Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 248
—Stricto ſupplicat enſe potens.
Monachi igitur ſedentes, in arcto poſiti, ſuper his diligenter conferentes, priſtinasMonachi Wintonienſes coact…, poſtularunt Aethelmarum in Epiſcopum ſuum. tribulationes, quas pro Will. electo Val. graves, & graviores pro poſtulatione Will. Epiſcopi eorum jam defuncti, perpeſſi ſunt, memoriter recitarunt, dicentes: Ecce preces Domini Regis armatae, quibus contradicere grave eſt ac nimis formid…b…le, ac Eccleſiae noſtrae periculoſum! Papa enim Regi in omnibus odtemperat, & quia in arcto poſitus, Principes offendere vitat & formidat. Unde ſi ſecundam idoneam perſonam aliam quam fratrem ſuum eligeremus vel poſtularemus, Rex in iram, imò furorem verſus, factum noſtrum, licet ſanctum Petrum, ſi ſuperſtes eſſet, conſtitueremus, caſſando, nos perſequeretur, et ſi hinc Regem haberemus inimicum, et inde Papam qui corruptibilis eſt, potenter adverſantem, quaſi inter duas molas contritis, immineret confuſio cum ruina inconſolabili. Praeterea, poſtquam Will. Epiſcopum Norwicenſem in Epiſcopum noſtrum promovendo poſtulavimus, & colla noſtra ejus jugo, Rege invito & conſtanter contradicente, & nos opprimente, ſuppoſuimus, idem W. poſtquam plenam adeptus eſt poteſtatem, nos licet indigena & legum terrae peritus, & quae ſperabimus per omnia Deo placitum, & nobis frugalem, immiſericorditer perſequebatur, & irreſtaurabiliter damnificavit, acceptorum immemor beneficiorum, & innumerabilum quas pro eo toleravimus injuriarum. Unde incarcerabamur capti, tracti & fuſtigati, fame affecti, cruentati, & quaſi fures compediti. In quem igitur de caetero poterimus confidere, in quem ſperare? in quo ſalutem expectare? Hinc Scyllam, illinc Charybdem formidamus imminentem. Si autem hoc egerimus, mors nobis eſt: ſi autem non egerimus, manus Regias non effugiemus. Praeter haec etiam, quod nos debet meritò deterrere, ſi memoratum Aethelmarnm in Epiſcopatum promoveamus, ſemper erit electus, non Epiſcopus, quod nunquam contigit huic Eccleſiae, nec utinam contingat. Item forte impetrabit a Papa, ut remaneant ſibi electo, quos jam obtinet, redditus infiniti. Quid enim his temporibus non obtinent et impetrant in curia Nota.Romana, munera effundentes? Quod ſi hoc, nulli in Anglia in divitiis & poteſtate praeterquàm vix Regi ſecundus exiſtet, & tunc poterit, ſi placuerit, ſed utinam non patriſſet vel Pictaviſet, totam Angliam in Pictaviam, vel Pictaviam tanquam Regni oſtiarius potentiſſimus redigere in Angliam, & ſic Anglorum de ſub coelo delere memoriam. Tandem poſt multas, quibus involvebantur, anguſtias, videntes dies malos, nec ad ſinum patris noſtri Papae, qui ſolet ad eum confugientibus ſuffragari, patere refugium, voluntati Regiae coacti ſunt in arcum pravum converſi incurvari. Poſtularunt igitur voce communi, ſed non corde unanimi, in Epiſcopum & animarum ſuarum Paſtorem ſpiritualem Aethelmarum, fratrem Regis uterinum, ex patre Hugone Bruno, Comite de Marchia & Iſabella, quondam Angliae Regina, uxore ſua, procreatum, natum in Pictavia, licet aetate, ſcientia, & ordine inſufficientem, annuis redditibus innumerabilibus Archipraeſulatui condignis abundantem, Monachi Wintonienſis Regis victi importunitate, & de Papae adjutorio deſperantes. Sic igitur ipſum Aethelmarum tanquam electum ſuum vel poſtulatum, in praeſentia Domini Regis ſolenniter in propatulo nominarunt, addita conditione tali, ſi videlicet poſſit talis ex diſpenſatione Domini Papaead dignitatem Pontificis promoveri.Rex Anglia deſtinat nuncios ſuas ad Papam.
