Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 410 – Document 430

REX Epiſcopo Cicestren ſalutem. Licet Magiſter Robertus de Winton. qui ſe geritClauſ. 40 H. 3. m. 7. dorſ. De Decima. pro Commiſſar. Magiſtri Ruſtandi negotii Crucis executoris, ex parte noſtra & per dilectos nobis in Chriſto Magiſtrum Willielmum de Litchf. & Magiſtrum Nicholaum de Plumpton, Comiſſar. praedicti Magiſtri Roſtandi in negotio praedicto ſufficienter eſſet monitus, ut niſi de pecunia Crucis quam idem Robertus tempore ſuae Commiſſionis collegerat, & de actis & aliis hujuſmodi negotium tangentibus primo poneret rationem, cum praefatis Magiſtris Willielmo & Nicholao, Commiſſioni quam ab eodem Magiſtro Rostando, ſuper praedicto Negotio Crucis ſe habere praetendit, penitus ſuperſederet, Idem tamen Robertus ſpretis monitionibus praedictis ſe tranſtulit ad Epiſcopatum veſtrum, & ibidem magnam pecuniam Terrae ſanctae ſubſidio deputatam, dicitur collegiſſe. Quia vero pecunia per eum collecta & penes ipſum depoſita videtur fortunae & periculo ſubjacere; Vobis mandamus, quod nullatenus ſuſtineatis quod praefatus Magiſter Robertus de caetero in Epiſcopatu veſtro ſe intromittat de negotio praedicto, & pecuniam per ipſum in Dioceſi veſtra collectam ubicunque in eodem Dioceſi repoſita fuerit ſalvo cuſtodiri procuretis, Ita quod praedictus Robertus de caetero ad eam manus non apponat, & quod nobis ſeu Collectoribus Decimae ſupradictae inde poſſit integrè & ſub ſecuritate reſponderi. Teſte Rege apud Glouc. 20. die Julii.

Et mandatum eſt Vic. Su…ht. quod domos & omnes poſſeſſiones quas praedictus Robertus habet apud Wintoniam, & alibi in Balliva ſua capiat in manum Regis, & eas ſalvo cuſtodiat donec Rex aliud inde praeceperit. Teſte Rege apud Glouc. 21. die Julii.

Et mandatum eſt Vic. Suſſex. quod ſi ipſum Robertum in Balliva ſua contigeret inveniri, eum arreſtari faciat donec a Rege aliud ſuper hoc habuerit mandatum. Teſte ut ſupra.

The King iſſued theſe Letters to promote this Diſme in Gaſcoign, Gernſey, Jerſy, Oleron and Wales.

REX Archiepiſcopis, Abbatibus & Prioribus, & Omnibus aliis EccleſiarumPat. 40 H. 3. m. 12. dorſ. De negotio Crucis. Praelatis, Comitibus, Baronibus, Militibus, & omnibus aliis Ballivis & fidelibus ſuis Waſcon. & Inſularum de Geres▪ Gerner, & Oleron, ſalutem. Mittimus ad partes veſtras dilectum Clericum noſtrum Magiſtrum Gilbertum Millers, executorem negotii Crucis, ſuper collectione Decimae nobis a Domino Papae conceſſae in ſubſidium Terrae ſanctae. Univerſitatem veſtram rogantes et exorantes in fide et dilectione quibus nobis tenemini, quatenus ob amorem Crucifixi, cujus negotium principaliter attenditur in hac parte, et noſtrae proſequutionis inſtantia, praefato Magiſtro et Collegis ſuis expeditionem et promotionem, iſtius negotii efficaciter aſsiſtatis Conſilium et juvamen veſtrum, ita curialiter & diligenter impendentes eidem, quod exinde mereatur veſtrae promptitudinis devotio commendari. In cujus &c. Teſte Rege apud Weſtm. 6. die Novembris.

REX Epiſcopis, Abbatibus, Prioribus, Comitibus, Baronibus, Vicecomitibus Ballivis,Pat. 40 H. 3. m. 2. dorſ. De Decima. & aliis fidelibus ſuis per Walliam conſtitutis ſalutem. Cum negotium noſtrum tam de Collectae Decimae proventuum Eccleſiaſticorum totius Walliae, quam de omni alia pecunia Terrae ſanctae debita, & nobis pro executione voti noſtri ab Apoſtolica ſede conceſſa, commiſſum ſit de Concilio noſtro Religioſo viro Abbati de Flexley, vos attentè rogamus & affectuoſè requirimus & mandamus, quatenus ſitis ei in auxilium ad colligendum & levandum hujuſmodi pecunias in Wallia, ad opus noſtrum, maxime contra illos qui non permittunt ſe per Cenſuram Eccleſiaſticam juſticiari, praeſtantes eidem conſilium, auxilium et ſecurum conductum per terras et Ballivas veſtras cum ab eo fueritis requiſiti. Tantum ſuper hoc facientes, quod fidem & devotionem veſtram debeamus proinde meritò commendare. Teſte meipſo apud Westmonaſterium 21. die Octobris, Anno Regni noſtri 40.

