Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 397 – Document 409
REX &c. Rogero de Turkleby & Nicholao de Turri. ſalutem. Quia horriblePat. 40 H. 3. m. 17. dorſ. De inquiſitione quadam capienda. (de puero per Judaeum Crucifixo.) factum nuper perpetratum in Civitate noſtra Linc. de Puero Chriſtiano ibidem Crucifixo in dedecus et vituperium Ieſu Chriſti, toto Cordis deſiderio vindicari peroptamus, ad ipſius Ieſu Chriſti nominis honorem, fidei Chriſtianae exaltionem, nec non et pacis noſtrae conſervationem, conſtituimus vos Juſtic. noſtros ad faciendam pleniorem inquiſitionem quia fuerunt de Schola Peytevini Magni, qui fugit pro morte dicti pueri, & de quibuſdam articulis dictum factum contingentibus. Et ideo vobis mandamus, quod die Martis prox. ante inſtantem Dominicam Palmarum, conveniatis apud Linc. ad dictam inquiſitionem faciendam prout vobis nuper viva voce injunximus. Mandavimus enim Vic. noſtro Linc. quod 12. tam milites quam alios liberos & legales homines de propinquioribus Viſnet. Civitati Linc. & 12. Legales & diſcretos Cives ejuſdem Civitatis, una cum majore Ballivis & Coronatoribus dictae Civitatis, per quos rei veritas in praemiſſis melius & plenius inveſtigari valeat & inquiri. Et omnes Judaeos et Judaeis qui aliquibus Judaeis in eadem Civitate infra biennium proximo praeteritum ſunt obſecuti, dictis die et loco coram vobis venire faciatis ad dictam Inquiſitionem plenius faciendum. Et quod ipſe Vic. aſſumptis ſecum Coronatoribus noſtris Com. ſui vobis ad praemiſſa facienda dictis die & loco aſſiſtat diligenter, ex parte noſtra injunxeritis. In cujus, &c. Teſte Rege apud Norwicum 27. die Marcii.
The Hiſtory of this Childs crucifixon, and proceedings againſt the Jewes upon this inquiſition, is thus recorded by the continuer of Mat. Paris.
Anno quoque ſub eodem, circa feſtum Apoſtolorum Petri & Pauli, Judaei Lincolniae Mat. Paris Hiſt: p. 883, 488. Judaei duriter tractantur, ob puerum ab eis crucifixum. See Holinſhed, Grafton, and others An. 40. H. 3.furati ſunt unum puerum, Hugonem nomine, habentem aetate octo annos. Et cum ipſum in quodam conclavi ſecretiſſimo, lacte & aliis puerilibus alimentis nutrirent, miſerunt ad omnes ferè Angliae Civitates, in quibus Judaei degebant, & convocarunt de unaquaque Civitate aliquos Judaeorum, ut in contumeliam, et opprobrium Ieſu Chriſti intereſſent ſacrificio ſuo Lincolniae. Habebant enim, dicebant, quendam puerum abſconditum ad crucifigendum. Et convenerunt multi Linc. Et convenientes, conſtituerunt unum Judaeum Lincolnienſem pro Judice, tanquam pro Pilato. Cujus judicio & omnium favore, affectus eſt puer diverſis tormentis. Verberatus eſt uſque ad cruorem & livorem, ſpinis coronatus, ſputis ac cachinnis laceſſitus. Et inſuper à ſingulis punctus cultellis, qui dicuntur Anelatii, potatus felle, deriſus probris & blaſphemiis, & crebrò ab eiſdem, frendentibus dentibus, Jeſus Pſeudo-propheta vocatus. Et poſtquam diverſimodè illuſerant ei, crucifixerunt. Et Lancea ad cor pupugerunt. Et cùm expiraſſet puer, depoſuerunt corpus de Cruce, & neſcitur qua ratione eviſcerarunt corpuſculum: dicitur autem, quod ad Magicas artes exercendas. Mater autem pueri filium ſuum abſentem per aliquot dies diligenter quaeſivit, dictumque ei à vicinis, quod ultimo viderunt puerum, quem quaeſivit, ludentem cum pueris Judaeorum ſibi coaetaneis, & domum Judaei cujuſdam intrantem. Intravit igitur mulier ſubito domum illam, & vidit