Rex igitur vultu, geſtu & voce exaltata gaudium proteſtans, juſſit Roberto de Sothindona cleri…o ſuo & electo Rhetori, ut elegantiſſimam & efficaciſſimam Epiſtolam ſuper his componeret, Domino Papae traſmittendam, in qua precibus urgentibus, comminationes terribiles & aduberes intermiſceret promiſſiones. Miſſit igitur Dominus Rex nuncios ſolennes & eloquentes qui bene norunt tam Papam quam Cardinales ad ſuum incurvare propoſitum, ad Romanam curiam, ut ipſam Papam ſuper hoc arduo negotio, Domino Regi tam placido & praecordiali, convenirent, & ad aſſenſum tam prece quam pretio vigilanter inclinarent.Literae Regis Angliae querulae ad Papam.
Proh dolor, ut quid mundi languor amplius protelatur, quoniam exularunt pax & juſtitia, de quibus Rex ſermonis ac praedicationis ſuae ſumpſit exordium? Ubinam libera electio? Pax Eccleſiae quam inviolabiliter juravit Rex tenere in coronatione ſua primitiva? Heu, heu, modo contemptis Regni naturalibus, viris ſanctis, literatis & religioſis, intruduntur alieni, honore quolibet indigni, literarum & idiomatis Anglicani penitus ignari, confeſſionibus, praedicationibus omnino inutiles, nec compoſiti, nec moribus informati, pecuniae extortores, animarum contemptores. Quondam ſancti viri, religioſi, et literati, ſpiritu ſancto cooperante et revelante, ad Cathedras, licet renitentes, trahebantur, quas per fas aulici, tribunales, vel barbari occupant violenter. Omnes jam domus, ad quas electio pertinet Pontificalis quam Conventuales, cum vacantes ad manus Regis devolvantur, quae utique manus defenſiva eſſe teneretur & protectiva praedae patent & rapinae. O Papa patrum pater, ut quid permittis Chriſtianorum climata talibus inquinari? Merito igitur, merito ab urbe et ſede pulſus propria, tanquam et profugus alter Cain cogeris exulare: proſperantur hoſtes tui Fredericales: fugis fugantes, et qui te perſequuntur, ſunt veloces et potentes. Ubique in tibi ſubjectos tua bulla fulgurat, ſed vileſcit apud rebelles. Ubique ſuſpenſis a beneficiorum collationibus Praelatis, jubentur fieri *Who preferred by Popes proviſions.Proviſiones, ſed indignis, barbaris, et ignotis qui ab ovibus ovilis dominici lac querentes, carnes, et vellera tondent, radunt, excoriant eas et eviſcerant. Nec alicui a piis patribus indulata privilegia poſſunt ſuffragari. Inter caeteras quoque nationes et regiones, Anglia ubi, ut novit mundus, plus viget fides Chriſtiana, vilius conculcatur, ſuiſque bonis et laboribus opprimente Papa ſpoliatur. Nullus ei, ſi ipſa cuilibet fit praedoni. Ubinam ſcitur Anglicus aliquis redditum habere in patribus Romae, Italiae, Januae, vel regnorum aliorum, cum tales in Anglia rapiant univerſa. O Deus ultionum Domine, quando exacues ut fulgur gladium, ut cruore talium inebrietur: profecto peccata noſtta nobis gravamina merito talia praepararunt.
Aethelmar going to Rome with the Kings Letters of recommendation by his great friends and money obtained from the Pope not only a confirmation of his election, but likewiſe a diſpenſation to hold all his former Rents and Benefices, notwithſtanding his youth, want of learning, and inſufficiency for ſo great a Cure of ſouls.
