Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 168
REX Archiepiſcopis, Epiſcopis, & omnibus aliis Praelatis terrae ſuae Angliae, conventurisPat. 29 Hen. 3. m. 5. dorſo. ad Concilium Lugd. ſalutem. Vinculo juramenti nobis eſtis, at noſtis, aſtricti, quo nobis in omnibus ad Regiam dignitatem ſpectuntibus et Coronam, omnem quam poteritis fidelitatem obſervare debetis. Quapropter vobis mandamus, in fide et fidelitate quibus nobis tenemini firmiter injungentes, quatenus tam ad adquiſitionem, quam conſervationem, necnon et defenſionem Iurium noſtrorum, et Regni noſtri, omnem quam poteritis diligentiam adhibere curetis. Et ne in praejudicium noſtri, vel ejuſdem Regni in Concilio Lugd. et ne etiam contra nos vel jura noſira, quibus praedeceſſores noſtri et nos ex antiqua et approbata conſuetudine uſi ſumus, procurare vel attemptare aliqua praeſumatis, nec etiam alicui hujuſmodi procurare vel ſtatuere volenti aſſenſum praebeatis, ſub vinculo juramenti memorati et poena amiſſionis temporalium quae de nobis tenetis, Vobis firmiter inhibemus. Sic igitur vos in hac parte geratis, quod de beneficio veſtro et virtute gratitudinis, vos debeamus potius ſpecialiter commendare, quam de contrariis a vobis attemptatis, quod abſit veſtram ingratitudinem increpare et ultionem debitam, nobis opportuno tempore reſervare. Teſte, &c.
Eodem modo ſcribitur Archiepiſcopis, Epiſcopis, & omnibus aliis Praelatis, &c. ut ſupra, de Hybernia & Waſconia.
The King by former experiments having *Here p. 268, to 282, 300, 301.juſt grounds to ſuſpect they would rather comply with the Pope againſt their Oathes, then with him, to the betraying of the Rights of his Crown and Realm to his Papal Uſurpations, which God by his extraordinary providence thus prevented in a great meaſure.
Diebus vero Rogationum, in triſte praeſagium, apud Lugdunum quaedam DominiAnno 1245. Mat Paris Hiſt. Angl. p. 638. Mat. Weſtm. p. 191. Combuſta eſt camera Papae. Papae camera, quae conclave, id eſt, Guarda roba dicitur, cum omnibus quae in ipſa continebantur, combuſta eſt, aſſerentibus nonnullis ſiniſtrè interpretantibus, quod gratis accenſa eſt, ut ſic occaſionem Dominus Papa acciperet pecuniam petendi et extorquendi a Praelatis ad Concilium venire properantibus. Sed cum incendium plus quam credebatur deſaeviret, combuſta ſunt etiam quaedam quae habebantur chariora. Et fuit multorum aſſertio, *Here p. 273, 274, 290, 291, 299, 300.quod deteſtabilis illa Charta, quae de Tributo Angliae, annis ſingulis▪ Eccleſiae Romanae ſolvendo, ſub ſtebilis memoriae Rege Johanne, confecta fuerat, eodem incendio in cinerem ibidem eſt redacta.