REX Dilectis ſibi in Chriſto Magiſtris Bernardo de Sen. Domini Papae ſubdiaconoPat. 40 H. 3▪ m. 5. dorſ. & Capellano, W. de Litchfield, Canonico Sancti Pauli London. & N. de Plumpton ejuſdem Domini Papae Subdiacono & Capellano Clerico ſuo ſalutem. Mandamus vobis attentè rogando quatenus ſecundum formam Commiſſionis vobis factae à diſcreto viro Magiſtro Ruſtando, Domini Papae Subdiacono et Capellano, negotii Crucis executore, exactiſſimam recipientes rationem a Collectoribus Decimae et pecuniae Crucis ſingularum Dioceſium nobis a ſede Apoſtolica conceſſae▪ detis nobis diſtincte et aperte ſcire proximo feſto beati Edwardi, quantum aſcendit hujuſmodi pecunia et decima in quolibet Epiſcopatu, et qualiter inde reſponderunt, et quomodo ſuper hoc ſe habuerint praedicti Collectores. Teſte Rege apud Weſtm. 29. die Auguſti. Anno Regni 40.

REX Magiſtris Willo. de Res, & Alexo de Sabaud. Commiſſ. Venerabilis patrisPat. 40 H. 3. m. 6. dorſ. De negotio Crucis▪ P. Hereſord. Epiſcopi in Wygorn. Convent. & Hereford. Civitatibus & Dioceſibus ſuper negotio Crucis, ſalutem. Mandamus vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini firmiter injungentes quod ad mandatum praefati Epiſcopi nulli parcendo compellatis. Templar. Hoſpit. et Ciſtercien. praedictarum Civitatum et Dioceſium ad ſolutionem decimae parochialium Eccleſiarum, quas in proprios uſus tenent tanquam privatae perſonae et exactioni decimae caeterorum bonorum eorundem Religioſorum ſuperſedeatis omnino, donec inde a praedicto Epiſcopo receperitis aliud in manvatis. In cujus, &c. Teſte Rege apud L…debir. 4. die Auguſti.

Sub eadem forma Mandatum eſt Magiſtro Laur. de Samkac. Commiſſar. praedicti Epiſcopi in Hibernia ſuper negotio Crucis. Teſte ut ſupra.

REX Omnibus &c. Sciatis nos mutuo recepiſſe à Mayneto Spyne, Hugotio Pat. 40 H. 3. m. 10. dorſo. De duobus Millibus Marcarum ad expenſas Abbatis Weſtm. & alias Nunciorum Regis.Marcii, Carlino Gumberti, & ſociis ſuis Civibus & Mercatoribus Florenc. 2000. Marcas ſterlingorum ad expenſas Abbatis Weſtm. & quorundam aliorum Nunciorum noſtrorum quos nuper ad Curiam, Romanam miſimus, et ad quaedam debita in eadem Curia nomine noſtro ſolvenda. Quae quidem duo Millia Marcarum, eiſdem Mercatoribus ſolvi mandavimus per Abbatem de Fontibus & Collegam ſuum Collectores decimae nobis conceſſae in provincia Eborum, de eadem decima. Ita quod facta eiſdem Mercatoribus ſolutione eorundem duorum Millium Marcarum per Abbatem praedictum & Collegam ſuum, praeſentes literae nobis ſine dilatione reſtituantur ab eo tempore in nullo poſtmodum valiturae. Quod ſi praedictus Abbas & Collega ſuus praedicta duo Millia Marcarum praedictis Mercatoribus infra octab…s Sancti Johannis Baptist. Anno &c. 40. non reddiderint, volumus quod iidem Mercatores praedicta duo Millia Marcarum recipiant de exitibus Archiepiſcopatuum, Epiſcopatuum, Abbatiarum, & Prioratuum primo vacaturorum in Regno noſtro & ad manus noſtras devenientiū, & exitus praedictos eiſdem Mercatoribus obligamus. Ita quod nihil inde in uſus alios convertamus, nec inde aliter ordinare vel eos aliis obligare valeamus, donec eiſdem Mercatoribus de dilectis MM. Marcarum inde plenius fuerit ſatisfactum. In cujus &c.

