Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 3 · Document 102 – Document 103

VEnerabili Cetui Sanctae Romanae Eccleſiae Cardinalium, Rex Angliae ſalutem, &Clauſ. 43 H. 3. m. 13. dorſo. ſincerae dilectionis affectum. Quia de quibuſdam negotiis inter Regem & illuſtrem Regem Franciae, praelocutus Rex plenius certiorari volebat priuſquam Domino Papae ſuper hiis quae per Magiſtrum Petrum Lemovicen. & Anſelmum de Belencr. Clericos & Nuncios Venerabilium Patrum Ebredunen. & Tarentaſ. Archiepiſcoporum, & dilecti Clerici Regis Magiſtri Ruſtandi, ejuſdem Domini Papae Capellani, ſuper facto Siciliae, & aliis tàm Literis quàm vivâ voce Regis ſignificat, certum Rex daret reſponſum, propter quod etiam quoſdam de majoribus Regni & conſilii Regis in Franciam Rex tranſmiſit, Rex praedictos Clericos retinuit, uſque ad redditum dictorum Nunciorum Regis. In quorum reverſione abſque mora ulteriori per eoſdem Clericos, vel per alios Nuncios Regis ſolemnes, Domino Papae & eis ſuper praemiſſis certum reſponſum ſuum Rex ſignificavit, & maximè de negotio Siciliae, cum effectu proſequendo vel penitus dimittendo. Unde eos attentius Rex rogat, quatenus apud Summum Pontificem diligenter inſtare velint ne hanc moram, modici temporis gravem habeat vel moleſtam. Et quod ſuper facto Siciliae, vel aliis Regem ſeu Regnum Regis tangentibus nihil interim immutetur. Teſte Rege apud Windeſ. 16 die Martii.

The King having demanded an account of the Biſhop of Hereford the year before, of the monies received by him in England and Ireland for the Diſme granted him by the Pope, and of the ſeveral Obligations and Debts he had obliged him and ſeveral Abbyes to foreign Merchants, in great ſums of money, and how they were expended, and receiving an imperfect account thereof from his Procurator, enjoyned him to make an exact account thereof, and to come in perſon into England for that end, by a certain day, under pain of ſeiſing all his Temporalties and Goods in England.

REX P. Herefordenſi Epiſcopo, ſalutem. Cum nuper vobis mandaverimus,Clauſ. 43 H. 3. m. 15. dorſ. quod perſonaliter vel per certum Procuratorem in Angliam veniretis, ad certificandum nos ſuper variis et immenſis obligationibus quibus nos et Regnum noſtrum, necnon et quamplures domos Religioſos Regni diverſis Mercatoribus in Curia Romana pro facto Siciliae multipliciter aſtrinxiſtis, et ad quorum manus pecunia de praedictis obligationibus devenit, et ad cujuſmodi negotia expedienda fuerit appoſita, et ad reddendum compotum de tota pecunia quam recepiſtis in partibus tranſmarinis et ciſmarinis, et etiam de tota pecunia per vos collecta et recepta de Decima et negotio Crucis, tam in Hibernia, quam in Dioc. Coventr. Wigorn. et Hereford. vos per infirmitatem & impotentiam corporis veſtri ſuper adventu veſtro in Angliam excuſaſtis, promittentes vos tales Procuratores loco veſtro miſſuros, qui nobis in praemiſſis ſufficienter reſpondeant. Et cum Decanus veſter Hereford. nuper veniſſet coram nobis & Conſilio noſtro apud London. offerens ſe pro vobis de praedicta pecunia Crucis & Decimae compotum redditurum, ipſe tantum reddidit compotum de pecunia Crucis & Decimae ad opus veſtrum recepta in Hibernia, & in Dioc. praedictis, aſſerens ſe de obligationibus per vos factis in Curia Romana non poſſe ita diſtincte ſicut petivimus reſpondere, unde nobis ſupplicavit, quod aliquem diem diffuſum, vobis ſuper hoc praengere dignaremur, quo perſonaliter venire poſſetis in Angliam nobis de praedictis obligationibus reſponſuri. Quapropter habita ſuper hoc deliberatione, cum Magnatibus de Conſilio noſtro, tranſcriptum compoti quem praedictus Decanus reddidit vobis mittimus praeſentibus intercluſum, quo viſo & plenius intellecto, utrum praedictum compotum acceptandum, vel aliquid eidem addendum, ſeu inde minuendum duxeritis nobis per Literas veſtras Patentes, & per latorem praeſentium ſignificetis, quia a diverſis Mercatoribus ad pecuniam ſibi reddendam de obligationibus praedictis per vos factis ſumus cotidie graviter anriati, de quibus oportet nos et Regnum noſtrum, ſub celeritate qua fieri poterit liberari. Nos de Conſilio praedictorum Magnatum noſtrorum, Vobis mandamus firmiter injungentes, ſuper omnia quae in Regno noſtro tenetis, quod omni dilatione & excuſatione poſtpoſitis infra Quindenam Paſchae prox. venturam in Angliam veniatis. Ita quod in Quindena illa ſitis in propria perſona coram nobis & Conſilio noſtro, ubicunque tunc fuerimus in Anglia ad reſpondendum nobis, & ad plenius certificandum nos & Conſilium noſtrum de omnibus receptis & expenſis per vos factis in Curia praedicta, & de omnibus obligationibus ſupradictis, de quibus praefatus Decanus reſpondere non potuit, ut praedictum eſt. Et praedictum diem ita diffuſum de conſilio noſtro vobis aſſignamus ne ulteriorem dilationem quaerere poſſitis in hac parte. Scituri, quod per conſilium praedictorum Magnatum noſtrorum proviſum eſt, quod niſi ad praedictum diem veneritis in Angliam, Epiſcopatus veſter cum omnibus bonis et catallis veſtris in Anglia in manum noſtram capietur ad ſatisfaciendum inde Mercatoribus ſupradictis: Quid autem ſuper praemiſſis facere volueritis nobis ſine dilatione remandetis. Teſte Rege apud Wymu…dell, 26 die Novembris.

A juſt retribution for this Biſhop, who invented, promoted theſe fraudulent Obligations, to the oppreſſion of his fellow Biſhops and Abbots, and it ſeems converted much of it to his own private uſe, for which he was now called to a ſtrict account.