Cum autem Dominus▪ Papa graviter conquereretur ſuis familiaribus, & quibuſdamMat. Paris Hiſt. Angl. p. 642, 643, 644. Mat. Weſtm. p. 193, 194. Papa munera pretioſa a multis Praelaris accepit. magnis Praelatis, maximè Cluniacenſi & Ciſtercienſi Abbatibus, ut ſic cito in propatulo talis ventilaretur querimonia, quod videlicet aere alieno Eccleſia Romana fere irreſtaurabiliter obligata praegravaretur. Et hac nacta occaſione, intelligi daret, ſe maximè auxilio indiguiſſe pecuniari, unde ab ipſis tanquam à filiis chariſſimis & ſpecialibus, ſubſidium pecuniare inſtanter poſtulavit. Venerunt ad eum Praelati multi, in ſaeculo abundantes, & amplioribus poſſeſſionibus inhiantes, gratiam Papalem, utpote paternam deſiderantes; labores, & pericula ſua deplorantes: ſed quod Imperiales laqueos evaſiſſet, & ad filios ſibi devotos appropinquaſſet, alacriter eidem congratulantes, ſuae obtulerunt paternitati munera in equis, vaſis, veſtibus, auro, argento, & omni ſupellectili precioſa & deſiderabili, inaeſtimabilia. Ex quibus Abbas Cluniacenſis non ultimus eſſe deſiderans▪ ne de…es haberetur, impetrata licentia ac poteſtate cellas ſuas depauperandi, ut Papam ditaret: ſuam Eccleſiam depauperans, & ſuis Prioratibus praegravatis & ſpoliatis, tantam pecuniae quantitatem praeſentavit, quod audientibus admirationem magnam non immeritò generavit: multa munera multaque xenia in equis deſiderabilibus & pretioſè phaleratis Papae contulit, quorum etiam aliqui pecunia erant onerati. Unde in Lingonenſis Epiſcopatus dignitatem, a Domino Papa meruit ſublimari. Imo intelleximus ex relatu Prioris de Weſtacre, qui eſt Monachus Cluniacenſis, quod Dominus Abbas Cluniacenſis praedictus, dederit Domino Papae tunc incontinenti, quater viginti elegantiſſimos palefridos decentiſſime phaleratos; & cuilibet Cardinalium unum palefridum optimum, & unum ſummarium electiſſimum: & erant Cardinales circiter duodecim. Papa autem, malens quod ipſe Abbas ſuus foret ſtabularius, quam aliquis alter, praecepit Abbati, equos ſibi datos ad ſuum opus benè cuſtodire. Contulit quoque dictus Abbas Domino Papae in pecunia numerata, & vaſis pretioſis, Theſaurum non minimae quantitatis. Quo exemplificatus, ſimiliter & Abbas Ciſtercienſis, non minora, ne ſecundus haberetur, munera, filiali provocatus devotione, patri ſuo Domino Papae afflicto, & indigenti aſſeritur obtuliſſe. Archiepiſcopus vero Rothomagenſis, qui ſe ſuamque Eccleſiam non levibus ob hoc debitis irretivit, ipſi Domino Papae, ne quaſi ultimus redargueretur, complacere cupiens, Papales Theſauros non mediocriter adaugendo cumulavit. Quod audiens Abbas Sancti Dionyſii, Archiepiſcopalem adoptans & ambiens dignitatem, emunctis ac extortis ab Eccleſia ſua multis librarum millibus, Domino Papae charitativè conferendis, in *This was no Symony in the Pope or them.Rothomagenſem ſublimari meruit Archipraeſulatum; hoc efficaciter praedeceſſore ſuo, jam Cardinali, procurante. Hoc autem cum audiret Rex Francorum, ſingularis & ſpecialis Eccleſiae Sancti Dionyſii oeconomus & patronus, coegit dictum Abbatem, quem ambitionis redarguit, memoratam pecuniam aliunde mendicare. Et ſic uterque, videlicet tam Abbas, quam Archiepiſcopus, poſt ſe foeda relinquentes veſtigia, ut ad ſtatus deſiderabiliores convolarent, ſuas, quas regendas ſuſceperunt, Eccleſias depauperantes, per multorum Regnorum ſpacium ſcandala generarunt. Matthew W…ſtwinster addes; Archiepiſcopus autem Rothomag. P. & Abbas Sancti Dionyſii, natione Anglus, cum haec audiſſent, volentes Priores datores ſuperare, tantam in moneta numerata pecuniam Theſauro Papali addiderunt, ut haec ſcientibus, quantitas & numerus ſtuporem non immerito generaret. Unde Archiepiſcopus ſuam relinquens Eccleſiam, irreſtaurabiliter pecunia ſpoliatam, in Cardinalem multo Domino Papae ſpecialem, meruit ſublimari; Abbas autem Sancti Dionyſii in Archiepiſcopum Rothomag. ſimili conditione pompoſius infulari: Abbas vero Cluniacenſis in Epiſcopum Lingonenſem, quod multum deſideraverat, ut unus eſſet ex Paribus Franciae, incathedrari. Cito