Per Regem & Conſilium ſuum.

REX Archiepiſcopis, Epiſcopis, Abbatibus, Prioribus, Vicecomitibus, & omnibusPat. 40 H. 3. m. 10. dorſ. De negotio Crucis. Ballivis, &c. Cum dilectus nobis Magiſter Roſtaldus, Domini Papae Subdiaconus & Capellanus negotii Crucis Executor, à ſede Apoſtolica deputatus, de conſenſu & voluntate noſtra commiſerit dilectis nobis Magiſtro Berardo de Ses, Magiſtro Willilielmo Leychesfind, & Magiſtro Nicholao de Plumpton, vices ſuas tam ſuper decima nobis conceſſa, quam ſuper negotio Crucis. Vobis mandamus rogantes quatenus eiſdem Magiſtro Berardo, Magiſtro Willielmo, & Magiſtro Nicholao, in hiis quae decimam praedictam & negotium Crucis contingunt amore noſtri auxiliantes ſitis & conſulentes quoties ab eis fueritis requiſiti, pro quo vobis grates ſcire debeamus ſpeciales. Teſte meipſo apud Weſtmonaſterium 12. die Junii.

REX Omnibus &c. Sciatis quod compoſitionem Matild. quae fuit Uxor Hervici Pat. 40 H. 3. m. 13. dorſ. De negotio Crucis.Bode, & Henricus, & Johannes filii ipſius Hervici, Executores Teſtamenti ipſius Hervici, fecerunt cum dilecto nobis Magiſtro Roſtando, Subdiacono & Capellano Domino Papae negotio Crucis Executore, ſuper indiſtincte Legat, nobis à Domino Papa conceſſis per xl. Marcas ad opus negotii quod Aſſumpſimus, ratum habemus & acceptum. In cujus &c.

REX Militibus & liberis hominibus & omnibus aliis tenent. de Domo MilitiaePat. 40 H. 3. m. 40. Pro Domo Militiae Templi. Templi in Anglia, ſalutem. Qui flebili eventui Chriſtianitatis Terrae ſanctae quā Chriſtus ſuo ſanguine conſecravit, pie non compateretur, merito non eſſet cenendus Chriſtianus. Cum igitur inter univerſas et ſingulas domos Religioſas totius Orbis, praedicta domus Templi fortius gravetur et gravius damnificetur propter defenſionem Terrae ſanctae, et dolenti capiti ſingula membra compati teneantur; univerſos et ſingulos vos duximus exorandos, quatenus de neceſſitate virtutem faciens, ad id gratis concedentes, ad quod ſi neceſſe foret compelli deberetis, ita efficax auxilium praefatae Domui facere concedatis, quod tam apud Deum quam homines poſſitis inde merito commendari, (although thoſe who thus groſ…ly cheated them of their money deſigned onelyonly for the buſineſs of Sicily, and the Popes and Kings coffers, deſerved no commedation from God or men) et a nobis favorem et gratiam promereri debeatis. Ad quod eo fortius tenemini quo per libertates domus praedictae, potius defenſi eſtis et ſpecialiter muniti. Teſte Rege apud Sanctum Albanum, 25. die Februarii.

Sub hac forma proceſſerunt 22. paria Literarum.

The King fearing leaſt Ruſtand and the Popes agents, imployed in collecting the Diſms and monies granted him for relief of the Holy Land, ſhould diſpoſe thereof to the Popes Merchants at their pleaſure▪ without his privity, iſſued this prohibition and Mandate to them.

REX Magiſtro Rustando Subdiacono & Capellano Domini Papae, & fratri Johanni Pat. 40 H. 3. m. 13. intus. De negotio Crucis.de Kanc. ordinis fratris Minorum, executoribus negotii Crucis à Domino Papa deputatis, ſalutem. Quia de intentione et voluntate Domini Papae, ſuper pecunia negotii Crucis nondum nobis plenius conſtat, et per Nuncios noſtros quos ad Curiam Romanam pridem miſimus inde in brevi credemus certiorari, vobis mandamus firmiter injungentes, ac diſtrictius prohibentes, ne de pecunia Crucis undecunque proveniente collecta vel colligenda, ſeu etiam de Decima beneficiorum Eccleſiaſticorum alicui Mercatorio vel alii aliquo modo aliquid liberetis, ſet totam illam pecuniam undecunque provenientem, in aliquo tuto loco reponi fac. per viſum dilectorum et fidelium noſtrorum Philippi Luvel. Theſaurarii noſtri, et Edmundi de Westmonaſterio, donec de intentione et voluntate dicti Domini Papae ſuper eadem pecunia nobis plenius innoteſcat. Et hoc ſicut protectione et defenſione noſtra gaudere velitis nullatenus omittatis. In cujus, &c.