Anno Dom. 1250. Circa idem tempus, (Calend. Martii) confirmatus eſt in EpiſcopatumMat. Paris, p. 788, 789. Confirmatur Aethelmarus in Epiſcopatum Wintonienſem. Wintonienſem à Domino Papa Aethelmarus frater Domini Regis uterinus, Non obſtantibus juventute et literarum ignorantia, et omnimoda ad tantam dignitatem, et tot animarum regimen inſufficientia. Conceſſa eſt etiam eidem a Domino Papa tanta gratia, ut prius obtentos redditus retineret. Procuravit enim haec omnia urgenter, Domini Regis vigil diligentia. Sed ne videretur Dominus Papa in ſterili littore, ſine meſſis utilitate ſeminaſſe, illico exegit a Rege provideri filio Comitis Burgundiae puerulo, in redditu quingentarum marcarum. So as he gained on all hands by this bargain.
Laurentius de S. Martino Bp. elect of Rocheſter, obtained the like confirmation andConfirmatur Epiſcopus Roffenſis electus. diſpenſation with Aethelmar: Quibus conceſſum eſt, et per aliquot annos ſequentes redditus prius obtentos retinere. Et ſic jam in conſuetudinem et uſum haec abuſio ſuſcitatur, ut quis ad Epiſcopatum vocatus, non Epiſcopus permaneat, ſed electus, ut ſcilicet paſtor non paſcat, ſed paſcatur. Et ut Epiſcopatus priſtinos redditus retineat, ut multiforme monſtrum habeatur. Et ut aliquis Epiſcopus ad alium Epiſcopatum ditiorem poſtulatus, transferatur, ut una Eccleſia, alterius pellex habeatur. An unſufferable abuſe, continuing ever ſince without redreſſe, to the great ſcandal of Religion, and prejudice of the peoples ſouls.
In the mean time, as Matthew Paris obſerves, *Mat. Paris, p. 780. Rex Angliae celebrat natalitia Wintoniae.Fuit autem Dominus Rex ad natale Domini apud Wintoniam. Et quia ſedes Epiſcopalis vacabat▪ & ad eandem poſtulatus fuerat Aethelmarus frater ejus, ut praedictum eſt, cohibuit manus rapaces, ne bona diſtraheret Epiſcopatus, ut ſolebat. Veruntamen quia aegrè dediſcitur uſus, ſylvas praecepit abſcidi & vendi, & inde pecuniam aerario ſuo addi accumulandam, licet ſatis diceretur ei, quod peregrinaturis & Deo militaturis, talis rapina nullatenus fuerat profutura.
The Biſhop of London being involved in the Archbiſhops *Here p. 741.premiſed excommunication, he thereupon Anno 1250. made theſe propoſitions to the Archibiſhop for an amicable accord between him and the reſt of his Dioceſans, who refuſed to embrace them.
Ad hoc quod Dominus Archiepiſcopus monet Dominum Londinenſem, ut MandatumAuctuarium Additamentorum Mathaei Pariſ. p. 231. ſuum directum Priori ſanctae Trinitatis revocet, petit Dominus Londinenſis, ut exhibeatur ei illud mandatum, in quo ſi fuerit aliquid corrigendum vel revocandum, paratus eſt illud facere quatenus fuerit de jure faciendum.
Petit Dominus Londinenſis, ut idem unà cum ipſo eligant quatuor viros probos, fide dignos & Juriſperitos, & ipſe unà cum quinto comuniter electo, audiant rationes Domini Epiſcopi, pro ſe & ſubditis ſuae Eccleſiae; & rationes Domini Cantuarienſis, circa factum viſitationis, & terminent negotium (ſi fieri poſſit) cum pace. Et ſi non conveniant in unam ſententiam, conſulant Dominum Papam, & expectetur ejus diffinitio.
Aliter. Petit Dominus Epiſcopus, quod Dominus Archiepiſcopus de facto revocet quod de facto fecit, circa Sententias ſuas, per legitimas appellationes praeventas; & medio tempore, quieſcat ab executione viſitationis inſolitae; & faciat Convocationem de fratibus Coepiſcopis, & habito conſilio eorum & deliberatione cum ipſis, fiat proviſio quid faciendum ſit, cum juſtitia, pace & honeſta ipſius Archiepiſcopi & ſubditorum. Et ipſe Epiſcopus cum ſubditis ſuis: Et ſi fuerit diſſenſio inter Epiſcopos, promittit pro ſe, quod majori & ſaniori parti adhaerebit.
