Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 432 – Document 433
VEnerabili Patri R. Sancti Angeli Diacono Cardinali, &c. Sinceritatis veſtraeClauſ. 40 H. 3. m. 13. dorſo. promptitudo quam clara probant operum teſtimonia in noſtris negotiis promovendis, nos ſollicitant & invitant, ut in agendis noſtris ad veſtrae diſcretionis prudentiam recurramus, per quam in hiis quae nobis incumbunt, conſilium & auxilium confidenter habere ſperamus. Eapropter Paternitati veſtrae tenore praeſentium volumus fieri manifeſtum, Quod ſuper negotio Regni Siciliae nuper in adventu Venerabilis Patris Bonon. Epiſcopi, ad nos propter hoc deſtinati, cum Proceribus & Majoribus totius Regni noſtri tractatum habuimus diligentem. Qui conditiones ſub quibus ipſum Regnum Edmund. filio noſtro et ſuis Haeredibus eſt conceſſum, graviſſimas reputabant, illas potiſſime per quas infra feſtum Sancti Michaelis prorimo venturum ire teneremur, vel mittere Capitaneum cum militia competenti, et 135. millia Marcarum 540. et unam, propter damna et intereſſe nihilominus ſolvere infra eundem terminum, ſub poena anullationis totius negotii, nobis inſuper remanentibus excommunicatis, et toto Regno noſtro ſuppoſito Eccleſiaſtico interdicto. Has utique conditiones et poenam duriſſimas judicabant, cum praeter dictam ſummam, ſicut Nuncii noſtri referent, ad aliam ſummam non modicam teneamur. Quis enim Princeps infra t…m breve temporis ſpacium cum pecuma, quàm eundo vel mittendo noſter deſiderat apparatus, poſſet ita repentè habere ad manum tam immenſas pecuniae quantitates? Formidantes igitur pericula quae incumbunt, nobis diſſuadebant omnino, ut nequaquam ſubjiceremus tanto diſcrimini ſtatum noſirum. Nos vero ſperantes in illo qui eſt in ſe ſperantium fortitudo, dictum negotium per Procuratores & Nuncios inceptum, & quantum in ſe fuerat conſummatum, confiſi quod ſedes Apoſtolica nullum opprimit, ſed potius oppreſſos relevare intendit, ad plenum complevimus, ſicut per privilegia noſtra & filiorum noſtrorum quae per dictum Bonon. Epiſcopum, Domino Papae & fratribus deſtinamus vobis, fiet pleniſſima certitudo. Caeterum dicto tractatu pendente, ſupervenit rumor terribilis de jactura et damnis Eccleſiae Romanae et nobis illatis, per proditionem Marchionum de Herebroke, qui ſe mentiebantur fideles Eccleſiae et devotos: ſuper quo Dominus Papa nobis mandavit, ut dicto negotio tam dampnabiliter deformato feſtino ſubſidio ſuccurrentes, ſtatim competentem militiam mitteremus. Quo triſti et fune…to rumore ad nos perlato, qui prius propter difficultatem conditionum de negotio diffidebant, modo deſperarunt in tantum, quod vix aliqui in ſolliditate conſtantiae et voluntate proſequendi nobiſcum illud negotium remanſerunt. Nos autem in Regem Coeli & Ducem Syderum conſiderationis oculos dirigentes, qui cum poſſit imperare mari & ventis, tempeſtates iſtas ſedare poterit; & quod turbatum eſt in tranquillum, quod nubiloſum convertere in ſerenum; Nolumus deſiſtere ab inceptis, fortiorem ſumentes animum in adverſis, confeſtim ſuper Capitaneo mittendo cum decenti militia conferentes, cui tractatui adhuc inceſſanter inſiſtimus, ſicut dilecti Nuncii noſtri latores praeſentium plenius vobis dicent. Sanè, quod ſine turbatione animi recenſere non poſſumus nec debemus; Nonuulli Epiſcopi Regni noſtri per quos nos et Eccleſiam in tantae neceſſitatis articulo conſtitutam ſperabamus juvari, afflictionem ſuperaddentes afflictioni, retardationem ſubſidii ad proſecutionem hujus negotii deputati, temere molientes quaſi ad ſubverſionem intentionis noſtrae et veſtrae totaliter aſpirarent, per diſcretum virum Magiſtrum Ruſtandum diligentem et fidelem executorem officii ſibi injuncti Canonice moniti, decimam proventuum ſuorum, ſine qua quod intendimus perficere non valemus, hactenus reddere recuſarunt; ſed nunc ſperamus, quod obedient veſtris in hac parte mandatis, ſicut eidem Magiſtro Rustando firmiter promiſerunt: Hinc eſt igitur, quod inter hujuſmodi anguſtias conſtituti, ad veſtrae circumſpectionis prudentiam recurrimus confidenter, rogantes veſtram manſuetudinem ut ſi tacito Capitaneum non mittimus ſicut neceſſitas expoſcit negotii, nos excuſatos habentes, apud Dominum Papam et fratres ſuper hoc excuſare velitis. Scientes quod quilibet in hoc ſtatu hoc negotium aſſumere, illa potiſſima ratione quia inter caeteras Conditiones illa habetur expreſsè, quod non eamus, nec mittamus aliquem donec de totali ſumma praedicta Domino Papae et Eccleſiae plene fuerit ſatisfactum, nec de iſto impedimento Dominus Papa cum nobis nuper mandavit, ut ſtatim deberemus mittere, fecit aliquam mentionem, nec tamen propter hoc omittimus quin ſuper mittendo ſollicite laboremus, & vos de quo plenè confidimus dignemini laborare, ut illa conditio quae quaſi inclinationem negotii continere videtur in melius reformetur. Ad hoc igitur laborantes fideliter nobis per latorem praeſentium, quem ſuper hoc & quibuſdam aliis ad vos ſpecialiter duximus deſtinandum, celeriter reſcribatis veſtrae beneplacitum voluntatis. Scituri quod pro…otio filiorum noſtrorum eſt veſtrorum exaltatio amicorum. Teſte, &c.