corpus pueri in quendam puteum praecipitutum. Et cautè convocatis Civitatis Ballivis, inventum eſt corpus & extractum. Et factum eſt mirabile ſpectaculum in populo. Mulier autem mater pueri, querula, & clamoſa omnes Cives in uno convenientes, ad lacrymas & ſuſpiria provocavir. Erat autem ibidem Dominus Johannes de Lexintona, vir quidem circumſpect us & diſcretus, inſuper eleganter literatus. Quia ait: Audivimus quandoque quod talia Judaei in opprobrium Jeſu Chriſti domini Crucifixi, non ſunt veriti attemptare. Et capto uno Judaeo, in cujus domum ſcilicet intravit puer ludens, & ideo aliis ſnſpectior, air illi: Miſer, neſcis quod te feſtinus manet interitus? Totum aurum A ngliae non ſuſſiceret …d ereptionem tuam aut redemptionem. Ʋeruntamen dicam tibi, Iicet indigno, qualiter poteris vitam tuam reſervare, & membra ne mutileris. Utrumque tibi ſalvabo, ſi quacunque in hoc caſn aguntur, ſine fal ſi ſtamine mibi pandere non formides. Judaeus igitur ille, cui nomen Copinus, ſic credens viam inveniſſe evaſionis, reſpondit, dicens: Domine Johannes, ſi dictis fact a compenſ as, pandam tibi mirabilia. Et animavit eum & stimulavit ad hoc Domini Johannis induſtria. Et ait Judaeus: Vera ſunt quae dicunt Chriſtiani. Judaei ferè quolibet anno, unum puerum in injuriam & contumeliam Jeſu crucifigunt. Sed non quolibet anno comperitur. Occultè enim hoc faciunt, & loc is abſconditis & ſecretiſſimis. Hunc autem puerum, quem Hugonem vocant, immiſericorditer noſtri Judaei crucifixerunt, & cum objiſſet, & mortuum vellent abſcondere, non potuit obrui in terra, nec abſcondi. Inutile enim reputabatur corpus inſontis angurio, ad hoc enim eviſcerabatur. Et cum manè putatur abſconditum, edidit illud terra & evomuit, & apparuit corpus aliquoties inhumatum ſupra terram, unde abhorruerunt Judaei. Tandem in puteum praecipitatum eſt, nec adhuc tamen poterat occultari. Mater enim improba omnia perſcrutando, tandem corpus inventum Ballivis intimavit. Dominus autem Johannes tenuit Judaeum vinculis mancipatum. Et cum haec Canonicis Eccleſiae Lincolnienſis Cathedralis innotuiſſent, petierunt corpuſculum ſibi dari, & conceſſum eſt illi. Et cum ab infinitis ſatis conſideraretur, honorificè in Eccleſia Lincolnienſi; tanquam pretioſi martyris, humabatur. Sciendum, quod Judaei tenuerant puerum vivum per decem dies, ut tot diebus paſtus lacte, tormenta vivus multiformia toleraret. Cum Rex rediſſet de partibus Borealibus Angliae, & certificaretur de praemiſſis, increpavit Dominum Johan nem, quod tam flagitioſo vitam & membra polliceretur, quod dare nequiverat. Dignus enim erat blaſphemus ille & homicida, mortis poena multiformi. Et cum judicium reo immineret irremediabile, ait: Imminet mihi mors mea, nec poteſt mihi Dominus Johannes perituro ſuffragari. Nunc dico vobis omnibus veritatem: Hujus pueri, de quo calumniantur Judaei, morti conſentiebant omnes ferè Judaei Angliae. Et cujuſlibet ferè Civitatis Angliae, in qua Judaei habitant, quidam electi convocabantur ad illius pueri immolationem, quaſi ad Paſchale ſacrificium. Et cum haec dixiſſet ſimul cum aliis deliramentis, ligatus ad caudam equinam, & tractus ad patibulum, aëreis cacodaemonibus in corpore & anima praeſentatur. Et alii Judaei, hujus facinoris participes, quaterviginti & undecim, in bigis Londinum ducti, carcerali cuſtodiae mancipantur. Qui ſi fortè ab aliquibus Christianis plangerentur, ab aemulis eorum Caurſinis ſiccis lachrymis deplorabantur.