etiam poſt, Archiepiſcopus Lugdunenſis, vir ſine querela, & pacificus, & jam vergens in aetatem ſenilem & valetudinariam, nolens aliquatenus, ut Papam ſaginaret, ſuam Eccleſiam deſtruere, imo potius dolens, quod Papa totam Chriſtianitatem & univerſalem Eccleſiam turbaturus, illuc adventaſſet, & ſuum Archiepiſcopatum oneraſſet ſua praeſentia, & ad Concilium Praelatorum univerſalium advenientium, omnia in manus Domini Papae ſpontè reſignavit. Cujus loco, Papa procurante, vir bellicoſus, & ſecularibus negotiis aptior quam ſpiritualibus, ſubrogatus eſt, Philippus de Sabandia, frater Archiepiſcopi Cantuar. Bonifacii, ut ſic Papa tantis viris & tam generoſis ſuam partem cautius roboraret, & genus eorum Romana Curiae aſtutius confederaret; *This Popes and Prelates worldly policy, over-ballanced their piety.Curam animarum non ſine multorum juſtorum oblocutione poſtponendo. Electus igitur Lugdunenſis, Philippus memoratus, ex Papali indulgentia opimos redditus, quos in Anglia habuit & multis aliis locis, licenter retinens, ut fortius & efficacius Papalibus intenderet & ſecularibus negotiis, ſuam diu diſtulit conſecrationem, nec officium Epiſcopale curabat exercere. Similiter & frater ejus, Cantuar. Archiepiſcopus Bonifacius, ſuae immemor Eccleſiae, nec recolens ſanctitatis ſuorum in Eccleſia Cantuar. praedeceſſorum, quaſinauta navem, curam omiſit paſtoralem; & ſe per multum tempus in partibus Lugdunenſibus, multum a Cantuar. diſtantibus commorans, abſentavit. Vnde Eccleſia Anglicana, quae per ipſum ſperaverat reſpiraſſe, pro conſolatione induit confuſionem et deſolationem. Alii quoque Praelati, ſingulis diebus ad Curiam Papalem adventantes, munera impreciabilia, quae ſtuporem intuentibus merito poſſent generare, feſtinanter ac certatim Romano Pontifici obtulerunt. Ita ut videretur multis, & ab eiſdem palam affirmaretur, quod Dominus Papa propter hoc Lugdunum gratanter veniſſet potius, quam à facie alicujus aufugiſſet. Quibus omnibus Dominus Papa ſinum, ne contemptus & elatio videretur, acceptationis aperuit: aſſerendo ſe multo pluribus indigere, honeſtas praeferens ſuae indigentiae jugiter excuſationes, cum ſecundum, neſcitur ſi vera, ejus aſſertionem, Romana Eccleſia occultis de cauſis, plus quam in centum & quinquaginta millibus librarum approbatae monetae exceptis uſuris, quae ſerè ad numerum ſortis aſcendebant, teneretur obligata.
Eodem tempore, cum vellet Dominus Papa (for his kind reception at Lions, Mat. Paris Hiſt. Angliae, Edit. Londini 1640. p. 658. Papae volenti invadere quaſdam Praebendas vacantes, reſiſtunt Canonici Lugdunenſes.by his Proviſions) quibuſdam Praebendis Lugdunenſis Eccleſiae vacantibus quoſdam alienigenas conſanguineos vel affines ſuos, inconſulto Capitulo intrudere, reſtiterunt ei in facie Canonici Lugdunenſes; comminantes, et cum juramento obteſtantes, (moſt likely by the Engliſh Nobilities examples) quod ſi tales apud Lugdunum apparerent, non poſſet eos vel Archiepiſcopus vel Canonici protegere, quin in Rhodanum mergerentur. Nec ipſi, qui beneficium fuerant accepturi, ultra uſquam comparuerunt. Eiſdemque diebus, dum quidam Oſtiarius Domini Papa protervius cuidam Civium Lugdunenſium, introitum civiliter & humiliter poſtulanti, incivilius & frontoſius, quam deceret, denegaret; idem Civis indignatus & iratus, manum praedicti Oſtiari… penitus amputavit. Unde idem mancus, cum coram Domino Papa gravem reponeret querimoniam, brachium ſuum oſtendens mutilatum, Dominus Papa, ſecundum legem Civitatis, vindictam ſibi poſtulavit exhiberi. Quam Philippus de Sabaudia, cuſtos pacis Eccleſiaſticae, procuravit quali quali modo, ut honor Paplis ſaltem ſuperficialiter ſalvarerur. Had his Papal Uſurpations and Agents been thus reſolutely oppoſed in other places, the world had never been ſo oppreſſed and moleſted by them, as they were to their intollerable vexation▪
The day of the Seſſion of the Council of Lyons ſummoned by this Pope, being come, our Hiſtorians give us this account of the Inception thereof, and Proceedings therein.