Teſte Rege apud Merton. 25. die Aprilis. Per Johannem Priorem de Novo Burgo.

REX Omnibus &c. ſalutem. Cum dilectus nobis Magiſter Robertus de Totten, Ibidem. m. 13. intus.deputatis ſit, à Magiſtro Ruſtando, Subdiacono Domini Papae & Capellano, negotio Crucis erecutore ad colligendum legata et obventiones nobis in Subſidio Terrae ſanctae conceſſas in Dioceſibus, Sarr. Bathon. & Wellen. & Exon. Vobis mandamus quod eidem Magiſtro ad hoc auxiliantes ſitis & conſulentes cum ab eo fueritis requiſiti, non inferentes ei, vel inferri permittentes injuriam, moleſtiam, dampnum aut gravamen. In cujus, &c. Teſte ut ſupra.

The King this year fearing ſome deſigns againſt him from Rome, iſſued this memorable Writ to the Barons and Bayliffs of Dover, and to the Wardens of the Cinqueports, not to permit any Clerk to paſſe out of their reſpective Ports beyond the Seas, unleſſe he would firſt take an Oath, that if he went to the Court of Rome, he ſhould demand nor require nothing againſt the Kings Crown and Dignity, nor the Popes grant or ordinance concerning the Realm of Sicily.

MAndatum eſt Baronibus & Ballivis Regis Dovor. Quod non permittant aliquem Clauſ. 40 H. 3. m. 15. dorſo. Ne Clerici exeant Regnum.Clericum per Portum Dovor. transfret. niſi prius juret, quod ſi Curiam Romanam adierit, nihil impetrabit contra Regem ſuper facto Regni Sicilii nec ſuper ordinatione inde facta per Dominum Papam, nec etiam ſuper aliis contra Coronam vel dignitatem Regis Angliae. Teſte Rege apud Woodeſtock. 15. die Februarii,

Eodem modo mandatum eſt, Rogero de Cobham, Cuſtodi quinque Portuum, ne permittat aliquem Clericum trasfr. per aliquem praedictorum quinque Portuum niſi, &c. Teſte ut ſupr….

Upon what Obligations and Conditions the Pope granted the Kingdom of Sicily to Edmund the Kings ſon, and what Oath he exacted from him, appears by this Patent, authorizing Edmund to make ſuch Obligations and Oath to the Biſhop of Bononia, the Popes Legate, on the Popes behalf, in the Kings and Edmunds name, as were required.

REX Univerſis praeſentes Literas inſpecturis, ſalutem. Cum SanctiſſimusPat. 40 H. 3. m. 20. dorſo. Pater & Dominus Alexander Papa quartus Edmundo nato noſtro Regi Sicil. Regnum Sicil. & totam terram quae eſt citra Farum uſque ad confinia terrarum Eccleſiae Romanae, cum omnibus juribus, honoribus, diſtrictibus, & pertinentiis ſuis, excepta Civitate Ben…vent. cum ipſius juribus & pertinentiis univerſis de fratrum ſuorum conſilio & aſſenſu in Feod. duxerit concedend. ſub quibuſdam conditionibus, quae in Apoſtolico privilegio confecto, ſuper conceſſione hujuſmodi continentur. Inter quas duae conditiones habentur, ad quarum alteram implendam juramento, ad reliqua vero promiſſione interpoſita Edmundum Primogenitum noſtrum, memoratus Dominus obligari nos dicto Edmundo promittendi Uenerabili Patri fratri Jacobo Bonon. Epiſcopo, ipſius Domini Papae Nuncio, et obligandi ſe ipſi Domino Papae et Romanae Eccleſiae et juramentum praeſtandi pro praedictis conditionibus adimplendis per has Patentes Literas plenam authoritatem concedimus et liberam poteſtatem. In cujus rei teſtimonium praeſentem paginam fecimus noſtri ſigilli munimine roborari.