Poſteà verò, per inquiſitionem Juſtitiariorum Domini Regis praeceptum fuit &Octodecim Judaei tracti ad patibulum &c ſuſpenſi. inventum, quod Judaei Angliae communi conſilio puerum innocentem, pluribus diebus flagellatum, interemerunt crucifixum. Sed poſteà pro iniquitate illa, matre dicti pueri contra ipſos de tali morte appellationem ſuam coram Rege conſtanter proſequente, Deus ultionum Dominus dignam pro meritis reddidit retributionem. Nam in die Suncti Clementis, octodecim de d tioribus & Majoribus Civitatis Lincolnienſis inerunt tracti, & ad furcas novas, ad hoc ſpecialiter praeparatas vento praeſentati. Et in Turri Londinenſi, pluſquam viginti tres ad ſimile judicium in carcere ſunt reſervati.
I find a *Par. 40 H. 3. m. 18.Pardon granted by the King to one John a Convert Jew, pro morte pueri nuper Crucifixi apud Lincoln. ad inſtantiam dilecti nobis in Chriſto fratris Johannis de Darbuton: Ita tamen quod ſtet rectus in Curia noſtra, ſi quis verſus cum inde loqui voluerit.
The Archbiſhop of Tuam and his Suffragans in Ireland, complaining to the Pope this year (as they did to the *Here p. 827. 828.King the year before) of divers abuſes done to them and their Tenants by the Kings Juſtices and Bayliffs in Ireland, procured a Bull from the Pope to Excommunicate the Juſtices and Bayliffs, as well as others, notwithſtanding the Kings Prohibition or other Conſtitutions, thus entred in the Patent Rolls.
OMnibus praeſentes Literas inſpecturis, Johannes de Camezan Domini Papae Capellanus,Pat. 40 H. 3. m. 13. Hybern. & ejuſdem Contradictorum Auditor. ſalutem in Domino. Noveritis quod cum Magiſter Michael Clericus Procur. Venerabilium Patrum Archiepiſcopi Tuamen. & Cluenferten. Elſinen. Cluacen. Attoden. & Alleden. Epiſeoporum, Suffraganeorum ejus pro ipſis impetraſſet Literas Apoſtolicas ſub hac forma.
ALEXANDER Epiſcopus, &c. Venerabili fratri Epiſcopo, & dilectis filiis Decano & Archidiacono Finabarun. ſalutem, &c. Ex Venerabilium fratrum noſtrorum Archiepiſcopi Tuamen. & Cluenferten. & Elfinen. Cluacen. Attoden. & Aladen. Epiſcoporum, Suffraganeorum ejus conqueſtione didicimus, quod Johannes filius Grottefridi nunc Hyberniae Juſtitiarius, Richardus de Rochella, Johannes dictus Cumyn. Milites, & quidam alii Ballivi chariſſimi in Chriſto filii noſtri Regis Anglorum illuſtris, contra perſonas Eccleſiaſticas eiſdem Archiepiſcopo & Epiſcopis ſubditis ob crimen vel ſuſpicionem criminis, & interdum ad ſuggeſtionem malevolam aliquorum privatas Inquiſitiones faciunt, ipſos non convictos nec confeſſos, nequiter capiunt, tradunt in vincula, & ſub detentione ſacrilega carceralibus tormentis affligunt. Cumque illos repetit Eccleſiaſticus Iudex ſuus, ut ejus ſubjiciantur Iudicio cui cadunt, tunc demum eos obtinet ſibi reddi cum eorum detentoribus ſacrilegis, certam exhibuerunt cautionem vel Literas Patentes ipſius quod in certo termino eaedem perſonae coram Judice compareant ſaeculari, ut ibi defendant in forenſi ſtrepitu cauſas ſuas. Quia igitur in hiis plurimum libertas Eccleſiaſtica conculcatur, ac ideo non decet nos ea conniventibus oculis pertranſire, diſcretioni veſtrae per Apoſtolica ſcripta mandamus, quatenus cognita ſuper hiis diligenter veritate, Ballivos ipſos quod ab hujuſmodi praeſumptionibus conquieſcant monitione praemiſſa, per cenſuram Eccleſiaſticam appellatione poſtpoſita compeſcatis, non obſtante Prohibitione Regia, vel Conſtitutione de duabus dietis edita in Concilio generali, dummodo ultra tertiam vel quartam aliqui extra ſuam diocaeſim authoritate praeſentium ad Iudicium non trahantur. Quod ſi non omnes, &c. tu frater Epiſcope, &c. Dat. Anagniae in Non. Decembris, Pontificatus noſtri anno primo.
