio Walliae congregans exercitum copioſum ad inimicos ſuos perſequendum, venire ſuperſedit. Mittuntur ergo Legati, Johannes de Warenna, & Gulielmus de Ʋalentia, qui illum ad Parliamentum venire monerent: ſed nihil quidem profecerunt, propter id quod ejus acceperunt patentes literas ſigillo ſuo ſignatas, quod nunquam arma portaret contra Dominum ſuum Regem nec contra filium ejus Edwardum, niſi defendendo. Inimicos vero ſuos Rogerum de Mortuo mari, & caeteros pro poſſe ſuo ſuppeditaret. Hoc, ut dicebatur, callide confingebat, quia notam proditionis ſibi imponi timebat. Abadunatis, qui ad Parliamentum citati fuerant, praeter rebelles, primo principalirer Rex & Legatus ſubſcriptos articulos exigebant. (By the anſwers of the Biſhops and Clergy whereunto, you may judge of their Loyalty and good affection to the King and reſpect to the Popes Legate, the principall continuer of theſe Propoſals.) Ut omnes Praelati & rectores Eccleſiarum decimas ſibi concederent, de tribus ſequentibus, & de anno proximo praeterito, quantum dabant Baronibus ad cuſtodiendum mare contra alienigenas. Responſio. Ad hoc reſponderunt, quod bellum incoeptum fuerat iniquam cup iditatem, & durat in praeſens, & neceſſarium eſſet, hujuſmodi petitiones peſſimas praeterire, & de pace Regni tractare, & Parliamentum ſuum ad utilitatem Eccleſiae & Regni convertere, non ad denariorum extorſionem, praecipuè quum terra in tantum deſtructa ſit per bellum, quod nunquam vel ſaltem ſerò, poterit reſpirare. Secundus. Item petitum eſt, ut Eccleſiae taxarentur per manus Laicorum juſta & alta taxatione… ad valorem omnium bonorum ſpectantium ad eaſdem. Responſio. Ad hoc reſpondebatur, quod non eſt ratio, ſed omnino contra juſtitiam, ut Laici de decimis colligendis ſe intromittant, nec in hoc unquam conſentirent communiter, ſed tantum ut taxatio antiqua ſtaret. Tertius. Item ut Epiſcopi & Abbates, &c. decimam ſuam darent de Baroniis ſuis plenariè, & de Laico feudo recta & alta taxatione. Reſponſio. Ad hoc reſpondebatur, quod depraedationibus ſunt depauperati, & ſequuti ſunt Regem in expeditione, & tanta pecuniarum effuſione, quod omnino pauperes ſunt effecti & etiam terrae eorum incultae jacebant propter bellum. Quartus. Item petitum eſt; ut Clerus communiter daret Domino Regi ad relevandum ſtatum ſuum triginta Millia Marcarum propter▪ antedictas decimas, quas quidem Legatus vendicabat ad opus Romanae Curiae, propter debita Siciliae, Apuliae, & Calabriae contracta in nomine▪ Domini Edmundi filii Regis, modo praeſentis. Responſio. Ad hoc reſpondebatur, quod nihil darent, quia omnes hujuſmodi taxationes & extorſiones per Regem factae prius, nunquam in Regis utilitatem vel Regni ſunt converſae. Quintus▪ Item petitum eſt, ut omnes Clerici tenentes Baronias, vel Laicum feudam, perſonaliter armati procederent contra Regios adverſarios, vel tantum ſervitium in expeditione Regis invenirent, quantum pertineret ad tantam terram, vel tenementum. Responſio. Ad hoc reſpondebatur, quod non debent pugnare cum gladio materiali, ſed ſp…ituali, ſcilicet cum lachrymis et orationibus humilibus et devotis. (Yet they were the prime authors, fomenters of the Wars in the former Wars between the King and his Nobles.) Et quod propter beneficia ſua, tenentur pacem manu-tenere, non bellum. Et quod Baroniae eorum ab eleemoſynis puris ſtabiliuntur, unde ſervitium militare non debent niſi certum, nec novum incipient. Sextus. Item petitum eſt, ut Clerus communiter adquietaret novem Mille Marcarum, quas Epiſcopus Roffenſis Laurentius, Epiſcopus Bathonienſis Willielmus, & Abbas Weſtmonaſterii Richardus, mutuo receperunt à Mercatoribus Papae in Curia Romana, quando fuerunt ibidem▪ pro Regis negotiis expediendis. Reſponſio. Ad hoc reſpondebatur, quod nunquam conſentiebant mutuationi tanti debiti, nec unquam inde ſciebant, unde in nullo tenentur illud adquietare. Septimus. Item petitum eſt ex parte Papae, ut fieret praedicatio in omni feſtinatione de Cruce per totum Regnum, ad expugnandum populum, quem Curia provideret, vel ad Crucem perpetuam redimendam. Responſio. Ad hoc reſpondebatur, quod populus terrae per bellum in magna parte perimitur, & ſi modo Cruce ſignarentur, pauci, vel nulli ad defenſionem patriae remanerent. Unde manifeſtum eſt, quod Legatus vellet naturalem terrae progeniem exulare, ut alienigenae liberius conquirere poſſint terram. Octavus. Item dicebatur, quod Praelati tenebantur ad omnes petitiones, vellent▪ nollent, propter juramentum de Conventre, ubi juraverant, quod Domino Regni auxiliarentur modis omnibus, quibus poſſent. Responſio. Ad hoc reſponderunt. quod quando juramentum fecerunt, non intelligebant de alio auxilio quam ſpirituali, conſilioque ſalubri.