Aliter. Petit Dominus Londinenſis, quod facta revocatione ſententiarum ſuarum (ſicut ſuperius petitum eſt) Dominus▪ Archiepiſcopus procedat ad viſitationem reliquorum Epiſcoporum provinciae, ſicut fecit in viſitatione perſonae: & ſubditos ſuos dimittat in pace, donec Dominus Papa conſultus, poſt audita & intellecta gravamina Eccleſiarum, ordinet expreſsè quid ſit in talibus finaliter agendum.
Notandum quoque, quod praecisè denegavit Archiepiſcopus tam Epiſcopo quam Canonicis, copiam ſui Autentici.
What Arguments induced the Biſhop of London to make theſe Propoſitions, isAnno 1251. thus related at large by Matthew Paris the year following. *Mat. Paris, p. 782, 783. Rex Angliae ditat fratres ſuos.Verum Rex in honores Eccleſiaſticos, alienos indignos procuravit vigilancer ſublimari, & ſublimatos contra Anglos armare & animare, & in cauſis defendere ventilatis. Scripſerat namque Rex Domino Papae devotiſſimè ſupplicans, ut favorabilis eſſet Archiepiſcopo Cantuarienſi Bonifacio, in cauſa quae inter ipſum & Praelatos Angliae vertebatur, & maximè inter ipſum Archiepiſcopum, & Epiſcopum, & Canonicos Londinenſes, ut nullo modo Archiepiſcopus à ſuo fruſtraretur deſiderio: (were it right or wrong, juſt or unjuſt.)
Haec autem ſatis ſagaci conſiderationis acie perpendens Epiſcopus Londinenſis, Epiſcopus Londinenſis.quem nuper enormiter injuriando Archiepiſcopus Excommunicaverat, et Excommunicatum longe lateque fecit denunciari, ait infra ſe: Honor Angliae in praecipiti declinat; Archiepiſcopus me, & omnes Anglos perſequitur. Alienigena indigenam & ſanguine Nobilium Anglorum inſignitum. Si igitur Rex occaſionem in me & genus meum ſaeviendi haberet, ad hoc inſurgeret laetus & feſtinus, & meos conſanguineos bonis ſuis quomodolibet ſpoliaret, & eiſdem bonis alienos locupletaret. Et ſic in Anglia mala malis poſſent accumulari. His igitur ſubtiliter penſatis incommodis, quaſi inter duas molas contritus, anguſtiabatur, hinc honor & cauſa Eccleſiae ſuae, hinc impetus Regalis iracundiae, ipſum hinc inde diſtrahebant. Tandem verò, ut minus malum ſubiret, praeelegit, quamvis laeſus & quamvis paſſus injuriam, ad tempus humiliari, & jurare ſtare proviſioni Archiepiſcopi licet adverſantis, potius quàm Regalis impetus diſerimen experiri: & ſic abſolutus eſt à ſententia qua innodabatur, admirantibus multis quod illius Prophetici comminatio non timebatur: Vae qui juſtificatis impium, &c. But what would not carnal fears, ſelf ends, and worldly reſpects then induce our Engliſh Prelates to do, both againſt their Judgements, Conſciences, and Churches Intereſts, in that age of wonders? For Matthew Paris and Matthew Weſtminſter conclude this year 1250. with many ſtrange remarkable obſervations, out of which I ſhall only abſtract what is moſt pertinent to my ſubject matter, omitting the reſt.
Completo igitur hoc anno, jam fluxerunt de tempore gratiae viginti quinque quinquagenaeMat. Paris, p. 777, 778, &c. Mat. Weſtm. Anno 1250. p. 244, 245. 25. Quinquagenae conſummatae à tempore gratiae. annorum, id eſt, mille, ducenti, & quinquaginta. Notandum autem eſt, & non leviter attendendum, quod in nulla illarum quinquagenarum, ſcilicet 24. ſicut in iſta ultima quinquagena, quae jam praeteriit, videlicet vigeſima quinta, tot mirabilia, et inſolitae novitates evenerunt, ut in iſta ultima. Et ſunt quidam & multi hiſtoriarum ſcriptores, & diligentes inſpectores, qui dicunt, quod nec in omnibus aliis quinquagenis viſa ſunt tot prodigia et novitates admirandae, ſicut in hac jam terminata. Et his tamen majora cum formidine expectantur.