The Kings Proctor at Rome being informed of this Bull, proteſted againſt the clauſes in it relating to the Kings *See here p. 829, 830.Juſtices and Bayliffs, as contrary to the Kings Prerogative; whereupon the adverſe party were contented to waive that clauſe, and that it ſhould not be extended to them to their prejudice, as this entry under it in the Patent Roll demonſtrates.
EIſdem Literis Finatus Domini Papae Subd. & Robertus de Baro, Procur. illuſtrisPat. 40 H. 3. m. 15. Regis Angl. pro Juſtic. Ballivis, Praepoſitis, & Offic. ipſius, in audientia publica contradixerunt: Timentes dictum Johannem Juſtic. Richardum de Rochella, & alios in Litera ipſa contentos per hujuſmodi Literas, & non contentos in ea per illam generalem clauſulam quidam alii conveniri. Quas tandem ea conditione abſolverunt, quod dicti Johannes filius Gottefridi nunc Hyberniae Juſtic. Richardus de Rochella, Johannes Dominus Cumyn. Milites, & alii Juſticiarii, Ballivi, Praepoſiti, & Officiales Regis, ejuſdem ratione offcii non conveniantur, nec eis per praedictas Literas praejudicium aliquod generetur, nec ad ipſos eaedem Literae ratione praedicta aliquatenus extendantur. Quod pars altera promiſit ſponte, et acceptavit ſolenniter coram nobis. In cujus rei teſtimonium praeſentes Literas fieri fecimus & noſtro ſigillo muniri. Dat. Lateran. Non. Decembris, Pontificatus Domini Alexandri Papae quarti, anno primo.
At the ſame time the Archbiſhops Proctor procuring a Bull from the Pope, for the Biſhops in Ireland to hold Plea of all Advouſons and Rights of Patronage, as belonging properly to Eccleſiaſtical Courts, and to Excommunicate the Kings Juſtices and Bayliffs who ſhould hold any Plea of them in the Kings Temporal Courts, notwithſtanding the Kings Prohibitions; the Kings Proctors at Rome oppoſed thoſe clauſes, as prejudicial to the Kings Crown, Courts, Juſtices, Officers: whereupon it was then agreed by the adverſe party, that they ſhould not be extended to them, thus entred in the Patent Rolls.
OMnibus praeſentes Literas inſpecturis, Johannes de Camezan Domini Papae Capellanus,Pat. 40 H. 3. m 15. dorſo. Hibern. & ejuſdem Contradictorum Auditor. ſalutem in Domino. Noveritis quod cum Magiſter Michael Clericus Procur. Venerabilium Patrum Archiepiſcopi, & Suffraganeorum Eccleſiae Tuamenſis pro ipſis impetraſſet Literas Apoſtolicas ſub hac forma.
ALEXANDER Epiſcopus, &c. Venerabili fratri Epiſcopo, & dilectis filiis Officiali & Archidiac. Finabarun. ſalutem, &c. Moleſta noſtris auribus Venerabilium fratrum noſtrorum Archiepiſcopi & Suffraganeorum Eccleſiae Tuamenſis venit aſſertio, videlicet, quod Mauritius filius Giraldi, Walterus de Burgo, Richardus de Rochella, Mylerus de Bremingth. Johannes de Cotton, Milites, & quidam alii Ballivi Reg… in Hibernia non attendentes, quod jus Patronatus adeo eſt▪ Spiritualibus cauſis annexum ut ad Eccleſiaſticum debeat Iudicium pertinere, ipſo emergente, ſuper hoc et aliis etiam ad eorundem Archiepiſcopi et Suffraganeorum forum ſpectantibus quaeſtiones coram ſe in forenſi faciunt ſtrepitu ventilari, et Matrimonialibus ac Teſtamentariis duntaxat quaeſtionibus eorundem Archiepiſcopi et Suffraganeorum judicio reſervatis, eis cognitionem aliorum omnium interdicant, in ſalutis propriae detrimentum, ſubverſionem Iuſtitiae ac derogationem *Eccleſiaſticae:Eccleſiae libertatis. Quia igitur in hiis periclitatur evidentius animae ſuae ſalus, diſcretioni veſtrae per Apoſtolica ſcripta mandamus, q…arenus ſi eſt ita, eoſdem Ballivos, quod ab eorundem Archiepiſcopi et Suffraganeorum injuriis conquieſcant, monitione praemiſſa per cenſuram Eccleſiaſticam appellatione remota, veritate cognita, compeſcatis, non obſtante Prohibitione Regia, vel Conſtitutione de duabus dietis edita in Concilio generali, dummodo ultra tertiam vel quart…m aliqui extra ſuam diocaeſim authoritate praeſentium ad Iudicium non trahantur. Quod ſi non omnes, &c. Tu frater Epiſcope cum eorum altero, &c. Dat. Lateran. Non. Decembr. Pontificatus noſtri anno primo.