Eodem modo ſcribitur Venerabili Patri J. Dei gratia Titulo Sancti Laurentii in Lucina Presbytero Cardinali.
Eodem modo Venerabili Patri Domino Hugoni Titulo Sanctae Sabinae Presbytero Catdinali.
Eodem modo Domino Willielmo Sancti Euſtach. Diac. Card.
Eodem modo Magiſtro Jordano Domino Papae Notar.
Eodem modo ſcribitur Venerabili Patri Ottobon. Sancti Andr…ae Diac. Cardinali. Hoc adjecto:
Cum Nepotes veſtri filiis noſtris linea conſanguinitatis ſint conjuncti, confirmationem vere donationis foelicis recordationis Innocentii Papae, ſuper bonis quae fuerunt quondam Petri de Vinea, in forma quam delectus veſter & noſter Ruſtandus nobis expoſuit vobis per latorem praeſentium deſtinamus. Teſte ut ſupra.
REX Willielmo Bonquer, ſalutem. De circumſpectionis veſtrae prudentia confidentesClauſ. 40 H. 3. m. 13. do…. magna & ardua negotia vobis duximus committenda, ſperantes ut per veſtrae diſcretionis induſtriam noſtra intentio foelicem ſortiatur eventum. Ea propter fidelitati veſtrae ſignificamus, quod noſtrae intentionis exiſtit & voti, ut talis in Regem Aleman. eligatur qui Eccleſiae Romanae devotus & nobis dilectus exiſtat, & maximè cum Gallici, ſicut noſtis, in praejud cium noſtri aſpirent, qui ſi quod abſit aſſequantur quod optant, negotium Regni Siciliae, quod ex corde proſequimur, ut tenemur, gravem poſſit incurrere laeſionem, unde huic periculo obviare volentes, Domino Papae duximus ſupplicandum, quod unum de tribus Cardinalibus, ſcilicet Dominum J. Titulo Sancti Laurentii in Lucina Preſbyterum Cardinal. vel Dominum Hugonem Titulo Sanctae Sabinae Presbyterum Cardinal. aut Dominum Ottobonum Sancti Andr. Diacon. Cardinal. in Aleman. deſtinare dignetur, ut per illius providentiam quem m…ttet, iſtud negotium foeliciter ordinetur. Ad haec veſtra ſciat diſcretio, quod cum teneamur Eccleſiae Romanae infrafeſtum Sancti Michaelis proximo venturum ſolvere 135. millia Marc. quingentas et unam, et nihilominus illuc ire infra eundem terminum, vel mittere Capitaneum cum militia competenti juxta tanti negotii qualitatem. Et propter caſum qui de novo accidit legato in Regno Apul. & propter etiam captionem Com. Sabaub. infra tam brevem terminum neutrum complere poſſimus, Domino Papae ſupplicamus humiliter & devotè quatenus dilectum noſtrum Magiſtrum Jordanum Notarium ſuum, ſuper prorogandis hujuſmodi terminis ad nos mittat, & ſuper hoc cum ſumma ſolicitudine laboretis, exponentes Domino Papae & fratribus qualiter infra feſtum beati Johannis Baptiſtae proximo venturum, occaſione iſtius negotii 24. millia Marcarum fere ſolventur, ſcilicet 40. millia Marcarum et unam Mercatoribus Senen. J. M. C. C. ſociis Spiliati, pro quibus omnibus eſt Decim… obligata. Item fere 30. millia Mercatoribus qui habent Monaſteria obligata, praeter damna et expenſas quae biennium aſcendunt ad quinque millia Marcarumet ultra. Propter quod eis probabiliter ſuadere poteſtis, ut pro reſiduo ſatis poſſunt & debent terminos prorogare, maxime cum interim nihilominus totis viribus ſtudemus, ut dicto negotio tam in pecunia quam militia celeriter ſuccurramus, vel tractetis cum Domino Papa ut ſuper decima nobis conceſſa Mercatores mutuent pecuniam, cum qua poſſit memoratum negotium ſuſtentari; nam iſto anno per Dei gratiam et induſtriam Magiſtri Rustandi erit ab obligationibus Mercatorum Senen. penitus liberata.
Scribitur etiam Domino Papae ſuper dicto negotio.
Scribitur etiam Magiſtro Jordano Domini Papae Notar. ſuper eodem. Et tranſcripta brevium poterunt inveniri in burſa rubea.
By theſe Writs and Letters it is moſt …pparent, what vaſt ſums of money the Pope and Court of Rome drayned from the King, Kingdom, Clergy, and Religious perſons of England this year, by intollerable forgeries, extortions, and impious ſrauds, only to wreſt the Kingdom of Sicily out of Manfreds hands, in which deſ gn God blaſted both the Popes forces, and Kings rapines, to their perpetual infamy.
I ſhall cloſe up this year, and Chapter too, with the words of *Hiſt. Angl. p. 910. Anni concluſio.Mat. Paris: Tranſiit igitur annus ille Eccleſiae et Praelatis ultimae ſervitutis genitivus, Regni Angliae praedativus, Terrae Sanctae ſterilis, et potius nocivus.