Dat. apud Windeſ. Anno Domini 1255. Indictione 13. pridie Calend. Decembris, Regni autem noſtri Anno 40. Per ipſum Regem, Epiſcopum Heref. Com. Glouc. fratres Domini Regis, Johannem Manſell, & alios de Conſilio Domini Regis.

Edmund to ingratiate himſelf with the Cardinals at Rome to promote his affairs in Sicily, granted one of them power to give an annual penſion out of the Eſcheats thereof, amounting to one hundred ounces of Gold, to a Florentine Kinght, before he had poſſeſſion thereof, being cheated by theſe Roman Harpies on all hands, to his grand diſhonor.

EDMƲNDƲS Dei gratiâ Rex Siciliae, univerſis praeſentes Literas inſpecturis,Pat. 40 H. 3. m. 2…. dorſo. ſalutem. Noveritis quod nos de aſſenſu & voluntate Domini H. Regis Angliae illuſtris Patris noſtri, dedimus & damus venerabili Patri Domino J. titulo Sancti Laurentii in Lucina Presbytero Cardinali, poteſtatem & ſpeciale mandatum providendi vice noſtra dilecto Militi noſtro Bartholomaeo de Florentino de excaetis in Regno Siciliae uſque ad centum uncias auri annui redditas, tenendas & habend…s eidem Barthol quoad vixerit, Dominicis ejuſdem Regni duntaxat exceptis. In cujus rei teſtimonium, quia ſigillum noſtrum ad manus non habuimus, ſigillo praedicti Domini Regis Patris noſtri has Literas fecimus communiri. Dat. London. in Octab. Epiphaniae 1255.

The King by his Letters Patents this year conſtituted two diſtinct Proctors in the Court of Rome, concerning the affaires of the Kingdom of Sicily, and other occaſions there to be tranſacted.

SAnctiſſimo in Chriſto Patri Domino Alex. Dei gratia Summo Pontifici, Henr. Pat. 40 H. 3. m. 20. intus.eadem gratia Rex Angliae, &c. ſalutem, cum omni reverentia & honore. Noverit Sancta Paternitas veſtra, quod nos conſtituimus, facimus & ordinamus Robertum de Baro Vaſſallum noſtrum, Procuratorem noſtrum in Curia Romana, ad impetrandum & contradicendum, gratias & indulgentias petendum, tàm pro nobis quàm pro Edmundo inclyto Rege Siciliae nato noſtro in noſtra poteſtate exiſtente, ratum habituri, & firmum quicquid per ipſum noſtro & praedicti Regis nomine in Curia veſtra, ſuper praemiſſis factum fuerit vel etiam procuratum. Nolumus tamen, quod per praeſens mandatum intelligatur, mandatum factum Magiſtro Finato aliquatenus revocatum. In cujus, &c.

Teſte Rege apud Windeſ. 18 die Novembris, Anno, &c. 40. & Anno Domini 1255. Per. P. Hereford. Epiſcopum.

SAnctiſſimo, &c. ut ſupra. Noverit Sancta Paternitas veſtra▪ quod nos conſtituimus,Pat. 40 H. …. m. 20. intus. facimus & ordinamus Magiſtrum Finatum Procuratorem noſtrum in Curia Romana, ad impetrandum & contradicendum, gratias etiam & indulgentias petendum; ratum habituri, & firmum quicquid per ipſum nomine noſtro in Curia veſtra▪ ſuper praemiſſis factum fuerit vel etiam procuratum. Nolumus tamen per praeſens mandatum intelligi, mandatum factum Roberto de Baro aliquatenus revocatum. In cujus, &c.

Teſte Rege apud Windeſ. Anno Regni noſtri 40. Per P. Hereford. Epiſcopum.

The King having borrowed 4000. pounds Turon▪ of the Biſhop of Bononia, expended in obtaining the Kingdom of Sicily for his Son Edmund, ſent this Writ to the Abbot, Prior and Covent of Weſtminster to pay it out of the Croyſado monies, according to the Popes command, or to give bond to ſecure Ruſtand the Popes Agent, if he payd it▪ which he promiſed duly to ſatisfie, and likewiſe writ to the Pope to allow the payment thereof.