E…ſdem Literis Finatus Domini Papa Subd. & Robertus de Baro, Procur. illuſtris Regis Angliae pro Juſticiariis, Ballivis▪ Praepoſitis, & Officialibus dicti Regis, in audientia publica contradixerunt: Timentes dictum Mauritium, Walterum de Burgo, & alios in Liter… ipſa contentos per hujuſmodi Literas, & non contentos in ea per illam generalem clauſulam, quidam alii conveniri. Quas tandem ea conditione abſolverunt, quod dicti. Mauritius filius Giraldi, Walterus de Burgo, Richardus de Rochella, Mylerus de Bremingth. Johannes de Cotton, Milites, & alii Juſtitiarii, Ballivi, Praepoſiti, & Officiales ejuſdem Regis in Hibernia, ratione officii non conveniantur, nec eis per praedictas Literas praejudicium aliquod generetur, nec ad ipſos eaedem Literae ratione dicti officii aliquatenus extendantur. Quod pars altera promiſit ſponte et acceptavit ſolenniter coram nobis. In cujus rei teſtimonium praeſentes Literas fieri fecimus & no…ro ſigillo muniri. Dat. Lateraen. pridie Idus Decembris, Pontificatus Domini Alexander Papae quarti anno primo.
The Biſhop of Ely being content to go Embaſſador into Spain about the Kings important affaires, was ſued before the Popes Delegate by ſome of the Popes Merchants for 300. marks principal, and 100. marks intereſt, and threatned to be tryed and excommunicated by others of them for the like ſum in Court Chriſtian, for which debts he and others were obliged to the ſaid Merchants by the Pope and his Agents, without their privity, for the Kings uſe. The Biſhop thereupon reſuſed to go Embaſſador, unleſſe the King would firſt free him from theſe debts and ſuits; whereupon he iſſued theſe Letters Patents to his Treaſurer, to ſatisfie theſe Merchants out of the firſt monies received in the Exchequer at Michaelmas following.
REX Philippo Luvell, & Edwardo de Weſtm. ſalutem. Cum Venerabilis PaterClauſ. 40 H. 3. m. 8. dorſ. Pro Elyenſi Epiſcop…. W. Elyenſis Epiſcopus, ad magnam inſtantiam noſtram nobis conceſſerit, ſe iturum in Nuncium noſtrum in Hispaniam, pro urgentibus negotiis noſtris, injunximus. Et Gentilis Gentil▪ Fredericus, Orlandi, & eorum ſocii Mercatores Senen. ipſum Epiſcopum trahant in cauſam coram Magiſtro Alex. de Ferentin. Iudice a Domino Papa Delegato, ſuper Trecentis Marcis de ſorte, et Centum Marcis de intereſſe: Et Matthaeus Reynerii, Jacobus Theſy, & ſocii ſui Mercatores Senen. eundem Epiſcopum proponant in Curia Chriſtianitatis, ſuper conſimili pecuniae quantitate: In quibus quidem debitis dictis Mercatoribus tenemur, et pro quibus idem Epiſcopus, vos et quidam alii Clerici noſtri familiares dictis Mercatoribus pro nobis eſtis obligati. Ac idem Epiſcopus aſſumptum iter verſus Hiſpaniam nolit arripere niſi indemnitati ſuae in hac parte ante iter arreptum fuerit proſpectum. Vobis mandamus, quod ſicut nos & honorem noſtrum diligitis, erga ipſos Mercatores taliter ſine dilatione laboretis, quod idem Epiſcopus ab exactione totius debiti penitus liberetur. Volumus enim & vobis mandamus, quod eiſdem Mercatoribus de primis denariis receptis ad Scaccarium Sancti Michaelis inſtantis de praedicto debito ad liberationem noſtram & veſtram ſatisfiat. Et hoc pro nullo mandato noſtro vobis directo vel dirigendo omittatis. Ita vos habentes in hac parte ne per defectum iter dicti Epiſcopi retardetur ulterius, per quod dictus Epiſcopus ad nos vacuus revertatur, & exinde irreparabile diſpendium incurramus. Et ut ſecurius & celerius iſtud negotium faciatis, mittimus vobis ſuper hoc Literas noſtras Patentes. Teſte Rege apud Clarendon, 8. die Julii.