In hac enim, praedicante Magiſtro Olivero, in partibus Germaniae, apparuit omnibusMirabilia ultimae Quinquagenae. manifeſtè Chriſtus crucifixus in aëre: (by the Popes perſecuting, excommunicating, depoſing the Emperor, and encouraging his Subjects with other Chriſtians to take up the ſign of the Croſſe to raiſe Souldiers, Armies, Monies to murther and deſtroy him, as worſe then any Saracen.) Receſſit Graeca Eccleſia a ſubjectione Romana Eccleſiae, propter ejuſdem Romanae Eccleſiae varias enormitates, maxime in uſuris, ſymoniis, juſtitiae venditionibus, et aliis injuriis intolerabilibus. Anglia Interdictum paſſa eſt per annos circiter ſeptem: Regnum quoque Angliae per tantundem fere temporis, bellum toleravit inteſtinum. Tandemque per inertiam Regis Johannis, tunc regnantis, facta eſt Tributaria. Idem Rex Johannes Normanniam, & multas alias terras ultramarinas amiſit: Angliam & Hiberniam, Innocentio 3. Papae jure Tributario ſubjugavit. Idem Rex Anglorum Johannes, juxta quorundam prophetias quando obiit, nihil terrae pacifice poſſedit, unde exterris dicebatur. Privilegia autem Sanctorum Patrum Romanorum ſuo robore privantur et authoritate, per hanc adjectionem (non obſtante) non *Here p. 751. Pluralities & Commendaes.ſine eorum injuria et contemptu. Permiſſum eſt uni perſonae fructus plurium Epiſcopatuum recipere, permiſſumque eſt alicui, in Epiſcopatum promoto, priſtinos redditus prius obtentos retinere. Prohibentur, et poſtea pecunia interveniente, permittuntur aliqui plures Eccleſias habere, et legitimantur ſpurii. Prohibitum eſt ne quis Eccleſiae Patri immediate ſuccedat, ſine Papali diſpenſatione, vel illegitimus ad dignitatem promoveatur. Otto Imperator Romanorum, perſequente Innocentio tertio Papa, miſeram paſſus eſt ruinam in praelio, victus, excommunicatus, et caſſatus. Otho et Fredericus, Papae rebelles Imperatores, confunduntur: quibus proſtratis culmen emarcuit Imperiale. Papa duos in apicem Imperii promovere conabatur; Sed antequam elevarentur eliſit eos Dominus, videlicet Henricum de Raſpen, Landegravium de Haſſiae & Thuringiae, & Comitem Sowartzemburgi, ac Gulielmum Comitem Hollandiae, &c. Gulielmus tamen coepit infra memoratam quinquagenam elevari, ſed cito poſt periit interfectus. Captus eſt, et totus exercitus ejus diſſipatus. Concilium generale bis celebratum, Romae ſcilicet, & Lugduni: In ultimo, caſſatus eſt Imperator Romanorum Fredericus. In mari *See here p. 555, 556.non procul à Janua captus eſt Otto Cardinalis, quondam Legatus in Anglia, cum pluribus Archiepiſcopis, Epiſcopis, Abbatibus, Praelatis, & Januenſibus, è quibus multi ſunt ſubmerſi. Papa velut exul et ab Vrbe expulſus aut fugitivus, aut latitans, moratur Agnaniae et Peruſii, perſequente Frederico Imperatore. Qui impoſuit ei, quod cum Deo militaret in Terra Sancta, Imperium nitebatur occupare. Templarii quoque ex odio Papali ſumentes occaſionem, eum voluerunt Soldano tradere Babyloniae. Poſt obitum Gregorii Papae, vacavit ſedes Papalis per annum & novem menſes. Tres Apoſtolici viri ſederunt infra duos annos. Unus quoque Cardinalis omnibus praeſtantior Cardinalibus, Anglicus natione, Magiſter ſcilicet Robertus de Sumercota, de quo timebant alii, ne in Papam eligeretur, in palatio, quod Regia ſolis dicitur, dum de electione tractaretur, obiit, invidia, ut dicitur, ſtimulante ſuffocatus. Tandem electus Sinebaldus Cardinalis, qui & dictus Innocentius quartus, ſequens ſui praedeceſſoris veſtigia, ipſum Imperatorem Fredericum excommunicavit; fugiens igitur de loco ad locum ejus perſecutionem, tandem venit Lugdunum, ibi tutius latitavit. Iſte tamen nullatenus flagellum Domini caſtigantis