Anno gratiae milleſimo ducenteſimo quadrageſimo (miſprinted decimo) quinto,Mat. Paris, p. 642, 643, &c. Mat. Weſtm. p. 294. ſub Innocentio tertio Papa, celebrabatur aliud Concilium generale proximum, in quo decretum & ſcriptum eſt, quod non deberet de jure Concilium generale celebrari, niſi ſemel infra quinquaginta annos, quod eſt ſpacium clauſum jubileo. Anno enim jubileo, vel infra tempus contentum infra annos quinquaginta, ſemel celebrari habet generale Concilium: in quo omnia collapſa habent reformari, & in bono ſtatu reſtitui & ſolidari.
Altius igitur Solis orbita curſum ſuum peragente, videlicet circa aeſtatis medium,Initium actorum in Concilio Lugdunēſi. cum jam feſtum Nativitatis beati Johannis Baptiſtae adveniſſet, congregati ſunt Lugduni ex totius fere Chriſtianitatis latitudine Praelatorum venerabilium innumerabilis multitudo, vel eorum idonei; Imperatoris quoque, & multorum Principum, aliorumque Procuratores, ſecundum Papalis mandati tenorem, Concilium celebraturi. Multos tamen, ne advenirent, impedivit Imperator Fredericus, praeſciens quod ad ſuum impedimentum & dedecus ipſos Papa convocarat. Abſentes autem quamplurimi Praelatorum, per eos quos promiſerunt procuratores, ſeſe ex legitimis cauſis ſufficienter excuſarunt. Multi etiam Praelati ex Anglia tum propter ſenium, tum propter infirmitatem, tum per Regias preces pacificè remanſerunt, ſeſe per procuratores ſuos deſtinatos rationabiliter excuſantes, ut ſupra latius dictum eſt. Inter quos, Abbas Sancti Albani, corpore gravis, & jam ad ſenilem declinans aetatem, Magiſtro Martino, qui tunc temporis in Anglia proſperè commorabatur, teſtimonium veritati ſuae per hoc perhibente; ſe rationabiliter per quendam Monachum ſuum, Johannem videlicet de Bulum, & quendam Clericum ſuum, Magiſtrum Rogerum de Holdene, ſuam excuſavit abſentiam: & ſic indemnis & quietus remanſit, Domino Papa per ipſos civiliter ſalutato. Veruntamen de Regno Hungariae, quae pro multa ſui parte per Tartaros eſt vaſtata, nulli venerunt, & propter regionum diſtantiam nullus advenire valuit, aut voluit. De Alemannia, bello Imperiali perturbata, pauci Praelati ad Concilium minimè convenire potuerunt. De Terra vero Sancta, quae multo patuit diſcrimini, nullus penitus potuit illuc advenire, ſed nec advocari. Occaſionaliter tamen illuc adve…t de Terra Sancta Epiſcopus Beritenſis, totius Syriae Nuncius generalis, & Syndicus omnium Chriſtianorum Terrae Sanctae▪ mandatum bajulans lugubre, de exterminio, permittente Deo, in Terra Sancta perpetrato.