It ſeems there iſſued an Attachment againſt the Biſhop of Worceſter, for not abſolving the Sheriff of Worceſter and his Bayliffs upon the premiſed *See here p. 829, 830.Prohibition; whereupon the Biſhop condeſcending to abſolve them for a time, the King ſuperſeded the Attachment by this Writ.
QUia W Wygorn. conceſſit relaxare uſque in quindenam Paſchae proximo futuram,Clauſ. 40 H. 3 m. 14. dorſo. De Priore de Thurgarton. ſententias excommunicationis latas in quoſdam Ballivos Vic. Wygorn. occaſione quarundam diſtrictionum quas fecerunt in terris praedicti Epiſcopi, ut dicitur, Rex etiam conceſſit quod diſtrictiones quae fiunt pro ipſo Epiſcopo attachiando occaſione praedicta relaxentur. Et mandatum eſt Vic. praedicto, quod diſtrictiones quae fiunt pro Attachiamento praedicto interim faciat relaxari in forma praedicta. Teſte Rege apud Sanctum Albanum 25. die Februarii.
The Biſhop of Hereford having been the original contriver of all the *Here p. 821.forged Obligations to the Pope for great ſums of money, wherein other Biſhops, Abbots, Priors and Covents were obliged to the Popes Uſurers in what vaſt ſums he pleaſed, without their privity; and the Popes and Kings prime Inſtrument to levy the Diſmes and other Exactions pretended to relieve the Holy Land, like a cunning decoy, cauſed himſelf and his Church to be obliged in the ſum of 4000 Marks to the Popes Uſurers, to palliate his fraud, but yet procured this ſpecial Writ from the King, and Bull from Pope Alexander, to reimburſe theſe monies out of the Diſmes he ſhould collect in England and Ireland, and to levy them with ſeverity, when as all other Biſhops, Abbots, were enforced to pay their forged Obligations as juſt debts, without any relief at all.
REX Magiſtro Laurentio de Somercote, ſalutem. Cum Venerabilis Pater P. Clauſ. 40 H. 3. m. 16. dorſo. Pro Hereford. Epiſcopo.Hereford. Epiſcopus, à Domino Papa exiſtat ad colligendam pecuniam decimae nobis conceſſae, & etiam obventiones redemptionum votorum cruceſignatorum in Hibernia; Ac idem Epiſcopus in Curia Romana, nuper de mandato Domini Papae et Cardinalium, obligaverit ſe et Eccleſiam ſuam Heref. pro quatuor millibus Marc. quas mutuo recepit a Spilleto et Eymero Combii eorumque ſociis Florent. Civibus et Mercatoribus, pro expeditione negotii Regni Siciliae Edm. nato noſtro conceſſi. Ac idem Dominus Papa indempnitati ipſius Epiſcopi et Eccleſiae ſuae Heref. proſpicere volens in hac parte, mandaverit eidem Epiſcopo, quod decimas et obventiones redemptionum votorum in Hibernia, et in Epiſcopatibus Wygorn, Hereford et Coventr. Civitat. et Dioc. recipiat et retineat donec ſibi et Eccleſiae ſuae praedictae uſque ad ſummam praedictorum quatuor millium Marcarum plene fuerit ſatisfactum: Nos mandatum Domini Papae pro exoneratione dicti Epiſcopi & Eccleſiae ſuae in hac parte gratum habentes, Vobis duximus ſignificandum, quod placet nobis, quod eidem Epiſcopo de praedictis decima & obventionibus uſque ad ſummam praedictam juxta mandatum Apoſtolicum plenariè ſatisfiat. In cujus, &c. Teſte Rege apud Wodeſtock 13 die Februarii.
The Popes Bull for this purpoſe was hereunto ſubjoyned.