recognoſcens, Eccleſiam plus gravabat quam anteceſſores ejus univerſos (addes Matthew Weſtminſter.) Lugduni Concilio generali celebrato, (Papa) ipſum Fredericum Imperatorem depoſuit, et extorta ab Eccleſiae Praelatis impudenter infinita pecunia Landegravium de Duringa, et poſtea Willielmum Comitem Hollandiae, nitebatur promovere in Imperium. Sed uno mortuo alio victo, minime profecit in propoſito. Vſurarii, qui nomine Christiano cenſebantur, dicti Caurſini, Papa tolerante primo, et poſtea manifeſte protegente, (cum ſit uſura in utro que teſtamento condemnata.) Permiſſi ſunt in Anglia, ibi que receptacula et pacem inveniunt, et jam quaſi licite, ut habitent Chriſtiani uſurarii inter Chriſtianos; Et ſe ſine rubore, mercatores vel eſcambiatores nominant Papae. Suſpenduntur Praelati a collationibus beneficiorum, donec ſatisfiat avaritiae Papali, de indignis barbaris ſuis, pro quibus ſcribit ut eis provideatur in quantum duxerint acceptandum; qui nunquam in Anglia apparuerunt, nec de animarum cuſtodia quicquam curaverunt. Plurium ordinum fratres ſcatent, nunc Praedicatores, nunc Minores, nunc Cruciferi, nunc Carmelitani. In Alemannia autem, mulierum continentium, quae ſe Beguinas volunt appellari, multitudo ſurrexit innumerabilis, adeò ut ſolam Coloniam mille vel plures inhabitarent. Praedicatores vero & Minores, primo vitam pauperem & ſanctiſſimam deducentes, praedicationibus, confeſſionibus, divinis in Eccleſia obſequiis, lectionibus & ſtudiis penitus intendebant, paupertatem voluntariam pro Deo, relictis multis redditibus, amplectentes, nihil in victualibus uſque in craſtinum ſibi reſervantes. Sed infra paucos annos ſeſe ſollicite inſtaurabant, aedificia ſumptuoſa nimis conſtruentes. Papa inſuper de ipſis licet invitis, ſuos fecit telonarios nuncios, et multiformes pecuniarum Papalium exactores, et ſedulos collectores, praedicando, Nota.cruceſignando, et iterum facto fine reſumendo: infirmis morituris et teſtamenta condituris aſſiſtendo; Omnia ad commodum Domini Papae diligentes negotiatores, multimodis armati poteſtatibus, convertebant. Videbatur igitur tempus innovari, de quo plenus ſpiritu ſanctorum ommum factus, in principio regulae ſuae commemorat Benedictus, ubi de generibus diverſorum tractat Monachorum. Nec eſt ipſius Sancti Benedicti, vel beati Augustini, à ſuae principio conſtitutionis per tantum temporis ordo retrogreſſus, &c. Nobilis ſedes & Eccleſia Cantuariae, tot ſanctorum praedeceſſorum Archipraeſulum illuſtrata ſanctitate, à penitus inſufficiente, Rege intrudente, occupatur, Eccleſiarum vacantium fructus primi anni, per totam ejus Provinciam per, ſpacium ſeptem annorum emungente, eodem et multos opprimente, exemplo Lincolnienſis Epiſcopi provocatus, qui ſuper Canonicos ſuos renitentes poteſtatem viſitandi impetravit. Saracenis hoc ultimo hujus quadrageno annorum ad votum triumphantibus, totus Christianorum exercitus (proh dolor) truc…datur in Aegypto, ex omni Franciae, Templi, Hoſpitalis, Sanctae Mariae Theutonicorum, & Sancti Lazari, conſtans nobilitate. Ubi etiam captus eſt cum duobus fratribus, Pictaviae & Provinciae Comitibus, pius Francorum Rex Lodovicus. Willielmus quoque Longa ſpata, cum multis Angliae Nobilibus, ibidem interiit interfectus. Roberto fratre dicti Regis, Comite ſcilicet Atrebatenſi, fugiente de praelio & ſubmerſo. Papa et tota Curia Romana, eo quod cruceſignati venduntur, et abſoluti pro pecunia abſolvuntur, et multiformiter retardantur, gratiam tam Cleri quam populi diatim amiſit. Tota Chriſtianita ex odio et diſcordia inter ipſum Papam et Fredericum exortis, bellis ſuſcitatis perturbatur, et Eccleſia univerſalis periclitatur, &c.