REX Priori & Conventui Weſtm. ſalutem. Cum de pecunia Crucis nobis à ſedeClauſ. 40 H. 3. m. 19. dorſo. Apoſtolica conceſſa teneamur Epiſcopo Bonon. in 4000. libris Turonenſ. quas idem Epiſcopus poſuit pro facto Regni Siciliae conceſſi Edmundo filio noſtro, & de quibus eidem Epiſcopo ſolvendis de praedicta pecunia Crucis ſpeciale Mandatum Domini Papae recepimus, et nos praetextu ejuſdem mandati mandaverimus Magiſtro R. executori negotii Crucis, quod eidem Epiſcopo de pecunia Crucis habere faceret uſque ad praedicta quatuor millia librarum Turonenſ. Idemque Magiſter R. pecuniam illam eidem Epiſcopo ſolvere haeſitavit, et quod mandatum Apoſtolicum ſuper hoc non receperat, & nos rogaverit, quod per aliquos viros religioſos Regni noſtri ſecuritatem de indempnitate ſua in hac parte conſervanda ſibi faceremus exhiberi, noſque diſpendium non modicum incurrere poterimus, niſi eidem Epiſcopo celerius ſatisfiat de praedictis quatuor mill. libr. Turon. praeſertim cum dictus Epiſcopus jam ſit in procinctu itineris proficiſcendi ad Curiam Romanam, pro arduis negotiis noſtris: de devotione veſtra prae caeteris viris religioſis Regni noſtri pleniorem fidutiam reportantes, vobis in fide & dilectione quibus nobis tenemini▪ & ſicut nos & honorem noſtrum diligitis, mandamus rogantes, quatenus dictam cautionem una cum Abbate veſtro cui id mandavimus, per obligationem quam idem Magiſter R. a vobis requiſierit, ſine ulla dilatione praeſtetis, & nos per Literas Patentes vel alio modo prout providendum duxeritis, indempnitati veſtrae ſuper praemiſſis providebimus. Teſte Rege apud Clarendon, viceſimo nono die Decembris.

Eodem modo mandatum eſt Abbati Weſtm.

Et mandatum eſt Magiſtro Ruſtando, quod facta ſolutione praedicto Epiſcopo de praedictis quatuor mill. libr. Turon. Literam Papalem de ſolutione illa Regi directam quam idem Epiſcopus penes ſe habet cap. ab eodem Epiſcopo, ut R. inde poſſit reſpondere. Et hoc non omittat. Teſte ut ſupra▪

SAnctiſſimo, &c. Summo Pontifici, H. eadem gratia Rex Angliae, ſalutem, &Pat. 40 H. 3. …. 20. dorſo. devota pedum oſcula beatorum. Cum vir laudandae prudentiae Magiſter Ruſtandus Capellanus veſter, ad mandatum noſtrum Venerabili Patri Bonon. Epiſcopo, de quatuor millibus librarum Turonenſ. ſatisfecerit pro quibus dicto Epiſcopo ſolvendis veſtras nobis ſpeciales locas miſeratis. Sanctitatem veſtram devota affectione rogamus, quatenus ſolutionem praedictam gratam & ratam habentes ejuſdem Magiſtri Ruſtandi petitionem ſuper hoc beatitudini veſtrae directam ſecundum tenorem petitionis ipſius exauditionis gratiam admittatis. Teſte, &c.

By which it is evident, that the Pope had a greater intereſt and ſhare in this Diſme then the King, who could diſpoſe of none of it but by his and Ruſtands conſents.

He likewiſe iſſued this Mandate to the Sheriff of Kent, to provide a ſpeedy paſſage at Dover for Ruſtand the Popes Agent, and to defray the charges of it, which ſhould be allowed him.

MAndatum eſt Vic. Kanc. quod Magiſtro Rustando Domini Papae Subdiacono &Clauſ. 40 H. 3. m. 9. intus. De paſſagio Magiſtri Ruſtandi. Capellano, revertenti ad Curiam Romanam faciat habere feſtinum paſſagium ſuum in Portu Dovor. Et cum Rex ſciverit cuſtum quod ad paſſagium illud poſuerit, faciet e… allocari. Teſte Rege apud Weſtm. 8 die Junii.

How egregiouſly Pope Alexander and his Cardinals exacted upon, abuſed and cheated King Henry in the buſineſſe of Sicily, which he pretended freely to beſtow on him and his ſon, putting hard and impoſſible conditions on them, and that after ſundry great ſums of money received from him, demanding no leſſe then 135 thouſand 500 and 40 marks to be fully ſatisfied him, after the Popes forces routed, before he ſhould ſend any more forces to gain it; and how the King notwithſtanding all theſe abuſes and diſcouragements, was reſolved to proſecute this unfortunate affair, againſt the advice of his Counſil and Nobles, theſe Letters of his to the Pope and ſome of his Cardinals, regiſtred in the Clauſe Rolls, will evidence to the world.