ALEXANDER Epiſcopus ſervus ſervorum Dei, Venerabili fratri EpiſcopoClauſ. 40 H. 3. m. 1…. dorſo. Hereford. ſalutem & Apoſtolicam benedictionem. Lic… nos tibi per ahas noſtras ſub certa forma demus Literas in mandatis, ut decimam omnium Eccleſiaſticorum proventuum tàm Archiepiſcopalium & Epiſcopalium, quàm etiam Cathedralium & aliarum Eccleſiarum, ac Monaſteriorum exemptorum & non exemptorum, chariſſimo in Chriſto filio noſtro illuſtri Regi Angliae, uſque ad certum tempus ab Apoſtolica ſede poſſeſſam pro ſubſidio Terrae Sanctae, necnon redemptiones votorum cruceſignatorum, poſtquam per deputatos ad hoc à ſede Apoſtolica à vobis hujuſmodi fuerint abſoluti, & legata indiſtinctè, ac obventiones ex quacunque cauſa hujuſmodi provenientes ſubſidio in Hibernia & Wigernia, Hereford. & Coventr. Civitatibus & Dioc. per te vel per alium ſeu alios integrè colligere, ac in aliquibus tutis locis deponere, atque ad opus ipſius Regis conſervare procures. Quia tamen te et Eccleſiam tuam indempnes conſervare volumus, ſuper ſumma quatuor millium Marcarum ſterlingorum quam de noſtro et fratrum noſtrorum mandato, pro expediendis quibuſdam negotiis praedicti Regis, a Spilleto et Eymero Combii eorumque ſociis Florent. Civibus et Mercatoribus mutuo recepiſti, te ipſis propter hoc & praedictam Eccleſiam obligando, prout in inſtrumento publico ſuper hoc confecto plenius dicitur contineri; fraternitati tuae retinendi tamdiu ea omnia quae de praedictis decima, redemptionibus, legatis & obventionibus earundem Hibern. Civitatum & Dioc. percipere te continget, donec tibi ac praefatae Eccleſiae de praedicta quatuor millia Marcarum ſumma, damnis, expenſis, quae propter hoc incurres, ac etiam intereſſe pro parte Regis praedicti fueriy plenariè ſatisfactum. Necnon & contradictores ſuper hoc per cenſuram Eccleſiaſticam, appellatione poſtpoſita, compeſcendi plenam & liberam concedimus authoritate praeſentium poteſtatem, Non obſtante ſi perſonis aliquibus a ſede Apoſtolica ſit indultum, quod interdici, ſuſpendi, vel ercommunicari non poſſint per Literas Apoſtolicas, plenam et expreſſam aut de verbo ad verbum non facientes de indulto hujuſmodi mentionem. Dat. Neapoli 7 Kal. Mai…, Pontificatus noſtri anno primo.
No wonder then if the continuer of Matthew Paris renders us this account of this Biſhops imployment this year, inſtead of preaching Gods word, and diſcharging his Epiſcopal duty, which he neither minded nor proſecuted.
Epiſcopus Herefordenſis, non conſiderans Reipublicae utilitatem, ſed quae ſua eſſeMat. Paris Hiſt. Angl. p. 907. Epiſcopus Herefordenſis ſibi colligit decimam. poſſent, inveſtigans, de licentia Papae & Regis, decimam ſibi collegit in finibus Hiberniae & partium conterminarum: Videlicet non minimam pecuniae quantitatem, quam pretium ſui laboris reputavit, et ſuae praemium proditionis, fecitque ipſam ſibi tam diſtricte colligi, ut pudor prohibuerat modum extorquendi recitare. Et quia fraus metu carere non conſuevit, meticuloſus armatis, & armatus vallatus inceſſit.
How diligently the Diſmes, profits of Benefices, diſpenſations of Vows, pretended to be granted for relief of the Holy Land, were collected, though diverted to other ends by the Popes and Kings commands, for obtaining the Kingdom of Sicily for Edmund the Kings ſon, and ſatisfying the Popes Uſurers and Agents ſuch ſums as the Pope preſcribed, with ſome other matters and proceedings concerning it, will appear by theſe enſuing Records.
REX Omnibus, &c. ſalutem. Cum negotium gratiae Crucis, & etiam decimaePat. 40 H. 3. m. 7. intus. De negotio Crucis. proventuum Eccleſiaſticorum beneficiorum nobis à Domino Papa conceſſae, de conſilio noſtro dilecto nobis in Chriſto Abbati de Flexle ſit ſpecialiter commiſſum: Vobis mandamus, quatenus cum ex parte ipſius Abbatis ſuper expeditione negotii memorati fueritis requiſiti, conſilium & juvamen veſtrum adeo efficaciter praebeatis eidem, quod diligentiam veſtram nobis ſentiamus fructuoſam, & quod eam merito debeamus commendare. In cujus, &c. Teſte Rege apud Winton. 30 die Junii.