To omit the ſeveral prodigies and diſtempers of all the four Elements this year, which he there muſters up as ſad Omens of Gods indignation for the Popes and Clergies unparallel'd ſinnes and corruptions; he ſubjoynes, Obiit inſuper ſtupor mundi Fredericus, die ſancto Luciae, in Apulia: being there once poyſoned by the Popes inſtigation, & not dying preſently thereof, he endeavoured to poyſon him the 2. time, by Peter de Vineis, his boſome friend, had it not been diſcovered. The manner whereof is thus recorded by Mat. Paris.
Eodem Anno (1250.) Fredericus, ut Dominum Papam invaderet, rediit in Apuliam, Mat. Paris Hiſt p. 73…. Imperator F. lethiſe rum pot onem evadit.ut dicitur potionatus. Qui cum graviter infirmaretur, conſilium habuit à ſuis Phyſicis ut purgationem medicinalem, & poſtea quoddam balneum ad hoc ſpecialiter praeparatum, acciperet. Habuit autem magiſter Petrus de Vinea, qui ipſius Frederici familiariſſimus conſilarius & ſingulariis animae illius cuſtos fuerat, quendam Phyſicum ſecum, qui ex praecepto Frederici quam ipſius Petri, ad purgationem dictam neceſſaria praeparaturus, ſubdolus acceſſit: de conſilio enim ipſius Petri, venenum lethiferum & efficax valdè potioni immiſcuit, & balneo, ut Dominum ſuum in ipſis perimerent confidentem. Eccleſiae autem inimici dixerunt, quod Dominus Papa ad hoc facinus cor Petri enervando muneribus et pollicitis maximis inclinarat. Fredericus verò ſuper hoc ſcelere per aliquem amicorum ſuorum in ipſa hora qua ſumendus fuit potus ille praetaxatus, ſecretiùs praemonitus & pleniùs edoctus, Phyſico potionem oſtendenti & Petro, ait: Amici, confidit in vobis anima mea. Caveatis, ſupplico, ne mihi in vobis confidenti virus pro medicina porrigatis. Cui Petrus, O Domine mi, pluries dedit iſte meus Phyſicus ſalutarem vobis potionem, quare modò formidatis? Fredericus autem oſtendenti cyphum Phyſico dixit, torvo tamen aſpectu, & poſita à tergo cuſtodia, ne evadere poſſent proditores: Propina mihi potum dimidicando. Phyſicus igitur obſtupefactus, & ſibi conſcius de ſcelere, ſimulans offendiculum pedibus lapſum feciſſe, corruit in faciem ſuam, & venenum effudit pro majori parte. Minimam autem, quae ſuperaret partem, damnatis quibuſdam juſſit extractis de careere dare, & ſtatim miſeras animas exhalarunt. Certificatus igitur de proditione lethifera ſibi praeparata, juſſit Phyſicum ſuſpendi, & meritò Petrum exoculatum per multas Itali… & Apuliae civitates fecit adduci, ut in propatulo coram omnibus conceptum facinus confiteretur. Tandem juſſit idem F. ut Piſani, qui ipſum Petrum inexorabiliter oderant, praeſentaretur perimendus. Quod cum audiret Petrus, ne arbitrio hoſtium moreretur, quia ut dicit Seneca: Arbitrio hoſtis mori, est his mori: ad columnam, ad quam alligatus fuerat, caput fortiter allidens, ſeipſum excerebravit.