Dum autem Dominus Papa multos jam Praelatos, licet tamen non omnes, vidiſſetQualiter Papa prima die Concilium initiavit congregatos, die Lunae proxima poſt feſtum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae: intravit Dominus Papa cum fratribus Cardinalibus, Patriarchis, Archiepiſcopis, Epiſcopis, & aliis Praelatis ad Concilium convocatis, ſimul & procuratoribus abſentium tam Principum quam Praelatorum, in refectorium Religioſorum Sancti Juſti, apud Lugdunum. Fuerunt itaque ibidem abſque Cardinalibus, duo Patriarchae, ſcilicet Constantinopolitanus, qui & Antiochenus, & Patriarcha Aquilegiae, qui & Venetiae: Imperator quoque Conſtantinopolitanus, Comes etiam Tholoſanus, & procuratores Angliae, Comes Bigod, cum ſociis ſuis Nobilibus; Archiepiſcopi vero & Epiſcopi, Centum & Quadraginta. Propoſuitque Patriarcha Conſtantinopolitanus ſtatum & neceſſitates Eccleſiae ſuae, aſſerens, quod olim habuit ſub ſe Suffraganeos plus quam triginta, quorum vix jam tres remanſerunt. Subjungens inſuper, quod Graeci, et quidam alii inimici Eccleſiae Romanae, totum jam Imperium Romaniae fere uſque ad portas Civitatis Conſtantinopolis violenter occuparunt; qui in nullo Romanae Nota.Eccleſiae obedientes, ipſamque deteſtantes, hoſtiliter eidem adverſantur. Unde dolor & confuſio omnium Chriſtianorum imminet, cum ipſa ſua Eccleſia primo fuiſſet privilegiata, et merito plus caeteris honoranda: primo enim conſtat, beatum Petrum Antiochiae (quae Civitas Graecorum Imperio vel Regno ſubjecta eſt) ab antiquo ſediſſe: et inde Simonem Magum, et alios Haereticos, confuſos aufugaſſe. Ad quod Papatacuit. (being unable to reply thereunto.) Conſequenter propoſitus fuit ſermo fidelis, & omni acceptatione dignus, de canonizatione ſcilicet beati Aedmundi Cantuarienſis Archiepiſcopi: quem Dominus evidentiſſimis miraculorum ſignis illuſtravit. Cujus rei aſſertioni, cum conſtanter teſtimonium octo Archiepiſcopi, & circiter viginti Epiſcopi perhibuiſſent, & inſtanter, ut in ipſo Concilio veneranter, ad majorem ſolennitatem, canonizaretur, poſtularent: ait Dominus Papa, non ſuo, ſed aliorum ſpiritu invidorum averſus, dicens; Urgent nos, dilationem non capientia Eccleſiae nimis ardua negotia, quare hoc merito ad praeſens tempus ſuſpendere debeat expectatum. Sed, vita Comite, in poſterum neglectui non commendabitur: & quia Deus & mundus ſanctitati & virtutibus ejus perhibent teſtimonium, in Domino gaudemus, & gratias ipſi referimus uberiores. Affuit etiam praeſens ibidem Thaddaeus de Sueſſa, Domini Imperatoris Frederici procurator, vir prudens, & eloquentiae ſingularis, Miles, & Legum Doctor, & Sacri Palatii Judex Imperialis: pro Domino ſuo Imperatore, tam conſtanter, quam diligenter reſponſurus. Imperator vero praeſciens graves fore quaeſtiones movendas (nec immerito) contra ipſum, necnon & Papalem iram diutinam, jam verſam in odium, diſcretos ac ſolennes ſuos procuratores & prolocutores ad Concilium deſtinavit, viz. Thaddaeum de Sueſſa, Petrum de Vinea, & Magiſtrum Walterum de Ocra, Clericos facundos & diſcretos, & cum eis Milites Nobiles & diſertos. Congregata vero ſancta & univerſali Synodo, in Eccleſia Sancti Juſti apud Lugdunum, propoſuit in medio Dominus Papa graves contra Fredericum querimonias, ita ut intelligerent liquido omnes maxime propter hoc Concilium fuiſſe convocatum. Inter quas graves querimonias graviſſima contra Imperatorem Fredericum reſonabat, quod Praelatos in mari truculenter invaſit, ſubmerſit, coepit, & incarceravit. Procuratores vero, prout cauſa eorum toleravit, ſatis prudenter ad objecta reſponderunt. Pro cujus pace, & priſtinae amicitiae reformatione, Thaddaeus obtulit pro Domino ſuo Imperatore confidenter, ad unitatem Romanae Eccleſiae totum Romaniae, id eſt, Graeciae Imperium, revocare: & quod ſeſe Tartaris, & Choroſminis, & Saracenis, & aliis Eccleſiae hoſtibus & contemptoribus, Chriſto fideliter militando, potenter opponet. Et quod ſtatum Terrae Sanctae diſcrimini magno & manifeſto periculo jam patentem, ſuis ſumptibus propriis perſonaliter, pro poſſe ſuo reformabit, & ablata Romanae Eccleſiae reſtituendo, de injuriis ſatisfacere. Ad quae omnia reſpondit Dominus Papa dicens exclamando▪ O quam multa & quam magna ſunt promiſſa, nunquam vel nuſquam tamen adimpleta vel adimplenda. Sed & haec nunc conſtat ſunt promiſſa, ut ſecuris jamad radicem poſita, illuſo Concilio, & ſoluto, per dilationem avertatur. Pacem nuper in anima ſua juratam, ſecundùm formam praeſtiti ſacramenti teneat, & adquieſco: Porro
Quo teneam nodo mutantem Protea vultus?