REX Dilectis fibi Magiſtris Barn. de Sen. Domini Papae Subd. & Capellano &Pat. 40 H. 3. m. intus. Quia reddita fuerunt brevia. W. de Litchſield, Canonico Sancti Pauli London. & W. de Plumpton, ejuſdem Domini Subd. & Capellano Clerico ſuo ſalutem. Mandavimus vobis quaten…s omni occaſione remota tradatis dilecto nobis Phil. Lovell, Theſaurario noſtro 13…. Marcas de pecunia Crucis & de decima quae eſt in veſtra cuſtodia per viſum fratris I de Kanc. de ordine Minorum. Volumus enim & Mandamus, quod idem Theſaurarius noſter praefaram pecuniam vobis poſtpoſitis omnibus aliis negotiis ſine dilatione reſtituat de primis denar. quos recipiat. ad Scaccarium noſtrum de inſtanti termino Sancti Mich. futuro. Et promittimus vobis ſuper hoc penitus indempnes conſervare. Teſte Rege apud Weſtm. 8. die Septembris. In praeſentia Regis. Per Richardum Com. Glouc. & Hertf. & Johem. Manſell, Henr. de Bathon. & Magiſtrum Johan. Manſell.
REX Eiſdem ſalutem. Cum Dominus Papa nobis mandaverit, quod faciamusIbidem. ſolvi Mayneto Spinae, Petro Bonentcaſo, & Ruſticello Cambii, vel eorum alicni ſociis Spillati duo millia marcarū ſterlingorū, Carlino vero Gilberto, & Jacobo Devanzati, vel eorū alteri ſociis ejuſdem Reynerii, totidem, ac Aldebrando Aldebrandini, & Raynerio Bonacurſi, aut alteri eorum Soc. Rollandi praedicti tantundem, ſuo nomine de pecunia ſive de Decima proventiium Eccleſiaſticorum nobis ab Apoſtolica ſede conceſſa, vel redemptionibus votorum Cruceſignatorum, ſeu ex alia quacunque cauſa. Et Raynerus Barboti, & Henricus Hermini, Cives & Mercatores noſtri Sen. pro ſe & Sociis ſuis quibus cadem Decima, & nos pro facto Regni Sicil. ſumus in quibuſdam aliis ſummis obligati ſe opponant, vobis de voluntate praedictarum ſocietatum mandamus, quatenus praefatis Societatibus, pro evitandis eorum clamoribus, aequales ſolutiones faciatis de praedicta pecunia, donec praedicta ſex Millia de quibus mandavit nobis Dominus Papa fuerint perſoluta, et aliis Mercatoribus noſtris alia ſex Millia de pecunia memorata. Teſte ut ſupra. In praeſentia Regis emanarunt iſta duo paria Literarum▪ & per R. Com. Glouc. Johannem Manſell, Henr. de Bathon. & Magiſtrum Johannem Manſell, & iſta duo paria Literarum tradita fuerunt Philippo Lovell.
Theſe Papal Exactors, levying this Diſme upon Poor Hoſpitals, the King upon complaint, reſpited the collecting of it from them, till further advice therein, by this Writ.
QUia Rex exactionem decimae Regi à ſede Apoſtolica conceſſae, de bonis pauperumClauſ. 40 H. 3. m. 5. dorſ. Pro Hoſpit. de Saundon. Hoſpitalium Regni Angliae poſuit in reſpectum donec aliter inde providerit; Mandatum eſt Priori Sancti Andreae North. Commiſſar. Magiſtri Roſtandi Negotii Crucis Executoris, quod Exactionem quam facit Magiſtro & fratribus Hoſpitalis Sanctae Mariae Magdalanae de Saundon, de Decima praedicta, praedictum Hoſpitale contingente, ponant in reſpectum uſque ad quindenam Sancti Michaelis inſtantem, ut Rex tunc ſuper hoc conſilium habeat. Teſte Rege apud Woodſt. 20. die Auguſt.
The King and Ruſtand being jealous that Robert de Winton, one of Ruſtands deputies, would cheat them of the Diſme collected, ſuperſeded his Commiſſion by this Writ.