Fredericus igitur ad ſe reverſus, coepit inconſolabiliter dolere & uberrimè atqueLamentati… Frederici▪ …ariſ…ime …achrymari, & exitus aquarum deducebant oculi ejus. Quod erat miſerabile videre in homine tantae authoritatis & aetatis, & lamentando contorquens digitos, ait: Vae mihi, contra quem …opria pugnant viſcera: Petrus quem petram credideram, & dimidium animae meae, mihi mortis inſidias praeparavit. Ecce Dominus Papa, quem Imperium ſub magnificis anteceſſoribus meis de nullo creavit et ditavit, illud molitur exterminare, et in me ipſius Imperiititubantis rectorem, interitum machinatur. In quem confidam? ubi tutus, ubi laetus eſſe poſſum de caetero? Et condoluerunt circumſedentes amici ejus, uſque ad ſuſpiria et lachrimarum effuſionem. Et abſorduit Domini Papae fama per hoc non mediocriter. Veritatem tamen novit Deus, ſecretorum perſcrutator infallibilis.
The Kings of England, France, and moſt other Princes frequently urged the Pope to a Reconciliation with the Emperor, who notwithſtanding continued his implacable malice againſt him till his death, refuſing all reconciliation even when he lay upon his death-bed. Hear this one teſtimony of his deteſtable implacableneſſe, and pride.
Eodemque tempore mortuus eſt quidam alius Frederici filius naturalis in Apulia. Mat. Paris, p. 742.Ipſemet & jam Fredericus percuſſus eſt morbo, qui dicitur Lupus, vel Sacer ignis,Mortuo alio filio Fredericus infirmatur. vnde tot oppreſſus adverſitatibus, inconſolabiliter doluit. Unde humiliatus, ſecundum illud Davidic…m, Imple facies eorum ignominia & querent nomentuum, Domine: obtulit honeſtam pacis formam Domino Papae. Sed Papa laetificatus de adverſitatibus ſuis, noluit quae obtulit acceptare: unde multorum incurrit indignationem et Francorum Nobilium, qui coeperunt ipſum Fredericum conſolari, et eidem adhaerere, et ſuperbiam ſervi ſervourm Dei deteſtari. And not ſatisfyed herewith.
Sub eorum quoque dierum curriculo, Petrus Caboche Clericus Domini Papae,Petrus Caboche Legatus in Apuliam miſſus et amicus praepotens, miſſus eſt a Domino Papa in Apuliam Legatus, magna armatus potentia ad remittenda peccata, ut ipſum Fredericum contereret et Fredericales; et multiplicatis viribus, quas undique data pecunia, et conceſſa plena peccatorum indulgentia collegerat, eundem Fredericum damnificavit, et multos Nobiles ab ejuſdem Frederici imperio revocavit. Such an Execrable Monſter of inhumanity, Treachery, Impiety, Sedition, Malice, Rapine, Revenge was this moſt nocent Pope Innocent. Upon all which conſiderations, Matthew Paris thus concluded this Jubile, year, and his own Chronicle ending with it.
Haec autem mirabilia, et novitates, quae nec audita, neque ſcripta repe riuntur Mat. Paris, p. 78. 9a cunctis patrum noſtrorum retroactis temporibus, in hujus ultimaeMat. Weſt. A…. 1250. annorum quinquagenae tempore contigerunt. Hic terminatur fratris, Mathaei Pariſienſis, Monachi ſancte Albani Chronica, quae pro utilitate poſteritatis ſubſecuturae, Dei pro amore, & beati Albani Anglorum Protomartyris honore, ne memoriam eventuum modernorum vetuſtas aut oblivio deleat, literis commendavit.
I now proceed to the year, 1251. the 35. of King Henry the 3d. his reign.An. 1251.
This year the King as Supream Governour of the Church of England, without any authority or Bull from the Pope, by theſe his Letters Patents enjoyned the Archbiſhop of Rohan, and all Miniſters, Biſhops, Abbots, Priors, and other religious perſons who had any Land or Rents in England, during his life to keep an anniverſary day for his deceaſed Mother Queen Iſabel, and to inſert her name in their Martyrologie, with Maſſes and Prayers for her, himſelf, Queen Elianor, and their Children.