A fine prelatical and Clerical equivocation.
How little Gilbert de Clare Earle of Glouceſter, eſteemed the Popes Legates Authority, who took more power upon him then the King, poſſeſſed himſelf of his regal Palace and Fort of the Tower of London, promoted, preached this Croyſado, excommunicated all the diſturbers of the Kingdoms peace and enemies of the King, and interdicted all the Churches in and near London, is thus related by Matthew Westminster, together with the Kings pawning his Jewels to him and giving him power to pawn them, to ſupply his neceſſities.
Gilbertus de Clare Comes Gloverniae, cum magno exercitu venit Londinum quaſiMat. Weſtm. Anno. 1267. p. 345, 346▪ Polichronicon▪ l. 7. c. 37. Domino ſuo Regi auxilium praeſtiturus, verba pacifica loquebatur in dolo, ſicque Civitatem ingreſſus, ipſam protinus tanquam Dominus occupavit, mandans Nuncias ad Legatum, quod ſibi Turrim Londinenſem, in qua habitabat, redderet ſine mora, et ut poſſet aſſequi citius ſuum velle, prohibuit ne Legato victualia venderentur. Legatus ſiquidem, tanquam bonus Paſtor à bono Paſtore directus, veniens ad Eccleſiam Sancti Pauli, Londini, Crucis negotium expoſuit coram multis. Quidam ergo corde compuncti, Crucem protinus receperunt, inter quos fuerant Thealdus Archdiaconus Leodicenſis, Papa futurus, qu…n Angliam venerat cum Legato, cui valedicens, iter verſus Terram Sanctam arripuit, & Nobilis vir, Thomas de Cla…e, qui ſpreto conſilio fratris ſui, Comitis Gloverniae, Regem adiit, & ei fideliter obedivit. Igitur de negogotio Crucis ſermone completo, Legatus imperterritus ſermonem ſuum in Comitem Gloverniae convertit, monens ut fidelitatem; quam Regi debuit et ſpoſponderat, obſervaret, addens, quod ſibi reformatori libertas egrediendi Turrim et Civitatem Londini nec etiam victualia debuerant denegari. Salubria Patris monita, indu…ati cordis filius non audivit. Legatus, cum quibuſdam nobilibus, Regis fidelibus, clam Turrim Londini eſt ingreſſus. Iudaei non pauci, cum uxoribus et parvulis, poſt Legatum. In the mean time thoſe who where diſinherited, marching out of the Iſle of Ely; Monaſteria invadentes in eiſdem depoſita rapuerunt; depoſita in Eccleſia Westmonast. abſtulerunt. Legatus poſtmodum in perturbatores pacis Regis et Regni, ſententiam excommunicationis generaliter promulgavit, et Eccleſias Civitatis Londinenſis, et Civitati continguas ſuppoſuit interdicto. In domibus tamen Religioſis, ſine ſtrepitu Campanarum et vocis, excluſis pacis perturbatoribus, miſſas celebrari praecepit. *Polichron. l. 7. c. 37.The Londiners upon the Legates curſing of them and forbidding them the Company of Chriſtian men beſeiged him in the Tower of London, till many Biſhops armed had him away. Undique vallabant Regem anguſtiae, adverſariorum ſaevicia, & defectus pecuniae. Initoque conſilio, jocalia Eccleſiae Weſtmonaſt. imagines f…retri aureas, & lapides praecioſos, in manibus tradidit mercatorum, modicam pecuniam mutuo recipiens pro eiſdem, quae tamen tranquillitatis tempore reſtituit Eccleſiae ſupradictae.
Our Records inform us, that the King being in great want of monies commanded all his Jewels in the Tower and elſewhere to be delivered to the Popes Legat, to pawn for what mony he could raiſe upon them, to be reſerved in the Tower of London under his cuſtody, and deſired his favor for levying the Diſme granted him by the Pope, not in ſuch manner and form as the Pope expreſſed in his Bull, and the Legate in his Commiſſions, but after the old rate in ſome Dioceſs for expedition.