Et ſi concederem ſibi poſtulata, & reſilire vellet, nec aliud ſpero, quis nunc pro eo cavensNote the inſolency of this Roman Pontiff. fide juberet, ut cogeret reſilientem? Et cùm duos Reges, videlicet Francorum & Anglorum, Thaddaeus ad hoc ſpoſpondiſſet fide juſſores; Reſpondit Dominus Papa: Nolumus, Quia ſi pacta commutaſſet, vel penitus infirmaſſet, nec aliud credimus, propter frequentiam, aliquo tempore in poſterum, opporteret nos animadvertere in eoſdem: & tunc haberet Eccleſia tres, quibus non ſunt in ſaeculari potentia majores, imò nec pares, inimicos. Sed cum rationes Papales praevaluiſſent, omnes ferè in ipſum Imperatorem frenduerant, Anglici tamen dolentes de ſua confuſione, propter affinitatem, quae inter Dominum ipſorum, Regem Angliae, & ipſum Imperatorem contrahebatur, & foedus amicitiae inter ipſos initum, & prolem, quam ex Iſabella Imperatrice, Imperator ſuſceperat, diu diſſimulantes ſiluerunt. Invaluerunt tamen undique inſurgentes Imperatoris adverſarii, nec poterant Imperiales Nuncii vel exaudiri, vel audiri. Et cum procuratio Thaddaei ad hoc non ſufficeret, neque temporis ſatis habuerit, ut haec conſummarentur competenter, ſiluit contriſtatus. Unde Thaddaeus, (ſoon after) videns damnationem Domini ſui imminere ait, Verè dies iſta, dies irae, calamitatis, & miſeriae. Thereupon, Gulielmus de Powic, qui cum Nobilibus Domini Regis Angliae procuratoribus, Comite Rogerio, & aliis ſociis praeſens affuit, volens haec praedicta per interruptionem differre, aſſidentibus ibidem Anglicanae univerſitatis procuratoribus aſſurgens in medio, gravamina Regni Angliae, ex parte univerſitatis Angliae, proponens ſatis eleganter, conqueſtus eſt graviter, Quod tempore belli (guerrae) per Curiam Romanam extortum eſt Tributum injurioſe Nota.nimis a Rege Iohanne, dum ſumma mentis anguſtia torqueretur, cui etiam manifeſte contradictum fuit, et ex parte univerſitatis Regni reclamatum, quod talia nullo modo facere poterat, per os venerabilis Stephani Cantuarienſis Archiepiſcopi, quo non erat tunc major in Regno. In quod Tributum nunquam Patres Nobilium Regni, vel ipſi conſenſerunt, nec conſentiunt, neque in futurum in aliquo tempore conſentient, unde ſibi petit inſtanter exhiberi juſtitiam cum remedio. Ad quod Papa nec oculos elevans, nec vocem, verbum non reſpondit, ſed diſſimulavit, donec quae magis eum angebant primitus exuperaſſet. Et poſt paululum ſilentii, dictus Magiſter Gulielmus propoſuit in medio graviſſimam querimoniam de multiformi reddituum extorſione et pecuniae in Anglia per Curiam Romanam factam, a Praelatis Angliae, quaſi a ſervis ultimae conditionis: hanc elegantem oſtendens Epiſtolam ex parte univerſitatis Angliae.